Articulus 4
EXPOSITIO CAPITULI TERTII : ET DIXI : AUDITE, PRINCIPES JACOB.
PROPHETA præsenti capitulo arguit eminentiores populi Israel de diversis excessibus. Et dixi: Audite, principes Jacob, et duces domus Israel, id est, reges, sacerdotes, principes, et judices totius Israeliticæ plebis, seu duodecim tribuum: Numquid vestrum est scire judicium? id est, indigni estis doceri a Deo, ad sciendum judicium discretionis inter bonum et malum, verum et falsum; vel judicium retributionis, quo quisque recipit quod meretur. Et tamen tenemini ratione officii vestri ad hoc, sed propter peccata vestra privamini veritatis notitia, sicut subjungitur. Qui odio habetis bonum, id est virtutes et veritatem, seu bonos ac justos, et1 diligitis malum prædictis bonis oppositum. Quamvis enim appetitus objectum sit bonum, videlicet verum sive apparens, multi tamen virtutes et veritatem seu justos odiunt per accidens, prout eorum affectionem impediunt a consecutione eorum quæ appetunt. Unde qui male agit, odit lucem; et qui cupit delectari illicite, odit justitiam corripientem ac punientem. Qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, id est, bona inferiorum diripitis, eosque depauperatis atque nudatis rebus ac vestibus, quibus velut pelle tegebantur, et carnem eorum desuper ossibus eorum, id est, etiam necessaria victui subripitis eis, ut macerentur. Qui comederunt carnem populi mei, id est, labores et possessiones eorum consumunt, juxta illud in Psalmo : Qui devorant plebem meam sicut escam panis; et pellem eorum desuper excoriaverunt. Et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete, id est in olla, et quasi carnem in medio ollæ, id est, igne tribulationis et persecutionis subditos quodammodo excoquebant, quemadmodum carnes in olla coquuntur.
Per hæc autem nil aliud designatur, nisi quod superiores multipliciter atque crudeliter nimis vexaverunt subjectos, spoliando, contristando, cædendo, lædendo vel occidendo. — Hoc quoque spiritualiter peregerunt, subditos subvertendo, seu bonis gratiæ destituendo, dum vel minis vel blandimentis, aut alio modo mihi ignoto, eos ad peccata inducunt. Sicque tollunt ab eis cutem, id est virtutes circa exterioris hominis decorem spectantes; carnem quoque, id est virtutes interiorum affectionum inordinationem frenantes, quæ sunt magis intrinsecæ homini quam prædictæ; et ossa, id est virtutes intellectuales et theologicales, ac dona, quæ sunt firmissima animæ munimenta ac arma, quibus et ceteræ virtutes sustentantur, quemadmodum ossibus caro. Itaque prædicta gratiarum charismata subditis condonata, pessimi præsidentes devoraverunt ac confregerunt, imo in nihilum redegerunt, dum directe vel indirecte ad culpam mortalem induxerunt subjectos. — Moraliter quoque hæc referuntur ad crudeles Christianorum principes, et immisericordes atque avaros prælatos Ecclesiæ, qui in spiritualibus ac temporalibus nocent subjectis, et opprimunt subditos. Qui potius sunt peremptores quam pastores : in quibus passiones ac vitia rationis lucem obtenebrant, ita quod verum non contuetur judicium, sed in judicando sequitur passionatos affectionum motus, amorem, cupiditatem, vel odium. Tunc, puta in die afflictionis et captivitatis Judæorum ab Assyriis vel Chaldæis, clamabunt ad Dominum, non ex caritate, sed necessitate servilique timore; et non exaudiet eos, quum nihil sit Deo acceptum, gratum aut meritorium, nisi ex caritate emanet. Et abscondet faciem suam, id est piam et gratiosam opem sive præsentiam, ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt, id est malitiose fecerunt, in adinventionibus suis, id est peccatis, quæ ex prævia quadam deliberatione, non ex impellente passione, fecerunt. Unde per Isaiam Dominus loquitur : Quum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et quum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. Quod de omnibus generaliter accipi potest qui tempore angustiæ invocant Dominum ex necessitate, non pura intentione, quem in prosperis contempserunt, quemadmodum in Proverbiis testatur : Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent ad me, et non invenient me, eo quod exosam habuerint disciplinam. Qui vult ergo exaudiri, agat quod instruit Isaias : Quærite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est.
