Articulus 5
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : ET ERIT IN NOVISSIMO DIERUM MONS DOMUS DOMINI, ETC.
D ESCRIPTA Judaicæ plebis ultione, subjungitur ejusdem consolatio, de proximo adimplenda per Christum. Et erit in novissimo dierum, id est in ultima mundi ætate, quæ a Præcursore incepit : de qua dicit Joannes, Novissima hora est;1 et Paulus, Nos, inquit, sumus in quos fines sæculorum devenerunt;2 mons domus Domi-3 ni, id est mons Sion, in quo templum erat constructum: de quo in fine præcedentis capituli dicebatur, quod esset in excelsa silvarum;4 præparatus, id est sublimiter honoratus, in vertice montium, non per locorum mutationem aut corporalem erectionem, sed per divinorum miraculorum excellentiam: quoniam ipsemet Christus in hoc monte conversatus est, prædicavit, ultimam Cœnam fecit, corpus suum et sanguinem consecravit, ad discipulos clausis januis introivit, Spiritum Sanctum misit, multa quoque fecit prodigia in templo sito in monte isto.5678 Idcirco mons iste sublimatus est ultra montem Sinai et Thabor, vel quemlibet alium: præsertim ob Christi corporalem in eo præsentiam, propter quam, ut in Aggæo dicitur, major fuit gloria secundi templi quam primi.9 Et sublimis erit super colles, id est montes minores, in quibus tamen aliqua eminentia opera facta sunt. Et fluent ad eum populi: id est, conversi ad fidem, locum hunc ex devotione visitabunt, propter opera Christi in eo patrata, et quoniam ibi congregata fuit et Spiritum Sanctum recepit primitiva Ecclesia.10 Et properabunt ad eum gentes multæ, id est gentiles conversi, et dicent, se mutuo cohortando: Venite, ascendamus ad montem Domini. Consueverunt enim ex gentilitate conversi, omnia loca in quibus Christus conversatus fuit ac passus, devotissime ac frequenter invisere. Et ad domum Dei Jacob, id est Ecclesiam in Jerusalem congregatam.
Secundo, locus iste exponitur secundum Hieronymum, intelligendo per montem, Christum, Sanctum Sanctorum, in omni gratia eminentem secundum formam assumptam, qui præparatus, id est factus seu declaratus est, in vertice montium, id est omnibus Sanctis esse sublimior. Propter quod ait Baptista: Qui post me venit, ante me factus est, id est mihi prælatus.11 Et sublimis est super colles.12 Dedit enim illi Pater nomen quod est super omne nomen; et sine mensura Spiritum contulit ei.13 Et fluent ad eum populi: id est, tam ex Judaismo quam ex gentilitate conversi, per fidem, dilectionem et obedientiam accesserunt ad Christum, sicut ad caput, quatenus de plenitudine ejus accipiant, dicente Apostolo:1415 Accedamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus; et Psalmista, Accedite ad eum, et illuminamini.16 — Tertio exponitur passus hic, intelligendo per montem domus Domini, militantem Christi Ecclesiam: quæ præparata est in vertice montium, quoniam major et excellentior fuit gratia data Ecclesiæ Christi, quam Synagogæ, vel congregationi quæ fuit ante legem. Propter quod tempus evangelicæ legis, seu novi Testamenti, per excellentiam appellatum est tempus gratiæ. Paulus quoque de se et coapostolis suis testatur: Nos ipsi primitias Spiritus habentes.17 Denique ad Ecclesiam omnes electi a principio evangelicæ prædicationis confluxerunt, quoniam extra illam nemo salvatur.
