Skip to the text

Articulus 43

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : MANE AUTEM FACTO, CONSILIUM INIERUNT OMNES PRINCIPES SACERDOTUM.

MANE autem facto : quia ab hora captionis usque ad auroram non cessaverunt Jesum duris pœnis afficere, ut dictum est ; consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. Nondum enim habuerunt sufficientem accusationem propter quam præses gentilis cogeretur eum occidere, puta Pilatus, qui ignorantiam Dei habens, de blasphemia Dei Israel non multum curavit. Excogitaverunt ergo et alias objectiones, quas Lucas commemorat, ut dicetur.1 Et vinctum adduxerunt eum, tanquam mortis reum, forte manibus post tergum ligatis, et catena missa in collo ipsius. Solebant autem Judæi ligatos offerre judici eos quos morti dignos putabant. Et tradiderunt eum Pontio Pilato præsidi, hoc est Judæis præsidenti, ut judex a Romanis missus et constitutus.

Tunc videns Judas, qui tradidit eum, quod damnatus esset. Hoc dupliciter intelligi potest. Primo sic : Quod damnatus esset, hoc est, quod Jesus jam a Judæis esset morti adjudicatus, et a Pilato damnandus. Vel : Quod ipse Judas damnandus esset. Hoc enim Judas de se ipso perpendere potuit : primo, propter magnitudinem sui facinoris ; secundo, quia audivit a Christo, quem noverat esse prophetam verum et sanctum : Væ homini illi per quem Filius hominis tradetur.2 Pœnitentia ductus. Doluit enim de suo peccato ; sed non fuit vera pœnitentia, prout pœnitentia est virtus, vel sacramentum. Retulit, hoc est, reportavit vel reddidit, triginta argenteos, pro quibus vendidit Jesum, principibus sacerdotum et senioribus populi, a quibus acceperat eos, desiderans Christum a morte eripere. Forte quod Judas videns magistrum suum tam miserabiliter discoloratum, tam crudeliter tractatum, tam inhoneste ligatum, tam mendaciter accusatum, compassionem quamdam concepit ad eum propter innocentiam ejus. Dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. Frequenter nomine sanguinis, totus homo, seu vita vel anima hominis designatur. At illi dixerunt : Quid ad nos? hoc est, quid spectat ad nos, quod peccasti innocentem prodendo? quasi dicant : Non curamus neque discutimus, an peccasti, vel non. In hoc pessime dixerunt. Si enim ipse peccavit innocentem vendendo, nonne et ipsi peccaverunt illum emendo, persequendo et occidendo? Tu videris, hoc est, tu opus tuum conspice, et onus tuum porta.

Et projectis argenteis in templo, recessit cum immoderata tristitia ; et abiens, laqueo se suspendit ex desperatione, dicens cum Cain : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.3 Denique suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus ;4 et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem. Plus autem peccavit Judas desperando, quam Christum tradendo, quum desperatio sit peccatum in Spiritum Sanctum, et contra Divinitatem directe, videlicet contra infinitatem bonitatis et misericordiæ Dei. Proditio autem fuit directe contra Christi humanitatem.

Principes autem sacerdotum acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere, hoc est ponere, in corbonam, hoc est in gazophylacium, arcam, seu locum oblationum, ubi ponebantur ea quæ offerebantur in templo ad sustentationem ministrorum templi, et reparationem ipsius ; quia pretium sanguinis est, hoc est pecunia pro sanguine effundendo exposita. Timebant locum sanctum cruenta pecunia inquinari, culicem colantes, et camelum glutientes.5

