Articulus 38
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI QUARTI: ET EGRESSUS JESUS DE TEMPLO.
POST præinducta de evangelicæ legis institutione, promulgatione et confirmatione, agitur de finali judicio, consummationeque sæculi. Et quia in fine præcedentis capituli dixit Salvator Judæis, relinquendam esse domum seu templum eorum, ideo, quod verbo asseruit, facto demonstrat, egrediendo ab illis. Per quod figuravit, quod ipsi divina defensione et gratiosa Dei præsentia essent mox destituendi, omnique honore legis, quem Deus eis exhibuit eo quod Christus nasciturus erat de eis, privandi, quemadmodum per Osee Dominus contestatur: Exosos, inquiens, habui eos propter malitiam adinventionum eorum; de domo mea ejiciam eos, non addam ut diligam eos. Hoc est ergo quod dicitur: Et egressus Jesus de templo, feria tertia post Ramos palmarum, cum discipulis et comitiva credentium, ibat, exeundo Jerusalem, versus montem Oliveti, ad Bethaniam domumque Marthæ.
Et accesserunt discipuli ejus ad eum, ut ostenderent ei ædificationem templi, id est pretiosam materiam et ornatam formam seu pulchritudinem templi Jerusalem. Unde apud Lucam dixerunt, quod de bonis lapidibus et donis ornatum esset.1 Et in Marco: Magister, aiunt, adspice quales lapides, et quales structuræ.2 Verumtamen in Marco scribitur unus discipulus Christo hæc ostendisse atque dixisse;3 hic vero habetur, quod plures discipuli hoc fecerunt. Sed non est contradictio, quia et numerus minor non excludit majorem, et major includit minorem. Et communiter dicitur aliqua communitas facere vel pati quod pars ejus agit vel patitur.
Quæritur, cur discipuli ostenderunt Christo ædificium templi, quod noverant frequenter consideratum et agnitum Christo. Dicendum quod ideo, ut flecterent eum ad misericordiam, ne scilicet templum relinquetur, prout paulo ante asseruit.4 Et quia discipuli rudes erant, carnalem et rudem causam miserendi tetigerunt, ostendendo pretiositatem templi, quasi propter corporalia illa templi ornamenta, præservandum esset ipsum templum a destructione, et quasi Deus talia ponderaret. Vel ideo ostenderunt ei templum, ut occulte insinuarent quam difficile vel impossibile esset ipsum templum destrui, præsertim propter civitatis firmitatem. Ideo respondit Salvator :
Videtis hæc omnia ædificia, formositatemque templi? tanquam dicat : Pretiositas et venustas templi non proderunt ei. Amen dico vobis, non relinquetur hic, id est in templo, lapis super lapidem qui non destruatur, hoc est, a sua junctura dissipetur et dispergatur. Romani enim templum totaliter combusserunt. Forte tamen lapides fundamenti manserunt conjuncti. Hoc idem prædixit Christus in die Palmarum, quando accedens et videns civitatem, flevit super eam, dicens :5 Quia circumdabunt te inimici tui undique, et non relinquent in te lapidem super lapidem.
Sedente autem eo super montem Oliveti, unde templum et civitas manifestissime adspiciuntur, accesserunt ad eum discipuli, scilicet Petrus, Jacobus, Joannes et Andreas, ut Marcus refert, secreto, tanquam familiares, et quia rem magnam sciscituri erant, et quia noverunt magistrum suum talia secreta non omnibus revelare;6 dicentes : Dic nobis, quibus datum est nosse mysterium regni Dei, quando hæc erunt, id est, quo tempore verba tua de relictione et destructione templi implebuntur? et quod signum adventus tui ad finale judicium? quod etiam signum et consummationis sæculi, hoc est finis mundi, seu præsentis status mundi sensibilis? qui tunc consummandus est, finiendusque dicitur, quando generationes et corruptiones, motusque cœlestes cessabunt, et mixta omnia præter hominem corrumpentur. Tria ergo sciscitabantur discipuli : primum, quando templum periret; secundo, de signo secundi adventus; tertio, de signo consummationis sæculi. Sed duo hæc rediguntur ad unum : nam dies judicii finisque sæculi simul erunt, et per eadem signa prænoscentur.
Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat. Non respondet aperte vel determinate ad interrogata, sed utiliter præmonet suos ut sint parati, cauti ac timorati.
Porro quæ subsequuntur difficultatibus plena sunt. Non enim certum est, an pertineant ad diem judicii consummationemque sæculi, vel ad destructionem templi atque Jerusalem. Unde quidam expositores referunt signa sequentia ad vastationem templi, alii ad finem sæculi; alii referunt quædam ad illam, et quædam ad istum. Verumtamen evangelica auctoritate compellimur magnam partem sequentium referre ad templi destructionem, quoniam in Luca, ubi discipuli nil interrogasse leguntur, nisi de signo et tempore destructionis templi, dicentes, Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum quum hæc fieri incipient?7 Christus respondit eadem verba quæ in præsenti loco respondisse narratur.8 Quæ tamen utique ad futurum judicium possunt referri.
Subditur ergo : Multi enim venient in nomine meo, id est nomen meum sibi adscribendo : non tamen venient in nomine meo sicut ego veni in nomine Patris mei, et quo modo veri Christiani operantur et veniunt in nomine meo;9 dicentes singuli : Ego sum Christus. Tales quidam venerunt in Judæa ante destructionem Jerusalem, quorum unus fuit Simon magus, de quo dixerunt Samaritani, Hic est virtus Dei quæ dicitur magna, ut in Actibus habetur.10 Qui Simon, ut refert Hieronymus, reliquit in suis codicibus scriptum : Ego sum sermo Dei, ego sum speciosus, ego sum paracletus, ego sum omnipotens, ego omnia Dei. Fuit quoque alius, ut recitat Josephus, nomine Simon, Essæus, dicens se Christum, et spondens se liberaturum Judæos a tributo Romanorum. Tales etiam ante finem mundi venturi creduntur. Et seducent multos. Nam et Simoni mago attenderunt omnes Samaritani a minori usque ad majorem, ut Lucas testatur.11 Alloquitur autem Christus universos fideles sub Apostolorum persona, secundum quod alibi ait : Quod vobis dico, omnibus dico.12
Consequenter ponit Salvator signa quædam in particulari, quæ Gregorius exponit quantum ad secundum Christi adventum. Alii referunt ea ad templi et Jerusalem dejectionem. Audituri enim estis prœlia præsentia, et opiniones prœliorum imminentium seu futurorum, id est, percipietis de bellis præsentibus, et rumorem de bellis futuris. Videte ne turbemini, id est, inordinato pavore concutiamini.13 Non enim contristabit justum quidquid ei acciderit; et, Justus quasi leo confidens, absque terrore erit.14 Ideo dicit Psalmista: Si consistent adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me prælium, etc.15 Viri quippe perfecti insurgentibus maximis adversitatibus et tribulationibus, non turbantur, certi de misericordia et auxilio Dei, quia per multas tribulationes oportet nos ingredi regnum cœlorum.16 Oportet enim hæc fieri, necessitate conditionata et consequentiæ, tanquam a Deo prævisa et prænuntiata: quæ tamen in se contingentia sunt; sed nondum est finis, id est, his auditis seu factis, necdum adest destructio templi, vel consummatio sæculi, vel finis tribulationum, imo graviores sequentur. Ideo subditur:
Surget gens contra gentem, id est, una contra aliam præliabitur. Per gentes autem designantur minores provinciæ. Et regnum in regnum, id est, reges cum suis contra se dimicabunt. Per regnum ergo intelliguntur majores provinciæ. Et erunt pestilentiœ, et fames, et terrœ motus per loca. De fame legitur in Actibus Apostolorum, quomodo Agabus propheta prædixit de fame quæ facta est Claudio imperante.17 De terræ motu non legitur in Scriptura canonica, quantum ad præsentem materiam, nisi quod Christo pendente in ligno, terra mota est, in tantum quod petræ scissæ sunt.18 Hæc omnia mala pœnalia, initia sunt dolorum, id est inchoationes quædam tribulationum quæ erunt in die destructionis templi, quando gravissima fuit Judæorum afflictio, vel quæ erunt tempore Antichristi, et circa diem vel in die judicii.