Et docebit nos Christus de viis suis, id est evangelica documenta atque præcepta, quibus itur ad regnum cœleste. Hæc docuit Christus per Apostolos et adjutores ac successores eorum, per illuminationem quoque occultam et angelicam subministrationem. Et ibimus, credendo, sperando, amando, et bene agendo, adversa quoque æquanimiter tolerando, in semitis ejus, id est consiliis et doctrinis, sequendo vestigia Salvatoris.18 Viæ enim ejus, viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ.19 Ipse etiam est via ac janua. Quia de Sion egredietur lex: id est, Evangelium Christi primo ab Apostolis publice et aperte prædicabitur in templo sito in monte Sion; et deinde promulgabitur ad omnia climata orbis; et verbum Domini, id est prædicatio Evangelii, de Jerusalem procedet ad alia loca. Quum enim in die Pentecostes recepissent Apostoli Spiritum Sanctum, mox ingressi sunt templum, Christi Evangelium constantissime prædicantes, quod postmodum in toto mundo prædicaverunt.20 Unde eis dixerat Christus: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.21
3 Et judicabit, id est, discernet Christus, inter populos multos, quosdam vocando ad fidem et gratiam, quosdam autem derelinquendo; et corripiet gentes fortes usque in longinquum. Omnium enim gentium vitia per discipulorum suorum prædicationem redarguit. Christus quoque proprio ore, conversando inter homines, corripuit eos. Denique duplex est judicium, scilicet discretionis, quo inter electos et reprobos Christus secernit; et remunerationis, quo singulis quod merentur retribuit. Christus autem in primo suo adventu non fecit in sæculo isto judicium remunerationis seu damnationis. Propter quod ait apud Joannem: Non misit Deus Filium suum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum;22 et apud Lucam, Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare.23 Istud autem judicium faciet in secundo suo adventu generaliter; facitque illud quotidie particulariter in decedentibus a sæculo isto. Porro in primo suo adventu fecit judicium discretionis: de quo ait in Joanne, Nunc judicium est mundi. Fecit et tunc judicium justæ increpationis.24 Propter quod scriptum est in Isaia:25 Judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ. Jeremias quoque ait: Faciet judicium et justitiam in terra.26
Et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones:27 id est, tanta pax erit in Christi adventu et circa evangelicæ prædicationis exordium, quod arma bellica in instrumenta agriculturæ vertentur. Tunc enim omnia regna mundi sub uno erant principe obedientia, scilicet sub Romano imperatore, ad cujus imperium descriptus est universus orbis, ut patet in Luca. Unde in Psalmo cantatur: Arcum conteret et confringet arma, et scuta comburet igni.28 Non sumet gens adversus gentem gladium, id est, una natio non præliabitur contra aliam, quoniam omnes subditæ erunt Romano imperio; et non discent ultra belligerare, id est, non erit eis necessitas exercendi se ad modum pugnandi, quum ubique sit pax.2930 Hæc autem pro tanto dicuntur, quia tunc erat insolita inauditaque pax in toto mundo: quum tamen ante fuerint multa atque gravissima prælia. Et quoniam pax illa ultra consuetum notabiliter diu duravit, nunc dicitur, Non discent ultra belligerare: sicut communiter de negotio ultra solitum durante dicimus, Istud nunquam finietur, quum aliquando infra diem vel horam finiatur.31 Unde in Genesi scriptum est, quod Lia, nato Juda, parere cessavit:32 et tamen post pauca legitur peperisse adhuc duos filios et filiam unam. Simili modo habetur quarto Regum, quod Syri non venerunt ultra in terram Israel:33 et nihilo minus statim scribuntur redisse in illam.
Totum autem capitulum istud usque ad verbum sequens habetur in Isaia, pene sub eadem forma verborum: quod ibi prolixius, prout Dominus dedit, exposui.
Et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam: id est, tanta erit securitas, ut homines sine formidine sedeant etiam in agris ac vineis sub suis arbustis. C Solet autem per talem modum loquendi, in veteri Testamento, magna pax et opulentia designari. In primo autem Christi adventu fuit in Judæa pax magna et copia rerum.34 Unde in Jeremia legitur: In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter.35 Propter quod subditur: et non erit qui exterreat. Romani enim sub magno rigore prohibuerunt violentiam fieri; nec judicibus a se constitutis parcebant, quando manifestam alicui fecerunt injuriam.
