Skip to the text

Articulus 34

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI : SIMILE EST REGNUM CŒLORUM HOMINI PATRIFAMILIAS QUI EXIIT PRIMO MANE.

STATUM Ecclesiæ militantis comparat Christus rebus diversis, nobis notis ac corporalibus, quatenus per similitudinem sensibilium et notitiam manifestorum, ad cognitionem mysteriorum Ecclesiæ perducamur, gratiamque ac judicium dispositionis divinæ sciamus. Hinc ergo nunc ait: Simile est regnum cœlorum homini patrifamilias. Origenes, per regnum cœlorum intelligit Christum: quem si hoc loco per regnum cœlorum intellexerimus, plana erit parabola. Quemadmodum enim paterfamilias aliquis diversis horis diei egreditur, ut conducat operarios qui vineam suam operentur seu colant; sic Christus secundum quod Deus, a principio mundi per omnes ætates sæculi hujus exiit, per suæ potentiæ operationem, per suæ veritatis manifestationem, per angelorum missionem, per Patriarcharum ac Prophetarum legationem, ut vocaret quosdam ad ecclesiasticam unitatem, ad fidem et gratiam, ad operandum in domo Dei, quæ est vinea atque Ecclesia Christi.12345

Verumtamen expositores communiter intelligunt hic per regnum cœlorum, Ecclesiam militantem, ut sit sensus: Simile est regnum cœlorum, id est status seu negotium Ecclesiæ militantis, vel ipsa Ecclesia, ratione sui capitis, scilicet Christi, homini patrifamilias, id est operi seu negotio vel personæ hominis cujuscumque habentis familiam, qui exiit primo mane, id est diluculo, conducere operarios in vineam suam, hoc est ad hoc, quod vitem suam putarent atque excolerent. Sic autem exponendo, quod hic scribitur de patrefamilias difficultatem non habet: sed per patremfamilias spiritualiter figuratur ac designatur Deus Trinitas, seu quælibet divina Persona; per vineam vero, Ecclesia. Sicque in processu exponenda est littera, ita ut Ecclesia comparetur vineæ, quoniam sicut se habet paterfamilias ad vineam suam, sic Deus ad Ecclesiam. De Deo ergo per patremfamilias significato exponentur sequentia. Dicitur autem Deus paterfamilias, tanquam creator et dispensator universorum: de cujus domo scriptum est in Baruch, O Israel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis ejus!6 Cujus familia, est congregatio omnium fidelium servientium ei.

Qui exiit, non locum mutando, sed aliquid de novo operando, suamque gratiam effundendo, et suos nuntios emittendo, primo mane, id est in prima mundi ætate, quæ duravit ab Adam usque ad Noe, videlicet ad ingressum in arcam, seu ortum diluvii, conducere, id est per mercedis pollicitationem vocare, operarios, id est homines ad operandum potentes, qui non erant operarii meritorie agendo, antequam vocarentur et ejus gratia prævenirentur, in vineam suam, hoc est ad societatem seu incorporationem Ecclesiæ, quemadmodum ait Apostolus: Eripuit nos de præsenti sæculo nequam, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ.78 A principio etenim mundi vocavit Deus quosdam ad fidem et caritatem, per quam facti sunt membra Ecclesiæ, et vinea Dei, producendo opera sancta, tanquam optimas uvas. Congregatio ergo fidelium dicitur vinea, sicut per Isaiam asseritur: Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est;9 et per Osee, Vitis frondosa domus Israel. Per hos autem operarios conductos, quidam specialiter intelligunt aliorum doctores, prælatos ac superiores, quos Deus misit in vineam, scilicet Ecclesiam, propter aliorum conversionem seu informationem: quales a principio mundi fuerunt, Adam, Seth, Enoch, Mathusalem.

Conventione autem facta, id est promissione completa, seu pacto inito, cum operariis jam præfatis, ex denario diurno, id est de felicitate æterna eis pro suo labore reddenda. Conventio itaque hæc, est vitæ æternæ promissio, de qua per Jeremiam Dominus ait: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo.10 Porro beatitudo seu vita æterna appellatur denarius, quia est præmium bene agentis. Dicitur quoque diurnus, quoniam propter eum quotidie laboratur, et quotidie ingredientibus regnum cœleste confertur, eumque meremur in die gratiæ, et accipiemus in die gloriæ. Misit eos in vineam suam, id est ad Ecclesiam instruendam, vel ad bene vivendum in ea.

