Skip to the text

Articulus 37

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI TERTII : TUNC LOCUTUS EST JESUS AD TURBAS, ET AD DISCIPULOS SUOS.

CONFUTATIS Scribis ac Pharisæis vitiosissimis et dolosis, qui Christum capere nitebantur in verbis, ipse Salvator apertissime et liberrime carpit et arguit eos, non de verbis dumtaxat, sed impiis actibus.

Tunc locutus est Jesus ad turbas, et ad discipulos suos, præsentibus et audientibus Scribis et Pharisæis. Hæc enim prædicavit palam in templo. Dicens: Super cathedram, id est in sede, Moysis, scilicet in doctrina legis, unde et cathedra pestilentiæ dicitur doctrina pestifera; vel in judiciaria potestate ordinata a Moyse; sederunt Scribæ et Pharisæi: quorum ali- qui erant sacerdotes, et de septuaginta senioribus populi qui a tempore Moysis erant judices ordinarii et consiliarii Judæorum, scientia et ætate provecti, ad quos populus recurrebat pro habendo judicio atque consilio.1 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate et facite. Hoc non est absolute et universaliter intelligendum, quia superius dictum est, et in isto capitulo mox dicetur, quod Scribæ et Pharisæi multa superstitiosa et falsa docuerunt, corrumpentes Scripturam, et irritum facientes verbum Dei per suas traditiones.2 Intelligendum est ergo de prædicationibus eorum non contrariis legi Moysis. Ecce

Christus jubet malos prælatos propter sacerdotium et nominis dignitatem honorari. Malis enim præsidentibus obediendum est, quamdiu non docent nec jubent contraria Deo : nempe qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit, et qui resistunt, damnationem acquirunt, secundum Apostolum.3 Ideo David noluit mittere manum in Saul. De hoc Dionysius in epistola ad Demophilum plenius loquitur.4

Secundum vero opera eorum nolite facere. Dicunt enim, id est, bona prædicant, et non faciunt ea : et sic, quantum in eis est, sacram Scripturam et proprias prædicationes falsificant, quum majus sit aliquid facto quam verbo ostendere. Tales sunt modo, proh dolor! innumerabiles, qui eo ipso quo prædicare seu docere præsumunt, peccant mortaliter. Alligant autem, id est, componunt et collecta proponunt, onera gravia et importabilia, id est ordinationes, jussiones et admonitiones difficiles, vix impleri potentes, et imponunt in humeros hominum, id est, auditorum suorum cordibus imprimunt, et implenda committunt ea ; digito autem suo nolunt ea movere, id est, diligentiam seu conatum permodicum non apponunt, ut impleant talia. Loquitur itaque Christus de spiritualibus rebus per similitudinem corporalium.

Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus, id est, humanam laudem sortiantur : in quo innotescit vanitas, vilitasque ipsorum. Quid enim tam vanum, vile ac frivolum, ut facere opera in se virtuosa, et si adsit recta intentio, Deo placita, æternæque vitæ meritoria, propter humanæ gloriæ brevissimam captionem, perdere tantum præmium, divinum favorem, æternum honorem propter volatilem laudem, propter contemptibilissimam mortalium venerationem? Et tamen pauci evadunt perfecte laqueum istum.5 Qui ergo se ab hoc vitio invenit purum, gratus sit Deo, et cautus permaneat. Dilatant enim, id est amplificant, phylacteria sua, id est pittaciola, membranas, bullas seu chartas, in quibus Judæi scribebant præcepta Decalogi : quas ligabant in fronte, circumponentes ligaturam ejus capiti per modum coronæ, ut indesinenter adspicerent Dei præcepta. Pharisæi autem, ut ceteris viderentur religiosiores, phylacteria latiora aliis fecerunt, in quibus scripserunt mandata litteris grossis et magnis. Occasionem vero hæc faciendi habebant ex eo quod scriptum est in Deuteronomio : Erunt verba Domini in corde tuo, et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos ;6 scribesque ea in limine et in ostiis domus tuæ. Et magnificent fimbrias, id est partes vestium dependentes in quatuor angulis palliorum. Præcepit enim Dominus ut populus Israel faceret quatuor fimbrias in quatuor angulis palliorum, in quibus fimbriis ponerent vittas hyacinthinas :7 quas quum intuerentur, memores essent præceptorum Domini. Eadem itaque ratione qua Pharisæi dilatabant phylacteria, fecerunt et fimbrias majores : in quibus, secundum Hieronymum, posuerunt acutissimas spinas, quatenus interdum ambulantes pungerentur, sicque commonerentur ad Dei obsequia.

