Skip to the text

Articulus 36

EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : SIMILE FACTUM EST REGNUM COELORUM HOMINI REGI.

NON cessat Christus summus doctor Ecclesiæ, ejus mysteria pandere, sacramenta reserare, statum exprimere. Unde non veritus sacerdotum et Pharisæorum eum comprehendere volentium indignationem, rursus per parabolicum sermonem ostendit negligentiam, ingratitudinem, et reprobationem seu condemnationem Judæorum, vocationem quoque salvationemque gentium.

Et respondens Jesus, vel cogitationi, vel sermonibus Judæorum, dixit iterum in parabolis eis, dicens : Simile factum est divinitus regnum cœlorum, id est status, negotium, seu processus Ecclesiæ militantis, homini regi qui fecit nuptias filio suo. Per hominem regem significatur Deus Pater, qui fecit nuptias suo Unigenito, quando in utero sacrosanctissimæ atque dignissimæ Virginis, tanquam in thalamo, copulavit ei naturam humanam. Deinde desponsavit ei Ecclesiam, quum cœpit in mundo inter homines conversari, eosque convertere, et ex ipsis Ecclesiam fabricare. Unio autem Verbi cum natura humana, vocantur nuptiæ personales; unio Verbi cum Ecclesia, nuptiæ sacramentales sunt; et tertiæ, nuptiæ spirituales ac quotidianæ, videlicet conjunctio Christi cum anima devota et continente.1 De primis nuptiis ait Psalmista : Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo;2 et Sponsa in Canticis, Osculetur me osculo oris sui :3 quod impletum est quando Verbum caro factum est. De secundis nuptiis dicit Apostolus : Erunt duo in carne una : sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.4 De tertiis nuptiis accipi potest illud Osee : Sponsabo te mihi in fide. Sic enim S. Agnes asseruit : Annulo fidei suæ subarrhavit me.

Et misit Deus Pater servos suos, priores Prophetas ac patres, videlicet Moysen, Aaron, Samuelem, vocare invitatos, id est populum Israel, quem Deus per legem et varia beneficia invitavit ad credendum in Christum, ad præstolandum et appetendum ejus adventum. Unde in Actibus Apostolorum loquitur Petrus :5 Omnes Prophetæ a Samuele et deinceps, nuntiaverunt dies istos, videlicet tempus incarnationis, passionis et gratiæ Christi. Ad nuptias, id est ad credendum futuram Christi incarnationem, et ad incorporationem Ecclesiæ. Unde in Genesi Jacob testatus est : Salutare tuum exspectabo, Domine.6 Et nolebant venire, id est credere et laudabiliter vivere secundum documenta servorum istorum. Judæi etenim pene semper pro maxima parte fuerunt rebelles. Propter quod Stephanus ait :7 Dura cervice, et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui Sancto restitistis, sicut et patres vestri.

Iterum, id est postea, misit Deus Pater alios servos, id est posteriores Prophetas, sive Apostolos, aliosque Christi discipulos, dicens : Dicite invitatis, puta Judæis, quibus primo prædicatio regni exhibita est : Ecce prandium meum paravi, id est, Incarnationis mysterium perfeci, sacramentum Eucharistiæ per Christum institui, diversa sacræ Scripturæ alimenta proposui. Sapientia quippe ædificavit sibi domum, miscuit vinum, et posuit mensam.8 Tauri mei et altilia occisa sunt. Per tauros atque altilia, designantur spiritualia fercula, utpote solidus cibus perfectorum, et lacteus potus parvulorum, id est sermo sapientiæ, quem loquitur Paulus inter perfectos, et sermo scientiæ, quo non judicavit se aliquid scire, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum, vel doctrina præceptorum et consiliorum.9 Et omnia parata, id est, cœlestium gratiarum charismata, Spiritus Sancti dona, et quidquid ad salutem exigitur, jam per passionem et meritum Christi vobis disposita sunt, imo et offeruntur, quatenus de plenitudine ejus omnes accipiatis. Venite ad nuptias Christi præfatas, adhærendo ei ut capiti, et per caritatem efficiamini unus cum eo spiritus.

Illi autem neglexerunt venire, aliis occupati, et beneficia Dei parvi pendentes. Cui contradicit Apostolus: Noli negligere gratiam Dei. Paucissimi enim Judæorum consenserunt Apostolis. Propter quod ait per Isaiam Dominus: Quis surdus, nisi ad quem servos meos misi? quis cæcus, nisi servus Domini? Et abierunt, alius in villam suam, hoc est, in terrenis divitiis et temporali dominio occupavit se, alius vero ad negotiationem suam, id est ad lucra sectanda, ad temporalia congreganda. Itaque, per euntes ad villam suam, designantur ambitiosi, qui rebus jam adeptis inordinate insistunt; per euntes vero ad negotiationem, avari, qui pro temporalibus adipiscendis inordinate laborant. Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumelia affectos occiderunt. In Actibus enim leguntur Apostoli a Judæis comprehensi, incarcerati, flagellati: qui etiam ibant a conspectu concilii gloriantes, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Stephanum vero lapidaverunt, et Jacobum decollaverunt.