Et egressus (secundum modum prædictum) Deus circa horam tertiam, id est statim post diluvium, vel a tempore Noe usque ad Abraham, invenit alios stantes in foro, id est in sæculo isto negotiationibus temporalium rerum repleto, otiosos, id est a bonis operibus vacantes. Et dixit illis, per inspirationem internam, angelicam revelationem, vel alio modo: Ite et vos in vineam meam, hoc est ad fidelium sortem seu congregationem, dimittendo opera tenebrarum et faciendo fructus justitiæ;11 et quod justum fuerit dabo vobis, videlicet justam mercedem pro opere virtuoso, qui do unicuique quod meretur. Illi autem abierunt in vineam Domini, obedientes locutioni divinæ.12 Tales fuerunt Noe, Sem, Japhet, Heber. Iterum autem exiit circa sextam, hoc est a tempore Abrahæ usque ad Moysen, et nonam horam, id est a tempore Moysis usque ad Christum; et fecit similiter, otiosos faciendo operarios, seu quosdam mittendo in vineam suam, utpote Moysen, Aaron, Josue, judices et Prophetas, aliosque innumerabiles perducendo ad statum salutis in illis duabus ætatibus.

Circa undecimam vero horam, id est ab adventu Christi, exiit, mittendo Unigenitum suum in similitudinem carnis peccati, et Apostolos ad gentiles.1314 Tunc quoque Verbum Dei verus Deus exiit, nostram naturam assumendo, et personaliter hominibus apparendo, loquendo et bene agendo, quemadmodum apud Joannem ipse testatur: Exivi a Patre, et veni in mundum. Et invenit alios stantes, id est, rebus temporalibus inhærentes, spiritualiter non proficientes:15 per quos præcipue intelligunt gentiles, quorum aliquibus, tamen paucis et parum, Christus in propria prædicavit persona, ceteris per Apostolos, eorumque discipulos et successores. Et dicit illis: Quid hic, id est in isto exsilio, in hac peregrinatione ubi non habemus civitatem manentem, statis tota die, id est toto tempore vitæ vestræ, otiosi, non festinantes ad patriam?16 Gentiles namque fide caruerunt, nil meritorium operabantur: idcirco toto tempore vitæ suæ vacabant a bonis, præsertim quum dicat Apostolus: vidit

Quidquid non est ex fide, peccatum est. Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit, id est, nullus ad bene agendum nos invitavit, promittendo nobis regnum cœleste pro præmio : nullus quippe Propheta aut doctor missus est nobis. Prioris enim ignorantiæ tempora despexit Deus, ut ait Paulus. Verumtamen quibusdam gentilibus dati sunt viri sancti, videlicet Job Melchisedech; sed tempore Christi, et diu ante, in toto mundo regnavit idololatria, exceptis Judæis. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam. Hoc Deus dixit gentilibus per prædicationem Apostolorum, ut converterentur ad Christum, fieretque ex eis et populo Judæorum electo una Ecclesia.

Denique S. Hieronymus exponit parabolam hanc de vocatis ad gratiam secundum diversas hominum ætates : ut illi dicantur primo mane conducti, et in vineam missi, qui in pueritia ad Dei obsequium perducuntur : quales potissimum fuerunt sanctificati in utero, ut Joannes et Jeremias, et alii qui mox usum rationis sortiti, cœperunt Domino famulari, ut Samuel. Tertia vero hora conducti vocantur, qui in juventute convertuntur seu adolescentia, quæ interdum pro eodem sumuntur, juxta illud Ecclesiastæ :17 Lætare, juvenis, in adolescentia tua. Sexta, qui in ætate virili ; nona, qui in senectute ; undecima, qui in ætate decrepita.

Quum sero autem factum esset. Secundum Augustinum, Gregorium, et alios expositores communiter, per sero intelligitur finis mundi, seu dies judicii. Sed hoc quidam nititur improbare, quia de recipientibus mercedem sero dicitur, quod quidam eorum murmuraverunt, quibus sub persona unius eorum dicitur : An oculus tuus nequam est ? Qui autem in fine mundi remunerationem felicem, de qua jam agitur, sortientur, nec murmurabunt nec nequam erunt. Sed quam facile hoc solvatur, patebit dum ad horum verborum explanationem pervenero. Rursus, quam extorta sit expositio ejus qui per sero intelligit tempus gratiæ seu præsentem statum Ecclesiæ, patet litteram intuenti. Jam enim dictum est, quod per horam undecimam intelligatur tempus gratiæ, quod a Christi adventu incepit : oportet ergo per sero intelligi terminum temporis seu horæ istius. Iterum præsens tempus non est tempus præmiorum, sed meritorum. Præterea clarum est, quod Christus per sero intelligat horam in qua finiuntur labores pro quibus redditur merces : quæ non est nisi in die judicii. Est igitur sensus :

