Articulus 3
EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : VÆ QUI COGITATIS INUTILE.
VÆ qui cogitatis inutile. Quidam asserunt loqui Prophetam ad decem tribus; alii vero, ad duas. Sed ad totum duodecim tribuum populum referri hæc possunt. Væ temporalis captivitatis et æternæ damnationis imminet vobis, nisi pœnitueritis, qui cogitatis inutile, id est nociva, seu aliis infligere nocumenta. Quorumdam enim pœna hic incipit, et in futuro continuatur. Constat autem ex isto, quod in cogitatione consistat peccatum. Propter quod Dominus ait in Isaia :1 Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Et operamini malum in cubilibus vestris, exercendo luxuriæ vitia. Unde in Amos præhabitum est : Væ qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris.2 In luce matutina, id est cito, festinanter, et mane in ipso diluculo, dum lux solis incipit emicare, faciunt illud, id est, male cogitata in nocte ad effectum deducunt; quia contra Deum, id est divinæ voluntati ac jussioni contraria, est manus, id est operatio eorum, vel potestas quam a Deo sortiti sunt, qua abutuntur. Unde apud Job dicitur :3 Cucurrit impius adversus Deum. Et in Levitico Dominus ait frequenter :4 Si ambulaveritis ex adverso mihi.
Deinde specificat mala istorum. Et concupierunt agros aliorum. In quo patet avaritia horum, quum Dominus jusserit in Exodo :5 Non concupisces rem proximi tui, non agrum, non servum, etc. Et violenter tulerunt, id est, per potentiam abstulerunt, tanquam raptores et inferiorum oppressores. Et domos alienas concupiscendo, rapuerunt eas vel contenta in eis. De talibus dicitur in Isaia : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis. Numquid habitabitis vos soli in medio terræ?6 Et calumniabantur virum, id est viros egenos, vel subditos aut quietos, et domum ejus, id est posteritatem, prolem, seu familiam, virum et hereditatem ejus, id est possessiones, nec ætati virili nec juvenili parcentes, et proximos suos persequentes in personis et filiis ac rebus eorum. De hac violentia et crudelitate, præsertim quantum ad decem tribus, dictum est plenius super Osee et Amos. Illos enim præcipue persequebantur ac spoliabant, qui relictis aureis vitulis, pergebant ad templum Jerusalem adorare Dominum.7 Prophetæ autem, quantum ad materiam, in multis coincidunt, quamvis in forma verborum atque metaphoris distinguantur. Nec mirum, quoniam multi eorum eodem tempore et ad eosdem vaticinabantur.
Idcirco, id est propter hæc mala culpæ, hœc dicit Dominus : Ecce ego cogito super familiam istam, id est tribus Israel, malum, id est justam punitionem seu ultionem : quæ non est mala in se, sed patientibus nocet seu dura est, et mala apparet ; unde non auferetis colla vestra, id est, illud non effugietis, sed portare cogemini, eique subdemini, quemadmodum collum subjicitur oneri. Solent enim circa collum pondera deferenda locari : ideo nomine colli totum, videlicet homo puniendus, signatur. Et non ambulabitis superbi, id est collo erecto in signum interioris tumoris, sed inimicis eritis subditi ac depressi. Cordis namque superbia in incessu solet lucere. Quoniam tempus captivitatis vobis instantis, pessimum est, id est plenum adversitatibus et vindicta : quamvis tempus in se ipso malum non sit, sed secundum ea quæ in ipso fiunt, dicitur bonum vel malum, melius sive deterius. Hæc autem impleta sunt tempore captivitatis decem tribuum ab Assyriis, et duarum a Chaldæis:8 imo et a Romanis, quia tempore Christi prædicta peccata in populo Judæorum fuerunt. Et post Christi ascensionem bona primitivæ Ecclesiæ partim diripuerunt, atque ex Judaismo in Christum credentes multipliciter calumniabantur, secundum quod dicit Apostolus:9 Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.