Amant autem primos recubitus, hoc est superiora loca vel sessiones, in cœnis, et etiam prandiis : primo, ex gulositate, quoniam ibi ponuntur fercula pinguiora ; secundo, ex elatione, quum sint loca honorabiliora ; et primas cathedras, hoc est eminentiores sedes, in synagogis, et salutationes in foro, hoc est salutationes solennes, alta voce et capitis inclinatione reverenter et publice factas, et vocari ab hominibus Rabbi, hoc est magistri.

Vos autem nolite vocari Rabbi, id est, non affectetis nomen magistri, propter nomen vel dignitatem, quum hoc sit quædam pompa ac vanitas. Licet tamen appetere scientiam, nomen et auctoritatem, ut officium efficacius exerceatur, et doctrina ab aliis sollicitius ac fructuosius recipiatur. Hinc enim Paulus appellat se doctorem gentium.8 Et Lucas in Actibus :9 Erant, inquit, in Ecclesia Antiochiæ doctores.10 Ideo autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, Christus videlicet, qui ait apud Joannem : Vos vocatis me Magister et Domine : et bene dicitis ; sum etenim.11 Comparatione ergo Christi, omnes sumus discipuli et ignari : idcirco nemo se debet sapientem putare, vel de nomine magistri inaniter exsultare. Omnes autem vos fratres estis, ab eisdem protoplastis parentibus secundum carnem propagati, et ab eodem Creatore secundum spiritum conditi, æquales quoque in natura specifica, et filii Dei adoptivi per gratiam. Propter quod scriptum est in Malachia : Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos ?12

Et patrem nolite vobis vocare super terram, loquendo de patre principali, de quo subditur : unus est enim Pater vester, qui in cœlis est, scilicet Deus Trinitas, cui incessabiliter acclamamus : Pater noster qui es in cœlis. Qui dicitur pater ratione creationis, gubernationis, instructionis, adoptionis, et glorificationis. Possumus ergo patrem carnalem et spiritualem vocare in terra, tanquam patres secundarios rationem paternitatis a Deo participantes, de quo ait Apostolus : Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur.13 Nec vocemini magistri, gloriando de nomine, vel quasi interius operantes ac instruentes, vel quasi de proprio aliquid sapientiæ possidentes, aut aliis communicantes.14 Juxta hunc modum scriptum est in Jacobo : Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam gravius judicium accipietis.15 Quia magister vester unus est, Christus, de quo scriptum est in Ecclesiastico : Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis.16 Christus autem secundum naturam divinam, est magister primus, principalis et incomparabilis, intus illuminans, scientiamque creando infundens, sine cujus magisterio frustra laborat doctor seu prædicator exterius. Christus autem secundum humanam suam naturam, est magister instrumentaliter per excellentiam, de cujus plenitudine omnes accepimus.

Porro, secundum Hieronymum, sicut solus Creator vocatur Deus et Dominus per essentiam et universalem providentiam, alii autem vocantur dii et domini per participationem : sic solus Deus est pater omnium per se ipsum, et solus Christus magister noster ; alii autem per participationem patres atque magistri vocantur.

Qui major est vestrum, erit minister vester. Hoc supra tractatum et explanatum est plenius. Qui autem se exaltaverit per superbiam, humiliabitur, id est, deprimetur a Deo per justitiam ;17 et qui se humiliaverit per humilitatem, exaltabitur a Deo per gloriam. De quo superius introducta sunt multa. Quod autem Deo sit proprium omnes superbos humiliare, constat ex eo quod ait ad Job : Si habes brachium sicut Deus, et simili voce tonas, disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia;18 respice cunctos superbos, et confunde eos, absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. Unde per Prophetam loquitur Deus : Visitabo, inquiens, super omnem qui arroganter ingreditur.