Consilio autem inito, emerunt ex illis, hoc est pro argenteis memoratis, agrum figuli : qui forsitan dictus est ager figuli, quia ad figulum pertinebat, vel vasa fictilia ibi fiebant, vel terra pro vasis fictilibus faciendis inde tollebatur : quemadmodum apud Isaiam legitur de via agri Fullonis, ubi Isaias jubetur occurrere regi Achaz :6 qui ager vocatur Fullonis, quia in eo fullones vestes suas siccabant. In sepulturam peregrinorum, id est, ut peregrini non habentes sepulcra propria, in agro illo sepelirentur. Hoc fecerunt, misericordiam simulantes ; sed, secundum Hieronymum, eorum intentio fuit Christum diffamare, quatenus ex occasione illius agri et sepulturæ semper maneret memoria venditionis atque turpissimæ mortis Christi. Sed divina ordinatione hoc factum est ad memoriam impiæ venditionis et justæ ultionis Judæ, ac innocentis traditionis passionisque Christi. Propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach*, hoc est ager sanguinis, hoc est emptus pro pretio sanguinis Jesu, usque in hodiernum diem.7*

Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt principes sacerdotum et seniores populi, triginta argenteos, qui fuerunt pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel, hoc est a Juda, ut ponatur plurale pro singulari, sicut frequenter fit in Scripturis; et dederunt, hoc est exposuerunt, eos in agrum figuli, id est pro agro hujusmodi, sicut constituit mihi Dominus. Ista auctoritas non invenitur in Jeremia, hoc est in libro ejus vulgato et authentico quem habemus. Lyra autem dicit, quod Hieronymus vidit hanc auctoritatem in quodam libro Hebraico, qui adscribebatur Jeremiæ. Sed sciendum, quod Hieronymus dicit sibi a quodam Judæo de secta Nazarenorum oblatum esse librum apocryphum, quem dicebat ille Judæus esse Jeremiæ. Verum allegatio apocryphorum non est solida in Scripturis. Potuit tamen esse quod evangelista Matthæus, Spiritu Sancto docente, agnovit Jeremiam ista dixisse verbo solo vel scripto. Hieronymo vero apparet, quod allegata auctoritas sumpta sit ex Zacharia: et ita, quod dicitur in textu, Jeremiam, non est de textu, sed creditur ab aliquo additum. Porro apud Zachariam sic habetur: Dixi: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam; et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Projice eos ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis.8

Jesus autem stetit ante præsidem, capite inclinato, vultu in terram demisso, vinctis manibus, silentibus labiis, atque mitissimo corde. Et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum?

Quemadmodum in Joanne inducitur, quum Judæi duxissent Jesum ad Pilatum in prætorium, et non vellent introire prætorium, hoc est locum viri gentilis, ne macularentur, Pilatus exivit ad eos, et videns Jesum ligatum tanquam mortis reum, interrogavit causam mortis, dicendo:910 Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Scivit enim Pilatus consuetudinem esse Romanis, ut neminem damnarent ad mortem, nisi præsentes haberent accusatores, et locum se defendendi acciperet: et hanc legem voluit Pilatus servare in Christo. Cui primo responderunt Judæi:11 Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Quibus dixit Pilatus:12 Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Tanquam diceret: Si vultis ut ego non inquiram causas judicii, sed reputem vos tantæ justitiæ, ut certum sit quod non offeratis mihi innocentem sic vinctum: ergo et vestrum judicium sufficiat, nec requiratis ut ego eum condemnem. Cui Judæi: Nobis, inquiunt, non licet interficere quemquam.13 Quumque Pilatus non contentaretur accusatione confusa ac dubiosa, cœperunt Judæi Jesum accusare in tribus, ut evangelista Lucas refert.14 Dicebant enim: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram (ecce primum), hoc est, comprehendimus eum seducere populum Judæorum sua doctrina pestifera; et prohibentem tributa dari Cæsari (ecce secundum); et dicentem se Christum regem esse (ecce tertium). Duo prima objecta Pilatus non advertit, quia quum esset gentilis, de lege et documentis Judæorum non curavit.

Secundum quoque scivit esse mendosum, quia percepit Christum dixisse Herodianis: Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari, et quæ sunt Dei, Deo. Tertium vero attendit, quoniam imperator Romanus præcepit ne sine suo consensu aliquis usurparet sibi nomen regis.15 Et quia Judæi serviebant ei sub tributo, propterea interrogavit Christum, an esset rex Judæorum.

