Skip to the text

Articulus 42

ELUCIDATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI VICESIMI SEXTI.

TUNC venit Jesus cum illis in villam quæ dicitur Gethsemani. Hæc villa fuit juxta radices seu pedes montis Oliveti, et habuit hortum, in quem ingressus est Jesus cum Apostolis. Unde in Joanne legitur: Egressus est Jesus trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit, etc.1 Torrens namque ille fuit inter Jerusalem et montem Olivarum, in valle Josaphat. Unde quum Jesus processisset ultra torrentem hunc, statim venit in villam et hortum præfatos. Et dixit discipulis suis, videlicet octo Apostolis, tres enim secum duxit, et Judas non adfuit: Sedete hic, donec vadam illuc, id est ad locum qui ante vos est, et orem ibi.

Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedæi, qui erant sibi familiares, et transfigurationi ac suscitationi puellæ interfuerunt.234 Processit autem ab aliis octo Apostolis quantum jactus est lapidis, secundum Lucam. Cœpit contristari in anima, quantum ad partem sensitivam et naturalem affectum, et mœstus esse, quantum ad apparatum exteriorem in verbis ac gestibus. Unde secundum Marcum, cœpit pavere et tædere.5 Mortem enim naturali affectu abhorruit, et foris tristitiam demonstravit.

Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem, id est, vehementissime contristatur, ita ut tristitia ista et mors uno dumtaxat gradu videantur distare.

Ad intelligentiam horum oportet advertere, quod est quædam tristitia inordinata, rationem præveniens atque impediens, quæ etiam, secundum philosophos, non cadit in virum constantem: de qua Salomon loquitur: Non contristabit justum quidquid ei acciderit;6 et de qua in Ecclesiastico legitur: Tristitiam longe expelle a te;7 multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea. Hæc ergo non fuit in Christo, quemadmodum in Isaia de ipso inducitur:8 Non erit tristis, neque turbulentus. Alia est tristitia moderata et bona; vel naturalis, seu virtuosa, rationem sequens, et vanitatem excludens: de qua Sapiens ait, Cor sapientium, ubi tristitia.9 Unde dicit Apostolus: Quæ secundum Deum tristitia est, salutem stabilem operatur.10 Similiter distinguendum est de timore seu pavore. Est enim timor inordinatus, de quo Sapiens: Justus (inquit) quasi leo confidens absque terrore erit;11 et alibi, Qui timet Deum, nihil trepidabit.12 Est et alius timor laudabilis, de quo Scriptura uberrime loquitur.

Dicendum itaque, quod Christus tristabatur et metuebat, loquendo de tristitia et timore naturali prout sunt naturales affectiones et passiones (vel potius propassiones, secundum Hieronymum) appetitus sensitivi. Aliter tamen fuerunt in Christo quam in aliis: quia in ipso non prævenerunt, sed sequebantur rationem et voluntatis imperium, ita quod Christus sponte et rationabiliter assumpsit has passiones: primo, ad ostendendum veritatem humanæ naturæ in se; secundo, ad subveniendum nobis, quia per harum affectionum pœnalitatem, maximam gratiam meruit nobis; tertio, ad consolationem nostram, videlicet, ne viri virtuosi pusillanimes fiant quum sentiunt se mortem instantem timere, quando et Christus eam expavit. Insuper tristabatur atque dolebat anima Christi, loquendo de tristitia prout est actus virtutis seu caritatis, propter infirma membra sua, et eos in quibus vidit fructum passionis suæ perire.

Porro in omnibus his pensandum est, quam amarum, pœnale et grave fuit Apostolis, præsertim his tribus, hæc verba dulcis magistri audire, ejus pavorem ac tædium intueri, qui eos semper consolari, fovere ac recreare solebat, dulciterque et jucunde cum ipsis conversari.

Sustinete hic, id est, exspectate me hoc loco; vel, Sustinete, id est, condolete; et vigilate mecum, adsistendo mihi in tanta angustia, et conformando vos mihi in actibus bonis, ut decet familiares amicos et veros amatores. Hoc dicit Salvator, non quasi indigeat, sed quia eis hoc expediebat, justumque fuit.

Et progressus pusillum, id est, a discipulis se elongans et abiens modico spatio, juxta illud quod Lucas habet:13 Avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis; procidit in faciem suam, orans, et dicens. Secundum Lucam, positis genibus oravit.14 Unde dicendum, quod utroque modo oravit, videlicet prostratus in terram, et genibus flexis. Pater mi, qui es singulariter pater meus, videlicet per veram generationem et naturam, aliorum vero pater es per creationem, adoptionisque gratiam, si possibile est, transeat a me calix iste, id est passio tam acerba. Non orat absolute, nec secundum rationem deliberatam, ut liberetur a morte, sed conditionaliter, et secundum naturalem appetitum quo refugit mortem. Tamen, secundum voluntatem et rationis judicium, paratissimus fuit ad passionem. Ideo subdit: verumtamen, non sicut ego volo, hoc est, appeto secundum sensitivum, naturalem et inferiorem appetitum, sed sicut tu vis, sic fiat. Ecce quam blanda, humilis, sobria et affectuosa oratio: cujus formam imitari debemus, Deum in oratione Patrem vocando, ei nos humiliter prosternendo, rationabilia postulando, nostramque voluntatem divinæ in omnibus subjiciendo.