Væ autem vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ. Quemadmodum in veteri Testamento, in Deuteronomio legislator Judæorum ponit benedictiones observantium legem, et maledictiones transgredientium eam;19 ita in Evangelio legislator Christianorum ponit benedictiones justorum præcepta servantium, et maledictiones impiorum simulantium sanctitatem. Væ autem, hoc est æterna damnatio. Sic enim accipi solet Væ in divinis Scripturis communiter : non tamen semper, quum Jeremiam et Baruch dixisse legatur, Væ mihi misero, quia Dominus addidit dolorem dolori meo;2021 et Michæas ait, Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ.22 Nunc autem accipitur Væ pro pœna æterna, quæ non debetur nisi culpæ mortali. Væ ergo debetur et imminet vobis, o Scribæ et Pharisæi hypocritæ, quorum simulata sanctitas est duplex iniquitas; qui clauditis regnum cælorum ante homines, hoc est, ab ingressu patriæ, a consecutione felicitatis æternæ homines impeditis, errantes et in errorem mittentes. Vos enim non intratis regnum cælorum, adspirando ad illud, et bene agendo, eique quotidie per merita appropinquando, nec introeuntes, id est innocentes et simplices bene viventes, sinitis intrare, quia falsa doctrina et pravis exemplis pervertitis eos. — Potest quoque particularius exponi hoc modo: Qui clauditis regnum cælorum, hoc est, Christum, qui est ostium vitæ æternæ, hominibus occultatis, ejus notitiam quam aliquando habuistis, aliis non aperiendo. Vos enim non intratis, credendo in Christum, nec introeuntes sinitis intrare, hoc est, turbam bene de Christo sentientem seducitis. Ecce quantum nocet fallax magister, impiusque prælatus. Qualis enim est rector civitatis, tales et habitantes in ea. Tales sunt omnes qui alios suo corrumpunt exemplo, aut fallaci inficiunt documento.

II Tim. III, 13.

Joann. x, 9.

Eccli. x, 2.

14 Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, callidi, provocantes iram Dei, quia comeditis domos viduarum, hoc est, bona contenta in domibus viduarum consumitis, orationes longas, id est prolixas et diuturnas, non ferventes et sententiosas, orantes. Ideo enim diu stabant in oratione, ut mulieres, præcipue viduas, quæ ad dandum sunt liberæ magis quam maritatæ, sibi allicerent, et reputarentur devoti ab eis, sicque darent eis de suis facultatibus copiam. Propter hoc quod mulieres illas virorum solatio destitutas sic fallitis ac spoliatis, amplius judicium, hoc est graviorem damnationem, accipietis.

Job xxxvi, 13.

15 Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui circuitis mare et aridam, id est, diversa loca gentilium juxta mare vel alibi sita, percurritis, ut faciatis unum proselytum ad minus, vel plures, si potestis, id est, aliquem gentilem de paganismo convertatis ad Judaismum, quasi habentes zelum animarum et divini honoris æmulationem. Quemadmodum autem in nova lege vocatur neophytus, qui de gentili seu perfido statu recenter Christianus efficitur; sic olim in veteri lege dicebantur proselyti, qui gentilitate relicta, ritum et legem Judæorum de novo acceperant. Et quum fuerit factus proselytus, facitis eum filium gehennæ, id est obnoxium pœnæ æternæ (dicitur autem homo filius gehennæ, quasi ad eam pertinens, sicut vocatur filius perditionis seu inconstantiæ), duplo quam vos: id est, vestris peccatis in tantum scandalizatis eum, quod ad gentilitatem revertitur, et sic de apostasia, infidelitate et prava conversatione gravissime condemnatur, et magis quam vos.

