Articulus 40
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI QUINTI : TUNC SIMILE ERIT REGNUM CŒLORUM DECEM VIRGINIBUS.
IN expositione hujus parabolæ de decem virginibus, sancti catholicique doctores non parum diversificantur. Quidam enim exponunt eam de solis virginibus; alii, de contemplativis, per virgines significatis; alii, de popularibus omnibus non idololatris; alii, de popularibus christianis dumtaxat. Sed propter prolixitatem vitandam, prosequar unum quem æstimo convenientiorem intellectum, videlicet, ut intelligatur de omnibus Christianis.
Tunc, id est in ipsa die et hora judicii, simile erit regnum cœlorum, id est Ecclesia militans et negotium ejus, decem virginibus, quæ accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsæ. Nam, sicut virgines illæ acceptis lampadibus occurrunt sponso et sponsæ, sic omnes Christiani in die judicii occurrent Christo. Itaque per decem virgines, universitas fidelium denotatur. Denarius enim est numerus perfectus, et primus terminus numerorum, ita quod ultra non proceditur numerando, nisi redeundo ad caput seu unitatem, et denarium. Totum ergo quod subditur in ista parabola, de hac re per decem virgines designata, est exponendum.
Per hoc autem quod virgines dicuntur accepisse lampades suas, insinuatur quod universi fideles, quum ad judicium venerint, secum ferent fidem et opera sua, quæ nomine lampadum exprimuntur.1 Opera quippe illorum sequuntur illos. Et quamvis multorum mala sint opera, vix tamen vel non invenitur aliquis Christianus ita perversus, quin habeat aliqua opera ex suo genere bona, quamvis non sint meritoria: præsertim quum ipse interior fidei actus de genere bonus sit. In die autem judicii obviabunt Christo sponso, et Ecclesiæ triumphanti cum ipso de cœlo venienti, quæ est sponsa Christi, vel sponsæ Christi singulari, quæ est Virgo beatissima, Mater Deifera; vel, secundum Augustinum, ita dicuntur obviare sponsæ, velut si omnibus in Ecclesiam concurrentibus, filii ad matrem concurrere dicantur, quum ipsis filiis congregatis constet ea quæ dicitur mater: sicque obviatio ista esset ejusdem ad se ipsum, secundum statum vel modum diversum. Secundum primum modum, est obviatio partis ad partem, quia in die judicii ex hominibus seu Ecclesia militanti, et angelis atque Ecclesia triumphanti, fiet una Ecclesia et una sponsa Christi, qui tunc sibi perfecte ac indissolubiliter copulabit totam Ecclesiam seu electorum universitatem, ut omnes sint unum in ipso, et Deus sit omnia in omnibus.2
Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes. Una pars Christianorum insipiens est, et in die judicii stulta probabitur, eo quod divinis ac spiritualibus præposuit terrena et corporalia, fidemque catholicam non adornavit operibus, nec opera de genere bona retulit ad debitum seu ultimum finem. Prudentia namque dirigit actus humanos in debitum finem. Qui ergo non ob Dei honorem vitamque æternam bona agit, sed propter laudes humanas seu temporale emolumentum, merito imprudens et stultus censetur. Alia vero pars Christianorum per oppositum prudens est, et in die judicii sapiens invenietur. Per hæc itaque, bonorum et malorum discretio explicatur.
Sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: hoc est, stulti et vani Christiani fidei suæ et operibus non conjunxerunt spiritualem delectationem, lætitiamque internam, et conscientiæ sinceritatem, faciendo quod monet Apostolus: Qui gloriatur, in Domino glorietur;3 et rursus, Gaudete in Domino semper; et illud Psalmistæ, Servite Domino in lætitia.456 Unde nec dicere possunt cum Apostolo: Gaudium nostrum est testimonium conscientiæ nostræ.7 Itaque per oleum, spiritualis et pura delectatio, sinceritasque conscientiæ designantur, juxta illud: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ.8 Mali autem, dum aliquid boni agere videntur, in se, non in Domino, gloriantur, et hominibus cupiunt complacere magis quam Deo, et ita non satagunt conscientiam bonam habere, nec redeunt ad interiora, sed inaniter diffunduntur, quemadmodum scriptum est: In circuitu impii ambulant.9 Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis, hoc est, spiritualem delectationem et bonæ conscientiæ testimonium in cordibus suis posuerunt, cum lampadibus, id est fide et operibus virtuosis. Hæc enim electi deferunt secum ad judicium.