In die illa captivitatis vestræ, sumetur super vos parabola: id est, de vobis seu vestra calamitate accipietur atque dicetur ab adversariis vestris proverbium quoddam derisorium. Unde per Jeremiam Dominus ait frequenter:10 Ponam locum istum in sibilum et in parabolam omnibus transeuntibus per eum. Et cantabitur ab æmulis vestris canticum cum suavitate, id est dulci melodia, dicentium, id est carmen vestrum seu de vobis compositum, qui dicitis: Depopulatione, id est cum magna direptione et oppressione, vastati sumus ab hostibus. Itaque miseriæ vestræ vertentur illis in canticum. De talibus enim rebus solent carmina fieri. Pars populi mei commutata est. Hoc Hieronymus exponit de templi destructione, eritque sensus: Pars populi mei, id est templum meum, quod solum in populo Judæorum habebam, commutata est, id est ad ruinam mutatum, seu demolitum a Chaldæis. Alii ita exponunt: Pars populi mei, id est decem tribuum, commutata est, id est dejecta. Antequam enim Salmanasar rex Assyriorum decem tribus vastavit, jam partim captæ occisæque erant a Theglathphalasar et Phul regibus Assyriorum.11 Quomodo recedet a me, id est a terra mea vastator illius (et sic verba istorum dicuntur in persona Dei), quum revertatur, qui regiones nostras dividat, id est, extraneis tradat ac mensuret ad possidendum? Salmanasar enim rex Assyriorum vastavit decem tribus, et tunc Osee rex Israel fecit pacem12 cum eo solvendo tributum. Postea vero conatus est rebellare, quærendo a rege Ægypti auxilium. Quo audito, Salmanasar rediit, et decem tribuum regnum destruxit, atque in terra illa alienas constituit gentes, ut legitur quarto Regum. Simile est de Nabuchodonosor, quantum ad duas tribus. Capto enim Joachin, constituit Sedeciam in regem. Quem quum audisset velle rebellare, reversus est, et duarum tribuum demolitus est regnum, et in suam potestatem regionem illam redegit.1314 Ideo subditur:
Propter hoc non erit tibi, o familia Israel, super quam cogito malum, mittens funiculum sortis, id est dans tibi partem hereditatis, in cœtu Domini, id est in terra promissionis, in qua sancti Domini habitaverunt, et quam Josue sorte divisit filiis Israel.15 Vel sic: Non erit mittens funiculum sortis in cœtu Domini, id est, nullus de populo Judæorum, qui erant exercitus Dei, mittet tibi mensuram hereditatis per sortem: quoniam terra promissionis aliis dabitur. Decem enim tribus usque in præsens privatæ sunt terra paterna. Et duæ tribus sub Chaldæis septuaginta annis fuerunt translatæ, a Romanis vero finaliter sunt expulsæ.
Consequenter reprimitur vana spes seu præsumptio Judæorum. Ne loquamini loquentes, id est, nolite loqui verba ista sequentia: Non stillabit super istos malum, id est, super tribus Israel partem ac populum Dei non irruet pœna quam minantur Prophetæ, non comprehendet istos confusio, id est ignominiosa captivitas, et sub hostibus dejectio, dicit domus Jacob, id est familia Judæorum. Numquid abbreviatus est spiritus Domini? Ista sunt verba quibus sibi inanem spem mutuo tribuebant, præsumendo de misericordia Dei, nec tamen cessando a vitiis, sicque peccantes in spem. Et est sensus: Numquid abbreviatus est spiritus Domini? id est, bonitas seu voluntas Dei, aliis larga ac benefactiva, non est utique minorata. De quo spiritu scriptum est in libro Sapientiæ: O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !16 aut tales sunt cogitationes ejus, ut scilicet cogitet super nos mala, et vetera vitia ulciscatur, tanquam severus et iracundus, qui omnibus clemens est, et maxime populo suo peculiari ?