Rex autem quum audisset vocem sanguinis occisorum. Auris enim zeli audit omnia, ut dicitur in libro Sapientiæ.10 Et Psalmista: Qui plantavit (inquit) aurem, non audiet?11 Auditio autem Dei aliud non est, nisi cognitio seu consideratio ejus. Loquitur tamen Deus affectu et modo humano, quasi recenter corporaliterque audiret, ut quum ait per Isaiam: Quum fureres in conspectu meo, superbia tua ascendit in aures meas. Vel dicitur Deus audire ab angelis sanctis sibi enuntiantibus quæ in mundo aguntur, non quasi ignoranti, sed ut dominatori ac judici, a quo petunt effectum pietatis seu æquitatis. Hinc enim eleemosynæ Cornelii dicuntur commemoratæ in conspectu Dei. Iratus est, non passionis affectum habendo, sed justitiam exercendo, seu infligendo vindictam per modum irascentis.12 Et missis exercitibus suis, videlicet turbis Romanorum venientibus cum Tito et Vespasiano contra Judæam, ex ordinatione divina, perdidit homicidas illos. Innumerabiles enim Judæos perdiderunt Romani, vel occidendo, vel vendendo, vel dispergendo eos in omnem ventum. Et civitatem illorum succendit, puta Jerusalem, quam una cum templo combusserunt Romani. Et licet Romani alia ratione venerint contra Judæam, quam propter Christi et discipulorum ejus occisionem, tamen Deus movit et confortavit Romanos contra Judæos, in ultionem sanguinis Christi discipulorumque ejus. Sic Romani nescientes subservierunt Deo.

Tunc rex ait servis suis, Christi Apostolis atque discipulis ceteris: Nuptiæ quidem paratæ sunt, id est, Christi incarnatio facta est, conjunctio Christi cum Ecclesia inchoata est, affluentia gratiæ jam parata est, et cetera Christi mysteria sunt completa; sed qui invitati erant, id est Judæi primo vocati, non fuerunt digni ad nuptias, gratia operante, perduci, propter suam rebellionem et incredulitatem: quemadmodum in Actibus Apostolorum loquitur Paulus, Repulistis verbum Dei, et indignos vos judicastis vitæ æternæ;13 et ad Romanos, Propter incredulitatem excisi sunt.14

Ite ergo ad exitus viarum. Ad litteram, misit Deus Apostolos ad exitus viarum, id est ad terminos ultra vias et loca Judææ, dicens: Ite in mundum universum.15 Sed ante passionem dixerat Christus:16 In viam gentium ne abieritis, hoc est, vias Judææ non exeatis, divertendo ad loca gentilium. Spiritualiter vero, viæ sunt virtutes, exitus autem viarum sunt recessus et obliquitates a virtutibus, utpote vitia et errores.171819202122 Jubentur ergo Apostoli ire ad exitus viarum, id est ad corrigendos errores atque excessus gentilium, qui non erant in via, sed devio, in tenebris umbraque mortis. De reprobatione autem et derelictione Judæorum, ait Propheta in persona Christi : Hæc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam ad eum Jacob, et Israel non congregabitur. De gentium vero conversione adjecit : Et glorificatus sum in oculis Domini, et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terræ. Hoc est quod subditur : et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias, id est, omnibus gentibus prædicate, et Christo eas incorporate, ut impleatur illud Psalmographi : Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum.

Luc. 1, 79.

Is. XLIX, 5.

Ibid. 5, 6.

Ps. LXXI, 17.

Et egressi servi ejus in vias, id est ad gentium dispersiones ac semitas, congregaverunt, id est, spiritualiter collegerunt in fide et ecclesiastica unitate, vel ad Christum converterunt, omnes quos invenerunt, bonos et malos : non simpliciter omnes, quia non omnes obediunt Evangelio, teste Apostolo, nec omnium est fides; sed quosdam de omni genere hominum, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Sed quomodo inter gentiles invenire poterant aliquos bonos ? nisi quod (teste Apostolo) gentes quæ legem non habent, et tamen quæ legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex : et multi gentilium in suo genere naturalibus virtutibus ornabantur, morum honestate fulgentes, et inclinati ad bona. Hi ergo comparatione aliorum, boni vocantur, quamvis non erant in statu salutis. Sic namque Paulus ait gentili : Non insanio, optime Feste. Vel ideo dicuntur congregasse bonos et malos, quia in Ecclesia commiscentur electi et reprobi, veri et falsi Christiani.

Rom. x, 16.

II Thess. III, 2.

Rom. II, 14.

Act. XXVI, 25.

Et impletæ sunt nuptiæ discumbentium, id est, multitudo vocatorum, et in nuptiis spiritualiter se reficientium, completa est numero ac merito : quod tamen non erit perfecte, nisi in fine sæculi, quum plenitudo intraverit gentium, omnisque Israel fuerit salvus. Nunc vero quodammodo impletæ sunt nuptiæ, quoniam in omnem terram exivit sonus Apostolorum, ita quod toto orbe diffunditur ipsa Ecclesia, omnesque gentes ad fidem conversæ sunt.