Moram autem faciente sponso, id est, Christo futurum judicium differente, videlicet ab ascensione usque ad terminum mundi, dormitaverunt omnes, id est, tam boni quam mali defuncti sunt, et dormierunt somno mortis, atque in tumulis velut in lecto quieverunt, denuo suscitandi a Christo. De qua dormitione ait Salvator apud Joannem: Lazarus amicus noster dormit, sed vado ut a somno suscitem eum.10 Mortui itaque dormiunt Christo, qui multo facilius excitat defunctum a morte, quam homo dormientem a somno.
Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit. Ex hoc aliqui asserunt, quod finale judicium erit in medio noctis. Unde refert Hieronymus traditionem esse Judæorum, quod sicut Deus per angelum vastavit Ægyptios media nocte, ita per Christum judicabit mundum in medio noctis.11 Alii dicunt, quod erit in die, secundum quod dicit Apostolus:12 In die quo judicabit Dominus abscondita tenebrarum.13 Et dicunt, quod ideo tempus judicii vocatur nox, quia incertum. Propter quod dicit Augustinus: Media nocte, id est nullo sciente aut sperante. Clamor autem qui tunc fiet, est sonus tubæ et vox magna, de quibus præcedenti capitulo plenius dictum est.14 Exite obviam ei, id est, de sepulcris resurgite, seu corpore resumpto occurrite Christo ad judicium venienti.
Tunc surrexerunt omnes virgines illæ: id est, boni et mali a mortuis surgent simul in die novissimo; et ornaverunt lampades suas, id est, opera sua decoraverunt quantum potuerunt testimonio conscientiæ, et præmeditatione rationum districto Judici reddendarum, secundum quod dicit Apostolus: Probet se homo, et sic in semetipso habebit gloriam, et non in altero.15 Quilibet enim causam suam, quantum poterit adornabit. Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, id est, de merito vestræ spiritualis lætitiæ et bonæ conscientiæ succurrite nobis, quia lampades nostræ exstinguuntur, id est, fides et opera nostra reprobantur tanquam a lumine gratiæ aliena. Per hoc innuitur, quod in die judicii mali undique sibi auxiliari optabunt, illi saltem qui nondum judicati et incerti sunt quid de eis Dominus judicabit, qui etiam ante prolationem sententiæ verebuntur damnari tanquam male sibi conscii.
Responderunt prudentes fatuis, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis: id est, facere non valemus neque audemus quod petitis, timentes ne opera nostra nobismetipsis vix sufficiant ad salutem, præsertim quum tantus sit judicii hujus rigor, ut justus vix salvetur; nec alius alium tunc potest juvare, quoniam unusquisque tunc maxime onus suum portabit, et pro se ipso rationem præstabit; ite potius ad vendentes, id est ad eos quorum est regnum cœlorum, puta ad pauperes, vel ad sacerdotes, quibus commissæ sunt claves regni cœlestis, qui dominica sacramenta gratiæ contentiva dispensant, atque pro nummo confessionis ac pœnitentiæ quodammodo vendunt, et emite vobis oleum salutis, pauperibus succurrendo, vel sacerdotibus obediendo. Sic enim Daniel ait: Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Hæc dicunt virgines sapientes, non quod tunc tempus erit merendi seu ista agendi, sed quia aliud consilium dari non potest. Vel, secundum Augustinum, hæc dicunt, non consulendo, sed crimen fatuarum commemorando, eisque insultando zelo justitiæ: tanquam dicant, Ite ad vendentes, id est, adulatores et vanos vestros laudatores accedite, et emite vobis ab eis oleum, id est fomentum salutis et gratiæ.
