Articulus 35
ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : ET QUUM APPROPINQUASSET JEROSOLYMIS, ET VENISSET BETHPHAGE.
ET quum appropinquasset Jesus Jerosolymis, et venisset Bethphage, id est ad villam quamdam sacerdotum, ad montem Oliveti, in quo olivarum copia crevit: juxta cujus pedem seu latus sita fuit hæc villa, uno (ut dicitur) milliario a Jerusalem distans. Tunc Jesus misit duos discipulos. Dicunt aliqui, quod secundum Chrysostomum, isti discipuli fuerunt Petrus et Philippus. Sed hoc Chrysostomus non affirmat; sed in commento cujusdam se legisse commemorat. Misit autem duos, propter socialis vitæ commendationem, et ad ostendendum quod per duplicem vitam, videlicet activam et contemplativam, vel per scientiam et operationem, ad ipsum pertingitur. Ista historia facta est in die Palmarum, altero die postquam Jesus cœnavit in domo Simonis leprosi in Bethania, quando Lazarus fuit unus discumbentium, et Maria Magdalene accepit libram unguenti, effundens super pedes ipsius.12
Dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est. Communiter per castellum intelligitur urbs ipsa Jerusalem, vel propter fortitudinem murorum, quibus circumdata fuit per modum castelli, vel despective, propter discordiam atque invidiam habitantium in ea, et quia alienigenis seu Romanis erat subjecta. Videtur autem per castellum posse intelligi aliqua domus lapidea eminens, forte muro propinqua: in qua vel juxta quam, asina fuit. Itaque, Ite in castellum quod contra vos, id est, ex opposito vestro est. Sic ait Psalmista:3 In die tribulationis meæ Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum.4 Et apud Marcum ait Salvator: Transeamus contra. Vel, Contra vos est, hoc est, contrariatur, quorum magistrum ac Dominum necare molitur. Et statim invenietis asinam alligatam præsepio vel alteri rei, ne vagando discurrat, et pullum ejus cum ea. Hæc asina deputata fuit ad pauperum usum, et ad hunc usum pullus ejus nutriebatur. Solvite asinam, et adducite mihi eam cum pullo suo. In evangelio Lucæ legitur dixisse: Invenietis pullum asinæ alligatum.5 Cui Marcus concordat. Asina ergo et pullus ligati erant, et utrumque jussit Christus solvi, et sibi adduci. Invenerunt autem discipuli animalia ista foris in bivio juxta Jerusalem, ut dicit Marcus.6
Et si quis vobis aliquid dixerit, interrogando cur animalia ista solvatis, dicite ei quia Dominus rex Messias, his, scilicet asino et pullo, opus habet, non necessitate absoluta sive coacta, sed conditionata atque spontanea, videlicet ad verificandum vaticinium Zachariæ, et ad nostram informationem; et confestim dimittet eos solvi, et mihi adduci.
Quæritur, quid isti custodes seu domini asinæ et pulli (qui secundum Lucam et Marcum dixerunt discipulis, cur solverent pullum) intellexerunt per Dominum, quando discipuli responderunt:78 Dominus operam ejus desiderat. Ad quod dicendum opinor, quod Apostoli Christi, ex habitu, vel aliis signis, facile agnoscebantur esse discipuli Jesu. De Jesu quoque tunc rumor fuit, quod ipse esset Christus: idcirco custodes cognoscentes quod isti essent discipuli Jesu, per Dominum intellexerunt Jesum. Chrysostomus vero respondet, quod virtus Christi movit corda custodum, ita quod nomine Domini audito, contradicere non audebant. Sed cur humilis Jesus se ipsum tam sublimi nomine exprimit, quod Deo est proprium (sicut per Isaiam testatur: Ego Dominus, hoc est nomen meum; de quo scriptum est in Amos:9 Faciens Arcturum et Orionem, Dominus nomen ejus)? Dicendum, quod Christus hoc die voluit majestatem suam verbis et factis suis ac aliorum, multipliciter declarare, sicut patebit. Unde et alibi ait:10 Dominus est Filius hominis etiam sabbati.
Hoc autem totum, videlicet, quod discipulos misit, et asinam ejusque pullum solvi et sibi adduci præcepit, factum est, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam Zachariam, dicentem: Dicite filiæ Sion, hoc est plebi Jerusalem: quæ plebs dicitur filia, propter paternum affectum Dei ad eam. Unde in Prophetis sæpissime nomine filiæ, congregatio populi designatur. Sion vero fuit mons in quo erat templum Dei atque palatium regis: propter quod nomine Sion, civitas tota significatur, tanquam a parte principali. Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, id est mitis et humilis, non cum terribili apparatu aut animo bellicoso, ut moris est regum mundanorum, sedens successive super asinam, deinde et super pullum filium subjugalis, id est asinæ, quæ fuit assueta portare jugum atque sessores; super pullum vero usque ad illam horam nemo ascendit, secundum Lucam et Marcum, sed Christus primo sedit super eum.11 Ratio horum infra tangetur. Ex hac prophetia debuissent Scribæ et sacerdotes merito Christum cognovisse. Ex qua etiam apertissime declaratur, quod primum Christi adventum descripserunt Prophetæ in paupertate et humilitate, non in regno temporali, secundum quod Christus dixit coram Pilato : Regnum meum non est de hoc mundo.12 Denique prædicta Zachariæ prophetia in nostra translatione plenius continetur, hoc modo : Exsulta satis, filia Sion;13 jubila, filia Jerusalem : ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator; ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinæ.
Euntes autem discipuli, fecerunt sicut præcepit illis Jesus. Et adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, ut Jesus mollius honestiusque sederet, et eum desuper sedere fecerunt successive, ut dictum est. Quidam videntur asserere, quod Christus non sedit super utrumque animal. Itaque secundum eos, historia vel impossibilitatem, vel turpitudinem continet : impossibilitatem, quia in tam brevi itineris spatio, super utrumque animal sedere non potuit; turpitudinem, quoniam indecens fuisset ut asinæ sederet. Verumtamen, propter manifestam auctoritatem Scripturæ canonicæ utriusque Testamenti, dicendum videtur sicut nunc dictum est. Poterat namque infra unius milliaris spatium utrique animali sedere, præsertim propter mysticam rationem quæ statim dicetur. Nec apparet cur fecisset asinam sibi adduci, nisi ut super eam veheretur; nec aliter dixisset discipulis, ut dicerent quia Dominus his opus habet. Præterea, ad litteram verisimile est, quod pullus adhuc juvenis fuit ac debilis, quoniam nemo hucusque sedit super eum.14 Et ideo Christus non diu mansit super pullum.