A Denique, quomodo omnia præinducta applicari possint populo Judæorum ante destructionem Jerusalem, partim innotescit ex historiis Josephi. Recitat namque, quemadmodum post crucifixionem Jesu Nazareni, Judæi pugnaverunt contra se ipsos, et contra Samaritanos, et tandem se opposuerunt Romanis; item, quod imminente destructione Jerusalem, currus, equitesque armati et acies apparuerunt in aere præliantes, et vitula inter manus immolantium peperit agnum, stella quoque habens formam gladii, pependit per annum super Jerusalem: per quod aliqui asserebant figurari divinam ultionem populo imminentem; alii, divinam protectionem.
B Sed quum omnia præmemorata, videlicet prælia, seditiones, pestilentiæ, fames, terræ motus, naturaliter fiant et sæpius accidant, quomodo possunt esse signa futurorum? Imo, quomodo possunt esse signa, quum, secundum Gregorium, ea quæ ordinate veniunt, signa non sint? Respondet Gregorius, quod loquitur de his quæ ordinem temporum non observant.
C Alii dicunt, quod hæc omnia multo abundantius fuerunt, imminente destructione Jerusalem, et adhuc abundantius erunt imminente fine mundi: et ita sunt signa. Ex his infert Augustinus, et etiam Thomas, vanam esse calculationem eorum qui ex eventu prædictarum tribulationum et persecutionis fidelium (de qua immediate subjungitur) argumentantur, et prophetant de propinquitate adventus Antichristi, consummationisque sæculi: primo, quia hæc signa referri possunt ad vastitatem Jerusalem; secundo, quia si referantur ad secundum Christi adventum, tamen frequenter contigerunt et facta sunt, et licet tunc abundantius fient quam ante, tamen quantitas hujus abundationis non est determinata, nec certa. Per hoc quoque quod Christus Dominus noster, in Actibus ait sanctis Apostolis, Non est vestrum scire tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate, satis repressit audaciam talium.1920
Tunc tradent vos in tribulationem, id est, persecutionibus vos exponent, et occident vos. Et eritis odio omnibus gentibus.21 In divo Luca evangelista habetur : Eritis odio omnibus hominibus; et in Marco quoque evangelista narratur :22 Eritis odio omnibus. Non ergo de solis gentilibus loquitur. Unde sensus est : Et eritis odio omnibus gentibus, tam Judæis, quam ceteris. Et dicit, Omnibus, propter multitudinem odientium eos : quamvis non omnes simpliciter oderint eos. Juxta quem sensum divus Apostolus : Omnes, inquit, quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi.23 Vel est distributio pro generibus singulorum, et non pro singulis generum, quia de omni genere hominum aliqui eos oderunt. Sed videtur contrarium quod ait Apostolus : Ego per omnia omnibus placebo.24 Dicendum, quod idem Apostolus alibi profitetur : Si hominibus placerem, Christi servus non essem.25 Ibi ergo de bonis, hic autem de malis hominibus loquitur. Eritis ergo odio omnibus hominibus, non propter vestram malitiam, sed propter nomen meum, id est propter me, et quia discipuli mei estis, meamque fidem et doctrinam tenetis ac prædicatis. Hoc et in nocte passionis Christus dixit Apostolis : Si (inquiens) de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, ideo odit vos mundus.26 Denique, licet odio haberi non sit desiderabile, tamen propter Christum odiri optabile est, non ut alii peccent, sed ut Christus honoretur, et quia hoc meritorium est, dummodo æquanimiter toleretur, dicente Salvatore : Beati eritis quum oderint vos homines, et quum persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me.2728 Palam est autem, quod omnis qui per justitiam oditur, propter Christum odio habeatur. Talis ergo gaudeat et exsultet, nec fatigetur adversis.