Huic præsumptioni Deus respondet : Nonne verba mea bona sunt, id est pia et consolatoria bonique promissiva, cum eo qui recte graditur, id est justo seu pœnitenti qui in semitis justitiæ ambulat, non autem impœnitentibus et præsumptuosis ? quasi dicat : Bonus sum bonis, et severus iniquis non pœnitentibus. Secundum quod dicit Apostolus ad Romanos :17 Vide bonitatem et severitatem Dei : severitatem quidem in eis qui ceciderunt; in te autem bonitatem, si tamen permanseris in bonitate. Quod itaque Deus non parcit, non contingit ex abbreviatione spiritus ejus, sed ex duritia præsumptioneque nostra, juxta illud Isaiæ : Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata auris ejus, ut non exaudiat;18 sed iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis.
Et econtrario populus meus in adversarium consurrexit : id est, quum verba mea sint bona rectis, tamen vice versa populus Israel, qui debuit mihi per caritatem servire et amicabiliter consentire, factus est mihi resistens et inobediens, atque in adversarium commutatus, idola colens, et alia mala exercens. Unde Symmachus transtulit : Populus meus quasi inimicus restitit. Desuper tunicam pallium sustulistis, id est, vestimenta inferiorum seu impotentium violenter rapuistis. Et eos qui transibant simpliciter, id est innocentes et simplices, convertistis in bellum, eos impie impugnando, et ad resistentiam concitando, vel contra alios excitando. Potest quoque per pallium, Dei auxilium accipi; et per bellum, inobedientia seu rebellio contra Deum. Sacerdotes ergo et principes, per hoc quod quosdam bonos ac simplices a cultu Dei ad idololatriam aliaque piacula induxerunt, privaverunt eos auxilio Dei, et contra Deum incitaverunt quasi in bellum. Sic exponit Hieronymus. Mulieres populi mei ejecistis, id est, captivas ire fecistis vel expulistis, de domo deliciarum suarum, id est a propriis habitaculis, in quibus cum viris et liberis suis lætanter vixerunt; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum, avertendo filios earum a cultu divino, vel occidendo, vel in captivitatem mittendo, ita ut dicant : Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ?19
Surgite, et ite, id est, propter tanta facinora surgentes coacte, in captivitatem transibitis, quia non habetis hic requiem, id est, in propria terra non meremini quietam habere mansionem. Propter immunitiam ejus, id est culpam terræ seu plebis hujus, corrumpetur putredine pessima, id est captivitate et vastitate gravissima per Chaldæos sive Romanos.
Deinde Propheta ostendit se ista non dicere congratulando de imminentibus Judæorum periculis, sed vehementissime condolendo. Utinam non essem vir habens spiritum. Hoc dupliciter accipi potest. Hieronymus enim exponit sic : Utinam verus propheta non essem, sed pseudo, et Spiritu Sancto carerem, et mendacium potius loquerer, id est, falsa essent quæ futura prædico, quatenus multitudo Judæorum converteretur, et crederet in Filium Dei. Secundo exponitur sic : Utinam non essem vir habens spiritum, id est gratiam prophetiæ, et mendacium potius loquerer, id est non eveniret quod dico. Sed primæ expositioni potest opponi, quod homo non debet eatenus affici et compati aliis, ut velit caritate et gratia gratum faciente privari et pseudo consistere, quum dicat Salvator : Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat?20 Ordo quippe caritatis cadit sub præcepto. Secundæ quoque expositioni obviare videtur, quod homo non debeat veniale peccatum committere, ut liberet alium a mortali, vel quocumque tormento, quum peccatum sit infinitæ fugibilitatis. — Et respondendum, quod verba hujus sanctissimi Michææ, secundum expositionem primam accipi possunt per hyperbolen seu excessum, quomodo ait Apostolus : Optabam anathema esse a Christo pro fratribus meis Judæis ;21 et Moyses, Aut dimitte populo hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti.22 Talia nempe per excessum dixerunt, quoniam aliter plene exprimere non valebant caritatis suæ fraternæ fervorem. Porro, juxta secundam expositionem, mendacium sumitur materialiter, non formaliter, scilicet pro sermone qui aliunde ab effectu rationabiliter impeditur, et tamen sine intentione fallendi implendus asseritur.