Prædictis insuper consonat quod in Genesi Jacob ait Judæ filio suo de Christo : Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam.15 Quod enim hoc ad litteram de Christo dicatur, patet ex eo quod immediate præmisit :16 Non auferetur sceptrum de Juda, donec veniat qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium.
Mystice namque per prædictum castellum, designatur totus hic mundus, parvus virtute, magnus pravitate, per modum castelli contra Deum muro impietatis, duritia cordis seu obstinatione munitus. In quem Christus misit discipulos suos, dicens : Ite in mundum universum.17 In quo Apostoli invenerunt asinam alligatam, id est Synagogam seu populum Judæorum, et pullum, id est gentilitatem. Eratque uterque populus funibus vitiorum obstrictus. Quoniam tamen Synagoga super se tulit onera legis, jugum utique, teste Petro, gravissimum, ideo designatur per asinam subjugalem.18 Gentiles vero sine servitio legis et fide Dei viventes, lascivi ac vagi, significantur per pullum indomitum a nemine subjugatum. Voluit ergo Christus utrumque animal sibi adduci, quia præcepit Apostolis ut utrumque converterent populum, dicens : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.19 Sedit quoque super utrumque animal, quoniam utrumque populum sibi subjecit per fidem et cultum divinum. Primo tamen sedit asinæ, quoniam primo venit et discipulos misit ad convertendos Judæos, quemadmodum Paulus ait : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei.20 Quumque discipuli adduxissent asinam et pullum ad Jesum, eum desuper sedere fecerunt, quia quum convertissent quosdam Judæos et gentiles innumerabiles, subjecerunt eos imperio Christi, ut ejus præceptis parerent. Quod vero discipuli posuerunt vestimenta sua super pullum et asinam, hoc designat quod super eos quos converterunt, posuerunt indumenta virtutum, variosque ornatus doctrinarum, gratiam sibi collatam aliis communicando, quemadmodum Petrus hortatur : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.21
Plurima autem turba straverunt, id est, extenderunt et supposuerunt, vestimenta sua in via qua erat Christus processurus; alii autem cædebant ramos de arboribus olivarum, et sternebant in via. Hæc omnia fecerunt in signum lætitiæ, et ad reverentiam Salvatoris; itemque, ut ait Hieronymus, ne animal cui Christus sedebat, offenderet in lapidem, ne calcaret in spinam, ne caderet in foveam.22 Turbæ autem quæ præcedebant Jesum, et quæ sequebantur eum, clamabant, dicentes : Hosanna, id est, obsecro, salva, o fili David, secundum naturam assumptam. Hosanna, est dictio Hebraica, composita ex integro et corrupto, videlicet ab HOSI, quod est salva, et ANNA, quod est dictio optativa. Si autem textus habeat, Hosanna filio David, sensus est :23 Dicimus filio David, Hosanna, id est, salvifica.24 Benedictus, id est, laude dignus, sanctus sive laudatus sit, qui venit in nomine Domini, hoc est ex Deo Patre, videlicet secundum voluntatem atque ad gloriam ejus. Unde Salvator ait :25 Ego veni in nomine Patris mei. Hosanna in altissimis, cœlestem beatitudinem conferendo, et ad regna cœlorum nos perducendo. Secundum Hieronymum, canticum istud sumptum est ex Psalmographo, qui de Christi adventu conscribens, sic oravit :26 O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare; benedictus qui venit in nomine Domini.27 Porro hoc canticum consona voce resonabant, utique ex instructione et motione Spiritus Sancti.
Lucas vero hæc plenius recitat : Quum appropinquaret, inquiens, ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ descendentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus, dicentes : Benedictus qui venit rex in nomine Domini, pax in cœlo, et gloria in excelsis.28 Ut enim in evangelio Joannis legitur : Turba quæ convenit in Jerusalem ad diem festum, quum audisset quod Jesus veniret, exierunt obviam ei cum ramis palmarum.29
Et quum intrasset Jesus Jerosolymam, cum processione tam insolita ac solenni, commota est admiratione, indignatione, vel dubitatione, universa civitas, id est major et principalior pars populi habitantis in ea, dicens : Quis est hic, cui tantus honor impenditur? Hoc quidam indignando, quidam dubitando et inquirendo, quidam admirando dixerunt, sicut et angeli Christo ascendente : Quis est iste qui venit de Edom?30 Et, Quis est iste rex gloriæ? Populi autem, id est turba vulgaris, dicebant : Hic est Jesus propheta. Populus iste confessus fuit in cantico suo, quod ipse esset Christus. Quum igitur asserunt eum esse prophetam, non de qualicumque, sed de summo loquuntur Propheta ac Domino Prophetarum, de quo cecinit Moyses : Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris, tanquam me. A Nazareth Galilææ, id est de illa civitate oriundus. Conceptus namque atque nutritus fuit in Nazareth, licet in Bethlehem natus sit. Per hoc significatur, quod infirma, abjecta et stulta mundi elegit Deus, ut confundat fortes et sapientes.31 Sacerdotibus enim, Scribis et Pharisæis non credentibus, populus confitetur.
Et intravit Jesus in templum Dei : primo, quia in his quæ Patris sui erant, oportuit eum esse ; secundo, ut daret nobis exemplum primo intrandi in domum Dei, et quærendi regnum, honorem et gloriam Creatoris ; tertio, ut in templo doceret, et errores corrigeret, sicut subjungitur. Et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo. Sacerdotes, qui avarissimi erant, posuerunt in atriis templi quosdam de suis, qui omnium animalium immolaticiorum genera in templo vendebant, ne aliqui, maxime qui de longinquo venerant, possent se excusare, si nihil offerrent in templo, quia a locis remotis non poterant animalia secum adducere. Hos ergo Christus ejecit. Et mensas nummulariorum, hoc est eorum qui pauperibus concedebant sub cautione pecuniam, quatenus nec egeni se excusarent ab immolatione propter defectum pecuniæ, et cathedras vendentium columbas, quæ erant hostiæ pauperum, evertit, pecuniam effundendo. Per hoc præfigurabatur, quod simoniacos et clericos sæcularibus se negotiis implicantes, Christus de Ecclesia sua tanquam indignos repellit, secundum quod ait :32 Gratis accepistis, gratis date.