Rom. XI, 25, 26.

Ps. XVIII, 5. siam, ut videret discumbentes, id est, merita ac demerita vocatorum discerneret : quod facit in morte singulorum, judicio particulari, et in fine sæculi, judicio universali. Et vidit ibi hominem non vestitum interius, seu mente decoratum, veste nuptiali, id est gratia gratum faciente, caritate, seu opere meritorio. Unde in Apocalypsi dicitur : Vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ. Et merito caritas appellatur vestis nuptialis, quoniam ipsa induxit Christum ut incarnari et Ecclesiam desponsare dignaretur. Et ait illi : Amice, per naturam, non per gratiam ; per fidem, non per operationem et dilectionem. Omnia enim diligit Deus quantum ad id quod sunt. Quomodo huc intrasti, id est, qua præsumptione intra Ecclesiam habitasti, et inter fideles apparuisti, sacramentis quoque communicasti, non habens vestem nuptialem, quæ inter electos reprobosque discernit? At ille obmutuit : quia injusti Deo rationem reddere non valent. Propter quod scriptum est : Non justificabitur homo compositus Deo ; et si voluerit cum eo contendere, non poterit respondere unum pro mille.

Apoc. III, 18.

Sap. XI, 25.

Job IX, 2, 3.

Matth. XIII, 49, 50.

Tunc dixit rex ministris : non illis servis de quibus jam dictum est ; sed, Ministris, id est angelis sanctis, qui in die judicii erunt exsecutores sententiæ Judicis, juxta illud : Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteri- perverse agendo

Amos II, 13, 14.

Job XXIV, 19. Matth. VIII, 12. præscitorum

Apoc. XIX, 9.

Matth. XXI, 46.

Jacob. III, 8. ores, id est infernales et corporales, quas meruit incidere perseverando*, seu incedendo tenebras mentales et interiores. Constat quod reprobi in die judicii retrudentur in tartarum nudi. Per hoc ergo quod manus et pedes ligari jubentur, aliud nihil exprimitur, nisi inevitabilitas divini judicii, cui resistere et a quo fugere nemo valebit, secundum quod Dominus per Prophetam ait: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno; et peribit fuga a veloce, et fortis non salvabit animam suam. Ibi erit fletus, non quantum ad lacrimarum emanationem, sed quoad animi dolorem, et cerebri perturbationem, et stridor dentium, propter frigus vehementissimum. Ibunt enim a calore nimio ad aquas nivium. Hoc supra plenius elucidatum est. Multi autem sunt vocati ad nuptias militantis Ecclesiæ, pauci vero, respective loquendo, videlicet comparatione prædestinatorum*, sunt electi ad nuptias Ecclesiæ triumphantis: de quibus in Apocalypsi legitur, Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt.

Tunc, id est parabolis istis auditis, et partim intellectis, abeuntes, id est, a præsentia Christi se subtrahentes et recedentes, Pharisæi, qui cupiebant Christum comprehendere, sed propter populum non audebant, consilium inierunt, ut caperent, id est reprehenderent, Jesum in sermone sui oris, quem in operibus non poterant capere. Facilius quippe reprehenditur homo in verbo quam facto, quia linguam domare nemo potest.

Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, id est servis Herodis, vel cum Judæis solventibus tributa secundum exactionem Herodis, quos Pharisæi despective Herodianos vocabant. Denique facta sunt hæc in hebdomada passionis, quando Herodes fuit in Jerusalem propter solennitatem paschalem. Erat enim proselytus. Ideo Pharisæi accesserunt et faciliter invenerunt milites seu fautores Herodis in Jerusalem. Sed in propria persona non pergebant ad Jesum, ne eis visis se observaret.

Mittunt vero discipulos suos, quos putabant Christo ignotos, ut Christus mali nihil suspicans loquatur liberius.

Dicentes adulatorie: Magister, scimus quia verax es veritate vitæ, recte vivendo, et viam Dei, id est præcepta et cetera quibus homo Deo complacet atque conjungitur, in veritate doces, in nullo errando. Et non est tibi cura, id est inordinatus timor, vel immoderata sollicitudo, de aliquo homine; non enim respicis personam hominum, id est, propter humanum favorem, affectum, seu quodcumque hominibus inexsistens, non recedis a veritate. Dicendo, Scimus quia verax es, laudant eum a veritate vitæ; dicendo, Viam Dei in veritate doces, laudant eum a veritate doctrinæ; dicendo, Et non est tibi cura de aliquo, laudant eum a veritate justitiæ. His simulatis præconiis, nitebantur animum Christi mollificare, vel sibi allicere, ut sine custodia responderet, de tantis laudatoribus nil mali præsumens.