Quum sero autem factum esset, id est, quum finis mundi advenerit, dicit dominus vineæ, id est, tunc Deus Pater seu Trinitas, summus princeps Ecclesiæ, dicet procuratori suo, id est Christo secundum quod homo est, quem Pater constituit dominum domus suæ et principem omnis possessionis suæ : Voca operarios, id est eos qui in Ecclesia laboraverunt, a morte eos resuscitando, et ad judicium convocando. Hæc vocatio est, de qua inquit Apostolus : Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli, et in tuba Dei, descendet de cœlo. Et Christus : Veniet (inquit) hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus.1819 Et redde illis mercedem, videlicet vitam æternam, de qua Salvator in Apocalypsi profitetur : Ecce venio cito, et merces mea mecum est.20 Hæc merces est clara visio divinitatis Christi, prout apud Joannem ipse ait : Qui diligit me, manifestabo ei me ipsum.21 Unde Pater ait in Psalmo, Ostendam illi salutare meum, videlicet Christum. Incipiens dare mercedem a novissimis, qui hora undecima vocati sunt, progrediendo ab illis usque ad primos, qui primo mane vocati sunt, per intermedios. Hi vocati sunt vel hora nona, vel sexta, vel tertia. In fine mundi omnes electi simul remunerabuntur a Christo, videlicet in momento, in ictu oculi : quomodo ergo novissimi dicuntur primo remunerari? Dicendum, quod ista prioritas non est referenda ad intervalla divinæ remunerationis, quæ instantanea erit, sed ad ordinem vocatorum, ita quod licet omnes simul præmium consequantur quoad tempus, tamen primo præmiari perhibentur, qui minus diu præstolati sunt præmium, et qui ultimo finierunt laborem.22232425 Sic enim communiter dicimus, illos prius aliquid adipisci, qui minorem dilationem passi sunt, quam eos qui diu exspectaverunt, quamvis insimul præmentur.

Quum venissent ergo ad judicium qui circa undecimam horam, id est in ultima mundi ætate, venerant ad vineam Christi, seu vitam bonam, acceperunt a Christo pro mercede, singulos denarios, id est quilibet proportionatum præmium, seu vitam æternam in cœlis. Venientes autem et primi ad tribunal Christi, arbitrati sunt, id est, æstimabant in die judicii, quod plus, id est majus præmium, essent accepturi a Christo, quam novissimi, quia diutius et gravius laboraverunt in ætatibus. Nempe his qui Christi adventum præcesserunt minor fuit gratia et longior vita, ideo diutius et durius laboraverunt quam fideles tempore gratiæ, quibus merito Salvatoris et gratiæ ejus affluentia, suave est jugum Dei et onus ejus leve.26 Acceperunt autem et ipsi singulos denarios, id est tantum ut primi, videlicet unusquisque suum denarium seu proprium præmium. Non enim respicit Deus principaliter ad laborem exteriorem, seu temporis diuturnitatem, sed ad interiorem fervorem, et rectam intentionem, cordisque munditiam, per quam fit homo capax visionis divinæ essentiæ.27

Et accipientes primi singulos (ut dictum est) denarios, murmurabant adversus patremfamilias, scilicet Deum, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, id est, modico tempore in Ecclesia laboraverunt; et pares in præmio illos nobis fecisti, qui per procuratorem tuum illis et nobis idem præmium contulisti, qui portavimus pondus diei, id est, graves temporis labores et laboriosos actus justitiæ sustinuimus, et œstus tentationum, id est vehementes tentationes et anxietates. Murmuratio ista Sanctorum, non est murmuratio turbationis, rancoris vel impatientiæ, sed vehemens replicatio propriæ causæ, seu admirationis eruptio procedens ex zelo justitiæ, quemadmodum et inter angelos sanctos, secundum Gregorium, Thomam, et alios multos, dicitur esse resistentia, dicente Gabriele ad Danielem, Princeps Persarum restitit mihi:28 quod prædicti exponunt de bono angelo Persarum custode ac principe. Dicuntur itaque murmurasse, vel quia dilationem dolenter sustinuerunt, secundum Gregorium, vel quia de magnitudine liberalitatis pietatisque divinæ, tantum de præmio dantis novissimis ut eis, vehementer mirabantur. Nihilo minus unusquisque Beatorum de sua felicitate plenissime contentatur. Sed quæritur, quomodo priores Sancti in die judicii æstimabunt se plus recepturos, quum tamen errare non possint. Et respondendum, quod illa æstimatio non est assertionis, sed opinionis. Sancti autem in patria non prænoscunt determinate, quantum beatitudinis quilibet hominum electorum finaliter obtinebit, nisi ex speciali causa eis divinitus reveletur.