Dum autem irent emere, id est, gratiam recuperare vellent et pœnitere, venit sponsus, id est Christus, ad præmiandum; et quæ paratæ erant, tanquam ornatæ veste nuptiali et actibus meritoriis, atque ab omni labe peccati purgatæ, intraverunt cum eo ad nuptias, id est ad cœlestem refectionem seu beatitudinem sempiternam, ubi sanctæ animæ Deo intime uniuntur, eoque fruuntur, et ab eo feliciter fecundantur, et clausa est janua, id est, finitum est tempus promerendi, et aditus regni cœlestis nulli de cetero patet. Novissime autem, id est nimium tarde, et post aliarum præparationem ac salvationem, veniunt et reliquæ virgines stultæ. Non est per hoc intelligendum, quod aliud sit tempus judicii bonorum, aliudque malorum, sed quod ordine dignitatis boni primo remunerentur. Veniunt ergo quando tempus miserationis exspiravit. Dicentes: Domine, Domine. Ingeminant Dominum, non caritate, sed necessitate; non vero amore, sed naturali affectione atque timore: ideo nil merentur. Aperi nobis januam regni cœlestis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos scientia approbationis, de qua dicit Apostolus: Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo; et iterum, Si quis ignorat, ignorabitur. Hinc alibi dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum, sed qui facit voluntatem Patris mei. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. De hoc in præcedenti capitulo dicta sunt multa.
Denique, quod diem adventus Christi ignoremus, ostendit per similitudinem hominis peregrinantis, cujus reditum servi ejus ignorant. Sicut enim homo peregre proficiscens. Per hunc hominem intelligitur Christus, qui in ascensione a terra in cœlum perrexit: qui secundum quosdam, idcirco peregre profectus dicitur, quoniam corpus humanum, cujus naturalis locus terra est, collocavit in cœlo. Sed quum cœlum sit patria electorum, maxime Christi, et cœlum empyreum sit proprius locus corporum glorificatorum, præsertim corporis Christi, in quo cœlo, non ad tempus, sed æternaliter permanent Sancti, qui in hoc sæculo peregrinantur; propterea aptius reor, ut ob id Christus dicatur ascendendo in cœlum peregre profectus, quia domesticos suos in hoc mundo reliquit, eisque corporalem subtraxit præsentiam, et propriæ libertati dimisit, et rursus, quoniam tandem rediturus est huc unde ascendit. Vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
Parabola ista specialiter concernit Apostolorum successores, prælatos Ecclesiæ, quibus plus datum et creditum est, unde et plus exigetur ab eis. Nihilo minus ad omnes potest homines pertinere: sicque exponenda est, ut cunctis valeat applicari. Itaque homo iste, Dominus Jesus, vocavit, id est, sibi applicuit, servos suos, prælatos aliorum, et unumquemque fidelium, et tradidit illis bona sua, id est, beneficia sua eis concessit, dona videlicet naturæ et gratiæ, sacramenta Ecclesiæ, et quidquid
I Cor. viii, 3. Ibid. xiv, 38. Matth. vii, 21.
Ibid. xxiv, 42.
Act. i, 11.
Luc. xii, 48. boni in fidelibus invenitur.16 Quid enim habes quod non accepisti, quum omne datum optimum et omne donum perfectum desursum sit, descendens a Deo?17
Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, id est, uni largitus est dona plura atque majora, alii vero minora ac pauciora. Alii quippe (secundum Apostolum) datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum. Aliquibus quoque dantur omnia ista; et aliqui in naturalibus inclyte decorantur, qui sortiti sunt animam bonam, et quasi naturaliter ad virtutes dispositi, ingeniosi, eloquentes, formosi, ad aliorum gubernationem bene dispositi. Per duo ergo talenta, intelligere possumus subtilem intellectum, et affectum bene dispositum, vel sapientiam et caritatem. Unicuique servorum largitus est Christus secundum propriam virtutem, id est secundum ipsius capacitatem et dignitatem. Ex quo patet, quod per ista talenta intelligenda sint maxime dona gratiæ gratum facientis seu gratis datæ. Hæc enim superadduntur naturalibus donis, et perficiunt ea. Et profectus est statim, id est, distributione hac facta propriæ libertati eos dimisit, ut negotiarentur.