Præterea advertendum est, quod si hæc referantur ad personam Apostolorum discipulorumque Christi, oportet tam præcedentia quam subsequentia exponi pro tempore destructionem Jerusalem præcedente. Si vero sub nomine Apostolorum dicta intelligantur ad quoscumque fideles, referri possunt ad secundum adventum.
Et tunc scandalizabuntur multi. In primitiva Ecclesia, propter acerbitatem persecutionis multi ceciderunt a fide : quod multo copiosius fiet tempore Antichristi et circiter, juxta illud Apostoli : Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide.29 Et invicem tradent, hoc est, proximus proximum, propinquus propinquum tradet in mortem. Unde in Luca clarius scribitur : Trademini a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis; et morte efficient ex vobis. Itemque Marcus ait :30 Tradet frater fratrem in mortem, et pater filium;31 et consurgent filii in parentes, et morte eos efficient. Hinc dixit Salvator : Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. Et odio habebunt invicem.32 Nam inter fideles et infideles continuum odium est.
Et multi pseudoprophetæ surgent, videlicet hæresiarchæ : de quibus in prima sua Canonica ait Joannes :33 Nunc Antichristi multi facti sunt; ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Et Paulus : Ego scio, inquit, quia post discessum meum intrabunt in vos lupi graves, non parcentes gregi.3435 Legitur etiam, quod ex illis octo millibus Judæorum in Jerusalem primo conversis per Petri prædicationem, multi hæretici surrexerunt : quorum unus fuit (ut dicitur) Nicolaus Antiochenus, unus de septem diaconibus, dicens mulieres debere esse communes sicut et cetera bona, ut refert Thomas in Summa contra gentiles. Et seducent multos : de quibus scriptum est, Dominationem contemnunt, audaces, sibi placentes, pellicientes animas instabiles.36
Et quoniam abundavit iniquitas persecutorum et seducentium, ac seductorum, refrigescet a spirituali fervore caritas multorum. Abundantia enim peccati, mors est caritatis, quoniam unum contrariorum destruit aliud. Hæc omnia circa finem sæculi copiosius accident, prout B. Petrus habet: Venient, inquiens, in novissimis diebus, illusores juxta proprias concupiscentias ambulantes, et dicentes, Ubi est promissio aut adventus ejus?37 Qui autem perseveraverit, in fide et caritate, usque in finem vitæ suæ inclusive, hic salvus erit. Sola enim perseverantia coronatur; et non coronatur, nisi legitime certans.38 Motus quoque specificatur ac denominatur a termino ad quem. Hæc est vox quam non audiunt nisi oves.39
Et prædicabitur hoc Evangelium regni, hoc est evangelica doctrina annuntians regnum cœleste, et introducens suos observatores ad illud, in universo orbe, id est in toto mundo, quantum ad principales mundi partes, in testimonium omnibus gentibus, hoc est, ad hoc ut prædicatores Evangelii protestentur et dicant gentilibus fidem esse adhibendam Evangelio;40 vel, In testimonium omnibus gentibus, hoc est in testimonium damnationis incredulorum, ut nemo sit excusabilis, atque in testimonium salvationis credentium. Et tunc, id est hoc peracto, vel quando hoc agetur, veniet consummatio, id est impletio eorum quæ prædixi, videlicet destructio templi, vel terminus sæculi.
Prædicatio autem Evangelii per totum mundum, intelligi potest dupliciter: Primo, quantum ad conversionem quorumdam de omni genere hominum, seu quantum ad principalia climata. Et hoc modo facta est per totum mundum tempore Apostolorum, et ante destructionem Jerusalem a Romanis. Sic enim de Apostolis allegat Paulus illud Psalmistæ:41 In omnem terram exivit sonus eorum.42 Et Christus dixit Apostolis: Eritis mihi testes in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.43 Et rursus:44 Prædicate (inquit) Evangelium omni creaturæ; et, Euntes docete omnes gentes. Unde et Paulus ad Colossenses ait:45 Ut sermo Dei clarificetur in vobis, sicut et in omni creatura quæ sub cœlo est.4647 Secundo, intelligi potest prædicatio Evangelii in toto mundo simpliciter, quantum ad universorum conversionem, et idololatriæ atque sectarum errantium plenissimam eradicationem, exceptis paucissimis Antichristi ministris. Et hoc modo prædicatio Evangelii fiet circa finem sæculi, Antichristo destructo. Si ergo quod ait Salvator, Prædicabitur Evangelium regni in universo orbe, intelligatur primo modo; tunc illud quod subditur, Et tunc veniet consummatio, intelligendum erit de destructione Jerusalem; si vero secundo modo, sic intelligendum erit de consummatione sæculi. Denique S. Hieronymus ait hoc loco: Non puto aliquam gentem remansisse, quæ nomen Christi ignoret; et quanquam non habuerit prædicatorem, tamen ex vicinis nationibus opinionem fidei non potest ignorare.