Considerandum est in his, quantus erat in sancto hoc vate zelus salutis fraternæ, caritatisque fervor, qui maluit absolute gratia prophetiæ, quæ est gratia gratis data, et sine peccato potest amitti, carere et mendax quodammodo apparere, quam populum suum perire. Non talis videtur fuisse Jonas, qui petivit animæ suæ ut moreretur, quoniam prophetia ejus non implebatur :23 quamvis inter Prophetas non oporteat facere comparationem in talibus, quum spirituum ponderator sit Dominus;24 comparationes quoque odibiles sint.
Sed quia Propheta agnovit vaticinium suum certissime adimplendum, tanquam ad prædestinationis pertinens prophetiam, subjungit : Stillabo, id est, verba futuræ punitionis per modum pluviæ fundam, dicamque tibi in vinum et in ebrietatem, id est, illa tibi per modum poculi propinabo tam copiose, quod afflictionibus inebriaberis; et erit super quem stillatur, id est, qui effectum comminationis meæ patietur, ita quod stillatio verborum meorum cadet in eos de quibus subjungitur : populus iste, id est plebs Judæorum. Solet autem pœna abundans, potus vocari, et nomine calicis designari.
Præterea, post austeritatem instantis periculi, describit Propheta consolationem beneficii exhibendi, loquens in persona Dei : Congregatione congregabo Jacob totum te; in unum conducam reliquias Israel, etc. Locus iste multipliciter explanatur. Quidam enim exponunt hæc de reditu Judæorum a Babylonica captivitate : ex qua licet omnes Judæi reversi non sint, majores tamen et principaliores redierunt cum aliis plurimis; et universis data fuit a Cyro rege Persarum licentia redeundi.25 Videtur quoque expositio ista non dissona, si superiora de Babylonica captivitate elucidentur.
Alii vero exponunt de Judæorum generali conversione in fine sæculi, ut sit sensus : Congregatione, id est spirituali unione in fide catholica, individua caritate, speque divina, congregabo Jacob totum te, id est omnes duodecim tribus. Tunc enim omnes credent in Christum per prædicationem Eliæ, Christo testante : Elias quum venerit, restituet omnia.26 In unum conducam reliquias Israel pariter, id est electos Judæos qui tunc superstites erunt, ut omnium sit cor unum et anima una :27 quod et post Babylonicam captivitatem aliquo modo impletum est, juxta illud Jeremiæ, Dabo eis cor unum et animam unam.28 Ponam illum quasi gregem in ovili Ecclesiæ, id est, in militanti Ecclesia eos constituam sub imperio Christi, sub cujus directione obedienter procedent, sicut grex ovium sub virga pastoris. Tunc enim perfecte fiet unum ovile, et unus pastor.29 Quasi pecus in medio caularum, id est, in domibus et pascuis dominici ovilis collocabuntur, sicut jumenta in stabulis. Tumultuabuntur, id est, in maxima multitudine erunt, atque communi laude in Dei venerationem erumpent. Per hanc igitur tumultuationem non designatur commotio veræ quieti contraria, sed credentium inæstimabilis copia. Propter quod subditur : a multitudine hominum, præ nimia pluralitate fidelium. Ascendet enim, id est, Christus, de quo ista dicuntur, sicut patebit, in cordibus illorum erit, eosque docebit ac ducet, pandens iter ante eos : id est, viam salutis illis ostendet ad dirigendum pedes eorum in viam pacis, ut impleatur in illis illud A Verum expositio ista videtur impertinentior aliis, nec ad præcedentia aut consequentia condependentiam habet.3031 in Psalmo: Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. Dividet, et transibunt portam, id est rectam et arctam januam ducentem ad vitam: de qua scriptum est, Intrate per angustam portam;32 et denuo, Quam angusta porta et arcta via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam!33 Vel porta est fides Ecclesiæ, vel Baptismus, seu Christus, qui ait: Ego sum ostium. Qui autem