At ille paterfamilias respondens uni eorum murmurantium, dixit. Et quod uni, hoc omnibus dixit; potestque per hunc unum intelligi Protoplastus. Amice, non facio tibi, nec aliis primis, injuriam, aliquid tibi injuste subtrahendo, ob hoc quod alium ultra condignum glorifico, et tibi in mercede parem facio. Nonne ex denario, hoc est pro certo præmio tibi præstando, convenisti mecum? id est, acquievisti et concors factus es mihi, eundo in vineam meam, ut denarium diurnum reciperes. Advertendum, quod sicut denarius diurnus unus est secundum suam formam et rationem specificam, multiplicatur autem ex parte materiæ et recipientium, et est æqualis quantum ad omnes; sic vita seu beatitudo æterna, per denarium figurata, una est ex parte objecti, videlicet Dei, multiplicatur vero ex parte recipientium atque fruentium, est quoque æqualis omnibus quantum ad durationem, nam omnes æternaliter eam possidebunt, tamen in perfectione magna distantia est, secundum exigentiam meritorum. Unde, in domo Patris mansiones multæ sunt, hoc est diversi gradus præmiorum.29

Tolle quod tuum est, id est denarium seu præmium tibi debitum ac promissum, et vade in gaudium Domini tui.30 Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi, id est tantum de præmio, quantum tibi largitus sum, propter fervorem caritatis suæ, et meritum Christi, aliasque rationes jam tactas. Quemadmodum de primis locutus est singulariter, uni pro omnibus respondendo; sic nunc de novissimis singulariter loquitur, dicens, Volo huic novissimo dare, per unum omnes intelligens. Aut non licet mihi quod volo facere? quasi dicat, Utique: quia voluntas Dei quum sit essentialiter idem quod sapientia et justitia ejus, nec injusta, nec irrationalis esse valet; sed eo ipso quod Deus aliquid vult, justum ac licitum est. Unde in libro Sapientiæ legitur:31 Virtus tua, Domine, justitiæ initium est. An oculus tuus, id est æstimatio seu consideratio tua, nequam est, id est erronea, quia ego bonus sum essentialiter (quemadmodum dictum est, Nemo bonus nisi Deus), hoc est, an bonitas mea, liberalitas, seu misericordia, est tibi occasio murmurationis, eo quod tantum tribuo novissimis sicut primis?32 Loquitur ergo de nequitia inconsiderationis, et non culpæ: quod probatur per hoc quia jam loquitur de operariis vineæ Dei, qui omnes salvantur.

Ex quibus concludit Salvator: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Hoc idem in fine præcedentis capituli dictum atque expositum est. Multi enim sunt vocati, hoc est ad fidem et gratiam per prædicationem invitati atque perducti, quemadmodum Christus ait in Psalmo:33 Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Pauci vero electi, hoc est prædestinati seu gloriam adepturi. Sed videtur contrarium quod de electis cantatur: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur;34 et in Apocalypsi, Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat.35 Et respondendum, quod pauci sunt comparative seu relative ad reprobos, multi autem simpliciter. Imo secundum Gregorium, tantus est numerus hominum electorum, quantus angelorum sanctorum. Probabile quoque est, quod numerus hominum reproborum excedat numerum angelorum ac dæmonum et hominum electorum.36 Quum ergo ignoremus an electi simus, et an digni simus amore, non debemus inaniter gloriari, securi esse aut elevari, nec alios, quamvis impii videantur, aspernari seu desperare. Nam quales futuri sint, nescimus; et forte in brevi præcedent nos in omni virtute.

Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos, puta Apostolos, secreto, ut eis tanquam familiaribus suam passionem prænuntiaret, ne eam videntes, scandalizarentur, nec putarent magistrum suum præventum, vel improvise captum, aut invite occisum. Secreta ergo non omnibus, sed familiaribus, sunt pandenda, et mystica majoribus revelanda sunt.

Et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur a Deo Patre, a se ipso, a Juda proditore, a diabolo, sed diversimode, principibus sacerdotum et Scribis in lege peritis, et condemnabunt eum morte, hoc est, reum mortis eum esse judicabunt.3738 Sic enim dixerunt coram Pilato: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.39 Et tradent eum principes sacerdotum et Scribæ, gentibus, scilicet Pilato et ejus militibus, ad illudendum. Induerunt enim eum veste purpurea, et arundinem posuerunt in dextera ejus, spineamque coronam in capite, et genu flexo adorabant eum dicentes:40 Ave, rex Judæorum.41 Et flagellandum, et crucifigendum. Ista prædixit Christus discipulis suis frequenter, ut firmiter recordarentur eorum. Et tertia die resurget. Hoc adjecit ad consolationem mœrentium.

Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis Jacobo et Joanne,

20 adorans eum, vel adoratione latriæ, si credidit eum esse Deum verum, vel adoratione duliæ seu magnæ reverentiæ, prosternens se coram eo; et petens aliquid ab eo: quod non statim expressit, sed adorando insinuavit se aliquid desiderare. In Marco scribitur, quod ipsi filii accesserunt ad Jesum dicentes:42 Magister, volumus ut quodcumque petierimus facias nobis. Verumtamen mater formavit atque proposuit petitionem; sed hoc filii fecisse scribuntur, quoniam matrem suam ad hoc induxerunt, quam putabant a Christo honorandam et exaudiendam quasi materteram ejus, et quoniam viro suo (ut videtur) relicto, Christum erat secuta.

Dixit ei Jesus: Quid vis? Non ex ignorantia quærit, sed ut ad ejus verba congruenter respondeat, errantesque instruat. Ait illi: Dic, id est, dicendo concede et fac: tuum enim dixisse, fecisse est. Quamvis mulier ista nondum intellexit profunditatem verbi hujus, Dic; tamen quoad hoc subtiliter dixit, Dic: ipse enim cui hoc dixit, est de quo scriptum est, Ipse dixit, et facta sunt.43 Ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram, id est, tibi collaterales et singulariter assidentes, ceterisque majores consistant, in regno tuo.

Quidam dicunt, quod mulier ista et filii ejus petierunt cum Christo regnare in sæculo isto, putantes Christum post resurrectionem statim in hoc mundo et in Jerusalem regnaturum, quemadmodum David et Salomon illic regnasse leguntur.4445 Hæc namque, ut dicunt, fuit Judæorum opinio, quod Christus temporaliter regnaret in Jerusalem, omnia regna subjiciendo Judæis. Sed huic assertioni obviare videtur, quod Christus respondendo subjungit: Sedere ad dexteram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus parafum est a Patre meo. Ex quo patet, quod electis a Deo Patre paratum sit sedere ad dexteram Christi et sinistram, non utique in regno terreno, sed cœlesti. Per regnum ergo Christi, intellexerunt mater et filii regnum cœlorum: de quo et latro dixit in cruce: Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum.46 Nam ex quotidiana Christi prædicatione, sciverunt quod non terrenum, sed cœleste regnum promisit fidelibus. Sic quippe exorsus est prædicare: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum.47 In quo isti duo inordinate exaltari quærebant. Quia enim filii audierunt futuram Christi resurrectionem, credebant quod statim post resurrectionem regnaret: et hoc matri suæ intimaverunt, quod tamen a Christo in secreto audierunt.

Respondens autem Jesus, dixit, non matri, sed filiis: per quod ostenditur, quod mater petivit, inducta a filiis. Nescitis quid petatis, id est, quid vel quomodo petere debeatis. Petitio siquidem ista fuit multipliciter inordinata: Primo, quoniam petierunt coronam ante victoriam. Secundo, quia de carnali propinquitate confidebant. Tertio, quia ex quadam præsumptione et elatione petiisse videntur, optantes coapostolis anteferri, et volentes summi esse in gloria, qui nondum prioribus Sanctis similes erant in merito. Quantum ad hoc tenebant typum eorum qui a magnis prælatis ad ecclesiasticas dignitates postulant propter consanguinitatis lineam promoveri. Potestis bibere calicem, id est sustinere cruciatum, quem ego bibiturus sum? De quo in passione habetur: Si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.48 Dicunt ei: Possumus calicem istum potare, hoc est, pro fide, pro justitia, pro te mori parati sumus. Hoc dixerunt potius ex aviditate obtinendi quod postulaverunt, quam ex vera circumspectione: imo incaute responderunt, quia in Christi passione, instante periculo, fugerunt. Itaque dicendo tam absolute, Possumus, propriam fragilitatem non pensaverunt:49 sicut nec Petrus dicendo, Paratus sum tecum in mortem et in carcerem ire.5051 Non enim sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis. Si autem dixissent, Possumus per gratiam tuam, tute dixissent: quomodo dixerat Paulus, Omnia possum in eo qui me confortat.52