D Insuper Propheta loquitur contra pseudoprophetas seu mendaces doctores. Hæc dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum, pacem et prospera promittendo ex parte Dei, quum propria mente talia confinxerint ad acquirendum
Joann. III, 20.
Ps. XIII, 4; LII, 5.
I Cor. XIII, 1-3.
Is. I, 15.
Prov. I, 28, 29.
Is. LV, 6. ab hominibus temporale emolumentum; qui mordent dentibus suis, id est, irrationabiliter loquuntur, dura annuntiando his qui eis nihil præstant, et sanctis vatibus detrahendo, et prædicant pacem dandam a Deo, ut lucrum obtineant, dicentes: Pax, pax; et non est pax. De talibus Dominus ait per Jeremiam: Ipsi currebant, et ego non misi eos. Et si quis non dederit in ore eorum quidpiam, id est aliquid cibi aut potus, vel similis rei, sanctificant, id est, quasi divino oraculo nuntiant, et prophetica auctoritate affirmant, super eum prælium esse venturum, id est, quod hostibus suis tradetur. Tales namque dicebant contemptores veri Dei ac Prophetarum, magnamque mereri vindictam.
Jer. vi, 14; viii, 11.
Ibid. xxiii, 21; xxix, 9.
Propterea nox, id est caligo erroris, vobis pro visione erit, id est, non veram illuminationem, o pseudo, habebitis, sed animæ cæcitatem; et tenebræ adversitatis seu justæ punitionis, vobis pro divinatione erunt, id est pro vaticinatione vestra conficta, quæ non est prophetia, sed divinatio, id est usurpata futurorum prænuntiatio. Itaque propter culpam confictæ prophetationis sustinebitis ultionem divinam. Et occumbet sol intelligentiæ, id est divinæ veritatis notitia: de quo fertur in Psalmo, Supercecidit ignis, et non viderunt solem; super prophetas mendaces, ita quod veritas deerit eis. Vel sol materialis atque sensibilis eis occumbit, dum claritas diurna non est eis in consolationem, eo quod debitis pœnis afficiantur. Et obtenebrabitur super eos dies, id est, omnia convertentur eis in materiam adversitatis, tempusque lucis tenebris adversitatis implebitur, quum Deus peccata eorum ulcisci inceperit. Et confundentur, qui vident visiones tales, falsas ac deceptorias. Quum enim mendosi fuerint inventi, et pœnis addicti, confusionibus suffundentur. Et confundentur divini, qui sibi usurpant prænuntiare futura contingentia proprio spiritu, vel diabolica revelatione. Qui dicuntur divini, quia quod Domini est proprium, scilicet futura præ-
Ps. LVII, 9.
Is. XLI, 23. sunt annuntiate, et sciemus quia dii estis vos), sibi usurpant. Et operient vultus suos omnes, id est, præ rubore optabunt latere, quia non est responsum Dei, id est, Deus eis veritatem non revelavit, neque revelat. — Hæc autem moraliter contra illos dicuntur, qui in Ecclesia Christi divitibus adulantur, et hominibus placentia prædicant, ex avaritia, ambitione, aut simili temporalis commodi affectione. Quibus convenit illud in Isaia: Et erunt, qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, præcipitati.
Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, id est constantia data a Spiritu Sancto, et dono Spiritus quod fortitudo vocatur, estque unum de septem donis Spiritus Sancti. Sum quoque repletus judicio discretionis ac rectæ sententiationis: quod est actus prudentiæ, tanquam habitus actum elicientis; et justitiæ, tanquam habitus in judicando regulantis; et virtute, id est efficacia in loquendo, vel sanctitate in operando, quam decet prædicatori inesse, ne et ipse reprehensibilis sit. Ut annuntiem Jacob, id est Judæis, scelus suum, id est idololatriam; et Israel, id est, eidem populo annuntiem, peccatum suum, sine timore corripiendo iniquos de quocumque peccato, ita ut eos qui corpus occidunt non timeam, sed pro veritatis defensione mori paratus sim. Simile est quod de se loquitur Jeremias: Misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit: Ecce dedi verba mea in ore tuo; ecce constitui te super gentes et regna. Christus quoque in Evangelio suis promisit: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Qui itaque taliter confortatur et informatur a Deo, verba ignea profert, quibus audientium corda moventur ac immutantur. Multi vero proprio sensu loquuntur: et nec sibi nec aliis prodest.
Audite hæc, principes domus Jacob, id est familiæ regni Juda, seu duarum tribuum, et judices domus Israel, id est ejus-
Is. IX, 16.
Ibid. XI, 2.
Matth. X, 28.
Jer. I, 9, 10.
Luc. XXI, 15.
10
11 dem populi vel decem tribuum. Potius tamen ista dici videntur ad duas tribus, quia mox subditur: Qui ædificatis Sion in sanguinibus. Qui abominamini judicium, id est, æquitatem et discretionem abhorretis, vel juste judicari seu corripi spernitis, detestantes judicia Prophetarum; et omnia recta, id est justas causas, pervertitis, judicando injuste. Hinc scriptum est apud Jeremiam: Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus?2 Et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me. Et apud Isaiam: Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad eos.3 Qui ædificatis Sion, id est domus vestras in Jerusalem, in sanguinibus, id est de rapinis pauperum, cæde insontium, occisione sanctorum, quorum substantiam diripientes, construitis habitacula vestra; et Jerusalem, id est urbem ipsam, ædificatis in iniquitate, id est de rebus illicite acquisitis, quas a subditis extorquetis, et exinde ruinas urbis reparatis.
Principes ejus in muneribus judicabant, id est, propter dona dabant injustas sententias; vel si juste judicabant, magis adspexerunt ad commodum temporale quam ad bonum spirituale, vendebantque sententiam, nec stipendio sui laboris erant recta intentione contenti. Et sacerdotes ejus in mercede docebant populum, id est, propter lucrum directe, spirituale pro temporali exhibentes: quum tamen ex officio haberent instruere plebem gratis, ad Dei honorem et animarum salutem; temporalia non quærentes, nisi secundario tanquam stipendium vitæ. Et prophetæ ejus in pecunia divinabant, id est, pseudo propter nummos mendosa vaticinia protulerunt. Propter quod dicitur in Isaia: Omnes diligunt munera, sequuntur retributionem;4 et in Jeremia, propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.5 Et super Dominum requiescebant, id est, divinæ auctoritati innitebantur; vel potius se inniti simulabant, quia ut eis a populo crederetur et copia rerum daretur, jactabant se ministros ac nuntios Dei. Vel, Super Dominum requiescebant, id est, de ejus bonitate præsumentes, dixerunt quietem, non impugnationem, esse futuram. Dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? id est imo Deus vere in nobis est: quum tamen Salomon dicat, Longe est Dominus ab impiis.6 Non venient super nos mala pœnæ, id est, hostibus non trademur, nec capiemur, sed a Deo tanquam populus ejus protegemur.