Quum ergo videritis abominationem desolationis, id est idolum seu statuam tristitiæ et desolationis effectivam ac significativam (Judæi enim nomine abominationis, intelligunt idolum), quæ dicta, id est prænuntiata, est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, id est in templo. Quod quidam exponunt de imagine Cæsaris quam collocavit Pilatus in templo; alii de statua Adriani imperatoris quam ipse in templo reædificato erexit. Quidam vero exponunt de Antichristo, qui secundum Apostolum, in templo Dei sedebit, ostendens se tanquam sit Deus. Qui legit prophetiam illam, intelligat eam sapienter, sciatque eam esse impletam.48
Insuper quæ sequuntur usque ibi, Orate ut non fiat fuga vestra hieme, quidam exponunt pro tempore destructionis Jerusalem a Romanis, vel persecutionis illatæ Judæis ab Adriano Jerusalem reædificante, et omnes Judæos ab ea penitus repellente. Et quamvis littera valeat applicari ad hæc, tamen, quantum considerare et capere possum, si ordinem textus Marci, ubi hæc eadem continentur, diligenter pensemus, cogimur ea exponere pro tempore consummationis sæculi. Singulæ tamen expositiones breviter sunt tangendæ.
Tunc, hoc est statua Adriani visa in loco sancto, qui in Judœa sunt, hoc est Judæi in terra illa habitantes, fugiant ad montes, ut ibi abscondantur; et qui in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro49 est, non revertatur in domum suam, tollere tunicam suam, vel aliud quodcumque. Hoc totum dicitur, ad insinuandum quod Adrianus expelleret Judæos a Judæa, et maxime a civitate Jerusalem, ita quod nullus eorum poterat regredi ad eam sine periculo mortis: sicque melius erat eis perdere rem possessam quam vitam. Et indiguerunt celeriter fugere, propter districtissimum Adriani præceptum. Ideo subditur: Vœ autem prœgnantibus et nutrientibus in diebus illis. Mulieres enim prægnantes et nutrientes infantulos, propter pondus et sarcinam curamque infantium, expedite fugere nequeunt: ideo persecutionis tempore imminet eis periculum, etiam quoniam abortivum vel desperationem sæpe incurrunt solo timore imminentium adversitatum. — Secundo sic: Tunc, id est circa impletionem prophetiæ prædictæ, videlicet parum ante destructionem Jerusalem factam a Tito, qui in Judœa sunt, fugiant ad montes; et qui in tecto, etc. Hoc totum uno modo exponitur de Judæis incredulis, ad designandum quod tam dira eis imminebat persecutio a Romanis, quod nil eis adeo necessarium fuit sicut velociter fugere, et pro nulla re asportanda reverti sive morari. Alio modo exponitur de Judæis conversis, qui instante Romanorum adventu, ab angelo movebantur exire Judæam, et introire regnum Agrippæ trans Jordanem. — Tertio sic: Tunc, id est Antichristo sedente in templo, quod ædificabit (ut dicitur) in civitate Jerusalem, qui in Judœa sunt, fugiant ad montes; et qui in tecto, etc. Nam, quamvis Antichristus et ejus satellites ubique persecuturi sint Christianos, maxime tamen eos quos in Terra sancta invenerint: ideo dicitur eis, ut sine mora et respectione, ad latibula fugiant montium aut locorum absconditorum, nec de temporalibus curent.