non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Et egredientur34 per eam, transeundo de via ad patriam, de fide ad speciem, de merito ad præmium. Christus etiam protestatur:35 Si quis per me intraverit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Et transibit rex eorum coram eis: id est, Christus ductor erit eorum per gratiosam illustrationem, sicut ait Psalmista: Deduc me, Domine, in via tua.36 Unde in Exodo Moyses loquitur Domino: Si non tu ipse præcedas nos, non educas nos de loco isto: in quo enim scire poterimus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum?37 Et Dominus in capite eorum, id est in principio tanquam dux sui exercitus. Ipse quoque disseruit: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio illorum sum.38
Præterea, secundum Hieronymum, passus iste exponi potest pro tempore primi adventus Christi: qui tunc per se et Apostolos, electos Judæorum infra ecclesiasticam unitatem collegit, et reliquias Israel per gratiam salvas fecit.39 Soli autem electi Judæi, qui fidem et mores Patriarcharum sequuntur, reputantur in semine:4041 non enim qui filii carnis, hi filii. Illis quoque Christus præmemorata beneficia præstitit, et fideles valde auxit merito et numero, ut patet in Actibus. — Postremo, quidam exponit hæc de congregatione electorum Judæorum in limbo inferni, in quo quasi in ovili custodiebantur a Deo, donec Christus venit pandens illis iter ad regnum cœleste, in quod eos præcessit ac introduxit.
INSUPER moralitas hujus capituli patet ex præinductis frequenter.42 Quod enim in exordio scriptum est, Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris, referendum est ad Christianos qui mala cogitant cum rationis consensu; et ex deliberatione, non ex subita passione agunt inique, mala intra se proponentes, et vias callidas fallendi, seu cogitata exsequendi excogitantes, seu carnis libidini insistentes: quibus æternum væ imminet. In luce matutina faciunt illud, quorum pedes festinant ad mala;43 et totum diem infructuose, illicite et criminaliter expendentes, quum econtrario deberent totum tempus in pœnitentiæ exercitiis occupare. Unde de singulis talium scriptum est in libro Job: Dedit illi Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam.44 Et concupierunt agros, etc., et calumniantur virum. Hæc contra avaros, violentos et injuriatores dicuntur, quorum gravissima erit damnatio, quia directe agunt contra caritatem atque justitiam;45 et judicium sine misericordia fiet his qui non faciunt misericordiam: quanto magis his qui inferunt crudelitatem, nocumentum, seu violentiam?
Super talem pessimam familiam cogitat Deus malum tartareæ ultionis, quod nunquam evadent. Super hos quoque sumetur parabola, quia lætabitur justus quum viderit vindictam.46 Et qui tribulant nos diaboli, exsultabunt, si moti fuerimus recedendo a Deo, et pœnas inferi incidendo.47 Propter quod orat vir sanctus: Neque irrideant me inimici mei.48 Et Ecclesiasticus ait: Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu et consilio illorum, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat inimicus meus. Et cantabitur canticum cum suavitate. Tunc enim Sancti jucundissime canent: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.4950 Depopulatione vastati sumus. Hoc competit his qui invisibilium hostium tentationibus victi sunt, et funibus vitiorum constricti. Pars populi mei commutata est: quia nunc multi Christianorum summo et invariabili bono relicto, mutantur et convertuntur ad ista terrena et vana, ac pereunt. Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cætu Domini: id est, tibi qui talis es, non erit sors inter electos, nec Christi eris coheres, neque in cætu Sanctorum erit tibi participatio bonorum Domini in terra viventium.