Denique Christus dixit, Si possibile est, quoniam noverat impossibile esse ut non biberet calicem passionis, per respectum ad infallibilem providentiam Dei, quam noverat decrevisse ut moreretur pro mundi salute. Fuit tamen possibile, quantum ad causas secundas et proximas, et per comparationem ad libertatem voluntatis humanæ. Sed cur Christus oravit aliquo modo, quod noverat nullatenus impleri debere? Dicendum, quod illis de causis oravit, propter quas tristitiam et timorem assumpsit. Quemadmodum etenim Christus totam passionis suæ amaritudinem et processum certissime præcognovit, sic sponte sibi in sua imaginatione passionem tam horrendam proposuit: qua considerata, tenerrima ac nobilissima ejus natura inferior ultra omnem æstimationem expavit. Unde in tertia oratione factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram, secundum Lucam.15

Et venit ad discipulos suos tres, et invenit eos dormientes præ tristitia, tædio, lassitudine, et propter vapores illa hora ascendentes ad cerebrum. Et dicit Petro: Sic non potuisti una hora vigilare mecum? hoc est, tu qui dixisti, Paratus sum tecum in mortem et in carcerem ire, quo modo nunc non potes parvam rem facere, vigilando mecum tam modico spatio?16 Idcirco autem specialiter affatur et increpat Petrum, quia præ ceteris præsumpsit Christo adstare, non scandalizari, et quia superior fuit Apostolis aliis. Post ejus vero increpationem, dirigit exhortationem suam ad omnes tres. Vigilate, bene vos occupando, et orate pro adjutorio gratiæ Dei, ut non intretis per consensum in tentationem, id est, ne consentiatis tentationi, quæ per orationem præcipue superatur.

Quemadmodum enim Lucas habet, Satanas expetivit Apostolos, ut cribraret sicut triticum:17 ideo indigebant fortiter reluctari, nec somno indulgere. Spiritus quidem promptus est, hoc est, anima vestra secundum partem suam superiorem parata est mecum pati, vigilare ac permanere, ut promisistis; caro autem infirma, id est, sensualitas fragilis est, et corpus quod corrumpitur, debile, tardum et impotens est ad ista agenda ac patienda, nisi per gratiam adjuvetur, quæ ab anima redundet in carnem, eamque rationi subjiciat.18

Ps. xxxix, 8, 9.

Iterum secundo abiit ad locum priorem, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, hoc est, si passio ista impediri et a me tolli non valet, fiat voluntas tua. Hoc est quod Christus ait in Psalmo: In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam; Deus meus volui. Non ergo voluntas animæ Christi fuit divinæ voluntati contraria: imo, nec voluntas ejus naturalis seu appetitus inferior, fuit rationi rebellis sive repugnans. Quamvis enim desideravit non pati, hoc tamen non fuit contra rationem; sed ratio imperavit hoc appetitui inferiori naturali, ut secundum suam naturam moveretur: quod et fecit, et ratione jubente, facere mox cessavit.

Marc. xiv, 40.

Et venit iterum, et invenit eos dormientes. Per hoc quod Christus toties ad discipulos rediit, dedit prælatis exemplum sollicitudinis de visitatione, admonitione, atque custodia proprii gregis, et ne tantum vacent contemplationi, quod negligant opera vitæ activæ, et gubernationem subditorum suorum. Erant enim oculi eorum gravati. Oculi eorum interiores erant gravati negligentia et torpore; oculi quoque eorum exteriores gravati fuerunt somnolentia et vapore. Hic non dicitur, quod Christus alloquebatur discipulos istos hac vice. Sed in Marco scriptum est: Ignorabant quid ei responderent. Ex quo constat, quod etiam hac vice arguit et admonuit eos; et forte tunc loquebatur eis communiter, non specialiter Petro, quia pluraliter scriptum est, quod ignorabant quid responderent, id est, quomodo se excusarent, imo inexcusabiles erant. Et relictis illis corporaliter, quos non reliquit spiritualiter, nec secundum divinitatis suæ naturam, iterum abiit ad pristinum locum, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Tribus vicibus idem precatur, ut det nobis exemplum perseveranter orandi, et propter perfectionem ternarii, qui convenit Deo altissimo.

In hac oratione tanta anxietate concussa est anima Christi, ut Lucas dicat, Factus in agonia, id est in quadam corporalis naturæ laboratione propter anxietatem atque tristitiam. Unde laborantes in extremis, dicuntur esse in agonia. Vel, agonia vocatur colluctatio appetitus naturalis ac sensitivi mortem abhorrentis et refugientis, et appetitus intellectivi eamdem optantis et acceptantis. In Christo quippe tempore passionis, ex dispensatione divina, non fuit redundantia superioris partis animæ in inferiorem, sed unaquæque permittebatur agere et pati quod suum erat. Nihilo minus, ratione jubente, inferior appetitus superiori mox paruit. Factus ergo Jesus in hac agonia, prolixius orabat; et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. Tunc quoque apparuit ei angelus de cœlo, confortans eum, verba consolatoria proferendo, et tristitiam animæ Christi ministerialiter mitigando, vel se per modum confortantis habendo.

Luc. xxii, 43.

Ibid. 44.

Ibid. 43.