Et dicit eis : Scriptum est in Isaia : Domus mea, domus orationis vocabitur, id est, ad orandum deputata erit, et inde nomen habebit, nec esse debet domus negotiationis et cupiditatis.33 Vos autem fecistis illam esse speluncam latronum, hoc est similem specui seu loco abscondito in quo latrones prædas suas collocant et occultant. Quemadmodum enim in fovea tali ponunt latrones ea quæ rapiunt ab his quos corporaliter necant, sic sacerdotes et eorum familia colligebant in templo pecunias seu pretia eorum quos spiritualiter occiderunt, inducendo eos ad magna peccata, seu pauperum quos excoriaverunt.
Et accesserunt ad eum cæci et claudi in templo, ducti vel bajulati ab aliis ; et sanavit eos. Per horum operationem miraculorum, Christus confirmavit et verum ostendit præconium sibi a turba exhibitum. Denique, si totum evangelicæ paginæ textum consideremus, inveniemus ubique doctrinæ et verbis Christi mixta et juncta esse miracula, quatenus supernaturalis veritas per supernaturalia opera comprobetur, ut fides nostra, secundum Apostolum, non sit in sermone, sed in ostensione spiritus et virtute.34
Videntes autem principes sacerdotum et Scribæ mirabilia quæ fecit, cæcis visum, et claudis gressum præstando, et pueros clamantes in templo et dicentes : Hosanna filio David. Parentes namque filios suos secum adduxerant, et sicut pueri audierunt parentes suos ac turbam clamare, sic et ipsi clamabant : nec dubium quin ex influxu Spiritus Sancti, qui movit linguas eorum ad proferendum verba quæ nec ipsi intellexerunt, saltem perfecte. Indignati sunt. Hæc est Judæorum proprietas, ut quanto melius successerit ei quem odiunt, tanto amplius crucientur, et aliquid, si possint vel audeant, opponant. Sic sacerdotes, Scribæ ac Pharisæi, qui contra Christum implacabile odium conceperunt, tanto vehementius affligebantur, indignabantur, et murmurabant ac detrahebant, quanto Christus pluribus miraculis refulgebat, sublimiusque extollebatur a vulgo. Unde apud Joannem dixisse leguntur : Numquid aliquis ex principibus credidit in eum?35 Sed turba hæc, quæ ignorat legem, maledicti sunt.
Et dixerunt ei : Audis quid isti pueri dicunt, te collaudando? id est, si esses tam justus et humilis ut simulas et affirmas, dicendo, Ego non quæro gloriam meam, et claritatem ab hominibus non accipio;36 non deberes hunc applausum sustinere, sed prohibere. Quia miracula Christi nulla ex parte poterant calumniari, arguunt eum superbiæ vanæque gloriæ.
Jesus autem dixit eis : Utique audio, et prohibere non debeo. Quod probat auctoritate Scripturæ : Numquid legistis? quasi dicat : Imo legistis, sed non intellexistis, vel non attendistis. Legistis ergo in Psalmo : Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem.37 Per infantes atque lactentes designantur illitterati ac innocentes. Non enim putandum est, quod pueri isti adeo parvæ ætatis exstiterint, ut adhuc ubera sugerent, et verba proferre non possent. Erant tamen adolescentes, ita ut cum Jeremia dicere possent : A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum.38 Nescio (inquit) loqui, prudenter et erudite in lege, videlicet per naturam. Ex ore ergo istorum perfecit, id est, perfecte expressit, Deus laudem de Christo.39 Non enim ipsi erant qui loquebantur, sed Spiritus Patris eorum.
Et relictis illis invidiosis ac perfidis, qui inde deteriores fiebant, unde emendari et converti debebant, abiit foras extra civitatem Jerusalem, in Bethaniam, viculum Lazari, Marthæ et Mariæ, ibique mansit nocte illa, cum suis discipulis, in domo Marthæ : et probabile est, quod nullus in
Jerusalem audebat recipere eum hospitio, propter metum pontificum et conspirationem Scribarum. Bethania autem interpretatur domus obedientiæ. Per hoc ergo quod Christus illos corporaliter dereliquit, Bethaniamque ingressus est, et ibi quievit, figurabatur quod Judæa propter incredulitatem deserta, ad gentes Evangelio obedientes Christus transiret.
Mane autem diei immediate sequentis, revertens cum discipulis, in civitatem Jerusalem, esuriit, non necessitate, sed voluntate. Et mirum quod Christus tam mane passus est famem, qui de sero in Bethania cœnasse creditur. Non enim in Jerusalem manducasse videtur. Dicunt igitur expositores, quod ista Christi esuries non erat naturalis, sed dispensative assumpta, ad designandum spiritualem esuriem Christi, qua Judæorum ac gentium desideravit salutem.
Et videns fici arborem, puta ficulneam, secus viam, venit ad eam, si forte aliquid inveniret in ea, ut dicitur in evangelio Marci; et nihil invenit in ea nisi folia tantum. Et ait illi: Nunquam nascatur ex te fructus, videlicet ficus, in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. Quæritur cur Christus, qui utique scivit fructum non esse in arbore illa, præsertim quia non erat tempus ficorum, ut habetur in Marco, quæsivit fructum in ea, et infructuosæ maledixit, quæ in culpa non fuit. Et respondendum, quod Christus famem anticipative assumpsit, et ad ficulneam pro fructu perrexit, propter mysticam rationem. Quemadmodum enim Prophetæ interdum verbis, interdum factis prophetaverunt, sic Christus quandoque sermonibus, quandoque operibus aliquid præsignavit. Accessit ergo ficulneam, quærens in ea fructum, ad insinuandum quod venit ad populum Judæorum, quærens in eis fructum justitiæ. Arbori quoque habenti non fructum sed folia, maledixit, ad innuendum quod sacerdotes, Scribæ, Pharisæi, et ceteri simulatores ac callidi, non veritatem, sed apparentiam sanctitatis habentes, induti vestibus ovium, intus vero pleni hypocrisi, essent divinitus maledicendi. Hieronymus aliam affert rationem, dicens quod ideo maledixit ficulneæ, et arefactam manifestavit discipulis, ut suam eis demonstraret potentiam, quatenus in sua passione fortiores essent, scientes quod sic poterat adversarios suos dejicere et siccare, quemadmodum arefecit ficulneam.
Et videntes discipuli ficulneam arefactam, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit a radicibus? quasi dicant: Hoc mirabiliter factum est. Secundum quod in Marco legitur, consideratio, admiratio et collocutio discipulorum de arefactione ficulneæ, non erant statim quando Christus prædicta protulit verba, sed mane diei sequentis: et ita hoc loco non servatur ordo historiæ.
Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, Si habueritis fidem certissimam, et non hœsitaveritis, aliquo modo dubitando, non solum de ficulnea facietis quod ego, ut ad verba vestra maledictoria arefiat, sed si monti huic dixeritis, Tolle et jacta te in mare, fiet. Intellectus seu expositio horum verborum patet ex eo quod supra dictum est: Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. Hieronymus tamen addit hoc loco, dicens se credere quod Apostoli ad litteram transtulerunt et in mare projecerunt montes, orando seu imperando, quamvis scriptum non sit. Nam ideo, ut ait, scriptum non est, ne daretur infidelibus contradicendi et discredendi major occasio, præsertim quum nec minora signa credant ab Apostolis facta, quæ in Scripturis authenticis fuisse leguntur. Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis, id est cum fide idonea, servatis conditionibus ad exaudientiam requisitis, videlicet, ut orent pro se, et perseveranter atque salubriter, utpote in nomine Salvatoris.
Hoc et Jacobus monet: Postulet (inquiens) a Deo, et dabitur ei; postulet autem in
Matth. vii, 15; xxiii, 28.
20
Marc. xi, 20, 21.
21
Matth. xvii, 19.
22
Jacob. i, 5-7.
18
19
Marc. xi, 13.
Ibidem.
B
C
D fide nihil hæsitans. Qui autem hæsitat, similis est fluctui maris qui a vento circumfertur : non ergo æstimet homo ille, quod aliquid accipiat a Deo. Debemus ergo orare in fide cum spe, ut certi simus de veritate eorum quæ cadunt sub fide, et non dubitemus de misericordia Dei : ita quod certitudo spei sit ex parte objecti, videlicet Dei, ex quo nunquam est exauditionis defectus, quum rationabiliter petitur ; non ex parte subjecti, seu meritorum sperantis, qui ob culpam suam sæpe non exauditur.
Et quum venisset in templum, die sequenti post Ramos palmarum, accesserunt ad eum docentem populum publice in templo, principes sacerdotum et seniores populi, qui tempore concilii per nomina vocabantur ; dicentes : In qua potestate hæc facis, hæc scilicet, quæ te vidimus facere heri et hodie, ejiciendo vendentes de templo, infirmos sanando, et publice prædicando ? hoc est, qua auctoritate et cujus ope hæc facis ? Quasi dicant : Quum non sis sacerdos, nec legis doctor, quibus solis convenit docere in templo, nec ab imperatore vel senatu licentiam habeas prædicandi et ista agendi, videtur opus tuum usurpatorium esse, et ex præsumptione prodire. Et quis tibi dedit hanc potestatem ? tanquam dicant : Quum non habeas eam a principibus sacerdotum nec a Romano imperio, videtur quod virtute et instigatione diaboli facias ista. Simile est, quod alibi dicunt : In principe dæmoniorum ejicit dæmonia. In quo patet intolerabilis cæcitas Judæorum, quasi non esset potestas potestate humana ac diabolica altior, virtus divina, cujus commissione et adjutorio Christus operari potuerit. Denique sancti Prophetæ nonne auctoritate divina docuerunt ? Sed et miracula Christi ostenderunt quod divina potestate operabatur, quemadmodum Nicodemus professus est : Scimus, inquiens, quia a Deo venisti magister ; nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
Matth. IX, 34.
Joann. III, 2.
Consequenter ponitur artificialis et justa evasio Christi, qui poterat istis rationabiliter et doctrinaliter respondere, sed digni non erant. Respondens Jesus, dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi responsive, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. Baptismus Joannis activus, videlicet lotio qua ipse alios abluit in Jordane, de cœlo erat, id est ex commissione et auctoritate Dei habitantis in cœlo (juxta illud in Psalmo : Dominus in cœlo paravit sedem suam ; et illud Isaiæ, Cœlum mihi sedes est)? an ex hominibus, id est adinventione et confictione humana ?
24
25
Ps. CII, 19.
Is. LXVI, 1; Act. VII, 49.
B
26
At illi cogitabant intra se, dicentes : Si dixerimus, De cœlo esse baptismum Joannis, dicet nobis per increpationem et redargutionem : Quare ergo non credidistis illi Joanni de me testimonium perhibenti (dicendo, Venit fortior me, cujus non sum dignus calceamenta solvere; et iterum, Qui de cœlo venit, super omnes est)? Si autem dixerimus, Ex hominibus esse Joannis baptismum, timemus, id est, timere habemus, turbam a Joanne baptizatam, ne interficiat nos tanquam blasphemos. Unde in evangelio Lucæ dicunt : Si dixerimus, Ex hominibus, universa plebs lapidabit nos. In quo patet eorum perversitas, quoniam homines timuerunt magis quam Deum, quum tamen dicat Scriptura : Qui timet hominem, cito corruet. Omnes enim, præsertim vulgares, habebant, id est reputabant, Joannem sicut prophetam. Dictio, Sicut, notat hic veritatem, non similitudinem solam. Noverant enim Joannem vere esse prophetam, ex ejus supernaturali conceptione, patris sui prophetatione, et ceteris quæ in ejus nativitate contigerant ; item ex sanctitate et rigore suæ conversationis, efficacia prædicationis, et quia de Christo verbis et factis apertissime prænuntiavit.
Marc. I, 7.
Joann. III, 31.
Luc. XX, 6.
Prov. XXIX, 25.
C
D
Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus unde erat baptismus Joannis. In hoc mentiebantur : nam in evangelio Lucæ dicunt, Certi sunt, scilicet turba, Joannem
27
Luc. XX, 6. prophetam esse. Si ergo noverant turbam de hoc certam esse, etiam ipsi certi fuerunt de hoc: falsum namque non scitur, secundum Philosophum. Si itaque agnoverunt Joannem esse prophetam, non ignorabant baptismum ejus esse a Deo. Invidia tamen excæcavit eos in tantum, ut dicerent de Joanne:40 Dæmonium habet. Ait illis et ipse Jesus: Nec ego vobis dico in qua potestate hæc facio, ne agam contra doctrinam qua dixi:41 Nolite sanctum dare canibus.