12 Propter hoc, id est propter præscripta peccata, Sion, id est illa pars Jerusalem in qua fuit templum atque palatium, quasi ager arabitur, id est, in solitudinem redigetur, ita ut possit arari, ædificiis destructis, habitatoribusque occisis; et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, id est, penitus dejicietur; et mons templi, id est mons Sion, in quo steterat templum, erit et convertetur in excelsa silvarum, id est, fruteta et arbores altæ crescent in eo. Quæ omnia impleta sunt tempore Babylonicæ captivitatis, quæ septuaginta annis duravit.7 Quoniam tamen præmemorata facinora erant in populo Judæorum tempore Christi, quemadmodum Christus in Evangelio docet, redarguendo sacerdotes, Scribas ac Pharisæos de simulatione et hypocrisi, de superstitione et ambitione, præsertim de avaritia et pauperum devoratione;8 ideo aliqui referunt ista ad primum Christi adventum, et captivitatem Judæorum a Romanis inflictam: præcipue, quoniam bona primitivæ Ecclesiæ diripientes principes sacerdotum ac judices, ædificabant Sion in sanguinibus, et in Jerusalem sanguinem Christi discipulorumque ejus fuderunt.9
Denique hujus prophetiæ atque Michææ istius mentionem efficit Jeremias. Quum enim sacerdotes et fallaces vellent Jeremiam occidere, quia Jerusalem dixit jam capiendam, surrexerunt quidam de senioribus, et dixerunt ad omnem cœtum populi:10 Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Juda, et ait ad omnem populum: Hæc dicit Dominus: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus Domini
Expositiones
11
Sep. n. 11
Pte. 11 in excelsa silvarum. Numquid morte condemnavit eum Ezechias et omnis Juda? Numquid non timuerunt et deprecati sunt Dominum, et pœnituit eum mali quod locutus fuerat contra eos?11 Hæc verba tam prolixe nunc allegavi, quia secundum allegantes hæc verba, præfatos videlicet seniores quorum allegationem Jeremias confirmare videtur, prophetia Michææ de destructione Jerusalem dicta fuit ad litteram pro tempore Ezechiæ, tanquam tunc adimplenda. Et secundum hoc, fuisset prophetia comminationis; postea tamen impleta fuit, ut dictum est.
INSUPER, secundum tropologicum intellectum, prælatis, sacerdotibus, doctoribus atque principibus Ecclesiæ dicitur :12 Audite, principes domus Jacob, id est Christianorum, qui sunt templum et domus Dei (de qua dicit Apostolus Timotheo :13 Scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei), et judices domus Israel, id est militantis Ecclesiæ, Deum fide conspicientis. Qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis. Hoc non omnibus, sed indignis atque nocentibus competit : qui in judicando sequuntur amorem et odium, non rationem et æquitatem; nec dignantur redargui, sed dicunt implicite illud Sapientiæ, Sit autem fortitudo nostra lex justitiæ.14 Qui ædificatis Sion, id est Ecclesiam, in sanguinibus, sacras Scripturas depravando, in cathedra pestilentiæ residendo, indignos ordinando, pusillos scandalizando; et de eleemosynis pauperum, de patrimonio Christi pretiosas structuras levando. Et hoc est ædificare Jerusalem in peccatis.
Postremo, quomodo principes in muneribus judicent, sacerdotes quoque in mercede doceant, et fallaces quidam ac superstitiosi divinent, non est meæ parvitatis describere, quum (proh dolor!) ista nunc ad oculum pateant :15 dum omnes quæ sua sunt quærunt, et temporalia spiritualibus præferunt; et hi qui alios ad salutarem timorem inducere obligantur, se ipsos ac alios vana promissione et periculosissima securitate decipiunt, dicentes : Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala.
Propter hoc Sion quasi ager aratur, quia status Ecclesiæ hinc decrescit, et corda fidelium a dæmonibus arantur, ac pessimo semine seminantur. Jerusalem quoque quasi acervus lapidum est, dum caritate frigescente, dura atque lapidea fiunt fidelium corda. Et mons templi vertitur in excelsa silvarum, dum virtuosi et contemplativi labuntur, in superbiam eriguntur, et mundi dignitatibus atque opibus gaudent. Quod præcipue referri potest ad quosdam specie tenus religiosos, regulam suam non observantes, et ad sæcularia adspirantes.16 Dicit autem Glossa circa hunc locum : Non debent ministri Ecclesiæ officia sua administrare propter pecuniam : non tamen prohibentur, quod ex officio debetur, acpire ad necessitatem, non ad luxuriam.
Footnotes
Chapter 4 of 9