Dicit illi Jesus: Tu dicis: hoc est, verum est quod sum rex. Hanc responsionem divus Joannes plenius descripsit. Nam primo Christus dixit: Regnum meum non est de hoc mundo.16 In quo satisfecit Pilato, et Cæsari, qui non regnavit nisi temporaliter in sæculo isto. Deinde dixit ad Jesum: Ergo rex es tu? Cui Christus respondit: Tu dicis, quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.17 Quumque Pilatus dixisset, Quid est veritas?18 statim exiit ad Judæos, volens excusare atque dimittere Jesum.

Et quum accusaretur Jesus a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit, ut patientiæ et mansuetudinis daret exempla, et quia mortem evadere noluit. Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer, sciens quod facillime se potuisset excusare, præsertim quum haberet judicem pro se.

Hoc loco omittit Matthæus, quod solus Lucas commemorat, quod Judæis dicentibus, Commovet populum, incipiens a Galilæa, Pilatus interrogat an Galilæus esset.19 Et quum cognovisset, misit eum ad Herodem, qui viso Jesu, gavisus est valde, quia diu optavit eum videre propter famam ejus, speravitque aliquod miraculum videre ab eo fieri. Quumque multa quæsisset a Jesu, et nullum ab eo responsum susciperet, sprevit eum cum suo exercitu, et illusum ac alba veste indutum remisit Pilato.20

Per diem autem solennem, hoc est in solennitate Paschali, consueverat præses dimittere populo Judæorum, vinctum unum, quem voluissent, id est aliquem captum quemcumque petissent, in memoriam liberationis patrum suorum de terra Ægypti. Hoc enim Judæi obtinuerunt a Romanis. Habebat autem præses Pilatus tunc vinctum unum insignem, hoc est famosum, non nobilem, sed in malitia eminentem, qui dicebatur Barabbas: qui propter homicidium a se factum in Jerusalem, missus fuerat in carcerem.2122 Secundum Lucam, fecit et seditionem.23 Joannes autem vocat eum latronem.

Congregatis ergo illis, videlicet principibus sacerdotum et plebe Judæorum, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis? Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus? Pilatus toto affectu cupiens Jesum eripere, proponit eis duos dumtaxat, unum sceleratissimum, et alium innocentem, putans quod nullo modo eligerent Barabbam sibi dimitti, sed Jesum. Et ergo subtiliter proposuit eis electionem inter hos duos. Sed unde vel quomodo scivit Pilatus, homo paganus, loqui de Christo? Et respondendum, quod habitans inter Judæos, potuit scire quod exspectarent adventum Christi, et quod aliqui dicerent Jesum esse Christum. Non enim dubium est quin sæpe audivit mentionem de Christo, præsertim in die Palmarum, propter solennissimam illam processionem. Et rursus, quia Judæi jam dixerunt Pilato quod Jesus diceret se esse Christum, ideo sic repetivit, dicendo: An Jesum qui dicitur Christus? Cur autem voluerit Jesum eripere, subditur: Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum sibi pontifices ac Judæi.24 Nam accusationes eorum invenit falsas, aut insufficientes. Et forte ante et aliunde percepit, quomodo Jesus aperte et fiducialissime increparet principes sacerdotum, Scribas et Pharisæos: quod Pilato bene complacuit, quia non dilexit Judæos, sicut nec ipsi eum, imo vicissim interfecit magnam partem eorum.

Omittit hoc loco Matthæus, quod refert evangelista Lucas, quemadmodum Christo ab Herode reverso, dixit Pilatus Judæis: Nullam causam mortis invenio in eo. Corripiam ergo, hoc est, flagellari faciam illum; et dimittam:25 quia si in verbis offendit, pro hoc sufficit pœna flagellationis. Tuncque Pilatus fecit eum gravissime flagellari, ut Judæorum mitigaret furorem.