Porro, circa orationem hanc Christi aliquid dicit Apostolus ad Hebræos, quod nullus Evangelistarum conscripsit. Ait namque, quod Jesus cum clamore valido et lacrimis exoravit, et quod exauditus est pro sua reverentia. In hoc siquidem quod dicebat, Non quod ego volo, sed tua voluntas fiat, exauditus est. Hoc enim dixit secundum deliberatam rationem, et superiorem appetitum. Quidquid autem ita oravit, obtinuit, juxta illud apud Joannem: Gratias ago tibi, Pater, quoniam audisti me; ego autem sciebam quoniam semper me audis.

Hebr. v, 7.

Joann. xi, 41, 42.

Tunc venit ad discipulos suos. Post quamlibet orationem ad discipulos suos revertitur, ut eos hortetur: quia prælatus sic semper intendere debet suæ saluti, ut nunquam obliviscatur providere saluti gregis sibi commissi. Et dicit illis: Dormite jam, et requiescite. Hoc dupliciter intelligi potest: Primo, per modum admonitionis, ita quod dedit eis licentiam paululum dormiendi. Secundo, per modum piæ exprobrationis, tanquam dicat: Numquid est jam tempus dormiendi, dum instat captio mea?

Et huic sensui concordant verba sequentia. Ecce appropinquabit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. De qua hora dicit ipse Salvator apud Lucam: Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum.19 Surgite, eamus, ecce appropinquat qui me tradet, videlicet infelicissimus Judas. Ex his apparet, quod pro tunc cessavit in anima Christi colluctatio inferioris appetitus et horror passionis: quia non solum intrepide, sed et cum ingenti affectu obviam ivit adversariis suis.

Adhuc eo loquente cum discipulis suis, non solum his tribus, sed cum undecim Apostolis, quia post finem tertiæ orationis accessit ad alios octo, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa, cum gladiis et fustibus, et etiam cum laternis, facibus et armis, ut habetur in Joanne.2021 Judas quoque antecedebat turbam, ut Lucas testatur. Missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi Judæorum. Non solum autem Judas accepit ministros Judæorum, sed et Pilati, juxta illud Joannis: Quum accepisset cohortem, id est multitudinem militum Romanorum, quos præses misit, mittens cum cohorte tribunum, id est principem cohortis.22 Voluit ergo Judas constipari curia seu ministris pontificis et præsidis, ut si qui essent cum Jesu volentes eum defendere, non auderent.

Qui autem tradidit eum, videlicet Judas, dedit eis, scilicet turbis, signum cognoscendi Jesum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.23 Hoc signum dedit eis, ne errarent in persona Christi: Primo, quoniam Jacobus Minor fuit simillimus Christo in lineamentis corporis. Unde Ignatius scribit sibi dictum esse, quod si videret Jacobum, videret et Christum. Ideo etiam Jacobus iste dictus est frater Domini. Secundo, quia nox erat, et quamvis laternas et faces haberent, non tamen poterant tam clare videre sicut in die.24 Tertio, quoniam Judas timebat ne Jesus inter alios se occultaret. Sciebat nempe subtilem esse magistrum suum: propter quod timuit ne elaberetur e manibus ministrorum, quemadmodum sæpe elapsus fuit de manibus Judæorum.2526 Hinc enim dixit turbæ, Et ducite eum caute, ut Marcus habet. Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi, id est, magister. Et osculatus est eum. Habuerunt autem discipuli consuetudinem osculandi Jesum quum redirent de via ad eum, vel quum eum salutarent:27 quam consuetudinem observavit primitiva Ecclesia. Unde Paulus ubertim hortatur: Salutate invicem in osculo sancto.282930 Permisit autem se Christus osculari a proditore: primo, ut nobis mansuetudinis et patientiæ daret exemplum, videlicet ne ab adversario vultum et oculos avertamus, nec æmulos indignanter adspiciamus; secundo, ut per hoc Judam ad caritatem et pœnitentiam provocaret.

Dixitque ei Jesus: Amice, hoc est tu, Juda, qui amicitiam simulas, sed odium operaris, quem ego diligo, et a quo habeor odio, ad quid venisti?31 Non quasi ignorans quærit, sed ut insinuet Judæ non se ignorare dolum atque malitiam ejus, sicque Judas erubescat et corrigatur. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam, ut habetur in Ecclesiastico. Denique, non solum dixit Jesus ad proditorem:32 Amice, ad quid venisti? sed etiam proprio nomine eum appellans, ut mollesceret, dixit: Juda, osculo Filium hominis tradis? ut recitat Lucas. Sed, heu! quam multi imitantur hunc Judam, ore blandientes, et corde odientes, ac opere adversantes. Tunc accesserunt, et manus violentas atque sacrilegas injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum, imo et ligaverunt eum, secundum Joannem. Isti sic accedentes, fuerunt cohors et tribunus, et ministri Judæorum, ut habet Joannes.3334

Hoc loco tres Evangelistæ omittunt, quod solus Joannes commemorat, quod Jesus quum processisset obviam turbis, dixit: Quem quæritis? Quibus respondentibus, Jesum Nazarenum, et ipso dicente, Ego sum;35 abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.36 Quumque secundo idem interrogasset, et illi similiter dedissent responsum, dixit Jesus:3738 Dixi vobis, quia ego sum; si ergo me quæritis, sinite hos abire.39 Tamen, ut Beda affirmat, Christo occurrente Judæis, Judas accessit et osculabatur eum antequam Christus sua voce Judæos prosterneret.40

Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, videlicet Petrus, in Christi amore ferventior, extendens manum, exemit, hoc est extraxit, gladium suum, vel simpliciter gladium, vel magnum cultellum, quo uti solent piscatores; et percutiens servum principis sacerdotum, videlicet Malchum, famulum Caiphæ, amputavit auriculam ejus dextram, secundum Joannem.41 Chrysostomus dicit, quod putavit amputare caput ejus.42 Porro Ambrosius asserit, quod Petrus43 eruditus fuit in lege, et scivit commendatum esse factum Phinees filii Eleazari, qui zelo Dei commotus, perfodit Zambri cum alienigena fornicantem:44 ideo Petrus simili zelo voluit Filium Dei vindicare. Non evidenter apparet, quando Petrus hoc fecit. Matthæus namque et Marcus sic recitant, ac si Petrus servum illum læserit Jesu jam capto. Joannes vero et Lucas sic recitant, ac si ante captionem Christi id egerit. Scriptum est enim in Luca: Videntes hi qui circa Jesum erant, quod futurum erat, dixerunt:45 Domine, si percutimus in gladio? Et postmodum Lucas scribit, quod comprehenderunt Jesum. Ad quod dicendum videtur, quod statim quando cœperunt capere Jesum, antequam ligaretur, Petrus hoc fecit.46 Quod elicitur ex duobus: Primo, quoniam Petrus non potius percussisset Malchum, quam alium, nisi ille magis festinasset mittere manum in Jesum. Secundo, quoniam Malcho læso, dixit: Sinite usque huc.47 Et quum tetigisset aurem et locum læsionis, sanavit eum. Ex quo apparet, quod nondum vinxerunt manus ipsius.

Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum, scilicet in vaginam. Magister patientiæ, qui docuit inimicos diligere et persequentibus benefacere, percutientique maxillam unam, alteram præbere, prohibet gladii ultionem et sanguinis effusionem solo affectu vindictæ, et prætermisso ordine juris.48

Insuper ponit tres rationes cur non debeat gladio defensari. Prima est: Omnis enim qui acceperit gladium, id est, qui privata ac propria auctoritate arripit ensem, vel aliud quodcumque instrumentum pugnandi, ad inferendum alteri nocumentum, gladio peribit, hoc est, ipsa iniquitate quam hoc agendo committit, se ipsum spiritualiter occidit, et damnationem incurrit. Non ergo sensus est, quod omnis talis materiali gladio occidetur, sicut nec Petrus. Juxta hunc sensum Dominus Deus ait in Genesi:49 Quicumque effuderit sanguinem humanum, effundetur sanguis illius. Et Salomon: Qui fodit (inquit) foveam, incidet in eam;50 et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Qui autem utitur gladio secundum ordinem juris, et discreto zelo justitiæ, non per se, sed aliunde quasi sibi traditum, accipit eum. Quemadmodum Jeremias dixit Judæ Machabæo: Accipe gladium sanctum munus a Deo, quo dejicies adversarios Israel.51 Unde de principe temporali dicit Apostolus:52 Non sine causa gladium portat, minister enim Dei est.

Secunda ratio cur Christus non indiguit gladio protegi, subditur. An puta, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit, hoc est, ad administrandum et obediendum seu defendendum transmittet, mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? Qui adeo fortes sunt, ut unus percusserit una nocte in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia hominum.53 Legio autem continet sex millia sexcenta sexaginta sex. Sed dicere aliquis potest: Si Christus potuit hoc rogare et impetrare, ergo potuit a passione liberari: cujus contrarium dictum est, statimque dicetur. Dicendum, quod potuit hoc impetrare, imo jubendo efficere et a passione liberari, considerando ordinem causarum proximarum et creatarum. Non enim præordinatio seu prædestinatio Dei tollit a re-

54 bus libertatem aut contingentiam. — Tertia ratio ad idem subjungitur. Quomodo ergo implebuntur Scripturæ? id est, si defendor, et non morior pro salute humana, non verificabuntur vaticinia Prophetarum de passione mea loquentium. Hoc autem est impossibile, quia sic oportet fieri, sicut prophetatum est. Prophetia enim prædestinationis semper et de necessitate impletur: quod tamen intelligendum est de necessitate consequentiæ, non consequentis.

55 In illa hora dixit Jesus turbis, præsertim Judæis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere, id est ad capiendum me. Quotidie, id est sæpe, et omni die fortassis quando fui in Jerusalem, apud vos sedebam docens in templo Jerusalem, et non me tenuistis. Ex quo patet, quod non habeatis justam causam adversum me. Omnis enim qui facit veritatem, venit ad lucem; qui autem facit peccatum, odit lucem. His verbis addidit Christus quod omisit Matthæus, sed Lucas inducit, scilicet: Sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum: id est, hoc tempore vestræ voluntati concessum est, ut faciatis mihi quæ vultis; et hæc violentia quam mihi infertis, est potestas tenebrarum, videlicet dæmonum vos instigantium, vel hominum vitiis obtenebratorum.

Joann. III, 21, 20.

Luc. XXII, 53.

