Articulus 39
PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI VICESIMI QUARTI : STATIM AUTEM POST TRIBULATIONEM DIERUM ILLORUM SOL OBSCURABITUR.
POST descriptionem signorum propinquorum diei judicii seu adventus Christi, ponuntur jam signa proxima illi adventui. Statim autem post tribulationem dierum illorum, id est cito post persecutionem Antichristi, sol obscurabitur : quæ obscuratio erit in ipsa hora immediate præcedente Christi descensum ad judicandum, et ita inter finem persecutionis Antichristi et obscurationem luminarium cœlestium, erit tempus permodicum, scilicet quadraginta quinque dies, vel circiter, qui dabuntur seductis ab Antichristo ad pœnitendum, prout doctores catholici asserunt, et ex Daniele trahitur.1
Obscurabitur autem sol, et luna non dabit lumen suum : vel quia ad terrorem hominum divina virtute suo lumine privabuntur ; vel, quod probabilius sonat, quia aliqua corpora opaca interponentur inter ea et terram, sicque obscurabuntur non in se, sed quantum ad homines, ad quos eorum splendor non veniet. Et forte luna supponetur soli, sicut in passione factum fuit, secundum Dionysium in epistola ad Polycarpum. Quod si dicatur, consequens est ut luna non det nec effluat lumen, sed obscuretur pars ejus quæ respicit terram. Semper enim luna pro media parte obscura est, ea videlicet quæ a sole aversa est, a quo dependet lumen lunæ in esse et conservari. Aliqui tamen dicunt, quod luminaria ista non obscurabuntur nisi comparatione veræ lucis, quoniam tanta erit claritas Judicis venientis, ut ejus respectu omnia obscurari dicantur: et hoc dicit Hieronymus. Quod, secundum Thomam super quartum Sententiarum, verum est, si intelligatur pro ipso momento adventus Christi : in quo momento dicit totum mundum innovandum. Alii tamen dicunt, quod innovatio immediate sequetur judicium, reprobis in infernum retrusis. Si vero intelligatur pro tempore præcedente judicium, veritatem non habet. Imo Thomas allegat et sequitur Rabanum asserentem, quod nihil prohibet ut sol, luna et sidera dicantur tunc veraciter lumine suo privanda.
Et stellæ cadent de cœlo, non secundum exsistentiæ veritatem, sed secundum apparentiam quamdam, quoniam tantæ exhalationes ignitæ, scintillationes seu azub, generabuntur atque descendent in aere, quod astra cadere videbuntur. Et virtutes cœlorum commovebuntur. Hoc quidam exponunt specialiter de angelis medii ordinis secundæ hierarchiæ, quorum est miracula facere : ut tunc dicantur commoveri, quia plus solito procedent et tendent ad faciendas transmutationes miraculosas in creaturis. Sed melius intelligitur de omnibus angelicis spiritibus, qui tunc commovebuntur motu reverentiæ et admirationis cujusdam, non metu pœnalis afflictionis. Potestque verbum istud intelligi per modum hyperbolicæ locutionis, qua aliquid dicitur per excessum, ad insinuandum magnitudinem rei quæ affirmatur.
Mystice, instante die judicii, Christus sol justitiæ obscurabitur in cordibus plurimorum; et quoniam effusionem gratiæ suæ et subventionis suspendet plus solito, luna quoque, id est Ecclesia, obscurabitur vehementer, prævalentibus impiis, et fide pene exstincta, quia et stellæ cadent de cœlo, hoc est, multi litterati avertentur a fide, propter quod virtutes cœlorum, hoc est perfecti et contemplativi, commovebuntur timore, compassione et admiratione.