Sedente autem eo, puta Pilato, pro tribunali, hoc est in sede judiciaria, ad judicandum de Christo, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi et justo illi, id est, non præsumas aliquid agere contra eum; multa enim passa sum hodie, hoc est hoc die naturali, videlicet in aurora, ut creditur (solent enim conjuges magnatum, per tempus remanere in lecto, surgentibus viris), per visum, id est in visione, propter eum, hoc est occasione ejus, et ob hoc ut procurem a te liberationem illius. Diabolus nempe, qui ab exordio conatus est hominum impedire salutem, nunc quoque uxorem Pilati instigavit per suggestiones comminatorias factas in somno, ut probabilius dicitur, ut virum suum induceret ad Christi liberationem, adjiciens minas nisi hoc faceret. Sed cur diabolus, qui paulo ante misit in cor Judæ, ut traderet Jesum, nunc mittit in cor mulieris, ut redimat eum?26 Dicendum, quod dæmon frequenter vacillavit in notitia Christi : nunc æstimans eum esse Christum, propter divinitatis insignia; nunc arbitrans oppositum, propter humanitatis infirma. Quum ergo Judam incitavit ad Christi proditionem, putavit quod non esset Christus. Verum, in ipsa nocte, et deinceps, incredibilem mansuetudinem, patientiam atque constantiam Christi conspiciens, cernensque Scripturas de Christi passione prædictas jam in ipso pro parte impletas, et cito timens complendas, videns quoque, ut creditur, consolationem Sanctorum in limbo; cœpit vehementer conjicere, quod ipse esset verus Messias, timensque vinci ac spoliari ab eo, incitavit mulierem ad ea quæ dicta sunt.

Principes autem sacerdotum, Annas et Caiphas maxime, et seniores, persuaserunt populis, hoc est vulgo, ut peterent Barabbam sibi dimitti, Jesum vero perderent, hoc est, crucifigi exposcerent.

Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt : Barabbam. Dicit illis Pilatus : Quid ergo faciam de Jesu qui dicitur Christus? Dicunt omnes : Crucifigatur. O excæcatissimi, ingratissimi, crudelissimique Judæi, qui eum qui vobis ac filiis vestris tanta bona fecit, omnes infirmitates sanando, dæmoniacos liberando, mortuos suscitando, esurientes alendo, ignorantes docendo, vestram cæcitatem atque futuram destructionem deflendo, latroni et homicidæ ac seditioso postponitis, deteriorem censetis, et turpissima itemque acerbissima morte necari depositis! Ait illis præses : Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant, dicentes, Crucifigatur;27 et, Tolle, tolle eum. Tunc vere impletum est quod Christus ait in Psalmo :28 Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Et per Jeremiam : Facta est (inquit) mihi hereditas mea quasi leo in silva, dedit contra me vocem suam.29 Tunc quoque impletum est illud Osee : Ego erudivi eos, et in me cogitaverunt malitiam, et locuti sunt contra me mendacia.30

Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, laborando pro Christi liberatione, sed magis tumultus fieret, hoc est perturbatio populi, importunis precibus, irrationabilibusque clamoribus ad contrarium laborantis. Quod enim per rationem atque justitiam adipisci non poterant, precibus, clamoribus, comminationibus, et communi instantia impetrare conati sunt. Accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus (sic enim mulier ejus ei mandavit : Nihil tibi et justo illi) : id est, occisio ejus mihi non imputetur, quia invitus eum condemno, quem innocentem et ex invidia traditum scio. Vos videritis, id est, vos ipsi pensate quid facitis, quia non ego, sed vos eum occiditis.

Et respondens universus populus, a sacerdotibus pessime informatus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios, id est posteros nostros, filios ac filias : hoc est, nobis et posteris nostris imputetur crucifixio ejus, et si quid culpæ consistit in ejus occisione, hanc capimus super nos, et te immunem fatemur. O crudelissimi patres, et rabidissimi canes, quibus non sufficit condemnatio propria, sed totam posteritatem tanto piaculo precantur esse obnoxiam ! Denique exaudita est et impleta eorum oratio, quoniam teste Apostolo, pervenit super eos ira Dei usque in finem.31 Quod Psalmista quoque prædixit : Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.32 Itaque non amplius pertinet populus Judæorum ad Deum, quemadmodum in Daniele legitur prophetatum: Non erit ejus, scilicet Christi, populus qui eum negaturus est; et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio.33