Ait illis: Calicem quidem meum bibetis, id est, passionem meæ passioni aliqualiter similem, et propter me infligendam, gustabitis. Joannes enim affectu sustinuit mortem pro Christo, ferventis olei dolium ingrediendo, pessimumque venenum potando: a quorum utroque mansit illæsus. Quotidianum quoque martyrium passus est, præsertim in exsilio insulæ Patmos.53 Jacobus vero ab Herode Agrippa decollatus est, ut in Actibus Apostolorum legitur.54

Sedere autem ad dexteram meam et sinistram, id est mihi collateralem et proximum esse in cœlo, non est meum, hoc est, non spectat ad me justum judicem, qui personam non accipio, sed secundum merita reddo, dare vobis, sed illis quibus paratum est a Patre meo. Et utique a Patre paratum fuit Jacobo et Joanni præmium istud, præsertim quum regnum cœlorum ab origine mundi paratum est prædestinatis, juxta illud: Venite, benedicti Patris mei, etc.55 Quomodo ergo non fuit Christi dare Jacobo et Joanni sessionem prædictam? Et respondendum, quod non fuit Christi dare eam illis, eo modo quo ipsam petebant, videlicet ratione consanguinitatis, et secundum statum in quo tunc fuerunt, quando adhuc carnales et ambitiosi fuerunt. Puto tamen, quod erant in statu salutis, quia non quilibet motus elationis est peccatum mortale; sed non erant tantæ perfectionis, ut digni essent sedere tam proxime Christo. Ideo subditur: Sed quibus paratum est a Patre meo, hoc est perfectis vere humilibus, quibus Pater decrevit gloriam esse præstandam: illis, inquam, est meum dare, ut sedeant ad dexteram meam et sinistram in regno, id est in circuitu meo, in præmio essentiali et accidentali.

Et audientes decem Apostoli quid isti duo petissent, indignati sunt de duobus fratribus, hoc est, contra eos commoti sunt, quod sibi præferri rogassent, et tam immoderate petissent. Unde patet, quod decem quoque discipuli adhuc similes erant istis duobus in imperfectionibus multis: non enim zelo justitiæ, sed cujusdam livoris, indignati fuerunt, more ambitiosorum qui irascuntur dum cernunt socios suos sibi velle præponi, quum tamen in regno cœlorum promotio unius non noceat alteri, nec ejus exaltationem impediat.

Jesus autem, tanquam pius sapiensque magister et sobrius reprehensor, vocavit eos, videlicet omnes Apostolos pariter, ad se, ut vitium elationis ab eorum cordibus propulsaret, et errorem corrigeret; et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum, id est, majores seu domini hominum mundanorum, cum imperio et tumore præsident subditis suis, et qui majores sunt, videlicet dominatores subditorum, potestatem exercent in eos, id est, per violentiam quandoque opprimunt ipsos, et sua potestate inordinate utuntur. Non ita erit inter vos tumor elationis, violentia, sive ambitio. Sed quicumque voluerit inter vos major fieri, id est ampliorem gratiam et gloriam adipisci, sit vester minister, id est, præ ceteris se humiliet, atque in actibus humilitatis se ipsum indesinenter exerceat. Quanto enim aliquis se sub alio dejicit, tanto Deus eum exaltat. Et qui voluerit inter vos primus esse, id est aliis præfici, et a me sublimius promoveri, erit vester servus. Hoc, ut arbitror, intelligi potest dupliciter: primo, quod ambitiosus ceteris supponetur et subjicietur; secundo, quod is qui licet prælationem non cupiat, tamen cupit esse talis ut dignus sit aliis præsidere, oportet ut primo discat subesse, studeatque sociis suis servire.

Et quia exempla plus movent quam verba, Salvator qui cœpit facere et docere, proponit se in exemplum.56 Sicut Filius hominis non venit ministrari, hoc est ad hoc, quod servos haberet qui ei famularentur in corporalibus et humanis obsequiis, ad instar sæcularium dominorum, sed ministrare. Nam et discipulis suis frequenter ministravit, juxta illud:57 Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Patri quoque indesinenter servivit cum incomparabili humilitate, quemadmodum ait in Evangelio: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.58 Et quum duodecim esset annorum, descendens cum Virgine Matre et Joseph, fuit subditus illis.59 Nec dubium quin quotidie ministraverit ipsis, tanquam vere humillimus, licet esset Altissimus, cui angelorum exercitus cum ingenti reverentia et tremore adsistit. Et dare animam suam, id est vitam corporalem ac animalem, seu ipsam animam suam, redemptionem, id est pretium liberativum, pro multis hominibus, non pro dæmonibus. Tradidit enim in mortem animam suam, et ipse peccata multorum tulit, ut Isaias ait.60 Imo se ipsum dedit pro nobis, sponte se offerens.6162 Propter quod ait ore proprio: Nemo tollit animam meam a me;63 et Apostolus, Qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