Ex prædicta Christi responsione elicitur, quod sæpe liceat uti cautela contra insidiatores, ut clavus clavo repercutiatur et excutiatur: quemadmodum Paulus inter Pharisæos et Sadducæos in malo concordes, discordiam suscitavit.42 Sic Dominus in libro Josue jussit poni insidias.43
Consequenter ostendit Christus pravitatem Judæorum per propositionem parabolæ. Quid autem vobis videtur respondendum ad parabolam quam proponam? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit, etc. Juxta litteram parabola ista difficultatem non habet; sed exponenda est secundum id quod per eam designatur. Itaque, homo quidam, id est Deus Pater omnipotens: qui dicitur homo, non per essentiam, sed proprietatem, quia humanus, benignus, mitis, suavis; habebat duos filios, id est populum gentilem atque Judaicum. Et accedens, per naturalis legis dationem, seu internum instinctum, vel per informationem ab angelis et hominibus sanctis, videlicet Noe et Sem, etc., exhibitam, ad primum, id est populum gentilem, qui fuit a tempore Noe, dixit ei, per instinctum divinum, revelationem angelicam, seu informationem humanam: Fili, ratione creationis et provisionis, quem feci ad imaginem et similitudinem meam, vade hodie, id est tempore peregrinationis istius, operare, servando præcepta moralia, quæ sunt de naturalis dictamine rationis, in vinea mea, id est inter bonos, vel infra Ecclesiam seu gyrum justitiæ.44 Ille autem respondens, ait contumaciter: Nolo: quia gentiles ad idololatriam declinaverunt. Postea autem, pœnitentia motus de inobedientia sua, videlicet in prædicatione Christi inchoative, et Apostolorum completive, abiit operari in vinea Dei, juste vivendo, et unum Deum colendo.
Accedens autem ad alterum, id est populum Judæorum, qui a tempore Abrahæ cœpit, et per circumcisionem a gentilibus distinguebatur, dixit similiter, scilicet: Fili, vade, operare in vinea mea. Ad hunc enim populum accessit sicut ad primum, maxime quando contulit eis legem per Moysen. At ille respondens Deo, ait: Eo, domine, id est, vado quo jubes, agendo quod præcipis. Hoc dixerunt Judæi in Exodo, loquentes ad Moysen:45 Omnia quæ præcepit nobis Dominus, faciemus, et erimus obedientes. Et non ivit: quia post pauca, vitulum aureum adoraverunt, et infinita flagitia commiserunt.46
Huic parabolæ consonat quod Dominus ait in Psalmo de gentilibus et Judæis:47 Populus quem non cognovi servivit mihi, filii alieni mentiti sunt mihi. Porro, quod dicitur hic de duobus populis, non refertur ad eosdem numero, sed specie. Potest quoque per primum filium intelligi pecator pœnitens, per secundum, justus apostatans.
Quis ex duobus filiis istis fecit voluntatem, id est, exsecutus est præceptum Patris æterni? Dicunt ei: Primus. Nam ille pœnitentia ductus, ivit et fecit quod jusserat Deus: per quod prioris inobedientiæ veniam meruit; alius vero, non eundo, fregit promissum, et prævium perdidit meritum. Dicit illis Jesus, applicando parabolam ad propositum: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices, id est pessimi gentilium, præcedent vos in regno Dei, id est, majoris meriti erunt in Ecclesia militanti, ampliorisque gloriæ in triumphanti, quam vos. Designantur enim per filium pœnitentem, vos autem per filium apostatantem: nam verba pulchra habetis, sed facta non consonant. Ideo subditur: Venit enim ad vos Joannes Baptista
Matth. xi, 18. in via, id est operatione, justitiæ, juste vivendo, recte docendo, Christum annuntiando, peccatores baptizando; et non credidistis ei, sed dixistis: Dæmonium habet. Publicani autem et meretrices crediderunt ei, ad ejus exhortationem peccata sua confitendo, vitam corrigendo, et de Christi adventu credendo. Vos autem videntes fidem et emendationem istorum, vel, videntes miracula mea, quibus patet vera esse quæ ille perhibebat de me, nec pœnitentiam habuistis postea de perfidia vestra et actibus pessimis, ita ut crederetis ei, vel viventi, vel occiso, quia post mortem ejus erat verbis ipsius vehementer credendum, tanquam martyris sancti propter justitiam interfecti: in quo manifestatur obstinatio vestra.
Prov. xxi, 30.
Aliam parabolam audite. Sacerdotes et Scribæ nitebantur sua subtilitate concludere Christum, capiendo eum in verbis propriæ responsionis. Sed non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Propterea Christus eos propria eorum responsione convicit, damnabilesque ostendit, proponens sequentem parabolam.
Jer. xii, 10.
Is. v, 7.
Ps. lxxix, 9.
Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam. Per hunc hominem designatur Deus Pater, propter causas præhabitas. Et licet per vineam intelligi possit universalis Ecclesia, tamen hoc loco per eam exprimitur Synagoga: de qua per Jeremiam loquitur Dominus, Pastores multi, inquiens, demoliti sunt vineam meam; et in Isaia, Vinea, inquit, Domini exercituum domus Israel est, et vir Juda germen delectabile ejus. Hanc Deus plantavit corporaliter, collocando Judæos in terra promissionis, et spiritualiter, constituendo eos in fide et gratia. Propter quod ait Psalmista: Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam. Et sepem circumdedit ei, id est, angelorum auxilio atque custodia, Patriarcharum et Prophetarum munitione ac meritis, traditione quoque mandatorum ac legis, eam munivit. Vel per sepem, ad litteram intelligitur fortitudo murorum civitatis in Judæa metropolis. Et fodit in ea torcular, id est altare: quod nominatur torcular, quia in eo effundebatur sanguis victimarum, sicut in torculari exprimitur liquor uvarum; et ædificavit turrim, id est templum sublime: de quo exponit Hieronymus illud Michææ prophetæ, Et tu, turris Gregis nebulosa, ad te veniet potestas prima, videlicet Christus, virtus et sapientia Patris, portans omnia verbo virtutis suæ. Et locavit, id est, sub pacto retributionis regendam atque colendam commisit, eam agricolis, id est prælatis et doctoribus: quorum aliqui boni fuerunt, ut Moyses et Aaron; et aliqui mali, de quibus subditur. Unde Isaias insinuans se esse agricolam Synagogæ, ait ad eam: Tritura mea, et filia areæ meæ, quæ audivi a Domino, indicavi tibi. Et peregre profectus est, id est, se quasi absentem exhibuit, dimittendo hominem propriæ voluntati, et ejus pœnitentiam præstolando ac judicium differendo.
C Porro parabola ista pene sub eisdem verbis habetur in Isaia, in quo legitur: Vinea facta est dilecto, et sepivit eam, et turrim ædificavit in medio ejus, et torcular exstruxit in ea.