Dic ergo nobis, quum sis talis ac tantus, quid tibi, cui tanquam viro justo credendum est, videtur. Licet censum, seu tributum, dare Cæsari, an non? Pompeius contemporaneus Julii Cæsaris, legitur Judæam subjugasse Romanis. Quo facto, promiserunt Judæi solvere Romanis stipendium seu tributum, tanquam defensoribus rei publicæ et conservatoribus pacis communis. Ac deinde aliqui Judæorum inducti a quodam Juda Galilæo, asseruerunt populum Dei divina lege suffultum, decimasque ac primitiva in templo solventem, liberum esse, nec humanis legibus subjacere, neque censum Cæsari dare debere. Alii vero affirmabant oppositum, scilicet Romanis tanquam pro bono communi militantibus, danda esse tributa atque stipendia, et Cæsari censum. Hæc Judæorum dissensio mutua diu duravit. Idcirco quæstionem hanc proponunt Christo determinandam, quatenus quidquid responderit, reprehendatur. Si enim diceret non esse solvendum, caperetur ab Herodianis; et ab Herode, seu Pilato, tanquam seditiosus et imperatori rebellis, occideretur. Hoc enim tangitur in evangelio Lucæ: Miserunt (inquit) insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, et traderent illum principatui et potestati præsidis.23 Si vero diceret esse solvendum, videretur derogare divino honori et libertati Judæorum. Magis autem optabant a Christo audire non esse solvendum, non ut ipsi essent immunes ac liberi a censu atque tributo, sed ut Jesum traderent neci.

18

Cognita autem Jesus nequitia eorum, hoc est fraude et pessima machinatione, ait: Quid me tentatis, o hypocritæ, qui aliud estis, et aliud simulatis, qui aliud intenditis, et aliud dicitis? Tentare, est experimentum de aliquo sumere: et quando hoc fit intentione fallendi sive nocendi, vocatur tentatio vitiosa, qua dæmon et mundus justos tentant. Sic isti tentabant Christum. Non enim sciscitabantur ut discerent, sed ut experirentur quid diceret, et per ejus responsionem eum deciperent. Idcirco vocat eos hypocritas. Prima nempe virtus respondentis, secundum Hieronymum, est interrogantium mentem cognoscere. Ostendite mihi numisma census, hoc est nummum censualem, qui datur annuatim imperatori pro censu. At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Jesus: Cujus est, id est, quem repræsentat, imago hæc nummo impressa, et superscriptio exarata in nummo? Quærit, ut ex eorum responsione caute respondeat, eosque confundat ac superet. Dicunt ei: Cæsaris Tiberii, sub quo passus est Dominus. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari, utpote censum, tributum, subjectionem; et quæ sunt Dei, Deo, videlicet oblationes, et cetera quæ in lege jubentur. Hæc subjectio Judæorum in temporalibus sub Romanis, non derogavit spirituali libertati et subjectioni eorum sub Deo.

19

20

21

22

Et audientes responsionem Christi doctissimam, mirati sunt. Secundum Hieronymum, mirati sunt quod calliditas eorum non invenisset insidiandi locum. Potius tamen mirabantur, propter prudentiam responsionis, atque cautelam Christi: quoniam ut Lucas habet, Et mirati in responsis ejus, tacuerunt;24 et Marcus, Mirabantur, inquit, super eo. Et relicto eo, abierunt, ad eos a quibus missi fuerunt infidelitatem et admirationem reportantes.25 infelicitatem

23

In illa die accesserunt ad eum Sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem mortuorum, nec angelum, nec spiritum, animam quoque rationalem esse mortalem.26 De tribus autem Judæorum sectis, videlicet Sadducæis, Pharisæis, et Essæis, dictum est supra. Verum in Evangelio non fit mentio de Essæis, quoniam non restiterunt Christo ut alii, sed erant quasi monasticam vitam ducentes, continentes et sobrii.27 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, Moyses dixit, et scripsit in Deuteronomio, si quis uxoratus mortuus fuerit non habens filium, hoc est aliquam prolem a legitima conjuge superstite, ut ducat frater ejus, vel propinquus, si non habuerit fratrem, uxorem illius defuncti, et suscitet, id est generet, semen, hoc est prolem, fratri suo defuncto, ne ejus memoria deleatur.28 Primogenitus namque hujus ab uxore defuncti susceptus, adscribebatur viro defuncto, ita quod ille erat pater ejus legalis, et iste pater carnalis.

24

Erant autem apud nos septem fratres. Intentio Sadducæorum fuit probare resurrectionem non esse possibilem: ad quod probandum proponunt, vel casum, vel fabulam. Potuit tamen ad litteram apud eos accidisse quod dicunt, quemadmodum in evangelio Joannis legitur mulier Samaritana habuisse quinque viros, quamvis forte non fuerint fratres. Et primus septem fratrium, uxore ducta, defunctus est;29 et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo, qui et duxit eamdem. Similiter secundus, et tertius frater, usque ad septimum inclusive, duxerunt eam ob hoc, quod omnes non relicto semine decesserunt. Sic et Sara uxor junioris Tobiæ, habuit septem viros, quamvis forte non fuerint fratres.30 Novissime autem omnium et mulier defuncta est. In resurrectione

25

26

27

28 ergo finali, cujus erit de septem fratribus uxor? Quod merito quærimus: omnes enim habuerunt eam successive. Vel ergo erit uxor omnium, vel plurium: quod est contra legem, quæ prohibet duos fratres simul habere eamdem uxorem.31 Propter quod Joannes dixit Herodi:32 Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Vel unus solus eam habebit: quod dici non potest, quum non appareat ratio quare potius unus quam alius habiturus sit eam. Isti Sadducæi in sua probatione supposuerunt unum falsum, quod tamen Pharisæi putabant verum, videlicet, quod post resurrectionem erit usus venereorum atque ciborum: quod moderni quoque Judæi opinantur.

Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas: quia et libros Moysis male intellexerunt, dicentes animam hominis esse mortalem, quia in Genesi dicitur, Non interficiamus animam ejus, videlicet Joseph, quasi anima rationalis possit occidi;33 et libros Prophetarum, in quibus immortalitas animæ, futurum judicium, mortuorum resurrectio, apertissime describuntur, penitus negaverunt. Non enim receperunt nisi Pentateuchum. Neque virtutem34, id est omnipotentiam, Dei, cui non est difficilius mortuos ad vitam cœlestem ac spiritualem suscitare, quam mundum creasse, vel aliquid ex nihilo facere: quod tamen non negatis eum fecisse, quum Moyses hoc testetur. Ideo subditur: In resurrectione enim generali et ultima, neque nubent, id est, viri uxores non ducent, neque nubentur, id est, feminæ a viris non accipientur, nec erunt tunc matrimonia, quum resurrectio ordinetur ad vitam perpetuam et beatam; sed sunt, id est, homines boni tunc suscitandi, erunt, sicut angeli Dei in cœlo, id est Deo immediate conjuncti, non carnali, sed spirituali ac deiformi voluptate fruentes, totaliterque in Deum absorpti.

De resurrectione autem mortuorum non legistis? tanquam dicat: Imo utique legistis aliquid in Scripturis quas recipitis, ex quo sequitur quod resurrecturi sint, mortui. Et quid sit illud subjungitur: quod dictum est a Deo, ministerio angeli loquentis in persona Dei ad Moysen, de medio rubi, dicente vobis per Moysen: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Quum enim Moyses dixisset ad Deum, Quod est nomen tuum? et ille respondisset, Ego sum qui sum, hæc dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos;35 statim adjecit: Hæc dices filiis Israel:36 Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos; hoc nomen est mihi in æternum, et hoc est memoriale meum in generationem et generationem.

Quod autem ex his verbis sequatur Patriarchas hos vivere, et aliquo modo subsistere, animas rationales immortales esse, et corpora fore suscitanda, probat insuperabilis atque infallibilis argumentator. Non est Deus mortuorum, id est eorum qui nullatenus sunt, nec aliquo modo vivunt, sed viventium: Primo, nam Deus dicitur ratione causalitatis et providentiæ: providentia vero non est nisi de aliquo exsistente. Dum ergo Deus hæc verba dixit ad Moysen, Patriarchæ præfati exstiterunt, et aliquo modo vixerunt. Sed tunc corporaliter obierunt, et corpora eorum resoluta fuerunt. Oportet ergo ut animæ eorum permanserint. Secundo, quia creatura refertur ad Deum relatione reali, quæ non fundatur nisi in ente. Id ergo cujus Deus dicitur Deus, oportet esse realiter aliquid. Itaque Patriarchæ illi non desierunt esse quantum ad corpus et animam, seu penitus, sed quantum ad corpus dumtaxat. Ex quo ultra concluditur resuscitatio corporum: Primo, quoniam anima rationalis, quum sit naturaliter endelechia seu forma corporis, et substantialis pars hominis, semper habet naturalem inclinationem ad corpus, nec habet perfectam subsistentiam in se ipsa, sed appetit in toto subsistere homine: natura autem, nil efficit frustra. Tandem ergo anima separata reunienda est corpori. Hinc nempe Platonici dixerunt animas tandem revolvi ad corpora. Secundo, quoniam anima rationalis non potest perfecte felicitatem adipisci, nisi corpore reassumpto et conglorificato, propter naturalem affectionem quam habet ad corpus, et quoniam vires sensitivæ manent in ea radicaliter, in quibus beatificari non potest, nisi fuerit corpori sociata. Tertio, quoniam sic præmianda est anima, quo modo meruit. Quoniam ergo per corpus et in corpore egit bene sive male, ad hoc quod perfecte remuneretur, oportet ut corpori denuo copuletur. Ideo dicit Apostolus, quod nolumus exspoliari, sed supervestiri.37