56 Hoc autem totum factum est, utpote, ut Jesus ab impiis caperetur, a nullo defenderetur, etc., ut adimplerentur scripturæ Prophetarum, qui Christi passionem prædixerunt.

57 Tunc discipuli omnes, id est undecim Apostoli, relicto eo, fugerunt, timentes ne sic tractarentur sicut magister eorum. Sed quis poterit cogitare cum quanta tristitia fugerint, quoties retrospexerint, quoties pectora sua percusserint, fleverint, et cetera signa interni mœroris ostenderint? At illi tenentes Jesum, duxerunt illum ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribæ, et Pharisæi, et seniores convenerant ad tractandum cum pontifice de morte Christi. Verumtamen, sicut in Joanne legitur, primo duxerunt Jesum ad Annam: quia intrando civitatem, primo venerunt ante domum ipsius; secundo, propter reverentiam Annæ, quoniam erat socer Caiphæ.

Joann. XVIII, 13.

58 Petrus autem sequebatur eum, scilicet Jesum, a longe, non audens prope accedere ad turbam, ne cognitus caperetur. Quamvis ergo cum aliis fugerit, tamen reversus, secutus est magistrum suum. Quod sequebatur eum, fuit dilectionis et fidei; quod vero a longe, pusillanimitatis fuit atque formidinis. Denique, non solum Petrus secutus est Jesum, sed etiam adolescens quidam amictus sindone super nudo corpore: qui quum teneretur a comprehensoribus Christi, relicta sindone, nudus fugit ab eis, ut refert Marcus. Hunc adolescentem quidam dicunt fuisse Jacobum Minorem, alii Joannem. Sed et ipse Joannes evangelista testatur, quod Petrus sequebatur Jesum, et alius discipulus, qui fuit notus pontifici, et introduxit Petrum in atrium Annæ pontificis. Et quamvis Augustinus dicat, temere definiendum non esse quis fuerit ille alius discipulus, Chrysostomus tamen et alii communiter tenent, quod fuit Joannes, qui erat notus pontifici ejusque familiæ. Unde ad ejus instantiam ancilla ostiaria intromisit Petrum. Fuit autem notus illis, vel quia pulcher et amabilis juvenis, vel quia de nobili stirpe progenitus, scilicet de tribu Juda et genere David, vel quia interdum attulit pisces patris sui ad domum pontificis.

Marc. XIV, 51, 52.

Joann. XVIII, 15, 16.

Sequebatur itaque Petrus, usque in atrium principis sacerdotum; et ingressus intro, id est per primam portam: non enim ingressus est aulam, sed mansit in atrio; sedebat cum ministris pontificis. Hoc loco ait quidam: Quomodo ingressus est Petrus? Dicendum, quod per impetrationem discipuli qui erat notus pontifici. Verumtamen hoc refert Joannes de ingressu in domum Annæ; Matthæus vero non loquitur nisi de ingressu ad Caipham. Ut videret finem, id est, quid finaliter fieret suo magistro, an scilicet dimitteretur, an occi- deretur : et hoc ad curiositatem quamdam pertinuisse videtur.

Princeps autem sacerdotum, videlicet Caiphas, et omne concilium, id est ceteri sacerdotes, Scribæ, Pharisæi et seniores, quærebant falsum testimonium contra Jesum : non enim poterant veram atque idoneam objectionem invenire; ut eum morti traderent; et non invenerunt quid ei coram Pilato opponerent, tanquam dignum pœna mortis, quum multi falsi testes accessissent, et diversa objecissent.

Novissime autem, id est post testificationem testium prædictorum mendacium, venerunt duo falsi testes. Duo venerunt, ut in ore duorum staret omne verbum. Ad unius quippe testimonium nemo condemnatur. Et dixerunt coram pontifice: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. Tanquam dicerent: Usurpavit sibi divinam potentiam. Occasionem hujus accusationis habebant ex eo quod Christus ait apud Joannem: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quod Judæi etiam tunc intellexerunt de templo materiali in Jerusalem fabricato. Unde redarguerunt Christum, dicentes: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? Jesus autem dixit de templo corporis sui, id est de corpore suo, quod fuit et est singulare templum Dei, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ut sit sensus: Solvite, id est, mortem inferendo solvetis atque exanime facietis templum hoc, id est corpus meum; et in tribus diebus, hoc est intra tres dies, excitabo, hoc est, a somno mortis suscitabo illud. Judæi ergo hoc verbum Christi perverse intelligentes, ordinem verborum variantes, et pravam intentionem habentes, merito appellantur testes mendaces. Tales sunt omnes qui alio sermone repetunt, et simplici animo pronuntiata pervertunt.

Et surgens princeps sacerdotum, ira eum urgente, et impatientia agitante, ait illi: Nihil respondes ad ea quæ isti adversum te testificantur? Jesus autem tacebat : primo, ut mansuetudinis et patientiæ daret exemplum ; secundo, quoniam accusationes inductæ, falsæ et responso indignæ fuerunt ; tertio, quia cognovit quod quidquid responderet illis calumniarentur. Et princeps sacerdotum patientia et silentio Christi fortius provocatus, arbitrans se contemni, secundum quod talium mos est, ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei vivi.