Sed quare non ait, Dare animam suam redemptionem pro omnibus, quum alibi dicat, Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum?64 Ipse equidem est universorum salvator, dicente Apostolo: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.65 Et respondendum, quod Christus dedit animam suam redemptionem pro omnibus sufficienter, pro solis autem electis efficienter seu efficaciter. Quoniam ergo non omnes, sed multi, fructum dominicæ passionis consequuntur, ideo ait, Pro multis. — Denique, licet Christus dicatur pro nobis dedisse animam suam, et etiam vitam corporalem, hoc tamen est differenter. Nam animam dedit per hoc quod eam tormentis exposuit, non quod ipsa exstincta sit. Vitam vero suam corporalem sic dedit, quod eam pro nostro spirituali vivificatione exstingui permisit: quæ tamen vita, seu vitalis actio, erat incomparabilis dignitatis ac pretii, propter unionem cum Verbo.

Et egredientibus illis, videlicet Jesu ejusque discipulis, ab Jericho, civitate famosa, secutæ sunt eum turbæ multæ, propter causas diversas, ut dictum est sæpius; et etiam quia desertum quod erat inter Jericho et Jerusalem, per quod Jesus pergebat, erat latronibus plenum: propter quod homines illuc tendere non audebant, nisi cœtu collecto.

Et ecce duo cœci sedentes secus viam, ut a pergentibus eleemosynas peterent tanquam mendici, audierunt quia Jesus transiret. Audientes enim tumultum, interrogaverunt quid hoc esset: quibus responsum est, quod Jesus illic cum suis perambularet. Et clamaverunt, ex magnitudine desiderii in altam vocem prorumpentes. Clamabant ergo, corde ferventer optando, et ore alte sonando. Domine, miserere nostri, o fili David. Credebant cœci isti verum esse, quod a populo interdum audierunt, videlicet, quod Jesus esset rex Messias in lege promissus, et de semine David nasciturus prænuntiatus: ideo nominabant eum Dominum, tanquam regem Israel. Et aliqui dicunt, quod ejus divinitatem agnoverant: quod non est multum probabile. Turba autem increpabat eos ut tacerent, vel quia multum importune clamabant, vel quia Jesum offendi timebant et inquietari ex clamore eorum, vel quia clamando impedierunt multos ab auditu sermocinationum Christi, qui etiam ambulando docebat frequenter. At illi magis clamabant, formidantes ne propter strepitum increpantium, non audiretur clamor eorum a Christo; dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Per laudem ejus qui oratur, capitur benevolentia ejus. Ideo isti orando Jesum, laudant eum a majestate, quum dicunt, Domine; et ab origine, quum dicunt, Fili David: sicque facilius exaudiri merentur. Unde Psalmista: Laudans, inquit, invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.6667

Et stetit Jesus, et vocavit eos. In quo manifestatur pietas atque dignatio Christi, qui personas tam modicas non despexit. Et ait: Quid vultis ut faciam vobis? Non ignorans inquirit, sed ut quærendo, illorum desiderium augeretur, oratio repeteretur, meritum cresceret, omnesque scirent quod non eleemosynam, sed naturæ reparationem implorassent. Dicunt ei: Domine, hoc volumus, ut aperiantur oculi nostri carnales, et visum recipiant. Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum, ut ostenderet quod virtus divina in ipso consistens ac latens, operabatur per corpus suum sicut per instrumentum animatum, conjunctum ac proprium, sicut et anima nostra operatur per corpus cui unita est. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum, non solum gressibus corporis, sed imitatione virtutis, tanquam spiritualiter illuminati a Christo, et grati beneficio ejus. Christus namque mente sanavit atque illustravit, quos corporaliter reparavit. Ipsius nempe perfecta sunt opera; et totum hominem salvum fecit in sabbato.68

Quæritur, cur Matthæus referat de duobus cæcis, quum Marcus non scribat nisi de uno.69 Respondet Augustinus quod ideo, quoniam unus eorum famosior fuit, et forte importunius exclamavit: quem Marcus Bartimæum, id est filium Timæi, appellat.70 — Iterum quæritur, an cæcus de quo Lucas scribit, sit idem de quo recitat Marcus, unusque istorum duorum. Ad hoc aliqui dicunt quod non. Nam apud Lucam legitur solum: Quum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam.71 Ex quo sequi videtur, quod ille cæcus fuerit illuminatus ante introitum Jericho. Porro Marcus refert: Proficiscente eo de Jericho;72 similiter hic, Egredientibus illis ab Jericho. Per quod ostenditur, quod cæcus iste sit sanatus post egressum ex Jericho. Alii asserunt quod fuit idem cæcus, quia historia de utroque omnino concordat, ut patet litteram intuenti, excepto verbo prædicto, quod isti ita exponunt: Quum appropinquaret Jericho, id est, adhuc prope esset huic civitati. Potest etiam dici, quod Lucas non servat in omnibus ordinem rei gestæ: et ita, quamvis Christo accedente ad Jericho, cæcus sedebat prope viam, non tamen a Christo vocatus sanatusque fuit, nisi post egressionem a Jericho.