Præterea, ex ipso modo loquendi quem in suis libris Moyses habet, constat animas humanas esse immortales. Sæpius etenim ait, quod talis vel talis, collectus est ad patres suos, videlicet moriendo.38 Et de Aaron Dominus ait:39 Pergat Aaron ad populos suos. Patres ergo et populi ad quos colliguntur et pergunt, aliquo modo vivunt et sunt. Abrahæ quoque Dominus ait: Merces tua magna nimis.40 Et rursus promisit eidem, quod colligeretur ad patres suos in senectute bona.41 Temporalia autem non sunt sufficiens præmium operum virtuosorum, et bona senectus seu sancta decessio non præmiaretur, si anima esset mortalis. Poterat quoque Christus evidentiora Scripturarum testimonia allegasse de animæ immortalitate et mortuorum resurrectione, ex Prophetis, præsertim ex Job: qui liber apud Hebræos authenticus est. Sed hoc non debuit facere, quoniam Sadducæi non receperunt libros Prophetarum: quemadmodum etiam si doctor christianus argueret contra Manichæos, non haberet allegare veteris Testamenti Scripturas, quia nec Moysen nec Prophetas Manichæus recepit.

Et audientes turbæ tam promptam et insolubilem responsionem ac probationem, mirabantur in doctrina ejus. In Luca scribitur, quod etiam quidam de Scribis dixerunt:42 Magister, bene dixisti. Pharisæi autem audientes, id est, audiendo considerantes, quod Jesus silentium imposuisset Sadducæis, ita quod replicare non poterant, convenerunt in unum, primo inter se conquirentes quid Christo proponerent, et per quem modum procederent: et deliberaverunt ut cum multitudine magna accederent, quatenus Christum timore concuterent. Venerunt enim ut multitudine vincerent, quem ratione superare non poterant, secundum Chrysostomum. Verumtamen unus loquebatur pro omnibus: quoniam, teste Chrysostomo, apud se dicebant: Unus loquatur pro omnibus, et omnes loquamur per unum, ut si vicerit, omnes videamur victores, si autem victus fuerit, solus videatur confusus. Hinc subditur:

Et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, videlicet Scriba prævalidus, tentans eum, id est, scire volens an Jesus sciret quod quærebatur; vel, Tentans eum, id est, reprehendere cupiens. Magister, quod est mandatum magnum antonomastice, hoc est summum, in lege Moysis assignatum? In cujus lege erant triplicia mandata, videlicet moralia, judicialia, et cærimonialia: et in quolibet genere mandatorum istorum, erant gradus diversi, seu ordo dignitatis; eratque inter Judæos dissensio, quid esset inter omnia mandata absolute præcipuum.

Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, id est toto desiderio et affectu, et in tota anima tua, id est secundum vires animales et sensitivas, vel appetitum sensitivum, qui in concupiscibilem irascibilemque partitur, et in tota mente tua, id est toto intellectu ac intentione. In evangelio Lucæ et Marci additur quartum, videlicet ex tota fortitudine tua, seu totis viribus tuis. Istud præceptum datum est in Deuteronomio, quo dicitur: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.43 Et sicut Moyses omittit, Ex tota mente; sic Matthæus omittit, Ex tota fortitudine tua: quorum utrumque Lucas et Marcus commemorant. Actus ergo caritatis jubetur, quum dicitur: Diliges Dominum Deum tuum, modus vero diligendi subjungitur, quum subinfertur : Ex toto corde tuo, etc. Et sunt quatuor quæ ad modum diligendi concurrunt et pertinent, utpote ut Deus diligatur ex toto corde, tota anima, tota mente, et tota fortitudine.4445 Denique actus voluntatis elicitus, hoc est a potentia volitiva immediate causatus, oriens seu procedens, est diligere : ideo modus diligendi qui insinuatur quum dicitur, Ex toto corde, directe et immediate pertinet ad actum dilectionis. Alii tres modi diligendi, ad actum hunc pertinent indirecte, secundum quod aliarum potentiarum actus imperantur a voluntate, et ad voluntatis perfectionem disponunt.

Oportet autem advertere, quia quod dictum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, etc., intelligi potest dupliciter : Primo, quantum ad actum, ita ut cor, mens, anima, et virtus hominis, semper actualiter ferantur in Deum : et hæc est perfectio patriæ, non possibilis viatoribus. Secundo, quantum ad habitum et actum proportionatum, videlicet ut homo nil operetur contrarium caritati : et hæc est perfectio viæ cadens sub præcepto, omnibus debita. Caritatis vero actualis dilectio ad quam ordinant evangelica consilia, media est inter dilectionem patriæ et dilectionem quæ cadit sub præcepto. Per hanc etenim dilectionem mediam, deserit homo exteriora et sensibilia licita, ne eum a divinæ caritatis perfectione fervoreque retrahant.