Possunt præterea omnia ista special-ter accipi de diversis nationibus ad fidem conversis, quæ licet olim discordassent, tamen fide Christi suscepta, maximam mutuo dilectionem habebant, et per caritatem servierunt in invicem.36
Omnia vero hæc fient, quia os Domini exercituum locutum est, id est, intellectus divinus ista per Prophetas prædixit, cujus verbum irritum esse non valet. Quia omnes populi ambulabunt, unusquisque in nomine dei sui, id est, infideles in ritibus deorum suorum conversabuntur. Non enim omnium est fides; nec idololatria fuit per Apostolos penitus exstirpata, quum usque ad tempus Constantini Magni Roma coluerit idola.37 Nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, id est, in Deo vero, et secundum voluntatem ac legem ipsius vivemus, in æternum et ultra, id est perseveranter omnino: non quod ultra seu post æternitatem sit duratio aliqua, sed ista dicuntur ad ampliorem certitudinem faciendam, vel ad clariorem expressionem. Porro quod ait, Nos autem ambulabimus, accipi potest de primitiva Ecclesia ex Judaismo conversa, vel de populo christiano communiter, qui est Israel secundum spiritum.
In die illa, dicit Dominus, id est tempore evangelicæ prædicationis et gratiæ. De qua die loquitur Isaias:38 In die illa erit germen Domini, id est Christus Filius Dei, in magnificentia et gloria; itemque Apostolus, Ecce nunc dies salutis; et iterum, Nox præcessit, dies autem appropinquavit.39
Congregabo claudicantem, id est plebem Judaicam in via Dei nutantem: cujus pes scandalizabatur et scandalizabat frequenter; quæ tempore Christi per varia vitia indirecte transivit, juxta illud in Psalmo, Claudicaverunt a semitis suis.40 Quibus dici potuit illud Eliæ: Usquequo claudicatis in duas partes? Et eam quam ejeceram, id est Synagogam quam subinde ejeci de terra sua et peccare permisi, cui et interdum dedi libellum repudii, colligam per fidem et caritatem intra ovile Ecclesiæ, ut omnes sint unum mysticum corpus Christi; et quam afflixeram, id est dictam Synagogam, quam per Assyrios, Chaldæos ac alias nationes punivi, congregabo spirituali collectione per gratiam. Et ne quis instet et dicat, hæc de Judæis exponi non posse, quoniam pauci illorum conversi sunt, subditur: Et ponam claudicantem in reliquias: id est, ex præinducta Judaica plebe non omnes, sed quosdam, comparatione aliorum perpaucos, salvabo. De quibus fert Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus;41 et Apostolus, Reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt; et denuo, Non repulit Deus plebem suam, quam præscivit.
Et eam quæ laboraverat, id est gentem Hebræam præfatam, quæ prædictis modis fuit afflicta et onere legis gravata, quod neque nos, neque patres nostri, ait Petrus, portare potuimus (specialiter accipi potest de Christi Apostolis et primis credentibus, quibus dicit: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis), ponam in gentem robustam: primo, quoniam innumerabiles convertent ad fidem, sicque multos in Christo filios generabunt, in quibus impletum est illud Isaiæ: Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam; secundo, quoniam ipsi Spiritu Sancto recepto fortissimi erant in Christo, et insuperabilem patientiam habuerunt, ita ut irent gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati, dicerentque principibus sacerdotum: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Nonne robustissimi erant, de quibus unus illorum locutus est, Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro? Ideo scriptum est de eis in Psalmo: Quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt. Quanta autem fuerit primitivæ Ecclesiæ in Jerusalem fortitudo, patet in Actibus Apostolorum.
Et regnabit Dominus Christus super eos, id est in cordibus eorum, in monte Sion, id est in Ecclesia speculante cœlestia, quæ in monte prædicto Spiritum Sanctum recepit in primis credentibus. De qua ad Hebræos legitur: Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis; atque in Psalmo, Diligit Dominus portas Sion. Ex hoc nunc et usque in æternum, id est in præsenti vita inchoative per fidem et gratiam, in futuro quoque sæculo sine fine per beatificam revelationem.
Rom. XI, 5.
Ibid. 2.
Act. XV, 10.
Luc. XXII, 28.