Juxta spiritualem intelligentiam, per clamorem horum cæcorum, figuratur clamor utriusque populi Judæorum et gentilium ad Salvatorem, quum audissent quod in terris visus, et cum hominibus conversatus fuisset.73 Turba vero, videlicet obstinati et infideles, increpabant eos, sed illi occidi malebant, quam ab invocatione Christi cessare. Imo beatissimi martyres tanto validius atque frequentius clamaverunt ad Christum, quo amplius a tyrannis et eorum satellitibus prohibebantur. Quorum vestigia sequi debemus, orantes jugiter cum Propheta: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte.74

Footnotes

  1. Luc. 1, 52. ↩

  2. Eccli. x, 17. ↩

  3. Ps. cxii, 7, 8. ↩

  4. xii Cor. 1, 27, 28. ↩

  5. Job xxii, 29. ↩

  6. Baruch III, 24. ↩

  7. Coloss. 1, 13. ↩

  8. Galat. 1, 4; ↩

  9. Is. v, 7. Osee x, 1. ↩

  10. Jer. xxxi, 16. ↩

  11. Rom. xiii, 12. ↩

  12. Jer. xvii, 10. ↩

  13. Matth. xxviii, 19. ↩

  14. Rom. viii, 3. ↩

  15. Joann. xvi, 28. ↩

  16. Hebr. xiii, 14. ↩

  17. Eccle. xi, 9. ↩

  18. Ps. civ, 21. ↩

  19. Joann. v, 28. ↩

  20. Apoc. xxii, 12. ↩

  21. Ps. xc, 16. ↩

  22. Joann. xiv, 21. ↩

  23. 1 Thess. iv, 15. ↩

  24. Act. xvii, 30. ↩

  25. Rom. xiv, 23. ↩

  26. Matth. xi, 30. ↩

  27. Matth. v, 8. ↩

  28. Dan. x, 13, 20. ↩

  29. Joann. xiv, 2. ↩

  30. Matth. xxv, 21, 23. ↩

  31. Sap. xii, 16. ↩

  32. Marc. x, 18. ↩

  33. Ps. xxxix, 6. ↩

  34. Ps. cxxxviii, 18. ↩

  35. Apoc. vii, 9. ↩

  36. Eccle. ix, 1. ↩

  37. Marc. xiv, 64. ↩

  38. Matth. xxvi, 66; ↩

  39. Joann. xix, 7. ↩

  40. Matth. xxvii, 28, 29. ↩

  41. Marc. xv, 17-19; ↩

  42. Marc. x, 35. ↩

  43. Ps. xxxii, 9; cxlviii, 5. ↩

  44. II Reg. v, 5; ↩

  45. III Reg. xi, 42. ↩

  46. Luc. xxiii, 42. ↩

  47. Matth. iv, 17. ↩

  48. Matth. xxvi, 42. ↩

  49. Ibid. 56. ↩

  50. Luc. xxii, 33. ↩

  51. II Cor. iii, 5. ↩

  52. Philipp. IV, 13. ↩

  53. Apoc. I, 9. ↩

  54. Act. XII, 1, 2. ↩

  55. Matth. XXV, 34. ↩

  56. Act. I, 1. ↩

  57. Luc. XXII, 27. ↩

  58. Joann. xiv, 31. ↩

  59. Luc. ii, 42, 51. ↩

  60. Is. liii, 12. ↩

  61. Joann. x, 18. ↩

  62. Hebr. ix, 14. ↩

  63. Galat. ii, 20. ↩

  64. Joann. xii, 32. ↩

  65. 1 Cor. xv, 22. ↩

  66. Ps. xvii, 4. ↩

  67. Ps. xvii, 4. ↩

  68. Deut. xxxii, 4. ↩

  69. Joann. vii, 23. ↩

  70. Ibidem. ↩

  71. Luc. xviii, 35. ↩

  72. Marc.x,46. ↩

  73. Baruch. III, 38. ↩

  74. Ps. xii, 4. ↩

Chapter 36 of 47