16 Væ vobis, duces cæci, id est, doctores et prælati obtenebrati peccatis et ignorantia, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est, id est, solvere non tenetur, et si pejeret, non erit criminis reus; qui autem juraverit in auro templi, id est per aurum quo templum ornatur, vel sacerdotibus in templo offertur, debet, id est, solvere obligatur, et si pejeret, reus erit facinoris. Hoc dicebant subdoli cupidissimique magistri, ut inducerentur homines ad oblationes majores, eo quod tanta esset sanctificatio et appretiatio auri contenti sive oblati in templo: quam stultissimam assertionem reprobat Christus. Stulti, propter ignorantiam divinorum, et cæci, propter caliginem cupiditatis et vitiorum ex ea nascentium. Et merito dixi vos stultos cæcosque: quid enim majus est, id est dignius et sanctius, aurum, an templum quod sanctificat aurum? tanquam dicat: Templum utique sanctius est auro, quia sanctificat aurum, quod nullo modo est sanctum, nec ob id quod in templo ad Dei honorem repositum est. Nam propter quod unumquodque tale, et illud magis. Denique res inanimata et corporalis, ut templum et aurum, non est sancta formaliter, sed in quantum ordinatur ad aliud sanctum, videlicet ad Dei honorem et cultum: ad quem templum magis directe ordinatur quam aurum; aurum vero ordinatur ad templi decorem, seu ministrorum templi sustentationem. Ideo jurare per templum fortius obligat, quam jurare per aurum templi.

Qui insuper dicitis: Et quicumque juraverit in altari, id est per altare, nihil est, id est, non obligatur, nec pejerando reus efficitur; quicumque autem juraverit in dono, id est per hostiam seu sacrificium, quod est super illud, id est, in altari offertur, debet implere quod jurat, et si non fecerit, erit perjurii reus. Hoc quoque dixerunt ex avaritia, ut persuaderent hominibus maximam esse sacrificii dignitatem ac sanctitatem, sicque copiosius immolarent. Cœci, quid enim majus, id est præstantius et sanctius est, donum, an altare quod sanctificat materialiter donum in altari oblatum, id est, facit illud acceptabile Deo, et rite ad Dei honorem ac gloriam ordinatum? Non enim licuit templo stante fieri sacrificium nisi in altari, nisi ex dispensatione divina, sicut Elias obtulit bovem in monte Carmeli.23 Dignius est igitur altare quam donum, et ideo juramentum factum super altare fortius est eo quod fit per donum. Cujus aliam rationem assignat:

Qui ergo jurat in altari, id est per altare, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt, id est per dona, vasa et sacrificia: et sic juramentum per altare, includit juramentum factum per donum. Et quicumque juraverit in templo, id est per templum, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso, id est per Deum, qui in templo specialiter esse et habitare asseritur. Dominus enim in templo sancto suo tanquam in propria domo, ubi singulariter operatur, orantes exaudiendo, et alia gratiæ opera exercendo. Et qui jurat in cœlo, id est per cœlum, jurat in throno Dei: quoniam cœlum vocatur thronus vel sedes Dei, juxta illud, Cœlum mihi sedes est. De quo ait Unigenitus Dei in Apocalypsi: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus.24 Vel, thronus Dei, intelligi potest res contenta in cœlo, seu spatium orbis cœlestis, præsertim cœli empyrei. Hinc enim ait Psalmista: Dominus in cœlo sedes ejus; et: Dominus in cœlo paravit sedem suam.25 Et in eo qui sedet super eum, id est per Deum sedentem seu regnantem in throno cœlesti: in quo sedet, non localiter, secundum propriam naturam, aut circumscriptibiliter, sed efficaciter, se ipsum ibi facie tenus ostendendo atque excellentissime operando. Quomodo autem licitum sit jurare per donum sive per creaturas, et quo sensu intelligendum sit juramentum factum per creaturas, dictum est supra.

Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui decimatis, vel decimam partem summo sacerdoti offerendo, vel decimam partem ab aliis accipiendo26 de rebus et fructibus quæ subduntur, mentam et anethum et cyminum, atque similia minima; et reliquistis, id est, non observastis obediendo, quæ graviora sunt legis, id est præcepta difficiliora et ad salutem plus necessaria, utpote: judicium, quia non juste judicatis subjectos, et misericordiam, quam egenis non exhibetis, et fidem, quam non offertis Deo, credendo in unico Filio ejus. Qui enim non credit in Filium, mendacem facit Patrem, quia non credit in testimonium quod testificatus est Pater de Filio suo.27

Scribarum et Pharisæorum aliqui erant sacerdotes, et aliqui populares, secundum Chrysostomum. Sacerdotes vero acceperunt a populo decimas, et decimarum istarum decimas solvebant principi sacerdotum, ut legitur in libro Numerorum. Populares vero non acceperunt decimas, sed solverunt. Idcirco, quod dictum est, Qui decimatis mentam et anethum, etc., quantum ad Scribas ac Pharisæos, sacerdotes et templi ministros, intelligi potest dupliciter. Nam, ut justiores viderentur, solverunt de minimis rebus decimas principi sacerdotum, ut putarentur a populo majora omnia adimplere, qui tam modica sollicite custodierunt, in quo patet eorum superbia; et item, ut suo exemplo inducerent populum ad solvendum diligenter decimas omnium rerum, quamvis minimarum, in quo patet eorum cupiditas.282930 Decimas quoque requirebant a populo de omnibus jam prædictis, ex avaritia: et si quis eis non solveret decimas, reprehenderunt eum gravissime quasi de grandi excessu, quum tamen non reprehenderent populum de gravioribus vitiis, scilicet de omissione judicii, pietatis ac fidei: quæ Deus præcipue requirit ab omnibus, juxta illud Michææ prophetæ :

Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Deus requirat a te:31 utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Porro Scribæ et Pharisæi populares solum decimaverunt prædicta in persolvendo: et hoc, ex vanitate, sicut de aliis dictum est. Tales, proh dolor! jam pene innumerabiles sunt in Ecclesia Christi pastores et prælati, qui decimas et cetera quæ ad eorum commodum pertinent, cum omni diligentia exigunt, et non dantes vel differentes increpant dure, non tam divino quam privato amore inducti; si vero subditi peccent in Deum, vel se invicem lædant, aliisque diversis implicentur peccatis, nil curant, vel parum. Tales quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi.32

Hæc majora oportet facere prius ac diligentius, quia sine eorum observantia nil prosunt minora, et illa minora, videlicet solutiones decimarum de minimis rebus, non omittere. Hoc addit Salvator, ne videatur contrarius legi, secundum quam decimata sunt minima. Non enim redarguit eos, quia minima decimaverunt, sed quia cum inordinato affectu, et cum utiliorum negligentia hoc fecerunt. Ideo subditur: Duces cæci, id est, rectores spiritualiter excæcati, et colantes culicem, hoc est, minima quæque diligenter trutinantes, considerantes et observantes, camelum autem glutientes, id est, majora dissimulantes. O quam multi sunt hodie tales, qui parum ponderanda multum ponderant, et multum ponderanda parum attendunt!

Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, id est, vasa cibi ac potus et alia utensilia diligenter purgatis, quasi in signum interioris vestræ munditiæ. Hoc fecerunt præcipue, quando ingressuri fuerant templum et ministraturi in eo. Intus autem pleni estis rapina, quia hominibus, maxime viduis et innocentibus, propria abstulistis cum simulationibus vestris, et immunditia vitiorum, potius cupientes coram hominibus quam coram Deo puri apparere. Pharisæe cæce, munda per pœnitentiam prius quod intus est calicis et paropsidis, id est interiora animæ, quæ designantur per interiora calicis et catini: anima namque esse debet vas gratiæ, quam oportet a passionibus et peccatis mundare; ut fiat et id quod deforis est, id est opus exterius, mundum, non simulatione aut prava intentione effectum. Nempe, si laboremus interiorem puritatem sortiri, incrementa gratiæ adipisci, Deo conscientiam puram atque tranquillam mentem offerre, consequenter omnia exteriora nostra morum probitate ornantur, et interna sinceritas in exterioribus tanquam in suo effectu refulget. Si vero conamur solam exteriorem apparentiam ostentare, nec intus nec foris mundi sumus, sed penitus sordidi.