Quum autem tempus fructuum appropinquasset, id est post legis lationem, quum Synagoga debuisset opera bona producere, secundum legis præcepta, misit servos suos, sanctos Prophetas priores, ad agricolas, id est sacerdotes, Scribas et principes Synagogæ, ut acciperent fructus ejus, id est, populum Synagogæ ad Deum reducerent, et opera virtuosa in eis invenirent. Et agricolæ apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, id est, percusserunt, ut Jeremiam, alium occiderunt, ut Isaiam, alium lapidaverunt, ut Zachariam Joiadæ filium. Iterum misit alios servos plures prioribus, videlicet posteriores Prophetas ac justos agricolis, propter eamdem causam; et fecerunt agricolæ illis similiter, sicut prioribus. Sacerdotes namque, reges et populus Judæorum, diversa tormenta intulerunt sanctis vatibus ad se missis. Propter
Mich. iv, 8.
1 Cor. i, 24.
Hebr. i, 3.
Is. xxi, 10.
Ibid. v, 1, 2.
Jer. xxxvii, 14.
II Par. xxiv, 21, 22.
Act. VII, 52.
Hebr. XI, 36, 37. quod Stephanus ait Judæis : Quem Pro-phetarum non sunt persecuti patres ve-stri ? Et Apostolus ad Hebræos : Alii, in-quit, ludibria et verbera experti, insuper vincula et carceres ; lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mor-tui sunt.
37 Galat. IV, 4.
Joann. I, 14.
Novissime autem, quando videlicet ve-nit temporis plenitudo, et in ultima mundi ætate, quum multo tempore nullus appa-ruisset Propheta, misit ad eos filium su-um, per incarnationem et prædicationem ipsius, quando Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Missio autem Filii in-telligi potest, vel ipsa incarnatio Verbi : quæ non fuit localis legatio, sed humanæ naturæ assumptio ; vel Verbi jam incarna-ti corporalis atque localis destinatio, qua Christus Judæos visibiliter accessit et do-cuit. Dicens, ipse Pater, non assertive, sed indicative, videlicet insinuando quid agri-colæ merito facerent, et quod verisimile erat eos esse facturos : Verebuntur, id est, timebunt et honorabunt, filium meum uni-genitum et dilectum, mihi consubstantia-lem, coæternum et coæqualem. Sed ita non fecerunt, ut subditur. — Ex hoc loco Hie-ronymus et Augustinus improbant hære-sim Arii atque Eunomii, dicentium Filium Patre minorem et puram creaturam, eo quod dicat se ignorare diem judicii. Ecce hoc loco Pater ait, Verebuntur Filium me-um ; et in Luca ait, Verebuntur forsitan Filium meum. Numquid et Pater hoc di-cit dubitando vel ignorando ? Quod ergo illi pro Patre responderint, nos pro Filio respondebimus.
Luc. XX, 13.
38
Agricolæ autem, id est principes sacer-dotum, et ceteri sacerdotes ac Scribæ, vi-dentes filium Dei Patris tanta miracula operantem, tamque efficacissime prædi-cantem, et cetera quæ de Christo prænun-tiata fuerunt, in se implentem, dixerunt intra se, id est, cogitaverunt, sed inferio-ribus non manifestaverunt : Hic est heres, id est Messias rex Israel, Dominus Synago-gæ terræque nostræ. Ex quo videntur Chri-stum cognovisse : quod qualiter verum sit, statim discutietur. Venite, occidamus eum. Collegerunt namque pontifices et Pharisæi concilium, dicentes : Quid faci-mus, quia hic homo multa signa facit ? Et ab illo die cogitaverunt interficere eum. Unde Christus testatur : Super me cogita-verunt consilia, dicentes : Venite, mitta-mus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Et in Psalmo : Adversum me susurrabant omnes inimici mei. Et habebimus hereditatem ejus, id est, terram et populum Israel possidebi-mus, sicut hucusque possidebamus. Ad hoc enim moti sunt principes Judæorum occidere Christum, ne possessionem terræ et dominium populi perderent. Unde in evangelio Joannis dicunt : Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum ; et veni-ent Romani, et tollent locum nostrum et gentem. Denique delectabat eos princi-patus terrenus, secundum Augustinum : quem viderunt sibi per Christum auferri, qui paupertatem et humilitatem edocuit, et populum ad se convertit. Sed erraverunt. Ideo namque perdiderunt locum et gentem, quoniam Christum interfecerunt : quia in ultionem sanguinis Christi destruxerunt Romani Judæorum urbes ac popu-lum, juxta illud Danielis : Post hebdoma-des sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est ; et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo.
Et apprehensum eum, videlicet Filium Dei, ejecerunt agricolæ extra vineam, id est extra urbem Jerusalem Judææ metro-polim, in qua erat templum, et occiderunt eum, crucifigentes ipsum in loco Calvariæ. Unde ad Hebræos dicit Apostolus : Jesus ut sanctificaret populum, extra portam passus est.
Quum ergo venerit dominus vineæ, id est, quum Deus cœperit judicare, et judi-cando ac præmiando visitare Synagogam, vel in morte singulorum, vel quando addu-xerit exercitum Romanorum contra Judæ-am, quid faciet agricolis illis ? id est, quam pœnam inferet pro culpis tam magnis ?
Joann. XI, 47.
Ibid. 53.
Jer. XI, 19.
Ps. XL, 8.
Joann. XI, 48.
Matth. V, 3; XI, 29.
Dan. IX, 26.
39
Hebr. XIII, 12.
40
Aiunt illi: Malos agricolas male perdet, id est, dure corripiet et occidet. Perdet enim eos male, loquendo de malo pœnæ, non culpæ, quum tradiderit eos in manus Titi et Romanorum. Et vineam suam, videlicet electos Judæos et primitivam Ecclesiam, locabit aliis, id est agricolis bonis, qui reddant ei fructum temporibus suis. Hoc fecit Deus quando reprobatis Judæorum prælatis, commisit Ecclesiam Apostolis, eorumque successoribus et adjutoribus, qui obtulerunt Deo fructum, id est multos ad fidem conversos, sicut Apostolus ait quibusdam: Opus meum vos estis in Domino; et, In Christo per Evangelium ego vos genui.48
Sed prædictæ responsioni Judæorum videtur contrarium, quod in Evangelio Lucæ legitur [eos] dixisse, Absit, videlicet ut malos male perdat, et vineam aliis locet.4950 Et respondendum, quod præinductam responsionem, scilicet, Malos male perdet, Lucas et Marcus describunt, quasi a Christo prolatam;51 Matthæus vero dicit eam ab aliis datam. Nec tamen est dissonantia in Evangelio veritatis, quia ut Lucas enarrat, Christus dixit parabolam istam ad plebem, quamvis sacerdotes concerneret, qui etiam erant præsentes ac audientes. In plebe vero multi erant qui Christo favebant et crediderant; et isti primo dixerunt, Malos male perdet, ut refert Matthæus. Quorum responsionem Christus approbando repetiit: quo audito, sacerdotes attendentes ad se pertinere parabolam, conscientia remordente, dixerunt, Absit, ut recitat Lucas.