Tunc Pilatus dimisit illis Barabbam ; Jesum vero flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur, id est, ad mortem eum condemnavit. Et in hoc vehementer peccavit, quamvis minus quam pontifices et Judæi. Scivit enim quod per invidiam esset sibi oblatus et innocens: et tamen ex timore Cæsaris, et propter populi strepitum, et forte propter favorem pontificum, damnavit innoxium. Quod nequaquam facere debuit, quia quum esset judex, pro nulla re debuit æquitatem relinquere: quia secundum Philosophum in Ethicis, judex debet esse velut animata justitia, vivaque lex, ab æquitatis tramite nusquam deflectens. Item, quia Pilatus dixit ad Jesum, Potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te, non debuit potestate sua abuti.34

27

Tunc milites præsidis, suscipientes Jesum in prætorio, etc. Hoc loco evangelista Matthæus non servat ordinem historiæ, narrando res gestas eo ordine quo factæ sunt. Quod enim hic subditur post Christi condemnationem, de ejus illusoria induitione, spinea coronatione, consputatione, etc., factum fuit antequam judicaretur ad mortem. Quemadmodum enim apud Joannem habetur, ad hoc Pilatus fecit Jesum flagellari atque illudi, ut Judæi cernentes eum tam miserabiliter pœnaliterque tractatum, cessarent a persecutione ipsius.

Sic quippe habetur in Joanne: Exivit iterum Pilatus, et dixit Judæis: Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis quia nullam in eo causam invenio. Exivit ergo Jesus, portans spineam coronam, et purpureum vestimentum. Et dicit eis Pilatus: Ecce homo.35 Quum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant:36 Crucifige, crucifige eum. Quod igitur hoc loco subjungitur, per recapitulationem describitur. Tunc milites præsidis, suscipientes Jesum in prætorio, id est in domo judicis. Prætorium enim, secundum Bedam, est sedes vel domus in qua prætores seu præfecti sedebant ad discernenda negotia populi: et dicuntur prætores, quasi præceptores, quoniam civibus dabant præcepta. Congregaverunt ad eum universam cohortem, id est multitudinem intrantium prætorium. Judæi enim non intrabant, ne macularentur, ut dictum est.37 Cohors vero fuit multitudo subjecta tribuno. Hanc congregaverunt, ut pœna et illusio Christi coram tanta multitudine et in loco patenti, essent majores et erubescibiliores.

28

Et exuentes eum vestimentis suis, chlamydem coccineam circumdederunt ei, hoc est, veste seu chlamyde rubea, ad similitudinem purpuræ, induerunt Jesum, illudendo ei, quoniam dixit se regem. Hanc enim chlamydem vocat Joannes purpureum vestimentum: et aliqui dicunt, quod fuit aliud vile rubeum simile purpuræ. Et plectentes coronam de spinis, id est de juncis marinis acutis instar spinarum, posuerunt super caput ejus pro diademate. Refert Lyra se audisse a quodam qui fuit ultra mare cum S. Ludovico rege Franciæ, quod in littore maris sensit puncturas juncorum per calceos. Et arundinem, id est calamum, posuerunt in dextera ejus pro sceptro regali. Et genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: Ave, rex Judæorum.

29

Et exspuentes in eum, tanquam in vilissimum hominem, ex vehementi contemptu, acceperunt arundinem, et percusserunt caput ejus cum arundine, ut imprimerent illas spinas punctivas sacratissimo capiti ejus.38 Quo facto, cœpit sanctissimus sanguis ejus ex diversis divini capitis vulneribus, quasi ex vivis ac purissimis fontibus, copiosissime emanare, et per benedictum vultum ejus descendere, ita ut tota facies ejus gratiosissima sanguine perfunderetur.