Consequenter declarat istorum hypocrisim per exemplum. Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, tanquam lævigata calce, et ornata marmoribus ac picturis, auro coloribusque distincta; intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia, scilicet putredine, sanie, vermibus. Quum enim morietur homo, hereditabit serpentes, et bestias, et vermes, ut dicitur in Ecclesiastico.33 Sic et vos a foris quidem, id est extrinsecus, paretis hominibus justi, propter fictam morum gravitatem, vestimentorum religiositatem, et minimarum traditionum observantiam; intus autem in anima, pleni estis hypocrisi et iniquitate.

Facilioribus locis immorandum non arbitror, nisi hortando. Et hoc hic commemorandum est, ut unusquisque hæc legens vel audiens, penset solerter, anne similis sit his infelicissimis Scribis ac Pharisæis, quia non solum propter illorum incorrigibilium increpationem, sed ob nostram informationem, locutus est Christus hæc omnia. His quoque concordat, quod in Luca fertur Salvatorem dixisse Scribis ac Pharisæis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia quod altum est hominibus, abominatio est ante Deum.

Luc. xvi, 15.

29

30

31

32

33

Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis curiose ac sumptuose sepulcra Prophetarum innocenter occisorum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, qui occiderunt Prophetas, non essemus, nec fuissemus, socii eorum in sanguine, id est in effusione sanguinis, Prophetarum. Non ideo dicit eis, Væ, quia sepulcra Sanctorum construxerunt et ornaverunt, sed propter prædicta et mala eorum futura, et quia mendaciter dixerunt: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum. Imo, si tunc fuissent, persecuti fuissent Prophetas vitia eorum increpantes, quemadmodum persecuti sunt Christum et ejus discipulos. Itaque testimonio estis vobismetipsis, id est, propriis verbis hoc ipsum de vobis testamini, quia filii per carnis propagationem estis eorum qui Prophetas occiderunt: nam dicitis, Si fuissemus in diebus patrum nostrorum.

Et vos implete mensuram, hoc est pondus seu modum iniquitatis, patrum vestrorum, quorum filii estis, non solum per naturalem generationem, sed insuper per morum et criminum imitationem. Itaque, Implete mensuram illorum, supplendo quod illis restabat ac defuit, ut sicut illi occiderunt Prophetas, sic vos Christum Dominum Prophetarum et ejus discipulos, sicque excedetis mensuram illorum. Serpentes, id est, invidiosi, pungitivi et callidi, aliorumque infectivi, genimina viperarum, hoc est, filii serpentinorum patrum, quomodo fugietis a judicio gehennæ, id est a sententia damnationis deputante ad tormenta gehennæ, qua dicetur, Ite, maledicti, in ignem æternum? Hoc est quod supra ait Joannes Baptista: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Denique, quod ait, Implete mensuram patrum vestrorum, non dicit hortando aut appetendo, sed quid futurum sit prænuntiando, ut sit sensus: Implete, id est implebitis; ideo utpote, ut impleatis mensuram patrum vestrorum; sed tunc, Ut, notat sequelam, non causalitatem; vel ideo, ut [non] possitis fugere a judicio gehennæ.

Matth. xxv, 41.

Ibid. III, 7.

34

Ecce ego mitto, et statim post resurrectionem meam evidentius et copiosius mittam, ad vos Prophetas, habentes scientiam futurorum pure contingentium: quales fuerunt omnes Apostoli, præsertim Joannes in Apocalypsi; et sapientes in cognitione divinorum: quales item fuerunt omnes Apostoli primitias Spiritus habentes, quibus Christus promisit, Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; et maxime Paulus ad tertium cœlum raptus, et Deum æternum per speciem contemplatus; et Scribas in lege peritos, quales fuerunt Nathanael, Stephanus, Paulus quoque a Gamaliele instructus. Et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex illis flagellabitis quosdam in synagogis vestris. Hoc partim in Actibus Apostolorum legitur adimpletum. Et persequemini de civitate in civitatem. Unde in Actibus habetur, quod die qua lapidatus est Stephanus, facta est persecutio magna in Ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt, præter Apostolos.