Abiit autem, id est, in opus processit, et ivit quo Deus præcepit, qui quinque talenta acceperat. Per hæc quinque talenta, intelligo quinquepartitam gratiam ad viros apostolicos et perfectos pertinentem, videlicet sapientiam, sanctitatem, eloquentiam, miraculorum operationem, et discretionem in omnibus. Et operatus est in eis, id est per ea, hoc est, bene usus est eis, et fructuose ea expendit ad Dei honorem, et aliorum ædificationem, propriamque salutem; et lucratus est alia quinque, id est, in eisdem donis multum profecit et crevit, vel alia quæ nondum acceperat, est adeptus. Similiter qui duo talenta prædicta acceperat, lucratus est alia duo, eo modo sicut præcedens quinque. Qui autem unum acceperat, abiens, id est, a Deo aversus et ad terrena se vertens, fodit in terram, id est, talentum sibi collatum, videlicet intellectualem notitiam et subtilitatem, in sensibilibus mersit et occupavit, abutens gratia Dei, et proximo nihil proficiens, quum tamen Petrus admoneat : Unusquisque, inquiens, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei;18 et abscondit pecuniam domini sui, id est, prædictum talentum sibi a Deo mutuatum non produxit in lucem veritatis atque justitiæ, sed ad errorem et vanitatem usus est eo, quemadmodum scriptum est :19 Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. De talibus loquitur Isaias : Væ qui profundi estis, ut a Domino abscondatis consilium;20 quorum sunt in tenebris opera. Itaque qui abscondit talentum sibi donatum, non acquiescit Apostolo exhortanti : Noli negligere gratiam Dei; et rursus :21 Collabora, inquit, gratiæ Dei. Ideo de se ipso testatur :2223 Gratia ejus in me vacua non fuit.
Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, id est, in die judicii, qui multum distat a die ascensionis, veniet Christus, et posuit rationem cum eis, id est, rationem exiget a servis suis, discutiendo qualiter usi sint beneficiis sibi concessis.
Et accedens, id est Christo fiducialiter se repræsentans, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, id est fructum et meritum operum suorum quæ consecutus est bene utendo suis talentis, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum, proficiendo in bonis, et gratiam mihi datam duplicando, vel aliis eam communicando. Ait illi dominus ejus, justus omnium remunerator : Euge. Interjectio est animi exsultantis : id est, tibi congaudeo, et bene sit tibi. Serve bone in habitu, et fidelis in actu, non tuum, sed domini tui quærens honorem. Quia super pauca fuisti fidelis, id est, donis gratiæ, quæ parva sunt comparatione donorum gloriæ, efficaciter usus es, supra multa te constituam, id est, perfectum præmium omnium bonorum aggregatione perfectum, et bonum tui appetitus plenarie contentativum, tibi præstabo, hoc est mei ipsius fruitionem, imo me ipsum tanquam objectum beatificum, bonumque immensum; intra in gaudium domini tui, id est patriam cœlestem, atque divitias gloriæ Creatoris, ut immergaris et absorbearis in Deum, et impleatur in te quod ait Propheta: Adimplebis me lætitia eum vultu tuo; itemque, Satiabor quum apparuerit gloria tua.
22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat. Sicut de præcedenti, ita de isto subjungitur, nec est difficultas in littera. Quamvis autem huic servo dicatur sicut et priori, Supra multa te constituam, non tamen amborum est merces æqualis; sed qui pluribus et majoribus donis idonee est usus, majorem consequitur gloriam, quam qui paucioribus atque minoribus usus est fructuose: sicut econtrario amplorem damnationem incurrisset ille quam iste, si negligens fuisset repertus. Quum enim augentur dona, rationes etiam crescent donorum, secundum Gregorium.
24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat: nam et impii adducentur ad Christi tribunal, et ei respondere cogentur; ait: Domine, scio quia homo durus es, id est rigorosus et districte ulciscens. Denique Paulus ait: Vide bonitatem et severitatem Dei. Proprie tamen non est Christus durus, sed justus, et pro tempore rigorosus. Metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti, id est, plus requiris quam contulisti, et quæris opera meritoria in his qui ex naturalibus suis mereri non possunt, imo et in infidelibus, ad quos non destinasti legatos seu prædicatores. Et timens tuam districtionem, abii, et abscondi talentum tuum in terra (secundum sensum jam præinductum), id est, opera bona omisi, et pavore confractus, sive diffidens quod tibi satisfacere possem, cessavi a bene agendo; ecce habes quod tuum est, id est, donum quod mihi donasti, recipere potes, nec oportet ut amplius exigas a me.