Dixit illi Jesus : Tu dixisti sicut veraciter est, scilicet, quod sim Christus Filius Dei vivi et benedicti. Respondit autem Jesus sic adjuratus, propter divini nominis reverentiam, et ut Judæorum ignorantia inexcusabilis fieret. Verumtamen dico vobis, non tibi soli, o Caipha, sed tibi atque fautoribus tuis ; dico vobis plusquam interrogastis, ut terreamini et pœniteatis : Amodo, hoc est post hanc horam, videlicet in die judicii, videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, id est, in potioribus bonis Dei Patris residentem, tanquam judicem omnium, quando omnia erunt ei subjecta. Tunc enim videbunt in quem pupugerunt. Et venientem in nubibus cœli ad judicium. Denique Caiphas ceterique damnati jam in inferno exsistentes, vident nunc, id est cognoscunt, Jesum sedere in cœlo ad dexteram Patris. Si autem quod ait, Videbitis Filium hominis sedentem, etc., intelligatur de visione Christi in patria, referendum erit ad Judæos conversos, qui ejus morti consenserunt, et postea crediderunt. Unde in Actibus Apostolorum habetur, quod multa turba sacerdotum obediebat Evangelio. Illis enim dixit Salvator : Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Isti vident Jesum in cœlo visione beata.

Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit. Consuetudo fuit Judæis, quum audirent blasphemiam, scindere vestimenta, in signum doloris de injuria Deo illata, quasi zelantes pro Dei honore, et tantum crimen non va-

59

60

Deut. xix, 15. Ibid. xvii, 6.

61

Joann. II, 19.

Ibid. 20.

Ibid. 21.

Coloss. II, 9.

Prov. xvii, 9.

62

Ephes. 1, 20, 22.

Apoc. 1, 7.

Act. VI, 7.

Joann. VIII, 28.

65

Act. xiv, 12, 13.

66

Lev. xxiv, 16.

67

1 Petr. 1, 12.

68

Luc. xxii, 64.

Ps. xxiii, 10.

1 Petr. 11, 21, 23. lentes sufferre. Hinc Paulus et Barnabas, quum sacerdos idolorum vellet eis sacrificare, vestimenta sciderunt. Caiphas ergo, ut quasi religiosus videretur, suamque malitiam coloraret, scidit vestes, quum audisset Christum hæc verba dixisse. Blasphemare autem, est ea quæ Dei sunt creaturis adscribere, vel Deo et Sanctis manifestam injuriam irrogare. Quid adhuc egemus testibus? tanquam diceret: Non indigemus jam testibus, quoniam verba ejus testantur eum esse blasphemum, morteque dignum. [Ecce nunc audistis blasphemiam.] Quid vobis videtur? Interrogat alios, ne proprio sensui nimium credere videatur, et ut alios contra Christum inflammet et provocet. At illi respondentes, dixerunt: Reus est mortis: quia secundum legem, blasphemi interficiebantur. His dictis, omnes indignati sunt contra Jesum; eumque cordialiter ac vehementissime spernentes, unanimiter irruerunt in eum, diversis eum pœnis atque injuriis afficientes, quemadmodum subditur.

Tunc exspuerunt immundissimi illi canes in faciem ejus sanctam, gratiosissimam atque dulcissimam, in quam desiderant angeli sancti prospicere; et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas, hoc est alapas, dederunt in faciem ejus, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Velabant autem faciem ejus antequam talia dicerent, ut Lucas habet.

Hæc expositione non indigent, sed admirationem et compassionem requirunt. Mirandum est enim, quod unigenitus Filius Dei, Dominus virtutum, Rex gloriæ, tanta pro nobis pati dignatus est; et prorsus dignum et justum est, ut ei compatiamur, ejus passionibus conformemur, ejus vestigia imitemur, omnia adversa æquanimiter sustinentes, in illis gaudentes, irrisiones, contemptus, vituperia, injurias, pro Christi amore fortiter tolerantes: quia ut Petrus ait, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui quum malediceretur, non maledicebat, quum pateretur, non comminabatur. Quum hæc agerentur, impletum est quod per Isaiam loquitur Christus: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Tunc quoque impletum est illud Job: Aperuerunt super me ora sua exprobrantes, tenuerunt cervicem meam, percusserunt maxillam meam, saturati sunt pœnis meis. De hoc et Sibylla legitur prophetasse: Dabunt Deo alapas manibus incestis. Insuper, secundum Lucam, alia multa blasphemantes dicebant contra Jesum. Unde et David in persona Christi prædixit: Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

Petrus autem sedebat foris, hoc est extra domum vel aulam Caiphæ, in atrio domus suæ, id est in loco sub dio, qui erat inter portam et januam domus pontificis: in quo atrio erat ignis accensus, juxta quem Petrus sedit inter ministros pontificis, ut Lucas testatur. Erat enim frigus, secundum Joannem: sicut frequenter est in tali tempore Martii post mediam noctem. Et accessit ad eum una ancilla pontificis, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras, hoc est, huic Jesu nato a Nazareth urbe Galilææ, adhæsisti hucusque. Secundum Lucam et Marcum, mulier ista accessit ad Petrum54 juxta ignem, et quum fuisset eum diligenter intuita, imposuit ei quod esset discipulus Jesu. At ille negavit coram omnibus, dicens:55 Nescio quid dicis: hoc est, non solum non fui cum illo, sed nec agnosco illum, nec scio quid verbis tuis significare intendis.