Is. LX, 22.
Act. V, 41.
Ibid. 29.
Rom. VIII, 38, 39.
Ps. XLVI, 10.
Act. II-V.
Hebr. XII, 22.
Ps. LXXXVI, 2.
Præterea, quidam exponunt hunc locum de gentilitate conversa, quæ ante suam conversionem claudicavit per idolorum culturam, eratque relicta a Deo, et in via perditionis usque lassitudinem laborabat. De qua loquitur Isaias: Lætabitur deserta et invia. Hanc autem per Apostolorum prædicationem atque miracula intra Ecclesiam congregavit. Nec omnes credentes hujusmodi salvat, sed quosdam velut reliquias, quoniam pauci electi.42
Et tu, turris gregis nebulosa, id est, templum Jerusalem: de quo apud Isaiam inducitur, quod Dominus ædificavit turrim in medio ejus, videlicet in Synagoga, quæ ibi vinea appellatur.4344 Dicitur autem turris gregis, id est populi Judæorum, qui fuit grex Dei, juxta illud, Nos autem populus ejus, et oves pascuæ ejus;45 vel, quia in eo greges animalium offerebantur. Dicitur insuper nebulosa, vel propter vitia sacerdotum ac populi, vel propter imminentem destructionem, vel propter fumum nebulosum ex incensione hostiarum surgentem. Filiæ Sion, id est populi Judæorum. Usque ad te veniet; et veniet potestas prima, id est Christus, qui est virtus et sapientia Patris, qui cum Patre et Spiritu Sancto est una, æterna, prima ac infinita potestas:46 qui est regnum filiæ Jerusalem, id est rex Judaicæ plebis. De quo Isaias prædixit:47 Dominus rex noster, Dominus judex noster, Dominus legifer noster, ipse veniet et salvabit nos.48 Christus autem oblatus et præsentatus fuit in templo a Matre virginea, et frequenter prædicavit in eo.49 Propter quod a Malachia fuit prædictum: Statim veniet ad templum sanctum suum Dominator, quem vos quæritis, etc.;50 et in Psalmo, Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.51
Nunc quare mærore contraheris? id est, quum tanta consolatio tibi præstanda sit, et tanta promissio facta, o popule Sion, cur tam gravi tristitia contabescis, vel ex dilatione adventus Messiæ, vel propter persecutiones quas pateris? Numquid rex non est tibi? id est, imo Regem omnipotentem immortalemque habes, qui tandem tua assumpta natura te visitabit, et nunc te defendere lætificareque potest. Aut consiliarius tuus periit, id est Deus qui tibi per Prophetas verba consolatoria nuntiat, intusque exhilarat? Vel per consiliarium, intelligit Propheta se ipsum ac alios vates, qui populum instruebant, remediaque salutis pandebant.52 Christus quoque est magni consilii Angelus. Quia comprehendit te dolor sicut parturientem, ita quod in adversis non recurris ad divinum auxilium, nec in spe futurorum bonorum respiras. Possuntque hæc specialiter accipi de justis, qui Christi adventum optabant ardenter.
Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, id est, stude ut dolores tibi instantes æquanimiter feras. Et merito dolere potes, quia nunc egredieris de civitate Jerusalem capta, et habitabis in regione Sennaar seu Chaldæa septuaginta annis, et venies usque ad Babylonem civitatem metropolim Chaldæorum. Ibi liberaberis tempore Cyri regis de captivitate, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum, reducendo te in propriam terram per Zorobabel, Esdram, et Jesum filium Josedec sacerdotem magnum. De hoc scriptum est plenius in libro primo Esdræ.53
Et nunc, tempore meo, regnante piissimo Ezechia, congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt: Lapidetur, et adspiciat in Sion oculus noster. Quod intelligi potest de Sennacherib rege Assyriorum et populo ejus, qui venit, et occupavit omnes urbes Juda;54 voluitque morte durissima, quæ per lapidationem exprimitur, necare habitatores Jerusalem, qui se ad resistentiam præparaverunt. Voluerunt quoque Assyrii in Sion adspicere, id est templum, palatium, et cetera habitacula scrutari et spoliare. Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, id est, quod Deus voluit populum suum per illos purgare, et castigatum seu disciplinatum salvare. Illi namque propriis viribus suas victorias adscripserunt, et populum inde non corrigere, sed conterere nitebantur. A
Et non intellexerunt consilium ejus, id est sapientiam divinæ dispensationis, qua Deus omnipotens corrigit electos per reprobos, sicut per virgam: quo facto, reprobos æternaliter damnat, quemadmodum virga, disciplinato puero, in ignem projicitur. Hinc per Isaiam Dominus loquitur: Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est;55 ipse autem non sic arbitrabitur, sed ad conterendum cor ejus erit. Generaliter quoque transgressores et impii non agnoscunt cogitationem Dei, neque attendunt consilium ejus, qualiter humanum genus dispenset atque remuneret, terribilisque consistat in consiliis super filios hominum.56 Propter quod scriptum est in libro Sapientiæ: Quis hominum poterit scire consilium Dei?57 aut quis poterit cogitare quid velit Deus? Et: Sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum tuum de cœlis?58 Quia congregavit eos, id est adversarios populi sui, scilicet gentes præfatas, quasi fœnum areæ, id est in unum fascem, ut simul dispereant et damnentur, seu incendantur: quemadmodum angelus Dei percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia hominum, quorum corpora fuerunt incinerata atque combusta.59
Surge et tritura, filia Sion, id est tu, popule Judæorum, post reditum a Chaldæa seu Babylonica captivitate, disperge, vexa, occide adversarios tuos gentiles; quia cornu tuum ponam ferreum, id est, potestatem victoriosam seu principem fortissimum tibi præstabo, et ungulas tuas ponam æreas, id est, manus tibi dabo victrices, aliorum laceratrices, quemadmodum ferrum et æs cetera domant atque confringunt. Et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, id est, prædam pecorum offeres Deo, et ad gloriam ejus rapinam diripies. Sic enim in libro Numerorum et Josue legitur præda Deo consecrata in toto vel in parte.60 Et fortitudinem eorum, id est majores et potentiores interficies, Domino universæ terræ: qui pessimos voluit trucidari; qui etiam Saulem et Achab redarguit, quoniam regibus morte dignis Agag et Benadad pepercerunt.6162
Videtur autem quibusdam, quod ista non sint in populo Judaico impleta post reditum a Chaldæa, nec tanta fuerit virtus eorum. Sed si historiam Machabæorum recolimus, videtur utique tempore Judæ et fratrum ejus impletum. Unde secundo libro Machabæorum legitur, quod Judas efficiebatur intolerabilis gentibus, et non paucas hominum strages dabat, civitates et castella succendens.63 Denique et primo libro Machabæorum legitur: Et surrexit Judas; et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et præliabantur prælium Israel cum lætitia. Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et protegebat castra gladio suo. Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione. Et persecutus est iniquos, perscrutans eos; et qui conturbabant populum suum, succendit flammis; et repulsi sunt inimici præ timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt;64 et directa est salus in manu ejus. Et exacerbabat reges multos, et lætificabat Jacob in operibus suis. Et permambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israel. Et nominatus est usque ad novissimum terræ, et congregavit pereuntes. Multaque alia in libris Machabæorum conscripta sunt, ex quibus patet hæc ad litteram esse impleta. Inter hæc unum est, quod semel in Antiochia tria millia Judæorum interfecerunt centum millia aliorum.65
PORRO, moraliter cohortari se debent Christiani, dicentes: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, id est, ecclesiam jugiter visitemus, et divinis obsequiis præsentialiter interesse curemus;66 et docebit nos Dominus de viis suis: ibi enim prædicatio fit verbi Dei, et instructio salutaris proponitur. Deus quoque tales per occultum instinctum informat, et angeli sancti illuminant eos. Et concident gladios suos in vomeres. Hoc quotidie agitur, dum contentiosi, iracundi, impatientes convertuntur ad pacem et mansuetudinem Christi, et verba pungitiva cessant proferre. De hujuscemodi siquidem gladio fertur in Psalmo:67 Gladius in labiis ipsorum; itemque, Filii hominum, dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.68
In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, id est animam vagam, instabilem, oberrantem, et eam quam ejeceram, id est, a qua ad tempus gratiam subtraxi aut suspendi, et quam afflixeram tentationibus, persecutionibus atque languoribus. Christus enim calamum conquassatum non conterit, et linum fumigans non exstinguit, sed reparat, juxta illud in Psalmo:69 Dominus erigit elisos.70 Talibus igitur animabus sæpe dat Christus divinorum charismatum affluentiam magnam, ut ubi abundavit iniquitas, abundet et gratia.71 Tuncque claudicans in reliquias ponitur, id est inter electos et virtuosos, ut faciat rectos gressus pedibus suis;72 et quæ laboravit, robusta efficitur.