Respondens autem dominus ejus, dixit ei. Omnia ista suo modo fient in judicio, intellectualiter ac repente. Serve male, qui te ipsum excusas, et domino tuo calumniam facis, et piger, id est negligens, qui per inobedientiam omisisti talentum tibi collatum fructuose expendere, sciebas quia ego meto ubi non semino, et congrego ubi non spargo (juxta sensum jam tactum) ; oportuit ergo te committere, id est ad bene utendum et erogandum dare, pecuniam meam, id est talentum quod tibi concessi, nummulariis, id est bonis rectoribus atque doctoribus, qui more nummulariorum illud aliis erogassent ad accumulandum spirituale lucrum gratiamque divinam in se ipsis et aliis; vel, Nummulariis, id est auditoribus bonis, qui possent dominicam pecuniam duplicare, agendo quod didicerunt, et de virtute in virtutem pergendo. Et veniens ego ad judicandum te, recepissem utique quod meum est, id est, talentum tibi creditum acceptassem, et bene erogatum fuisse judicassem ; recepissemque illud cum usura, id est spirituali profectu seu lucro inde exorto, et ita te et illos salvassem. Servus iste perversus ex propriis verbis damnatione dignus convincitur. Quoniam enim agnovit dominum suum esse durum, et metere ubi non severit, debuit esse formidolosus atque sollicitus, ne coram domino suo infructuosus et vacuus appareret, sciens se de negligentia puniendum.
Deinde Christus ait exsecutoribus sui judicii, scilicet angelis bonis vel malis: Tollite itaque ab eo talentum unicum quod recepit, id est, honore et præmio talenti eum private, ut non cedat ei in bonum seu gloriam, sed in malum atque supplicium; et date ei qui habet decem talenta, id est, facite ut cedat ei in gloriam: quia ex comparatione negligentiæ illius, hujus diligentia clarius elucescet, sicut opposita juxta se posita evidentius innotescunt;
26
27
Ps. LXXXIII, 8.
28
Ps. xv, 11.
Ps. XVI, 15.
22
23
24
25
II Cor. v, 10.
Rom. XI, 22. et etiam quoniam pœna illius auget felicitatem istius, secundum illud :24 Lætabitur justus quum viderit vindictam.25 Scimus equidem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
Cur autem istud talentum potius dari dicatur habenti decem talenta, videlicet ei qui quinque talenta duplicavit, quam habenti talenta quatuor, subjungitur. Omni enim habenti dabitur, id est, quanto quis magis in gratia Dei profecerit, tanto ampliorem gratiæ multiplicationem in præsenti, gloriamque pleniorem habebit in patria, et abundabit in spirituali opulentia. Ex quo patet, secundum quosdam, quod plus recepit is cui credita sunt quinque talenta, quam ille cui concessa sunt duo, vel cui unum, quamvis quidam dicant oppositum. Ei autem qui non habet, id est modicum possidet : quod enim modicum est, pro nihilo reputatur. Vel, Ei qui non habet gratiam gratum facientem seu caritatem, vel fidem, quæ per dilectionem operatur. Vel, Ei qui non habet, id est, largitori gratiarum ingratus est. Et quod videtur habere, id est, hoc ipsum quod a Deo sortitus est, quantum ad donum naturæ seu gratiæ gratis datæ, auferetur ab eo, id est, non cedet ei in bonum, vel omnino spoliabitur eo, quia nec sapientia, nec scientia, nec opus, nec ratio erunt apud inferos, quo iste et sibi similes projicientur.2627 Verumtamen, ut ait Dionysius, per peccata non destruitur natura, sed læditur. Unde in dæmonibus naturalia permanserunt acuta et integra. Tamen, quo peccator meliora naturalia habuit, eo damnabilior comprobatur.
Et inutilem servum, id est infructuosum, qui nec propriam salutem cum timore et tremore operatus est, nec domini sui quæsivit honorem, nec profuit proximis, ejicite in tenebras exteriores.28 Ibi erit fletus et stridor dentium.29 Hoc totum supra expositum est.
Satagendum est itaque unicuique nostrum, ut dona sibi divinitus præstita sagaciter atque humiliter penset, Deo gratus esse conetur, et digne ambulet vocatione qua vocatus est.30 Hoc fecit Virgo gloriosa, quum dixit :31 Quia fecit mihi magna qui potens est. Unde Apostolus :32 Nos, inquit, non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Si enim ignoremus quid et unde habemus, non agimus gratias, nec benefactorem diligimus. Gratias autem agendo ac diligendo, beneficiis potioribus adimplemur. Verumtamen inveniuntur quidam vani, nimium imperfecti et frivoli, qui si aliquid excellentiæ vel perfectionis in se deprehenderint, statim in se gloriari, intumescere, aliosque aspernari incipiunt.