Exeunte autem illo, scilicet Petro, januam qua intrabatur ad atrium. Unde apud Marcum dicitur: Exivit foras ante atrium. Post primam enim negationem non audebat diu inter ministros adstare, sed ad tempus subtraxit se; et post modicum tempus, rursus intravit in atrium, cupiens exitum rei videre. Vidit illum alia ancilla, et ait his qui erant ibi, hoc est servis pontificis, qui Jesum ceperunt et adduxerunt. Majores autem Judæorum erant intus

Is. l, 6.

Job xvi, 11, 13.

Luc. xxii, 65.

Ps. xxi, 14.

Luc. xxii, 55.

Joann. xviii, 18.

Luc. xxii, 56; Marc. xiv, 67.

Marc. xiv, 68.

72 in auditorio cum summo sacerdote, occupati cum Jesu. Et hic erat cum Jesu Nazareno. Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem. Primo simpliciter negavit ex timore ; secundo magis perterritus, adjecit juramentum, et pejeravit.

Sed his verbis Matthæi ac Marci contrariari videtur, quod secundum Lucam, secunda negatio Petri facta est ad vocem viri.56 Porro, secundum Joannem, facta est ad vocem plurium ; item, secundum Joannem, facta est prope ignem in atrio. Dicendum, quod ancilla Petrum accusante, multi accurrebant, et diversi locuti sunt.57 Potuit ergo esse ut muliere loquente, unus virorum mox verba feminæ confirmaret : et sic Lucas asserit dictum a viro, quod Matthæus et Marcus referunt a femina dictum. Joannes vero dicit a pluribus dictum, quia non solum unus, sed plures viri verba ancillæ confirmabant : et forte excitati fuerunt ab ea ad loquendum cum Petro. Mulieres namque ostiariæ, quia viderunt Petrum cum trepidatione et verecundia quadam intrare et egredi, suspicabantur quod esset discipulus Jesu ; vel ex aliis signis hoc conjiciebant, puta ex habitu et apparatu. — Præterea quoque Joannes dicit secundam negationem factam prope ignem ; Matthæus vero, in exitu Petri. Hoc sic concordatur, quod Petro incipiente exire, facta dicatur. Non enim erat longum spatium seu magna distantia inter ignem et januam : ideo Evangelistæ non curaverunt locum tam determinate exprimere ; sed principaliter intenderunt ostendere quod Petrus ter negavit, quemadmodum Christus prædixit. Potuit autem esse, quod Petro se vertente ad exeundum, aliqui sequebantur eum, imponentes ei quod esset discipulus Jesu, sicut asseruit mulier.

73

Et post pusillum, videlicet facto intervallo quasi horæ unius58, secundum Lucam, accesserunt ad eum, hoc est ad Petrum, qui stabant in atrio, et dixerunt Petro :59 Vere et tu ex illis es, id est de numero discipulorum Jesu ; nam et loquela tua manifestum te facit, hoc est, ex modo locutionis tuæ innotescit quod sis Galilæus. Quamvis enim Galilæi essent Hebræi, et Hebræo idiomate uterentur, tamen in prolatione verborum aliqualiter differebant ab habitatoribus Judææ : quemadmodum cernimus homines diversarum provinciarum, licet etiam urbium, idem idioma diversimode pronuntiare, quamvis ejusdem consistant dominii.

Tunc cœpit detestari et jurare, quia non novisset hominem. Fuit enim tunc maxime territus, et statim capi timebat.60 Secundum Marcum, cœpit anathematizare, hoc est cum exsecratione jurare, imprecando sibi ipsi mala, si negando mentiretur. In quo patet magna fragilitas Petri, et verum esse quod ait Salvator :61 Sine me nihil potestis facere. Hanc tertiam negationem Lucas dicit factam ad vocem unius. Similiter Joannes addens dicit, quod ille unus fuit cognatus ejus cujus auriculam Petrus abscidit, dixitque Petro :62 Nonne te vidi cum illo in horto ? Sed hoc facile cum his concordatur, dicendo quod inter multos de quibus Matthæus et Marcus loquuntur, fuit unus magis importunus molestusque Petro. Propter quod Joannes et Lucas loquuntur singulariter de hoc uno.

Et continuo, hoc est statim Petro tertia vice negante, gallus cantavit secundo, secundum Marcum, ut dictum est. Unde Lucas : Adhuc, inquit, illo loquente, gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat illi :6364 Priusquam gallus cantet, ter me es negaturus. Hoc jam expositum est. Et egressus foras, flevit amare, hoc est amaritudinaliter, scilicet abundanter ac dolorose.6566 Quemadmodum in Luca habetur, Conversus Dominus respexit Petrum, hoc est, per misericordiam suam tetigit mentem Petri, ad verbi sui recordationem ac cordialem pœnitentiam. Vel forte corporaliter respexit Petrum. Potuit enim fieri ex ordinatione Christi, ut Petrus transeundo ante januam aulæ, introspiceret, et Christus cuncta prænoscens inspiceret eum, convertendo se ad januam domus, in qua erant luminaria copiosa.

Ex his constat, quod circa descriptionem trinæ negationis Petri, Evangelistæ multum diversimode loqui videntur quantum ad superficiem litteræ, quamvis in sensu et veritate concordent. Specialiter autem dissonare videntur in tribus : Primo, quantum ad horam seu tempus negationis; secundo, quantum ad personas ad quarum interrogationem Petrus negavit. Sed hæc duo jam declarata sunt quomodo concordari debeant. Tertio, quantum ad locum, sicut jam partim patuit atque expositum est.