Ne loquamini: Non stillabit super istos, etc. Hoc dicitur contra eos qui peccant in spe, et de misericordia Dei periculose confidunt, imo non vere confidunt, sed stulte præsumunt. Quibus advertendum est quod Dominus ait in Psalmo: Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.51 Unde Ecclesiasticus inducit: Non adjicias peccatum super peccatum, et dicas, Miseratio Domini magna est: misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.52 Et econtrario populus meus in adversarium consurrexit. Hoc dicit Christus adversus ingratos atque rebelles: quibus quum ipse tanta largitus sit atque spoponderit bona, illi econtra reddunt mala pro bonis.53 Et nedum propria corda, sed alios quoque a Deo avertunt, et divinæ legis jussionibus contraire non metuunt. Unde a parvulis quos in vitiis fovent ac instruunt, tollunt laudem Altissimi.54 Surgite, ite, quia non habetis hic requiem. Isti enim modo non pertinent ad mysticam unitatem fidelium. Et de eis ait Scriptura: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Ibunt ergo in ignem æternum.5556
Utinam non essem vir habens spiritum, etc. Exemplo hujus beatissimi vatis discere debent prælati, prædicatores, doctores, omnesque fideles, subditis et proximis suis errantibus, seu afflictis atque tentatis cordialiter condolere, succurrere, semperque adstare, et omne bonum terrenum saluti illorum postponere, quia et ordo caritatis id exigit. Et secundum Joannem, debemus pro fratribus animas ponere. Congregatione congregabo Jacob totum te, id est omnes Christianos electos vitia concalcantes: quos colligam in regno cœlorum in ovili triumphantis Ecclesiæ, sicut promisi dicendo: Vado parare vobis locum; et iterum veniam et assumam vos ad me ipsum.57 Itemque: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.58 Triticum enim Christus congregabit in horreum suum, paleas vero comburet igne inexstinguibili.59
Footnotes
-
Is. 1, 16. ↩
-
Amos vi, 1, 4. ↩
-
Job xv, 26. ↩
-
Lev. xxvi, 21, 40. ↩
-
Exod. xx, 17. ↩
-
Is. v, 8. ↩
-
Osee iv, ix, xii; Amos viii. Osee v, 1; vi, 9. ↩
-
IV Reg. xv, 29; xvii, 6; xxiv, 14; xxv, 11. ↩
-
Hebr. x, 34. ↩
-
Jer. xix, 8; xxv, 9, 18. ↩
-
IV Reg. xv, 29, 19. ↩
-
IV Reg. xvii, 3-6, 24. ↩
-
IV Reg. xxiv, 12-17; xxv, 1 et seq.; ↩
-
II Par. xxxvi, 10 et seq. ↩
-
Josue xiii-xxi. ↩
-
Sap. xii, 1. ↩
-
Rom. XI, 22. ↩
-
Is. LIX, 1, 2. ↩
-
Ps. CXXXVI, 4. ↩
-
Luc. IX, 25. ↩
-
Rom. ix, 3. ↩
-
Exod. xxxii, 31, 32. ↩
-
Jonæ iv, 3, 8. ↩
-
Prov. XVI, 2. ↩
-
1 Esdr. i, 2-4. ↩
-
Marc. ix, 11. ↩
-
Act. iv, 32. ↩
-
Jer. xxxii, 39. ↩
-
Joann. x, 16. ↩
-
Ps.LXVII, 25. ↩
-
Luc. i, 79. ↩
-
Matth.vii, 13. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Joann. x, 9, 1. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Ps.LXXXV, 11. ↩
-
Exod. XXXIII, 15, 16. ↩
-
Matth. XVIII, 20. ↩
-
Rom.IX, 27; XI, 5. ↩
-
Ibid. IX, 8. ↩
-
Act.XIII, 41-47; IV, 4, 32, etc. ↩
-
Expositio moralis. ↩
-
Is. LIX, 7. ↩
-
Job XXIV, 23. ↩
-
Jacob.II, 13. ↩
-
Ps. LVII, 11. ↩
-
Ps. XII, 5. ↩
-
Ps. XXIV, 3. ↩
-
Eccl. XXIII, 1, 3. ↩
-
Ps.CXXIII, 7. ↩
-
Ps. XLIX, 21. ↩
-
Eccli. v, 5-7. ↩
-
Ps. XXXIV, 12. ↩
-
Eccl.IX, 1, 3. ↩
-
Is. XXVI, 10, juxta LXX. ↩
-
Matth. XXV, 41, 46. ↩
-
Joann. XIV, 2, 3. ↩
-
Joann. XVII, 24. ↩
-
Matth. III, 12. ↩
Chapter 3 of 9