Quum autem venerit Filius hominis in majestate sua, etc. Dicunt aliqui, in isto capitulo tres parabolas contineri, quarum ista sit tertia : quam asserunt pertinere ad activos. Sed quod hic dicitur, non est parabola : non enim aliud per similitudinem significatur, sed de ipso judicio apertissime Salvator prænuntiat, de quo in duabus præcedentibus parabolis occulte et figuraliter loquebatur. Denique etsi esset parabola, non tamen solos activos concerneret. Agitur enim hoc loco de omnibus gentibus, et segregatione, examinatione, judicatione, et præmiatione eorum, ut patet inspicientibus litteram. Quia ergo de ipso judicio multa prædixit obscure et mystice, nunc describit ipsum et processum ejus aperte.
Quum autem venerit Filius hominis motu locali et corporali descensu a cœlo empyreo ad judicium, qui secundum suam divinitatem immensus atque immobilis est, in majestate sua, id est in sua magna potestate et corpore glorificato, et omnes angeli sancti novem ordinum, cum eo, qui in suo primo adventu venit in humilitate cum paucis et egenis discipulis. Venient autem angeli sancti cum eo, et tunc visibiliter omnibus apparebunt : primo, propter reverentiam Judicis; secundo, ad terrorem malorum; tertio, ad accusationem eorum qui angelicis instinctibus noluerunt assentire; quarto, ut exsequantur sententiam Judicis in reprobos. Dicit hic quidam, quod ministerio angelorum bonorum electi deducentur ad cœlum, reprobi vero ab angelis malis ad inferos pertrahentur. Sed verius reor, quod electi per dotem agilitatis propria potestate ascendent, et velut scintillæ in arundineto discurrent;33 item, quod angeli sancti projicient et contrudent tam dæmones quam homines perditos in infernum. Diaboli enim tam invite intrabunt infernum, ut homines pravi. Ideo enim supra dixit Salvator: Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.34 Tunc sedebit super sedem majestatis suæ, id est, in sua judiciaria potestate residebit; vel, Super sedem majestatis suæ, id est super Ecclesiam, in qua sedes est Dei.
34
32
Et congregabuntur ante eum omnes gentes, id est, ab angelis coram eo adducentur gentes quorumcumque temporum, graduum, conditionum, ætatum et statuum; et separabit eos ab invicem, loco et voto ac præmio, sicut pastor segregat tempore serotino oves ab hædis, in diversis stabulis eos locando. In die enim simul pascuntur, sed de sero segregantur. Sic durante die et tempore gratiæ, simul in Ecclesia habitant et vescuntur electi et reprobi; porro in fine temporis hujus, hoc est in consummatione sæculi, secernentur et dividentur. Et statuet, id est, firmiter ponet Filius hominis, non humana, sed divina virtute, oves quidem, id est electos, qui propter innocentiam, simplicitatem, utilitatem, et operum bonorum fecunditatem, ovibus comparantur, juxta illud: Nos autem populus ejus, et oves pascuæ ejus. De quibus loquitur Christus: Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas;35 et alibi, Ecce ego ipse pascam oves meas.36 A dextris suis: vel, ad litteram, ad latus suum dextrum, tanquam in loco digniori; vel, dextris, id est in bonis suis jucundis et prosperis, in consolatione et spe bona, ita quod ignis conflagrationis eos non lædet pro tunc. Hœdos autem, [id est reprobos,] statuet a sinistris, id est in loco opposito, et in adversis ac tristibus, in desolatione, et ignis prædicti combustione: qui significantur per hœdos, quoniam hœdus est animal petulans, lascivum, infructuosum, semper fervens ad coitum.
Tunc dicet Rex, videlicet Christus, qui habet in vestimento et in femore suo scriptum, Rex regum et Dominus dominantium:37 de quo Jeremias testatus est, Regnabit Rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra;38 et Psalmista, Deus, judicium tuum regi da;39 his qui a dextris ejus erunt, qui stabunt in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt: Venite ad alta cœlorum, benedicti Patris mei, id est, sanctificati, gratiisque repleti a Patre meo, Deo æterno et adorando;40 possidete, hereditaria perpetuaque possessione, paratum vobis regnum a constitutione mundi, id est cœlum empyreum ejusque delicias, in principio mundi creatum et ad inhabitationem electorum aptatum. Nec obstat quod Dominus ait: Vado parare vobis locum. Cœlestis enim patria ante constitutionem mundi parata est Sanctis, secundum prædestinationem;41 a principio mundi, per creationem; in Christi passione et ascensione, quantum ad meritum introeundi et januæ apertionem.