Insuper Ecclesiæ, vel unicuique afflicto, mœsto, tentatoque dicitur verbum dulce, bonum ac consolatorium: Nunc quare mœrore contraheris? quum non sint condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis; et si compatimur, conregnabimus;7374 omneque gaudium æstimandum sit, quum in diversas tentationes inciderimus. Numquid rex non est tibi, scilicet Filius Dei, qui te valet eripere? Aut consiliarius tuus periit, qui evangelica dedit consilia, et in omni adversitate docet esse gaudendum? Beati, inquit, eritis, quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et exsultate in illa hora, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.75 Quia comprehendit te dolor sicut parturientem, id est, quasi non esset futura consolatio danda his qui nunc diversis tribulationibus exercentur.
Dole pro tuis et proximorum peccatis, et satage, id est, viriliter age quæ Dei sunt: quemadmodum Salomon docet: Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos;76 filia Sion, id est, anima speculativa, seu persona aut congregatio ecclesiastica in specula Domini constituta, quasi parturiens, id est in magnis adversitatibus posita. Omnes enim qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.7778 Quia nunc egredieris de civitate, id est, exsulabis, de propriis locis expulsa, et habitabis in regione dissimilitudinis, vel inter iniquos; et venies usque ad Babylonem, id est confusionem magnam tentationum et persecutionum, in tantum ut forte quandoque a principe Babylonis, id est diabolo, captiveris in consensum peccati, et vinculis vitiorum adstringaris, Deo permittente te cadere, quatenus propria fragilitate experta, profundius humilieris et cautior fias. Babylon autem interpretatur confusio. Et in sæculo isto confusa sunt omnia: quoniam mundus totus in maligno positus est;79 et omne quod est in mundo, est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitæ.80 Ibi liberaberis. Non enim permittit nos Deus tentari supra id quod possumus, sed facit cum tentatione proventum.81 Et electos suos eripit Christus finaliter, sicut in Evangelio dicit de ovibus suis, quod nemo rapiet eas de manu sua et Patris sui, nec peribunt in sempiternum:82 quia Ego, inquit, vitam æternam do eis. Ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum visibilium et invisibilium: dicente Psalmista, Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos, et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.83
Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, adversarii Ecclesiæ diaboli, hominesque iniqui, sævi, et reprobi. Quæ dicunt: Lapidetur Ecclesia seu persona ecclesiastica, ita ut obruatur adversis, et a statu æquitatis labatur, et adspiciat in