Mystice, Quum videmus abominationem desolationis, hoc est dogma perversum, indignum prælatum, de quo dictum est, O pastor et idolum! vel exemplum pestiferum, in loco sancto, id est in Ecclesia, seu quocumque devotorum vel fidelium grege; tunc qui in Judœa sunt, id est in vera fidei confessione, fugiant ad montes, hoc est ad justitiam Dei, ei omnia discrete committendo, qui propter peccata populi facit regnare hypocritam. Unde et scriptum est: Justitia tua sicut montes Dei. Vel, ad auxilium angelorum, hominumque sanctorum, juxta illud: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Per hos namque subvenit Deus, dicente Scriptura: Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis. Vel, Ad montes, id est ad intelligentias spirituales, quas si tetigerit bestia, lapidibus obruetur: quia animalis homo non capit quæ Dei sunt; stultitia enim est illi. Et qui in tecto sunt, id est in sublimitate virtutum et arce contemplationis, non descendant ad inferiora, ut aliquid tollant de operibus carnis et pristinæ conversationis, dicentes cum Sponsa: Lavi pedes meos, id est, affectiones purgavi: quomodo inquinabo eos? Et qui in agro est, hoc est congregatione justorum, quibus dicit Apostolus: Dei agricultura estis; non revertatur tollere tunicam suam, id est veterem hominem cum actibus suis. Unde in Canticis dicitur: Exui tunicam meam, quomodo induar illa? Et Judas apostolus: Odientes eam quæ carnalis est, maculatam tunicam. Vœ autem prœgnantibus, etc., id est, his qui carnalibus rebus intenti sunt, qui lactis participes sunt, et solidum nequeunt capere cibum.
Præterea, quæ sequuntur omnes communiter exponunt pro tempore consummationis mundi, et extremi judicii. Christus ergo sub persona Apostolorum alloquens fideles tunc reperiendos, eosque exhor-
Zach. xi, 17.
Job xxxiv, 30.
Ps. xxxv, 7.
Ps. cxx, t.
Ps. lxxv, 5.
Exod. xix, 13; Hebr. xii, 20.
1 Cor. 11, 14.
Cant. v, 3.
1 Cor. iii, 9.
Cant. v, 3.
Judæ 23. tans, præmonens, et cautos efficiens, ait: Orate autem Deum, ut non fiat fuga vestra, hoc est, ne fugere attentetis vel indigeatis, hieme vel sabbato, id est quocumque tempore inconvenienti. Per hiemem namque, qua malum est ambulare, propter duritiam frigoris et intemperiem aeris, et per sabbatum, quo secundum legem, non licuit ambulare nisi per mille passus, designatur omne tempus ineptum ad fugam. Spiritualiter quoque per hiemem, exprimitur tepor sive exstinctio caritatis; per sabbatum vero, vacantia operis boni. Et qui in istis est, inaniter fugit, quum manum Dei non possit effugere.
Erit enim tunc, hoc est tempore Antichristi, instante termino mundi, tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet usque ad tempus illud. Antichristi enim persecutio erit gravissima. Unde Daniel: Veniet (inquit) tempus quale non fuit ex eo ex quo gentes esse cœperunt, usque ad tempus illud.50 Et nisi breviati fuissent dies illi tribulationis Antichristi. Jam enim in divina præordinatione breviati sunt, et tunc realiter breviabuntur, non mensura, sed numero, quoniam tempus illud non diu durabit, sed dies solito cursu decurrent. Non fieret salva omnis caro, hoc est, nemo salvaretur eorum qui tunc erunt, considerando eos quoad propriam infirmitatem et conditionem.51 Non enim posset genus humanum diu sufferre tam acerrimam persecutionem. Verumtamen, quantumcumque diu duraret, divina prædestinatio non posset frustrari, nec electi perire, quoniam virtus divina conservans electos omni adversa potestate potentior est. Sed propter electos breviabuntur dies illi, ne supra id quod possunt tententur. Et sicut de persecutionis acerbitate torquentur, sic de ejus brevitate consolationem recipient. Quemadmodum enim crudelissima, sic et brevissima erit persecutio illa. Durabit autem annis tribus cum medio, juxta illud Danielis:52 Adspiciebam, et ecce cornu illud, videlicet Antichristus, faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis; et tradentur in manus ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Hebræi autem, nomine temporis intelligunt annum. Hinc quoque in Apocalypsi scribitur:53 Civitatem sanctam, hoc est Ecclesiam, calcabunt mensibus quadraginta duobus.54
Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus, id est in hac plebe, urbe, seu loco, aut, Ecce illic, hoc est in illo loco vel populo, nolite credere seductoribus ita narrantibus. Verus enim Christus, secundum divinitatem suam ubique est, secundum assumptam vero humanitatem, in cœlo. Est quoque in medio electorum et efficacium Christianorum, per fidem et gratiam, atque per sacramentalem exsistentiam. Si ergo quis dixerit, Ecce hic est Christus, et non alibi, vel in plebe, Evangelio contradicente, non est credendum.
Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, hoc est ipse Antichristus cum prædicatoribus et vatibus suis, qui per participationem malitiæ, et imitationem principis sui, dicuntur pseudochristi et antichristi; et dabunt, hoc est, facient arte magica et operatione diabolica, signa magna et prodigia. Facient enim multa miracula etiam vera, quæ tamen ab Apostolo appellantur mendacia, quoniam ad fallendum ordinabuntur. Unde ait de Antichristo: Cujus erit adventus secundum operationem Satanæ, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus.55 Ad hoc pertinet illud Apocalypsis: Fecit signa magna, ita ut etiam ignem faceret de cœlo descendere in conspectu hominum; et seduxit habitantes in terra propter signa quæ sunt data illi facere.56 Sed si hoc ita est, quæritur quomodo verum sit illud Psalmographi: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.57 Dicendum, quod Psalmista loquitur de mirabilibus totam facultatem, legem et ordinem naturæ creatæ excedentibus. De quibus dicit Salvator: Si opera in eis non fecissem, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent.58 Talia vero non faciet Antichristus, sed ea quæ per occulta rerum semina insitasque virtutes fieri valent. Recolo me conscripsisse librum specialem non parvum de Antichristo, in dialogo quem edidi de Fide catholica.
Ita ut in errorem peccati et ignorantiæ inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quod tamen fieri nequit, loquendo de electis formaliter, et de errore finali; possibile vero est, loquendo de eis materialiter, eo quod prædestinatio non tollat nec minuat libertatem electorum. Unde hæc enuntiatio, Electus seu prædestinatus potest damnari, vera est in sensu diviso, quia res illa secundum se considerata, quum sit libera, potest amittere gratiam, et peccare atque perire; non autem in sensu composito, quia res illa ut talis, non potest perire, propter infallibilitatem et invariabilitatem divinæ præordinationis. Propter quod Joannes ait: Qui natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen Dei manet in eo.59 — Porro, per verba inducta innuitur inæstimabilis incomparabilisque persecutionis Antichristi acerbitas.
Ecce prædixi vobis mala futura, ut jacula prævisa minus noceant, frustraque jaciatur rete ante oculos pennatorum.60 Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est Christus, id est inter eos qui vitam eremiticam ducere videntur, et tamen inanes sunt; vel, In deserto, tanquam vitam ducens abstractam, sicut et Dominus noster Jesus Christus vere conversatus est in deserto quadraginta diebus;61 nolite exire ad locum hujusmodi, putando quod ibi sit Christus. Et si dixerint vobis, Ecce in penetralibus, id est locis conclusis et abditis, est Christus, nolite credere, hoc est, ubicumque nuntiaverint esse Christum alium quam me, ne credatis. Cujus ratio subditur: Sicut enim fulgur, id est coruscatio, exit ab oriente, hoc est a nube quæ est versus plagam orientalem, et paret usque in occidentem repente et evidenter, ita erit et adventus Filii hominis ad judicium, scilicet subitaneus et luminosus, gloriosus et manifestus. Ex quo elicitur, quod judicium celerrime finietur. Potest quoque hoc ipsum referri ad spiritualem Christi adventum, quo venit visitando Ecclesiam, non solum in isto loco vel illo, sed toto orbe terrarum: propter quod non est credendum, quod in conventiculis hæreticorum seu locis particularibus tantum sit Christus, sed in universali Ecclesia. Hoc autem quod hic ait Matthæus, etiam in Luca scriptum est: Sicut fulgur coruscans de sub cœlo, in ea quæ sub cœlo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua.62 Quamvis itaque primus Christi adventus, quo venit judicari, fuit occultus, secundus tamen, quo veniet judicare, erit omnibus manifestus, juxta illud in Psalmo: Deus manifeste veniet;63 Deus noster, et non silebit.