33
Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere. Ponit hic sex opera misericordiæ: quibus addi solet septimum, scilicet mortuorum sepelitio. Quomodo autem electi exhibuerint hæc Christo, ipse post pauca exponit. Hospes, id est peregrinus, eram, et collegistis, id est, ad hospitium vestrum induxistis me:4243 prout in Isaia habetur: Egenos vagosque induc in domum tuam. Unde et Job: Foris (inquit) non remansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.44 Hinc Paulus hortatur: Hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis, videlicet Abraham et Lot.45 Nudus, et operuistis me vestibus:46 prout monet Joannes Baptista, Qui47
35
36 habet duas tunicas, det non habenti. Infirmus fui, et visitastis me, consolationem et opem exhibendo. Hinc enim in Ecclesiastico scriptum est: Non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis. Et Jacobus: Religio, ait, munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo. In carcere eram, et venistis ad me alendum, consolandum, seu liberandum, quia et scriptum est: Erue eos qui ducuntur ad mortem.48
Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus? sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te? etc. Ista interrogatio non oritur ex dubitatione, sed pietate et admiratione de Judicis dignatione, et item ex desiderio audiendi jucundum responsum. Eorum quippe conscientia protestabitur eis, quod vera sint Judicis verba; et scient quod Christus reputat sibi factum, quod suis fit membris, nam et ideo ista fecerunt.
Et respondens Rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu, id est quandocumque, vel quantumcumque, fecistis uni ex his fratribus meis minimis, id est alicui inopi quantumcumque in hoc sæculo vili et abjecto, mihi fecistis. Isti enim sunt corpus meum mysticum, et caro mea, et tam grata habeo bona eis facta, ac si meæ personæ essent exhibita, dummodo ex caritate et propter me facta sint eis. Ob id autem quod ait, Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis, videtur Hieronymus dicere, quod Christus non pascatur, potetur, hospitetur, operiatur, vel cetera misericordiæ opera sibi reputet facta, nisi in pauperibus spiritu, qui sunt fratres Christi, pertinentes ad gregem ipsius. Sed quamvis Christus in illis specialiter sit, et opera eis impensa sibi facta profiteatur, tamen meritorium est quibuscumque pauperibus benefacere propter Deum, et quoniam sanctæ Trinitatis insigniti sunt imagine, gratiæ gloriæque capaces.
Tunc dicet et his qui a sinistris ejus erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum. Per ignem infernalem intelliguntur cetera gehennæ supplicia, de quibus ait Psalmista: Pluet super peccatores laqueos; ignis, sulfur et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Qui paratus est diabolo, primo apostatæ, et angelis ejus: de quibus in Apocalypsi scribitur, Draco pugnabat et angeli ejus. Itemque Apostolus: Nescitis, ait, quia angelos judicabimus? Ignis iste, secundum quosdam, a principio mundi simul cum cœlo empyreo factus et angelis malis paratus est. Dicunt enim infernum simul cum cœlo creatum. Unde in Isaia legitur: Præparata est ab heri Topheth, a rege præparata, profunda et dilatata; esca ejus ignis et ligna multa. Topheth vocatur gehenna. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; etc. Ideo condemnantur, quoniam opera misericordiæ non fecerunt. Judicium enim sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam.
Tunc respondebunt ei, videlicet Christo judici, et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Hoc dicunt desiderantes se excusare. Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, id est fratribus meis minimis, nec mihi fecistis, hoc est, quod illis negastis et subtraxistis, mihi negastis et subtraxistis.
An istud judicium fiet vocaliter vel solum mentaliter, non est certum. Quamvis aliqui satis audenter ad hoc respondere præsumant, temere definientes quod sine periculo ignoratur, multis tamen magnis viris apparet probabilius, quod prolatio sententiæ erit vocalis. — Denique de isto judicio manifeste prædictum est in Daniele: Multi de his qui dormiunt in
41
Ps. x, 7.
Apoc. xii, 7.
I Cor. vi, 3.
Is. xxx, 33.
42
Jacob. ii, 13.