Sion oculus noster, id est, calamitatem et oppressionem justorum cum lætitia intueamur. Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, qui cogitavit persecutionem patientibus dare coronam vitæ, si usque ad mortem consistant fideles, persecutoribus vero pœnam gehennæ. Surge et tritura, filia Sion, id est, adversarios tuos Christi virtute vince et ventila : quemadmodum ait fortis pugnator, Comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ; quia cornu tuum ponam ferreum, ut omnia possis in eo qui te confortat. Potest quoque in bono intelligi, ut dicatur eos triturare, quorum colla subdit Christo ac fidei. Et comminues populos multos, vitia exstirpando ab eis, atque ad veram eos contritionem trahendo. Sicque comminuti sunt parvi et humiles in oculis suis. Et interficies Domino rapinas eorum, id est, Christo consecrabis, et divinis obsequiis applicabis divitias eorum qui convertuntur, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ, ut totis viribus Christo ministrent, qui loquitur : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.84
Postremo capitulum istud, ab illo loco : Dole et satage, filia Sion, a diversis valde diversimode explanatur ad litteram; sed propter prolixitatem vitandam omitto, et quia præinducta expositio videtur conformior textui. Judæi autem, secundum consuetudinem suæ cæcitatis, præstolantur ista implenda in adventu sui Messiæ, ita quod tunc Romano imperio prævalebunt, cunctisque gentibus imperabunt.85
Footnotes
-
I Joann. II, 18. ↩
-
I Cor. x, 11. ↩
-
I Tim. III, 15. ↩
-
Mich. III, 12. ↩
-
Matth. XXI, 14. ↩
-
Joann. XX, 26; ↩
-
Luc. XXII, 7-20; ↩
-
Matth. XXVI, 55; ↩
-
Agg. II, 10. ↩
-
Act. II, 1-4. 2 ↩
-
Joann. I, 15, 30. ↩
-
Philipp. II, 9. ↩
-
Joann. III, 34. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
-
Joann. I, 16. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Rom. VIII, 23. ↩
-
Prov. III, 17. ↩
-
Joann. XIV, 6; x, 9. ↩
-
Act. II, 4. ↩
-
Act. I, 8. ↩
-
Joann. III, 17. ↩
-
Luc. IX, 56. ↩
-
Joann. XII, 31. ↩
-
Is. XI, 4. ↩
-
Jer. XXIII, 5. ↩
-
Is. II, 2-4. ↩
-
Ps. XLV, 10. ↩
-
Luc. II, 1. ↩
-
Luc. xxx, 17, 19, 21. ↩
-
IV Reg. vi, 23. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Gen. xxix, 35. ↩
-
Jer. XXIII, 6. ↩
-
* deterreat ↩
-
Galat. v, 13. ↩
-
II Thess. III, 2. ↩
-
Is. IV, 2. ↩
-
Rom. XIII, 12. ↩
-
Ps. XVII, 46. ↩
-
Is. I, 9. ↩
-
Matth. xx, 16. ↩
-
Ibid. 1. ↩
-
Is. v, 2. ↩
-
Ps. xciv, 7, juxta antiq. vers. ↩
-
I Cor. i, 24. ↩
-
Is. xxxiii, 22. ↩
-
Luc. ii, 22. ↩
-
Matth. xxvi, 55. ↩
-
Malach. iii, 1. ↩
-
Ps. xlvii, 10. ↩
-
Is. ix, 6, juxta LXX. ↩
-
I Esdr. i, ii, vii, viii. ↩
-
IV Reg. xviii, 13. ↩
-
Is. x, 5, 7. ↩
-
Ps. LXV, 5. ↩
-
Sap. IX, 13. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
IV Reg. XIX, 35. ↩
-
Num. XXXI, 37-42; Josue VI, 24. ↩
-
I Reg. XV, 16 et seq.; ↩
-
III Reg. XX, 42. ↩
-
II Mach. VIII, 5, 6. ↩
-
I Mach. III, 1-9. ↩
-
I Mach. XI, 44-48. ↩
-
Expositio moralis. 2 ↩
-
Ps. LVIII, 8. ↩
-
Ps. LVI, 5. ↩
-
Is. XLII, 3. ↩
-
Ps. CXLV, 8. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
Hebr. xii, 13. ↩
-
Rom. VIII, 18, 17; ↩
-
Jacob. I, 2. ↩
-
Matth. v, 11, 12. ↩
-
Eccle. IX, 10. ↩
-
III Tim. II, 12. ↩
-
II Tim. III, 12. ↩
-
I Joann. v, 19. ↩
-
I Joann. II, 16. ↩
-
I Cor. X, 13. ↩
-
Joann. X, 28, 29. ↩
-
Ps. XXXVI, 40. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Philipp. iv, 13. ↩
Chapter 5 of 9