Sed adhuc unum est in quo dissonare videntur, quod, ut mihi apparet, ceteris omnibus difficilius solvitur : quia secundum Joannem, prima negatio Petri fuit in domo Annæ; sed secundum seriem textus aliorum trium Evangelistarum, omnes tres negationes Petri in domo Caiphæ factæ probantur. Matthæus enim, Lucas et Marcus, de Anna nil scribunt, sed referunt Petrum esse secutum usque in atrium Caiphæ, et ibi ter Christum negasse.67 Denique ad hoc sancti doctores valde difformiter responderunt. Augustinus enim affirmat, quod Petrus negavit ter in domo Annæ. Alii dicunt, quod ter negavit in domo Caiphæ. Gorra vero refert, quod secundum Hieronymum et Bedam, Petrus semel negavit in domo Annæ, et bis in domo Caiphæ. Quamvis autem certissimus sim beatissimos Evangelistas in nullo errasse aut discordare, non tamen sufficio hanc difficultatem absolvere, nisi dicerem tres Evangelistas non loqui de eodem atrio, sed duobus : quod tamen (ut reor) dici non potest, sicut ex dictis elicitur. Quum enim Petrus primo negasset in atrio juxta ignem, et jam ab igne recederet, negavit secundo. Vel nisi dicerem quod Petrus negavit sæpius quam ter, licet negationes ejus principales fuerint tres dumtaxat. Sed nec hoc dicere audeo, quum nulla auctoritate probare id possim. Ideo aliqui dicunt, quod Evangelistæ in describendo trinam negationem Petri, loquuntur per anticipationem et recapitulationem.

Legitur quod Petrus egrediendo de atrio, introiit foveam quamdam inter montem Sion et Jerusalem, ibique fleverit. Refert quoque Clemens Papa in Itinerario, quod Petrus ex hac nocte traxit in consuetudinem, quod a primo gallorum cantu usque ad horam matutinam stetit in oratione, suam negationem uberrime deflens, ita ut facies ejus quasi adusta videretur.

Footnotes

  1. Joann. XVIII, 1. ↩

  2. Luc. XXII, 41. ↩

  3. Marc. V, 37. ↩

  4. Matth. XVII, 1; ↩

  5. Marc. XIV, 33. ↩

  6. Prov. XII, 21. ↩

  7. Eccli. XXX, 24, 25. ↩

  8. Is. XLII, 4. ↩

  9. Eccle. VII, 5. ↩

  10. II Cor. VII, 10. ↩

  11. Prov. XXVIII, 1. ↩

  12. Eccli. XXXIV, 16. ↩

  13. Luc. xxii, 41. ↩

  14. Ibidem. ↩

  15. Luc. xxii, 44. ↩

  16. Ibid. 33. ↩

  17. Ibid. 31. ↩

  18. Sap. ix, 15. ↩

  19. Luc. xxii, 53. ↩

  20. Luc. xxii, 47. ↩

  21. Joann. XVIII, 3. ↩

  22. Joann. XVIII, 3. ↩

  23. Marc. XIV, 44. ↩

  24. Galat. 1, 19. ↩

  25. Joann. VIII, 59; x, 39. ↩

  26. Luc. IV, 30; ↩

  27. I Thess. V, 26. ↩

  28. Rom. XVI, 16; ↩

  29. I Cor. XVI, 20; ↩

  30. II Cor. XIII, 12; ↩

  31. Eccl. IV, 25. ↩

  32. Luc. XXII, 48. ↩

  33. Joann. XVIII, 12. ↩

  34. Ibidem. ↩

  35. Ibid. 4. ↩

  36. Ibid. 5, 6. ↩

  37. Eccli. iv, 25. ↩

  38. Galat. i, 19. ↩

  39. Joann. xviii, 7, 8. ↩

  40. Ibid. 7, 8, 14. ↩

  41. Marc. XIV, 46, 47. ↩

  42. Galat. ↩

  43. Joann. XVIII, 10, 12. ↩

  44. Num. XXV, 11. ↩

  45. Luc. XXII, 49. ↩

  46. Ibid. 54. ↩

  47. Ibid. 51. ↩

  48. Matth. V, 44, 39. ↩

  49. Gen. IX, 6. ↩

  50. Eccle. X, 8. ↩

  51. II Mach. XV, 16. ↩

  52. Rom. XIII, 4. ↩

  53. IV Reg. XIX, 35. ↩

  54. Marc. xiv, 66, 67. ↩

  55. Joann. xviii, 25. ↩

  56. Luc. xxii, 58. ↩

  57. Joann. ↩

  58. Luc. xxii, 59. ↩

  59. Luc. xxii, 59. ↩

  60. Marc. xiv, 71. ↩

  61. Joann. xv, 5. ↩

  62. Joann. xviii, 26. ↩

  63. Luc. xxii, 60. ↩

  64. Luc. xxii, 60. ↩

  65. Marc. xiv, 68, 72. ↩

  66. Luc. xxii, 61. ↩

  67. Joann. XVIII, 13-17. ↩

Chapter 44 of 47