Et tunc apparebit signum Filii hominis, hoc est crux Christi et cetera arma suæ passionis, vel corporis sui cicatrices, in cœlo aerio, ubi Christus ad judicandum sessurus est. Apparebunt autem tunc crux, clavi et lancea Christi, vel quia vere tunc aderunt, et ad confusionem ingratorum ostendentur ab angelis, vel quia aliqua lucida apparebunt in similitudine crucis et ceterorum dominicæ passionis armorum. Et tunc plangent omnes tribus terræ, id est omnes nationes terrenæ: de quibus Jeremias ait, Recedentes a te in terra scribentur.2 Vel aliqui de omnibus generationibus hominum contristabuntur, omnes videlicet impii, quibus adventus Christi erit omni terribili terribilior. De quibus Sapiens: Videntes, inquit, turbabuntur timore horribili, præ angustia spiritus gementes.3 Ad hoc pertinere potest illud Zachariæ: Adspicient ad me, quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum.4 Unde in Apocalypsi habetur: Ecce venit cum nubibus, et tunc plangent se super eum omnes tribus terræ.5
Et videbunt omnes homines, boni et mali, Filium hominis venientem de cœlo empyreo, in nubibus cœli aerii.67 In nubibus namque ascendit, idcirco in nubibus rediet, ut verificetur eloquium angelorum in Actibus:8 Quemadmodum, inquientes, vidistis eum ascendentem, sic veniet. Hinc ait Psalmista: Nubes et caligo in circuitu ejus.9 Cum virtute multa, id est angelorum exercitu, omnibusque Beatis, secundum illud Judæ apostoli: Ecce venit Dominus in Sanctis millibus suis facere judicium, et arguere omnes impios;10 et majestate, id est magna sui ipsius potestate et gloria. Apparebit enim in corpore glorificato tanquam Rex regum, Judex ac Dominus universorum. Ignis quoque in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida.1112
Et mittet angelos suos, quorum ministerio cineres resuscitandorum colligentur, cum tuba, id est cum ingenti fragore et sonitu quem angeli sancti facient in elementis, et voce magna Michaelis archangeli, qui est princeps et custos Ecclesiæ, dicetque in die judicii ex commissione divina, Surgite, mortui, venite ad judicium;13 vel, Cum voce magna Christi, cujus imperio mortui surgent:14 de qua Salvator, Veniet hora quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus.15 De hoc testatur Apostolus:16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei, descendet de cœlo.
Et congregabunt, id est, simul ad judicium deferent seu adducent, electos ejus: nam quamvis boni et mali ab angelis ad judicium deferentur, electi tamen cum ampliori honore et reverentia speciali; a quatuor ventis, id est a quatuor principalibus partibus mundi, unde quatuor venti principales oriuntur, hoc est a cunctis locis et monumentis in quibus suscitabuntur. Quod quam subito fiet, elucescit ex verbo Apostoli: In momento, in ictu oculi, in novissima tuba;17 canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. Nec enim tuba hæc corporaliter intelligenda est, secundum Remigium. A summo cœlorum usque ad terminos eorum. Marcus inquit: summo terræ usque ad summum cœli.18 Summum ergo cœlorum nominat locum terræ in quo aliquis stat, quia ubicumque quis steterit, videtur ei quod summitas cœli sit super caput suum. Porro terminos terræ appellat loca circa quæ visus noster finitur: nam ibi videtur cœlum terræ conjungi ac terminari quasi esset corpus semicirculare et camerale, quum tamen sit sphericum, ubique æque remote distans a terra. Est igitur sensus: Angeli congregabunt electos a summo cœlorum, id est a quocumque loco unde cœli altitudo major apparet, usque ad terminos eorum, id est etiam ab illis terræ locis ubi cœli videntur finiri, quos Deus expandit velut tabernaculum ad inhabitandum, ut Isaias habet.19
Apoc. xxi, 1.
36
Consequenter docet Christus quod dixit de fine sæculi, per exemplum vel similitudinem arboris. Ab arbore autem fici, id est a ficulnea, discite parabolam, id est, sumite similitudinem quam vobis proponam, ad prædictorum intelligentiam convenientem. Quum jam ramus ejus tener fuerit, id est recens et gracilis, et folia nata, id est, quum folia cœperint pullulare in ea, scitis quia prope est œstas. Illa enim non fiunt, nisi sole appropinquante et ascendente : cujus allatio in circulo obliquo, est causa generationis, renovationis, et caloris in inferioribus, secundum philosophos, imo secundum Dionysium. Ita et vos quum videritis hœc omnia, id est prædicta signa adventus mei impleri, scitote quia prope est in januis, id est, in proximo instat judicium. Sub persona Apostolorum affatur eos qui tunc victuri sunt in sæculo isto. Amen dico vobis, quia non prœteribit generatio hœc, id est genus humanum, vel populus Judæorum, seu congregatio Christianorum, quæ durante hoc sæculo nunquam in toto destruetur, quamvis Antichristi temporibus multum opprimenda minuendaque sit, donec omnia fiant, id est, opere compleantur quæ ante horam judicii dixi futura.