Jubemur itaque Deum toto corde diligere, ut tota affectio nostra ordinetur ad Deum, totaque intentio feratur in eum; tota insuper mente, quatenus intellectus Deo in omnibus subjiciatur; tota anima, ut appetitus sensitivus et vires sensitivæ secundum Deum dirigantur; tota quoque virtute, ut omnis actus noster exterior secundum præcepta Dei reguletur. Porro, si inquiratur, quomodo hoc præceptum impleri possit in via : dicendum, quod in via impletur imperfecte, in patria autem perfecte. Et dicitur præceptum impleri imperfecte, quando ad perfectionem a præcipiente intentam non pertingitur, et tamen contra eam non agitur; perfecte vero, quando ad intentionem præcipientis pervenitur. Intentio autem Dei se diligi præcipientis, est ut rationalis creatura ei totaliter, jugiter et indesinenter inhæreat atque subdatur : quod non impletur nisi in patria. Vel dicendum, quod secundum Philosophum, totum et perfectum ejusdem sunt rationis et idem : ideo Deum diligere toto corde et tota anima, est diligere eum perfecto corde perfectaque anima. Quamvis autem absolute loquendo, solus Deus perfectus sit, tanquam cui nulla deest nobilitas, tamen creatura rationalis potest dici perfecta in suo genere, dupliciter : Primo, simpliciter, quando videlicet nil ei deest de perfectione sibi possibili : sicque præceptum caritatis impletur perfecte in patria solum (ut ait Augustinus in libro de Perfectione justitiæ), ubi nil retardat aut retrahit animam ab incessabili motu in Deum. Secundo dicitur perfectum secundum quid, quando de perfectione competenti ac debita secundum proprii status proportionem, nil deficit : et sic impletur in via, quum nihil contra Deum diligitur, et ipse super omnia adamatur, quod est de necessitate salutis.

Hoc est maximum, id est principalissimum ac summe meritorium, et primum, id est dignissimum, mandatum, ad quod omnia alia tanquam ad finem ordinantur, sicut et caritas appellatur regina, forma et finis universarum virtutum. Dicitur autem primum, secundum viam perfectionis, non secundum viam generationis.

Secundum autem mandatum simile est huic primo mandato, non æquale, sed proxime sequens : Diliges proximum tuum, id est quemlibet viatorem ad Dei imaginem factum, et gratiæ gloriæque capacem, sicut te ipsum, tripliciter : primo, propter Deum, sicut te diligis propter Deum, qui quum sit summa fontanaque bonitas, causa et ratio est omnis sanctæ dilectionis; secundo, propter illud bonum propter quod amas te ipsum, videlicet, ut beatitudinem consequatur, quam tu cupis acquirere; tertio, ut non condescendas ei in malo, sicut nec tibi peccanti vis condescendi, si tamen ames te ipsum veraciter. Quamvis autem proximum amare debeamus sicut nos ipsos, non tamen in tantum, sive æqualiter.

In his duobus mandatis observandis tota lex Moysis, imo et Evangelii, pendet, et Prophetæ:46 hoc est, omnia præcepta, documenta et hortamenta legis ac Prophetarum, ordinantur ad horum observantiam mandatorum, et virtualiter continentur in eis, sicut conclusiones in primis principiis. Propter quod ait Apostolus: Finis præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.47 Et alibi:48 Plenitudo (ait) legis, est dilectio; itemque: Non occides, non adulterabis, non furtum facies; et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum.49 Præceptum autem de dilectione proximi, continetur et virtualiter includitur in præcepto dilectionis Dei, juxta illud: Si quis dixerit quia diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est.50

Præterea advertendum, quod sicut se habent prima principia in scientiis speculativis, ita se habent præcepta caritatis in lege. Quemadmodum ergo conclusiones virtualiter continentur in primis principiis (sic quod qui ipsa principia secundum totam eorum virtutem clare agnosceret, simplici quoque intuitu omnes conclusiones ex eis deducibiles in ipsis principiis sine discursu cognosceret), nec oportet ex principiis conclusiones deducere, nisi propter minus capaces; sic omnia præcepta in præceptis caritatis virtualiter continentur, et ex eis per modum conclusionum deducuntur, quod non fuit necessè, nisi propter nostram imperfectionem, qui in illis duobus præceptis alia tam clare non poteramus agnoscere. Caritas autem est finis virtutum ac præceptorum in agibilibus: finis vero in agibilibus se habet sicut principium in speculativis. Idcirco, sicut in primo principio speculabilium, scilicet de quolibet esse vel non esse, de nullo vero simul, continentur omnes conclusiones; sic in præcepto diligendi Deum, continetur præceptum diligendi proximum, sed propter minus capaces oportuit de dilectione proximi dari speciale præceptum. Et quamvis sint duo præcepta, unus tamen est habitus caritatis quo Deus proximusque diligitur, eo quod Deus sit ratio diligendi proximum. Actus autem quo Deum amamus et proximum, sunt diversi.

Quæritur, quomodo S. Matthæus dicat hunc legis doctorem Jesum interrogasse tentando, quum in Marco scriptum sit, quod Scriba iste dixerit Christo: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et ut diligatur ex toto corde, etc.; et diligere proximum tanquam se ipsum, majus est omnibus holocautomatibus et sacrificiis.51 Et subditur: Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi:52 Non es longe a regno Dei. Dicendum, quod Scriba iste primo similis erat suis collegis, sed in ipsa Christi responsione compunctus est corde, atque pœnituit, approbans Christi responsum.