30

Compassionem et intentissimam considerationem hæc exigunt, et expositione non indigent. Quis enim hæc diligenter perpendens, poterit dulcissimo Agno, innocenti Filio Dei non compati, et ejus amore non affici, ad sustinenda adversa non animari? Præterea, si non amamus eum quia bonus, quia Deus et frater est noster, saltem idcirco eum amemus quoniam tanta pro nostra salute perpessus est, tantaque nobis beneficia est largitus, et majora spopondit.

Advertendum, quod secundum Chrysostomum, milites ista fecerunt, non jussu Pilati, sed a Judæis promissione donorum corrupti. Hoc et ego æstimare solebam, quando putavi hæc facta eo ordine quo hic a Matthæo narrantur: quia Pilatus non intendebat Jesum tam crudeliter persequi. Verum modo considerans ex evangelio Joannis, quod facta sunt hæc ante prolationem sententiæ contra Christum, potius cum Augustino dicendum opinor, quod fecerunt ista ex jussu vel permissione Pilati, cui hæc placuerunt, quatenus Judæi videntes Jesum tam inhumane afflictum, contemptum, irrisum, permitterent eum transire.

31

Joann. xix, 17.

Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, ut in illis magis cognosceretur, et ea sibi sub cruce dividerent; et duxerunt eum extra Jerusalem, ut crucifigerent eum extra portam. Et bajulans sibi crucem exivit, secundum Joannem.

32

Marc. xv, 21.

Ibidem.

Joann. xix, 17.

Luc. xxiii, 32.

Exeuntes autem, invenerunt hominem Cyrenæum, id est a tali loco oriundum seu appellatum, venientem de villa aliqua obviam eis versus Jerusalem, nomine Simonem, patrem Alexandri et Rufi, secundum Marcum: qui erant discipuli Christi, ut dicit Hieronymus: Hunc angariaverunt, hoc est, timore et minis coegerunt, ut tolleret crucem ejus. Sciendum quia ut ait Joannes, Jesus egrediendo a prætorio et civitate, bajulavit propriis humeris lignum crucis ad spatium aliquod; deinde milites vel Judæi, timentes ne Christus sub onere crucis in via deficeret, sicque futuras pœnas compendio quodam redimeret, imposuerunt huic Simoni ferre crucem. Præterea, eduxerunt Jesum inter duos latrones crucifigendos: qui non leguntur sua patibula bajulasse, ut eductio Jesu ex hoc confusibilior appareret.

O Pater æterne, quanta pro nobis infelicissimis hominibus et miseris vermiculis, pertulit unigenitus Filius tuus! Quantum tibi et illi regratiari tenemur! Sed et hoc in omnibus his consideratione dignissimum, quid in universis pœnis Christi prædictis atque dicendis, passa sit affectuosissima, mitissima atque piissima mater ejus.

Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha Hebraice, quod interpretatur Calvariæ locus, quoniam plenus fuit calvariis reorum ibi occisorum, suspensorum, seu decollatorum. Refert Hieronymus fuisse opinionem Origenis cujusdam, quod ideo locus ille dictus sit Calvariæ, quoniam ibi sepultus sit Adam, et ejus caput illic conditum fuit; et quod ideo ibi crucifigi voluit Christus, ut ejus sanguis super primi hominis tumulum distillaret, eumque cum sua posteritate redimeret. Quamvis autem ista expositio sit favorabilis mulcensque auditum, non tamen est vera, quoniam in libro Josue legitur Adam sepultus in Hebron. Propter quod civitas illa olim vocabatur Cariatharbe, hoc est civitas quatuor, eo quod ibi sepulti sint quatuor magni patriarchæ cum suis uxoribus, scilicet Adam cum Eva, Abraham cum Sara, Isaac cum Rebecca, Jacob cum Lia. est

Josue xiv, 15.

Gen. xlix, 29-31.

Marc. xv, 23.

Joann. xix, 29.

Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. Marcus refert, quod dederunt ei bibere vinum myrrhatum. Joannes vero vocat potum istum acetum. Dicendum ergo, quod potus iste fuit vinum amarum et acetosum, felle mixtum: quod Marcus dicit myrrhatum, vel quia etiam mixtum erat myrrha, quæ est amara, vel propter proprietatem, videlicet quia amarum fuit quemadmodum myrrha. Aliqui insuper dicunt, quod ministri talem potum dederunt damnatis, ut citius morerentur, sicque de illorum custodia expedirentur. Alii dicunt, quod seniores Judæorum ordinaverunt damnatis ad mortem dari vinum bonum et aromaticum, quatenus exhilarati, pœnam mortis minus attenderent, atque facilius tolerarent. Et hoc ordinasse leguntur, quoniam in Proverbiis Salomon scripsit: Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo; bibant, et obliviscantur egestatis suæ. In Jerusalem ergo, ut dicunt, fuerunt feminæ religiosæ, quæ

Prov. xxxi, 6, 7. pro Christo et latronibus talem potum dederunt ministris, qui veneno rancoris impleti, pro potu hujusmodi dederunt Christo vinum fellitum. Dixit enim Christus, Sitio: quia non solum spiritualiter sitiebat nostram salutem, sed corporalem sitim habebat maximam, ac pœnosam, quoniam ex maximo labore, et copiosa sanguinis sui effusione, corpus ejus siccatum adustumque fuit.39 Unde ait in Psalmo: Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis.40 Dixit autem, Sitio, secundum Joannem, ut Scriptura impleretur, videlicet prophetia David, in persona Christi dicentis: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.41

Et quum gustasset Jesus hoc vinum, noluit bibere multum de eo. Non enim erat refrigerativum naturæ, sed afflictivum. Ex hoc verbo Matthæi patet concordia inter Joannem et Marcum. Nam Joannes habet:42 Quum Jesus accepisset acetum. Unde constat quod aliquid bibit. Propter quod ait Matthæus: Quum gustasset. Porro Marcus sic habet:43 Dederunt ei bibere vinum myrrhatum, et non accepit, hoc est, parum inde potavit: sicut de eo qui modicum bibit, dicimus, Nihil bibit. Quod enim modicum est, pro nihilo reputatur, secundum Philosophum.

Footnotes

  1. Luc. XXIII, 2, 5. ↩

  2. Matth. xxvi, 24. ↩

  3. Gen. IV, 13. ↩

  4. Act. I, 18, 19. ↩

  5. Matth. xxiii, 24. ↩

  6. Is. VII, 3. ↩

  7. *Hacelda- ma ↩

  8. Zach. xi, 12, 13. ↩

  9. Ibid. 29. ↩

  10. Joann. xviii, 28. ↩

  11. Joann. xviii, 30. ↩

  12. Ibid. 31. ↩

  13. Ibidem. ↩

  14. Luc. xxiii, 2. ↩

  15. Matth. xxii, 21. ↩

  16. Joann. xviii, 36. ↩

  17. Ibid. 37. ↩

  18. Ibid. 38. ↩

  19. Luc. xxiii, 5. ↩

  20. Matth. xxiii, 13 et seq. ↩

  21. Luc. xxiii, 19. ↩

  22. Ibidem. ↩

  23. Joann. XVIII, 40. ↩

  24. Ibid. 6-11. ↩

  25. Luc. xxiii, 22. ↩

  26. Joann. xiii, 2. ↩

  27. Dan. xix, 15. ↩

  28. Ps. xxi, 17. ↩

  29. Jer. xii, 8. ↩

  30. Osee vii, 15, 13. ↩

  31. I Thess. ii, 16. ↩

  32. Ps. lxviii, 25. ↩

  33. Dan. ix, 26, 27. ↩

  34. Joann. xix, 10. ↩

  35. Ibid. xix, 5. ↩

  36. Ibid. 4-6. ↩

  37. Joann. xviii, 28. ↩

  38. *percutie-bant* ↩

  39. Joann. xix, 28. ↩

  40. Ps. xxi, 16. ↩

  41. Ps. lxviii, 22. ↩

  42. Joann. xix, 30. ↩

  43. Marc. xv, 23. ↩

Chapter 45 of 47