Consequenter probat Salvator quod parabolice dixit, allegando scripturam libri Psalmorum. Dicit illis Jesus: Nunquam legistis in Scripturis? tanquam dicat: Imo sæpius in Psalmo legistis: Lapidem, id est Christum, de quo Daniel dicit:52 Lapis qui abscissus est de monte sine manibus, factus est mons magnus, et implevit universam superficiem terræ.5354 Petra namque est Christus, secundum Apostolum. Quem reprobaverunt ædificantes, id est prædicti agricolæ, sacerdotes et prælati Synagogæ : quorum fuit populum in fide et moribus ædificare; sed sicut solo nomine erant agricolæ, et revera dissipatores, sic solo nomine erant ædificatores, et reipsa destructores. Hic Christus factus est in caput anguli, id est principium seu lapis angularis, in quo conjuncti sunt duo populi, gentiles et Judæi, ad constituendum unam Ecclesiam, sicut in saxo angulari uniuntur duo parietes ad constituendam domum. Unde in Isaia habetur: Hæc dicit Dominus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem angularem, probatum, pretiosum, in fundamento fundatum, et qui crediderit in eum non confundetur, vel, non festinet, secundum aliam translationem.55 A Domino factum est istud, id est, divina virtute et gratia est unio ista duorum populorum in Christo, et Christi ignominiose occisi tanta sublimatio. Propter quod ait Apostolus: In quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto. Et est mirabile in oculis nostris interioribus.56 Quid enim ita mirabile, sicut conversio totius mundi ad hominem crucifixum, qui paulo ante dicere potuit, Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis?57
Multi exponunt hanc58 auctoritatem ad litteram, de quodam lapide magno quem ædificantes templum Salomonis sæpe rejecerunt tanquam inutilem, non invenientes ubi congrue poneretur in ædificio, et tandem inventus est locus conveniens in angulo duorum parietum, ut illic poneretur. Sed istud non videtur conveniens, quia probatio per Scripturam non tenet nisi a sensu litterali, secundum Augustinum. Christus autem per scripturam prædictam probat suum intentum, videlicet se a Judæorum principibus reprobandum. Quod plenius patet in evangelio Lucæ, ubi quum Judæi dixissent, Absit, scilicet, ut malos male perdat, Christus objecit et ait: Quid est ergo quod scriptum est, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, etc.? Tanquam dicat: Hoc aliter non valet impleri nisi per me. Denique nulla Scriptura canonica recitat de lapide tali in templo Salomonis. Sed et Petrus in Actibus Apostolorum loquens de Christo : Hic est (inquit) lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus. De quo et Paulus : Ipso, ait, summo angulari lapide Christo Jesu.59 Ideo dico vobis, quod auferetur a vobis, exigente et operante divina justitia, regnum Dei, id est regnum Ecclesiæ militantis, regnum quoque cœleste, vel sacra Scriptura, secundum Hieronymum, et dabitur genti, per Apostolorum prædicationem credenti, facienti fructus ejus, id est opera virtuosa, per quæ ad regnum Dei pertingitur, et quæ in Scriptura præcipiuntur : de quibus ad Galatas scribit Apostolus, Fructus autem (inquiens) Spiritus, est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, etc. Et qui ceciderit super lapidem istum, id est fidelis impie agens, confringetur, id est, spiritualiter destruetur sive lædetur, non penitus conteretur; super quem vero ceciderit lapis iste, id est infidelis cui Christus irruerit per districtionem judicii, conteret eum, id est, penitus condemnabit, atque ab omni bono spirituali comminuet. Tanguntur hic duo peccantium genera, utpote Christianorum, et infidelium. Fideles autem, quamvis iniqui, tamen quia in Christo fundantur per fidem, dum peccant dicuntur cadere super Christum, quem offendunt; sed non penitus conteruntur, quoniam sæpe per misericordiam Dei reformantur, fortioresque surgunt, et in peccantibus manet fides, quamvis informis. Infideles vero, qui in Christo nequaquam fundantur, dum peccant, incidunt in manus Dei viventis : sicque lapis iste seu Christus, irruit super eos, et conterit eos, quemadmodum in Judæis videmus impletum. Unde in Jeremia scribitur : Induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos, Domine.
Et quum audissent principes sacerdotum et Pharisæi parabolas ejus jam commemoratas, cognoverunt quod de ipsis diceret quæ in parabolis denotavit, videlicet quod ipsi essent mali agricolæ, impii ædificatores, et quod viso eo, dixissent, Hic est heres. Et quærentes eum tenere, id est ad interficiendum comprehendere, tanquam mendacem, vel quia tam dire corripuit eos, timuerunt turbas, ne ab eis resistentiam paterentur, quoniam sicut prophetam eum habebant, id est, turbæ reputaverunt Jesum esse prophetam. Ecce quomodo sacerdotes, Scribæ et Pharisæi, inde deteriores et obstinatiores effecti
46 sunt, scilicet de justa Christi increpatione, unde emendari debebant. Tales sunt qui suam accusationem et redargutionem non dignantur advertere. De quibus ad Timotheum dicit Apostolus : veritate quidem auditum avertent; et Amos propheta, Odio habuerunt corripientem. Horum nequissimus morbus vocatur, Noli me tangere.
II Tim. IV, 4. Amos V, 10.
C Circa hunc locum oportune quærendum est, an Judæi cognoverunt Jesum esse regem Messiam seu verum Christum in lege promissum. Hæc autem quæstio supra mota atque soluta est; sed nunc diligentius videtur tractanda. Et apparet primo, quod sic, imo auctoritate irrefragabili Salvatoris, qui in isto capitulo perhibet agricolas ipso viso dixisse : Hic est heres. Quocirca ait Hieronymus : Manifeste probat Dominus his verbis, Judæorum principes, non per ignorantiam, sed per invidiam, Dei Filium crucifixisse. Ambrosius quoque testatur, quod cognoverunt Jesum esse Christum in lege promissum, non tamen quod esset verus Deus. Quam responsionem sequitur Thomas. Idem dicit Glossa hoc loco. Chrysostomus etiam dicit, quod ex omnibus operibus ejus cognoverunt eum esse Filium Dei. Et iterum : Sacerdotes, inquit, omnibus malis repleti, qui jam in Deo sperare non poterant, in ipsum Dominum manus mittebant, non ignorantes eum esse Filium Dei, sed sibi ipsis non parcentes.