Congregatis autem Pharisæis, interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? Cujus filius est dicendus? Dicunt ei: David. Noverant namque Judæi communiter Deum promisisse regi David, quod de ejus semine Christus descenderet.53

Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu, hoc est, inspirante et edocente Spiritu Sancto; vel, In spiritu, id est spirituali excessu, seu gratia prophetali; vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Pater Domino meo, videlicet Christo, Sede a dextris meis? Hoc exponitur de Christo dupliciter: Primo, secundum ejus divinitatem, hoc modo: Sede a dextris meis, hoc est, mecum residendo, esto mihi æqualis, et ad majestatis meæ æqualitatem consiste. Unde ad Hebræos dicit Apostolus, loquens de Christo: Qui quum sit splendor gloriæ, sedet ad dexteram majestatis in excelsis.54 Secundo, quantum ad ejus humanitatem: Sede a dextris meis, hoc est, præ cunctis creaturis esto mihi vicinior, et in potioribus bonis meis quiesce, repletus gratia, honore et gloria præ universis creaturis, omnibusque prælatus. Donec ponam inimicos tuos, videlicet reprobos, scabellum pedum tuorum, hoc est, tibi eos perfecte subjiciam, non solum quantum ad potestatem et manifestationem, sed etiam quantum ad exsecutionem: quod erit in die judicii. A principio autem incarnationis data est Christo homini omnis potestas in cœlo et in terra, quantum ad potestatis hujus possessionem;55 in resurrectione vero ac deinceps data est ei ista potestas, quantum ad ejus manifestationem, quia ex tunc cœpit apparere et prædicari dignitas Christi; sed in die judicii dabitur ei ista potestas, quantum ad ejus plenariam exsecutionem, quando omnes adversarios suos in æterna retrudet supplicia.

A Si, pro quia, ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est, præsertim quum David fuerit tantus propheta et rex?

Et nemo Pharisæorum et Scribarum: nam aliqui Judæi fuerant Scribæ, sicut nunc aliqui religiosi sunt doctores theologiæ; poterat ei respondere verbum aliquod ad propositam quæstionem; quia non exspectabant Christum, nisi ut hominem purum; et secundum hoc, non esset Dominus David. Si autem exspectassent Christum ut Deum et hominem, faciliter respondissent, quod secundum divinitatem esset Dominus David, secundum humanitatem vero diceretur filius ejus. Ex quo elicitur verum non esse, quod quidam ait, Scribas et Pharisæos primo cognovisse Jesum esse Christum Deum ac hominem in una persona. Neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Timebant enim vinci atque confundi; tamen in tempore passionis interrogaverunt eum, non timentes aliquid tale.

Footnotes

  1. Baruch. III, 38. ↩

  2. Ps. XVIII, 6. ↩

  3. Cant. I, 1. ↩

  4. Ephes. V, 31, 32. ↩

  5. Act. III, 24. ↩

  6. Gen. XLIX, 18. ↩

  7. Act. VII, 51. ↩

  8. Prov. IX, 1, 2. ↩

  9. Osee II, 20. ↩

  10. Sap. I, 10. ↩

  11. Ps. XCIII, 9. ↩

  12. Act. X, 4. ↩

  13. Act. XIII, 46. ↩

  14. Rom. XI, 20. ↩

  15. Marc. XVI, 15. ↩

  16. Matth. X, 5. ↩

  17. Act. IV, 3; V, 18, 26, 40. ↩

  18. Ibid. 41. ↩

  19. Act. VII, 58. ↩

  20. Act. XII, 2. ↩

  21. I Tim. IV, 14. ↩

  22. I Cor. II, 6. ↩

  23. Luc.xx, 20. ↩

  24. Luc.xx, 26. ↩

  25. Marc. xii, 17. ↩

  26. Act. xxiii, 8. ↩

  27. Matth. iii, 7. ↩

  28. Deut. xxv, 5. ↩

  29. Joann. iv, 18. ↩

  30. Tob. vi, 14. ↩

  31. Lev. xviii, 16; xx, 21. ↩

  32. Marc. vi, 18. ↩

  33. Gen. xxxvii, 22. ↩

  34. Marc. vi, 14. ↩

  35. Exod. III, 13. ↩

  36. Ibid. 15. ↩

  37. II Cor. v. 4. ↩

  38. Num. xx, 26; xxxi, 2. ↩

  39. Ibid. xx, 24. ↩

  40. Gen. xv, 1. ↩

  41. Ibid. 15. ↩

  42. Luc. xx, 39. ↩

  43. Deut. vi, 5. ↩

  44. Marc. xii, 30. ↩

  45. Luc. x, 27; ↩

  46. *universa ↩

  47. 1 Tim. 1, 5. ↩

  48. Rom. xiii, 10. ↩

  49. Ibid. 9. ↩

  50. 1 Joann. iv, 20. ↩

  51. Marc. xii, 32, 33. ↩

  52. Ibid. 34. ↩

  53. Ps. cxxxi, 11. ↩

  54. Hebr. 1, 3. ↩

  55. Matth. xxviii, 18. ↩

Chapter 38 of 47