Rom. VIII, 23.

Joann. XVI, 13.

II Cor. XII, 2.

Act. XII, 3.

Ibid. VIII, 1.

35

Ut. Ista vox, Ut, tenetur hic concomitanter, non causaliter. Ut veniat super vos, id est, vobis seu vestræ generationi perversæ imputetur, omnis sanguis justus, hoc est peccatum effusionis totius sanguinis innocentis, et ultionem sustineatis pro effusione sanguinis hujus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi inclusive, ad quem et ad cujus munera respexit Deus: quem Cain peremit; usque ad sanguinem Zachariæ filii Barachiæ. Secundum Origenem, iste Zacharias fuit pater Joannis Baptistæ: quem asserit a Judæis occisum, eo quod diceret Mariam Matrem Christi esse virginem, et Christi genitricem. Sed hoc reprobat Hieronymus, dicens quod iste sit Zacharias filius Joiadæ pontificis, quem Joas rex Juda jussit occidi in templo, ut legitur in libris Paralipomenon. Dicitur autem filius Barachiæ magis quam Joiadæ, ad commendandam patris sui sanctitatem: nam Barachias interpretatur, benedictus Domini. Dictum autem Origenis apparentiam habet: primo, ex hoc quod isti quos Christus alloquitur, non occiderunt hunc Zachariam, quem constat ante captivitatem Babylonicam fuisse lapidatum; secundo, quoniam sicut Christus nominavit justum primo omnium interfectum, sic videtur quod nominavit quemdam quasi ultimo interfectum, inter hæc extrema medios comprehendens. Ad horum primum respondet Hieronymus, quod Scriptura ponit duas generationes, unam bonorum, aliamque malorum. De prima ait Psalmista, Hæc est generatio quærentium Dominum; de secunda, Generatio prava et exasperans. Sic ergo Salvator nomine istorum quos affatur et exprimit, designat generationem malorum, in qua continentur qui Zachariam occiderunt: sicque subjungitur, quem occidistis, id est, quem vestra generatio, cum qua unum corpus perditionis efficitis, interfecit, inter templum et altare holocaustorum, quod fuit extra templum in atrio ejus.

Gen. IV, 4.

Ibid. 8.

II Par. XXIV, 21, 22.

Ps. XXIII, 6.

Ps. LXXVII, 8.

Exod. XL, 27.

36

Amen dico vobis, venient hæc omnia peccata, et mala pœnalia pro peccatis infligenda, super generationem istam Judæorum. Nam omnes reprobi sunt socii in tormentis, et pœnam sibi invicem augent.

37

Jerusalem, Jerusalem, id est, plebs urbem inhabitans. Bis ait, Jerusalem, ad insinuandum suæ compassionis et dilectionis affectum, et ad provocandam audientium advertentiam. Qui occidis Prophetas: non enim capit perire Prophetam extra Jerusalem; et lapidas, id est, lapidibus obruis et exstinguis, eos qui ad te instruendam et convertendam, missi sunt: quoties, hoc est frequenter, primo per Prophetas, deinde per me ipsum, postremo per Apostolos, volui, quantum in me fuit, et voluntate antecedente, congregare, hoc est spiritualiter adunare per fidem, caritatem et cultum divinum, filios tuos, id est habitatores et totam plebem Judaicam tibi quasi metropoli subditam, propter quod filii tui vocantur, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, id est multum affectuose atque sollicite? nam inter pennata animalia videtur gallina præcipuam habere curam et affectionem ad pullorum suorum nutritionem ac defensionem. Ideo quoque ponit similitudinem gallinæ, quia gallina est avis fructuosa, quieta, domestica: sic Christus nobis fructuosissimus, quietus, socialisque fuit, quando in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Et noluisti congregari, sed repugnasti mihi et famulis meis.