D — In oppositum est quod ait Apostolus : Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent; et Petrus, Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis,
I Cor. II, 8. Act. III, 17.
Act. IV, 11.
Ephes. II, 20.
43
Galat. V, 22.
44
Hebr. X, 31.
Jer. XVII, 18.
45 sicut et principes vestri. Christus quoque in cruce : Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.60
Respondent quidam, quod Judæi in lege et Prophetis eruditi, videlicet sacerdotes, Scribæ et Pharisæi, noverunt Jesum esse prophetam, et Christum in lege promissum et divinitus missum, non tamen quod esset Deus. Viderunt enim in Christo impleri omnia quæ Scriptura prædixit de signis, loco, tempore atque operibus sui adventus. Signum enim adventus Christi fuit, impletio hebdomadarum de quibus Daniel prophetavit, translatio quoque regni, nativitas in Bethlehem, multaque alia.61 Vulgares vero ignorantes Scripturam, Christum non cognoverunt, nec quantum ad ejus humanitatem, nec quantum ad ejus divinitatem. Hæc responsio concordat Ambrosio. Quam sequitur Lyra, præter hoc quod responsio hæc ait, eruditos in lege non cognovisse Christum quoad ejus divinitatem. Asserit igitur Lyra, quod majores Judæorum cognoverunt Christum quantum ad utramque ejus naturam : quia sicut Scripturæ assignant signa et modum adventus Christi quantum ad ejus humanitatem; sic de ejus divinitate manifeste loquuntur : ut quum dicitur per Jeremiam, Suscitabo David germen justum;62 et post pauca, Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster :63 loco cujus in Hebræo habetur nomen Domini tetragrammaton, quod non convenit nisi vero Deo. Et Isaias : Parvulus, inquit, natus est nobis, et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.64
Sed ista responsio in aliquibus deficit. Primo, quia vulgares, saltem in die Palmarum, noverunt et confessi sunt Jesum esse Salvatorem mundi, regem Israel, seu Christum in lege promissum, dicentes : Hosanna filio David; benedictus qui venit rex in nomine Domini;6566 Hosanna in altissimis. Denique in evangelio Joannis ubertim habetur, quod quidam de turba crediderunt in eum. Similiter in eodem, leguntur Samaritani dixisse mulieri quæ venit ad puteum :67 Jam non propter tuam loquelam credimus, ipsi enim scimus quia hic est vere Salvator mundi.68 Denique Lyra sæpe affirmat, quod Judæi carnaliter intellexerunt Scripturas de Christo, idcirco putabant eum in primo suo adventu temporaliter regnaturum, et regnum Judæorum promoturum. Si hoc ita est, nequaquam credebant Jesum esse Christum, quum cernerent eum temporalia cuncta despicere, paupertatem docere, et in omnibus cœleste regnum prædicare. Iterum, quamvis vulgares non noverant Jesum esse Christum ex Scripturis, tamen ex verbis et actibus ejus, id ipsum cognoscere poterant.
Dicendum ergo, quod Judæi eruditi et multi simplices, noverant Jesum esse Christum aliquantulo tempore, notitia conjecturali atque probabili, non evidenti ac stabili : sic enim et dæmones agnoverunt eum. Postea, prædicante Christo contra vitia sacerdotum, Scribarum ac Pharisæorum, stimulati sunt contra eum invidia, excæcavitque eos malitia eorum :69 qui excæcati subverterunt fidem simplicium, præsertim in passione. Dum ergo crucifierunt Jesum, non cognoverunt quod esset Christus, nec sciebant quid faciebant. Quamvis autem scripturæ Prophetarum de Christi divinitate aperte loquebantur, tamen scripturæ hujusmodi satis diversimode solent exponi. Ideo non apparet probabile, quod noverint Jesum esse verum Deum. Imo usque in hodiernum diem, non credunt Messiam suum futurum esse vel fore Deum, sed hominem purum.
Footnotes
-
Joann. xii, 1-3. ↩
-
Matth. xxvi, 6, 7; ↩
-
Ps. lxxvi, 3. ↩
-
Marc. iv, 35. ↩
-
Zach. ix, 9. ↩
-
Marc. iv, 4. ↩
-
Luc. xix, 33; ↩
-
Marc. x1, 5. ↩
-
Is. xlii, 8. Amos v, 8. ↩
-
Matth. xii, 8. ↩
-
Luc. xix, 30; ↩
-
Joann. XVIII, 36. ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Marc. xi, 2. ↩
-
Gen. XLIX, 11. ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Act. XV, 10. ↩
-
Act. I, 8. ↩
-
Act. XIII, 46. ↩
-
1 Petr. IV, 10. ↩
-
Ps. XXIII, 8, 10. ↩
-
Deut. XVIII, 15; ↩
-
Act. VII, 37. ↩
-
Joann. v, 43. ↩
-
Luc. II, 49. ↩
-
Ps. cxvii, 25, 26. ↩
-
Luc. xix, 37, 38. ↩
-
Joann. xii, 12, 13. ↩
-
Is. LXIII, 1. ↩
-
1 Cor. I, 27, 28. ↩
-
Matth. x, 8. ↩
-
Is. lvi, 7. ↩
-
I Cor. ii, 4, 5. ↩
-
Joann. vii, 48, 49. ↩
-
Joann. viii, 50; v, 41. ↩
-
Ps. viii, 3. ↩
-
Jer. i, 6. ↩
-
Matth. x, 20. ↩
-
Matth. xi, 18. ↩
-
Matth. vii, 6. ↩
-
Act. xxiii, 6, 7. ↩
-
Josue viii, 2. ↩
-
Gen. i, 26, 27. ↩
-
Exod. xxiv, 7. ↩
-
Exod. xxxii, 4-6. ↩
-
Ps. xvii, 45, 46. ↩
-
I Cor. ix, 1. ↩
-
Luc. xx, 16. ↩
-
Luc. xx, 16. ↩
-
Ephes. ii, 22. ↩
-
Ps. cxvii, 22, 23. ↩
-
I Cor. x, 4. ↩
-
Dan. ii, 34, 35. ↩
-
Is. xxviii, 16. ↩
-
I Cor. iv, 15. ↩
-
Ps. xxi, 7. ↩
-
Luc. xx, 9. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
Luc. xxiii, 34. ↩
-
Dan. ix, 24-27. ↩
-
Jer. xxiii, 5. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Luc. xix, 38. ↩
-
vers. 9. ↩
-
Joann. vii, 31, 40, 41; xii, 17. ↩
-
Joann. iv, 42. ↩
-
Sap. ii, 21 ↩
Chapter 37 of 47