Consequenter ostendit Salvator, quod electi sibi finaliter adhærebunt, nec poterunt errore seduci. Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. Hoc ad litteram ita est. Aquilæ enim et aliæ aves, ubicumque odoratu, visu, aut alio sensu, perceperint esse cadaver, illuc mox volant et colliguntur. Sic spiritualiter, ubicumque fuerit Christus, qui dicitur corpus tanquam Verbum caro factum, et pro nobis occisum, illuc congregantur homines virtuosi, quorum juventus renovatur ut aquilæ, juxta illud Apostoli:6465 Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est.66 Hinc enim ait Salvator: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam;67 et alibi: Veniam et assumam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis.68
Footnotes
-
Luc. xxi, 5. ↩
-
Marc. xiii, 1. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Matth. xxiii, 38. ↩
-
Luc. xix, 41, 43, 44. ↩
-
Luc. viii, 10. ↩
-
Luc. xxi, 7. ↩
-
Luc. viii, 8 et seq. ↩
-
Joann. v, 43. ↩
-
Act. viii, 10. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Marc. xiii, 37. ↩
-
Prov. xii, 21. ↩
-
Prov. xxviii, 1. ↩
-
Ps. xxvi, 3. ↩
-
Act. xiv, 21. ↩
-
Act. xi, 28. ↩
-
Matth. xxvii, 51. ↩
-
Act. i, 7. ↩
-
Act. 1, 7. ↩
-
Luc. xxi, 17. ↩
-
Marc. xiii, 13. ↩
-
Philipp. ii, 21. ↩
-
1 Cor. x, 33. ↩
-
Galat. i, 10. ↩
-
Joann. xv, 19. ↩
-
Matth. v, 11. ↩
-
Luc. vi, 22; ↩
-
1 Tim. iv, 1. ↩
-
Luc. xxi, 16. ↩
-
Marc. xiii, 12. ↩
-
Joann. XVI, 2. ↩
-
1 Joann. ii, 18, 19. ↩
-
Act. xx, 29. ↩
-
Act. ii, 41; iv, 4. ↩
-
II Petr. ii, 10, 14. ↩
-
II Petr. III, 3, 4. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
-
Joann. X, 3, 4, 27. ↩
-
Dan. IV, 27. ↩
-
Ps. XVIII, 5; ↩
-
Rom. X, 18. ↩
-
Act. I, 8. ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Matth. XXVIII, 19. ↩
-
Coloss. I, 23; ↩
-
II Thess. III, 1. ↩
-
II Thess. II, 4. ↩
-
Marc. XIII, 14-17. ↩
-
Dan. xii, 1. ↩
-
II Thess. ii, 10. ↩
-
Ps. lxxxi, 18. ↩
-
Joann. vii, 21, 25. ↩
-
Apoc. xi, 2. ↩
-
II Thess. ii, 9. ↩
-
Apoc. xiii, 13, 14. ↩
-
Ps. lxxi, 18. ↩
-
Joann. xv, 24. ↩
-
1 Joann. III, 9. ↩
-
Prov. I, 17. ↩
-
Marc. I, 13. ↩
-
Luc. XVII, 24. ↩
-
Ps. XLIX, 3. ↩
-
Ps. CII, 5. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
Ephes. IV, 23, 24. ↩
-
Joann. XVII, 24. ↩
-
Joann. XIV, 3. ↩
Chapter 40 of 47