Luc. XIII, 33.

Baruch III, 38.

Ecce relinquetur vobis, id est ad vestram punitionem et confusionem pro tantis peccatis, domus vestra, videlicet templum, deserta ab hominibus et sacrificiis, id est, penitus destruetur. Quod fuit impletum a Tito et Romanorum exercitu, quemadmodum Daniel cecinit: Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et usque ad finem perseverabit desolatio. Potest quoque per domum intelligi habitatio seu multitudo domorum, et civitas ipsa Jerusalem. Unde habetur in Psalmo: Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Hinc per Jeremiam Christus testatur: Reliqui, inquiens, domum meam, dimisi hereditatem meam, facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva. — Spiritualiter, quando non acquiescimus admonitionibus Dei, domus nostra deseritur: quoniam anima, in qua sedes est sapientiæ, Spiritus Sancti inha-

38

Dan. IX, 26, 27.

Ps. LXVIII, 26.

Jer. XII, 7, 8.

Cf. Prov. XIV, 33; Sap. VII, 27. bitatione privatur;34 et corpora, quæ templum sunt Spiritus Sancti, igne libidinis concremantur, et vitiis destruuntur.

Dico enim vobis, non me videbitis amodo, id est ab hora hac, excepto tempore passionis. Sic enim in fine præcedentis capituli dictum est, Nemo ausus fuit ex illa die eum amplius interrogare: quum certum sit, quod in passione eum interrogaverunt. Vel, Amodo, id est ab hora mortis et sepulturæ, quæ proxima erat quando Christus hæc dixit. Donec dicatis, vel inviti, propter evidentiam rei: Benedictus qui venit in nomine Domini: quod erit in die judicii, quando videbunt in quem compunxerunt, ut confiteantur quod Jesus sit Christus et judex mundi.353637 Hoc et Christus in passione testatus est: Amodo, inquiens, videbitis Filium hominis venientem in nubibus cœli.38 Si autem exponatur de spirituali visu per fidem, tunc aliqui Judæorum post resurrectionem Christi conversi, contemplati sunt Jesum, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini. In fineque sæculi omnes convertentur, et dicent hoc ipsum.

Footnotes

  1. Num. xi, 16, 17, 24, 25. ↩

  2. Matth. xv, 6. ↩

  3. Rom. xiii, 2. ↩

  4. 1 Reg. xxiv, 7. ↩

  5. Ps. 1, 1. ↩

  6. Deut vi, 6, 8, 9. ↩

  7. Num. xv, 38, 39. ↩

  8. 1 Tim. ii, 7. ↩

  9. Act. xiii, 1. ↩

  10. Joann. i, 16. ↩

  11. Joann. xiii, 13. ↩

  12. Malach. ii, 10. ↩

  13. Ephes. iii, 14, 15. ↩

  14. Ibid. 15-68. ↩

  15. Jacob. iii, 1. ↩

  16. Eccli. i, 5. ↩

  17. Matth. xx, 26. ↩

  18. Job xl, 4, 6-8. ↩

  19. Deut. xxviii, 1-13. ↩

  20. Jer. xv, 10; xlv, 3. ↩

  21. Eccl. i, 5. ↩

  22. Mich. vii, 1. ↩

  23. III Reg. xviii, 20, 30-38. ↩

  24. Apoc. iii, 21. ↩

  25. Ps. cii, 19. ↩

  26. Num. xviii, 26-32. ↩

  27. I Joann. v, 10. ↩

  28. Act. vii, 49. ↩

  29. Matth. v, 36. ↩

  30. Ps. x, 5. ↩

  31. Mich. VI, 8. ↩

  32. Philipp. II, 21. ↩

  33. Ecl. X, 13. ↩

  34. 1 Cor. vi, 19. ↩

  35. Apoc. i, 7. ↩

  36. Joann. xix, 37; ↩

  37. Zach. xii, 10; ↩

  38. Matth. xxvi, 64. ↩

Chapter 39 of 47