44
45
Dan. xii, 2. pulvere terræ, evigilabunt: alii in vitam æternam; alii in opprobrium. Unde nunc subditur: Et ibunt hi, utpote qui a sinistris erunt, in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam.
Locus iste sancti Evangelii admonitione potius indiget, quam expositione. Cogitemus ergo et intimo corde pensemus futuri judicii rigorem, horrorem et intolerabilitatem; dulcedinem verborum istorum, Venite, benedicti Patris mei, et gaudia electorum; amaritudinem quoque hujus sententiæ, Ite, maledicti, in ignem æternum, et infernalium suppliciorum vehementiam sempiternam, reproborum calamitatem, desperationem et incomprehensibilem desolationem; item, quam pavendum et grave ac dolorosum erit, dæmonibus æternaliter sociari, æternæque oblivioni traditum esse.
Quæri potest, cur Christus dicat in futuro judicio disceptationem fieri potius de operibus misericordiæ quam caritatis vel justitiæ, quum tamen de omni peccato futura sit ibi discussio, nec omnes electi de quibus jam sermo est, opera misericordiæ fecerint, ut patet de pauperibus et religiosis quampluribus, præsertim de clausis et anachoretis. Dicendum quod ideo, quoniam opera misericordiæ sunt magis connaturalia homini. Nihil enim naturalius, quam benefacere consorti naturæ. Secundo, quoniam opera misericordiæ directe et evidenter includunt caritatem, virtutum reginam. Tertio, ut appareat quam juste negetur reprobis tunc misericordia, qui nunc proximo misericordiam non impendunt. Quarto, ut homines ex his verbis Christi incitentur ad opera pietatis. Quinto, quia Scriptura specialissime et copiosissime hortatur, laudat atque beatificat opera misericordiæ. Siquidem, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur;49 et, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem.50 Sexto, ad insinuandum quod universa salus nostra et gratia, et quidquid in nobis boni est, ex misericordia Dei procedit, dependet, perficitur. Postremo, per corporales misericordiæ actus, dantur intelligi spiritualia misericordiæ opera, quæ illis præstantiora et magis meritoria perhibentur.
Footnotes
-
Apoc. XIV, 13. ↩
-
I Cor. XV, 28. ↩
-
I Cor. 1, 31; ↩
-
Ps. xcix, 2. ↩
-
Philipp. iv, ↩
-
II Cor. x, 17. ↩
-
II Cor. 1, 12. ↩
-
Ps. xliv, 8. ↩
-
Ps. xi, 9. ↩
-
Joann. xi, ↩
-
Exod. xii, 29. ↩
-
Rom. ii, 16; ↩
-
I Cor. iv, 5. ↩
-
Matth. xxiv, 31. ↩
-
Galat. vi, 4. ↩
-
I Cor. IV, 7. ↩
-
Jacob. I, 17. ↩
-
I Petr. IV, 10. ↩
-
Jer. IV, 22. ↩
-
Is. XXIX, 15. ↩
-
I Tim. IV, 14. ↩
-
I Cor. XV, 10. ↩
-
II Tim. I, 8. ↩
-
Ps. LVII, 11. ↩
-
Rom. VIII, 28. ↩
-
Eccle. IX, 10. ↩
-
Galat. v, 6. ↩
-
Philipp. II, 12. ↩
-
Matth. VIII, 12. ↩
-
Ephes. IV, 1. ↩
-
Luc. I, 49. ↩
-
I Cor. II, 12. ↩
-
Sap. III, 7. ↩
-
Matth. XIII, 49, 50. ↩
-
Joann. X, 11, 14. ↩
-
Ezech. XXXIV, 15. ↩
-
Apoc. XIX, 16. ↩
-
Jer. XXIII, 5. ↩
-
Ps. LXXI, 2. ↩
-
Sap. V, 1. ↩
-
Joann. XIV, 2. ↩
-
Ps. LXXVIII, 13; XCIV, 7; XCIX, 3. ↩
-
Is. L VIII, 7. ↩
-
Job XXXI, 32. ↩
-
Hebr. XIII, 2. ↩
-
Gen. XVIII, 2-8; XIX, 1-3. ↩
-
Luc. III, 11. ↩
-
Prov. xxiv, 11. ↩
-
B C Matth. v, 7. ↩
-
Ps. XL, 2. ↩
Chapter 42 of 47