Cœlum et terra transibunt, id est, esse cessabunt quantum ad sua accidentalia, scilicet motum, causalitatem, situm et transmutationem, non quoad esse substantiale : imo, post diem judicii meliorabuntur, quando terra clara erit ut aurum, cœlum ut sidera. Unde in Apocalypsi ait Joannes : Vidi cœlum novum et terram novam ; primum enim cœlum et prima terra abiit. Verba vero mea non prœteribunt, id est, non frustrabuntur, sed quod significant impossibilius esset non impleri, quam universam mundi fabricam destrui. Loquitur ergo de verbis suis, non quantum ad sonum sermonis.
Et ne quis ex signis prædictis existimet diem judicii determinate posse præsciri, adjecit : De die autem illa judicii, et hora adventus Christi, nemo scit quando venturi sint, neque angeli cœlorum, id est habitantes in cœlis, et motores cœlorum, nisi solus Pater. In Marco additur, Neque Filius : quod ex his verbis infertur et sequitur. Ea enim quæ soli divinæ potentiæ subjacent, et ex simplici divinæ voluntatis libertate dependent, qualia sunt initium et consummatio mundi, soli Creatori sunt agnita, nec sciuntur a creatura, nisi per revelationem : horam autem consummationis mundi, nulli viatori vel angelo Deus manifestavit. Sed quomodo solus
B Pater dicitur scire diem illum et horam, quum Spiritus Sanctus et Christus ut Deus eadem non ignorent? Rursus Christus ut homo, constitutus est omnium judex : quomodo ergo lateret eum tempus finalis judicii? Ad primum dicendum, quod trium Personarum est una notitia, sicut una essentia, una voluntas, una potestas : ideo quidquid de una asseritur, de alia quoque intelligi datur, ubi non obviat relationis distinctio. Ad secundum dicendum, quod Christus dicitur illam horam et diem ignorare, non quoad se ipsum, sed quantum ad nos, videlicet, quia non notificat eam nobis. Sic enim frequenter loquitur Deus in Scripturis per modum ignorantis vel dubitantis, quia ita se habet ad homines tanquam ignoraret sive ambigeret, quemadmodum in Exodo ait populo Israel, quum adorasset vitulum aureum : Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. Et in Genesi : Descendam, inquit, et videbo si juxta clamorem qui venit ad me faciant, an non, ut sciam.
Sicut autem fuit in diebus Noe, videlicet ante ingressum in arcam, ita erit adventus Filii hominis ad judicium. Quod consequenter exponitur. Sicut enim erant homines carnales atque increduli, in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, id est, crapulose, secure et incontinenter viventes, diuque vivere arbitrantes contrahendo ad invicem, usque ad eum diem quo introivit in arcam, de lignis lævigatis atque bitumine colligatis factam, ipse Noe cum sua
Marc. xiii, 32.
Act. x, 42.
Exod. xxxiii, 5.
Gen. xviii, 21.
37
38
I Petr. III, 20.
39
Gen. IX, 18, 19.
I Thess. V, 3.
40
41 uxore, tribusque filiis et eorum conjugibus: unde secundum Petrum, in arca paucæ animæ, id est octo, per aquam salvæ factæ sunt; et non cognoverunt homines tunc temporis periculum imminens: et forte, quamvis Noe eis prædixit, non tamen credebant. Quamvis autem prædixisset eis futurum diluvium, non tamen prænuntiavit certum diem, sicut et Christus quamvis nobis prænuntiavit futurum judicium, non tamen diem determinatum. Donec venit diluvium. Tunc enim per experientiam cognoverunt quod ante non noverant. Et tulit, id est, a vita subtraxit, omnes homines, præter Noe et exsistentes cum eo, a quibus propagatum et natum est omne hominum genus. Ita occultus et improvisus ac subitus erit adventus Filii hominis ad judicium. Nam Antichristo occiso, quidam satellitum ejus in sua duritia perdurabunt, scelerate viventes et secure peccantes: quibus sic conversantibus subito veniet dies judicii. Propter quod dicit Apostolus: Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.
Tunc duo erunt in agro, id est eidem operationi in agro intenti; unus assumetur ad gloriam, et unus relinquetur ad pœnam. Erunt tunc duæ molentes in mola; una assumetur, et una relinquetur; duo in lecto, unus assumetur, et unus relinquetur. Hoc totum sic erit ad litteram, quia ubique prædestinati mixti sunt reprobis. Spiritualiter vero, per exsistentes in agro intelliguntur prælati, quorum est operari in agro dominico, seu in Ecclesia; per molentes autem significantur activi; per exsistentes quoque in lecto quietis, contemplativi. Horum trium statuum, aliqui cadent a fide et gratia, maxime tempore Antichristi, propter quod relinquentur; alii perseverabunt usque in finem, et assumentur: quia secundum Augustinum, in omni conditione et gradu, optimis juncti sunt pessimi. Oportet equidem bonitatem Abel probari, exerceri, et coronari per malitiam Cain.
Vigilate ergo, id est, solliciti sitis, et bonis actibus diligenter intendite, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit ad judicium. Hoc in persona Apostolorum posterioribus dicitur. Et quamvis ad litteram dicatur de secundo Christi adventu, nihilo minus accipi potest de spirituali ejus adventu, et particulari judicio, quo visitat unumquemque in hora mortis. Quoniam ergo nescimus diem neque horam propriæ mortis aut extremi judicii, debemus semper esse providi ac præparati, ne in vitiis deprehendamur, et æternaliter pereamus.
Porro, quod ita agendum sit, probat exemplo et per locum a majori. Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Si ergo ille tam solerter ac vigilanter opponeret se damno temporalium rerum, quanto magis nos oportet reluctari omni ignaviæ ac negligentiæ, ne perdamus bona æterna, spiritualia ac divina? Idcirco concludit: Ideo et vos estote parati ad occurrendum Christo, quia qua hora nescitis, id est tempore vobis ignoto, Filius hominis venturus est. Exhortatio ista plenius continetur in Marco et Luca. Ait enim Salvator in Marco: Vigilate (nescitis enim quando Dominus veniat: sero, an media nocte; an galli cantu, an mane), ne quum venerit repente, inveniat vos dormientes.
Videte, vigilate, et orate. Item in Luca: Vigilate (inquit) itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia ista quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. — Mystice, paterfamilias est spiritus rationalis, videlicet anima nostra, cujus familia sunt cogitationes, affectiones et opera; domus vero ejus, est corpus hoc corruptibile; fur vero, est tentator. Debet ergo spiritus noster incessabiliter vigilare, ne diabolus per fenestras corporis, id est per sensus exteriores, introeat habitaculum animæ, neque perfodiat illud, inducendo laqueos tentationum per corpus.
Hoc enim est quod hortatur Apostolus:
42
43
44
Marc. XIII, 35, 36, 33.
Luc. XXI, 36.
Nolite, inquiens, locum dare diabolo;20 et rursus, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus.21
Consequenter Salvator hortatur nos ad vigilantiam præinductam exemplo servi fidelis: et loquitur interrogative, ad insinuandum difficultatem et raritatem negotii. Quis, putas, est fidelis servus et prudens, fidelis in exsecutione administrationis, seu dispensationis sibi a domino suo commissæ, et prudens in se ipso, convenienter disponendo de mediis et modo regiminis, quem constituit dominus suus paterfamilias super familiam suam, hoc est, ceteris ministrantibus prætulit eum, quemadmodum Putiphar constituit Joseph dominum domus suæ, ut det illis, puta unicuique de familia, cibum in tempore, hoc est congrua alimenta in tempore opportuno, non nimis tempestive aut tarde, nec omnibus eadem, nec delicata cibaria?22 Qui enim delicate nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem. Sed singulis dandum est secundum suæ conditionis exigentiam, propriamque capacitatem et indigentiam. Ad hanc quæstionem Dominus non respondet; et tamen, ex verbis quæstionis patet responsio, ut dicamus illum esse servum fidelem atque prudentem, et ceteris servis digne prælatum, qui dat illis escam in tempore secundum modum præfatum. Idcirco subjungitur:
Beatus est jam in spe, ille servus, hoc est Christianus alios in spiritualibus vel in temporalibus regens ex ordinatione divina, vel se ipsum recte gubernans, bene utendo gratia sibi collata, creditisque23 talentis, quem quum venerit dominus ejus, Christus videlicet, veniens ad eum in hora suæ mortis, ut rationem ponat cum eo, vel quotidie, considerando quomodo præsit et bona Domini sui dispenset, invenerit sic facientem, hoc est, familiam sibi commissam bene regentem, dando singulis escam spiritualem seu corporalem, et se ipsum fructuose occupantem in operibus sanctæ dilectionis.
Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum: non ut omnibus creaturis dominetur, vel cuncta creata solus possideat; sed æternam beatitudinem consequatur, quæ est status omnium bonorum aggregatione perfectus, et suscipiat quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nec cor apprehendere valet, imo Deum summum possideat.24 Vel, quia similitudinem servi hominis patrisfamilias introducit, possumus per omnia bona Dei intelligere sola exteriora et corporalia, sicut divitiæ appellantur hominum bona: sicque unusquisque Beatus constituitur super omnia bona Creatoris.
Si autem dixerit malus servus ille, id est servus infidelis, qui opposito modo se habet ad servum prudentem prædictum: Moram facit dominus meus venire: id est, non cito judicabor a Deo. Hoc dicunt, saltem interpretative, prælati et judices qui non timent judicium Dei, nec cogitant horam mortis, eo quod Christus longanimiter agat cum eis, nec statim se ulciscatur. Hoc namque præstat multis peccandi audaciam, juxta illud: Etenim, quia non cito profertur contra malos judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.25 Et cœperit percutere conservos suos, id est opprimere gregem sibi commissum, manducet autem et bibat cum ebriosis, id est, crapulose et carnaliter vivat. Veniet dominus servi illius, scilicet Christus, in die qua non sperat, id est, quando servus ille non putat se visitandum et puniendum a Christo, et hora qua ignorat, quoniam hora mortis ac judicii prorsus incerta est.
Tales enim quum se magis diu victuros arbitrantur, citius tolluntur de medio, quemadmodum diviti longam quietem ac deliciosam vitam sibi ipsi promittenti, Deus ait apud Lucam: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te:26 quæ autem parasti, cujus erunt? Et dividet eum, id est, a consortio et præmio electorum separabit, partemque ejus, id est retributionem, ponet cum hypocritis, id est cum his qui nomine et non re, christiani sunt, qui videntur Deum cognoscere, factis autem negant : hoc est, in inferno erit merces ejus, et damnatis sociabitur in tormentis.27 Illic erit fletus et stridor dentium. Hoc jam bis elucidatum recordor.28
Footnotes
-
Dan. xii, 11, 12. ↩
-
Jer. xvii, 13. ↩
-
Sap. v, 2, 3. ↩
-
Zach. xii, 10. ↩
-
Apoc. i, 7. ↩
-
Matth. xxvi, 64. ↩
-
Act. i, 9. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Ps. xcvi, 2. ↩
-
Judæ 14, 15. ↩
-
Ps. xlix, 3. ↩
-
Ps. xlix, 3. ↩
-
1 Thess. iv, 15. ↩
-
Joann. vi, 39, 40. ↩
-
Joann. v, 28. ↩
-
1 Thess. iv, 15. ↩
-
1 Cor. xv, 52. ↩
-
Marc. xiii, 27. ↩
-
Is. xl, 22. ↩
-
Ephes. IV, 27. ↩
-
Rom. VI, 12. ↩
-
Prov. XXIX, 21. ↩
-
Gen. XXXIX, 4. ↩
-
1 Cor. II, 9. ↩
-
Eccle. VIII, 11. ↩
-
Luc. XII, 20. ↩
-
Tit. 1, 16. ↩
-
Matth. VIII, 12; XXII, 13. ↩
Chapter 41 of 47