Skip to the text

Articulus 6

EXPOSITIO CAPITULI QUINTI :1 NUNC VASTABERIS, FILIA LATRONIS.

IN fine præcedentis capituli multa prospera Deus promisit Synagogæ, seu plebi Judaicæ. Jam vero comminatur eidem. Nunc vastaberis, id est, ab hostibus caperis, filia latronis, id est, Synagoga, quæ propter tua peccata es filia diaboli latronis pravissimi, qui animam strangulat. Effuderunt enim Judæi in templo sanguinem innocentem, et subjectos ac simplices multipliciter deceperunt.2 Unde Salvator quoque ait in Evangelio : Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum.3 Obsidionem posuerunt inimici nostri super nos, id est contra Judæos, civitates Juda obsidendo. In virga percutient maxillam judicis Israel, id est, superiores ac judices Judæorum in faciem cædent, viliterque tractabunt ut alios.4

Quidam referunt ista ad Babylonicam captivitatem, in qua Sedecias rex, sacerdotes ac principes ejus, a Chaldæis contemptibiliter cæsi tractatique sunt. — Alii vero referunt ad vastitatem Judæorum a Romanis, in qua gravissime sunt oppressi, et sacerdotes jubente Tito occisi. Et ita exponit Hieronymus.

Unde quod ait Propheta, Obsidionem posuerunt super nos, exponit in persona Dei Patris, loquentis de se et Filio ac Spiritu Sancto. Contra quos posuerunt Judæi obsidionem, Filium Dei persequendo, in Spiritum Sanctum blasphemando, et Patrem mendacem faciendo. Qui enim non credit in Filium, mendacem facit Patrem, secundum Joannem. Et Christus ait : Nunc autem oderunt et me et Patrem meum gratis. In virga quoque seu aspero ictu percusserunt maxillam judicis Israel, id est Christi, cui Pater dedit omne judicium. Qui in Evangelio loquitur Judæis : Multa habeo de vobis loqui et judicare ; et, Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus cœli.5 Hujus maxillas dulcissimas percusserunt manibus incestis atque sacrilegis in nocte illa, potestati tenebrarum concessa, quemadmodum Lucas asserit :678910 Viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes eum, et percusserunt faciem ejus.11 Minister quoque pontificis dedit ei alapam, dicens :12 Sic respondes pontifici ? Quod et ministri Pilati, procurantibus Judæis, fecerunt, dum plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus. Et veniebant, et dabant ei alapas. Quod et Sibylla prædixisse cognoscitur.

Consequenter tractatur de Judice isto, de loco nativitatis ejus, et duplici natura ac generatione ipsius. Et tu, Bethlehem Ephrata, id est, civitas binomia. Dicta est enim Bethlehem et Ephrata, juxta illud Genesis :13 Mortua est Rachel, et sepulta in via Ephrata : hæc est Bethlehem. Parvulus es, id est modicus locus, seu viculus, in millibus Juda, id est comparatione aliorum locorum tribus Juda. Vel est sensus, quod populus Bethlehem parvus fuit respectu millium populorum aliarum urbium Juda. Verum Matthæus scripturam istam sic allegat :14 Et tu, Bethleem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda. Sicque in verbis contrarietas sonat. Unde Hieronymus dicit, Matthæum verba hæc allegasse, non sicut noverat esse scripta, sed sicut sacerdotes et Scribæ allegabant respondendo Herodi, ut ostenderet S. Matthæus errorem illorum negligentiamque in lectione Scripturarum.15 Alii vero dicunt, Matthæum magis respexisse ad mentem et sensum prophetiæ, quam ad formam verborum. Michæas namque intendit monstrare eminentiam Bethlehem per hoc, quod Christus in ea natus est : idcirco Matthæus sic ait, Nequaquam minima es. De hoc latius dixi super Matthæum.

Ex te mihi egredietur, id est, ad honorem et gloriam meam nascetur, qui sit dominator in Israel, id est rex Messias natus ex semine David, qui fuit de Bethlehem Juda, in qua Christus natus est de beatissima Virgine. De hoc dominatore Israel dictum est in Osee :16 Servient David regi suo ; et item in Isaia, Super solium David, et super regnum ejus sedebit.17 De quo Gabriel dixit gloriosæ ac benedictæ Mariæ : Et regnabit in domo Jacob in æternum.18 Hoc ergo de humana ac temporali Christi generatione sit dictum. De cujus generatione divina ac sempiterna subjungitur : et egressus ejus, id est generatio a Patre, est ab initio, id est ab æterno et ante sæcula universa. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, qui ait in Psalmo :1920 Ex utero ante luciferum genui te. A diebus æternitatis, id est ab ipso momento seu nunc æternitatis, quæ omne tempus includit. Æternaliter nempe et invariabiliter Filius generatur a Patre. Estque egressio ista immanens, non foris transiens, quum genitus consubstantialis sit generanti. Denique quod generatio Filii, egressus dicatur, constat ex hoc quod Filius ait in Joanne :21 Exivi a Patre, et veni in mundum. De hac generatione loquitur Christus, æterna sapientia Patris, in Proverbiis : Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram ;22 ante colles ego parturiebar. In Ecclesiastico quoque :23 Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.

Propter hoc, id est, quoniam Christus ab æterno est, et omnium temporum Dominus ac moderator omnipotens, per quem reges regnant, qui transfert regna atque constituit ;24 vel, Propter hoc, id est, quia in Bethlehem natus est, scilicet ob incarnationis suæ mysterium et honorem ; dabit eos, id est, Judæos in terra promissionis regnare ac habitare permittet, usque ad tempus in quo parturiens pariet, id est, gentilitas diu sterilis multos in Christo filios procreabit (quemadmodum Isaias prædixit :25 Quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum), hoc est, usque ad tempus divulgationis seu publicationis evangelicæ legis. Permisit itaque Salvator Judæos in terra hac per quadraginta circiter annos post suam passionem, dans illis locum et tempus pœnitendi, quia ex illo populo humanam assumpsit naturam.26 Et infra hoc tempus fuit ubique divulgatum Evangelium Christi. Quo facto, et illis obstinatis, venit Romanorum exercitus, et captos destruxit. Vel per parturientem intelligi potest primitiva Ecclesia, quæ non sine labore ac multiplici persecutione gentiles in Christo regeneravit.

Reliquiæ fratrum ejus, id est electi Judæorum fratrum Christi, qui de eorum natus est populo. Unde non confunditur fratres eos vocare, dicens : Narrabo nomen tuum fratribus meis. Et post resurrectionem ait ad Magdalenam : Vade, et dic fratribus meis. Convertentur ad filios Israel, id est ad fidem duodecim Patriarcharum, qui erant filii Jacob, alio nomine Israel dicti. Judæi enim per Apostolorum doctrinam et signa conversi, id crediderunt factum per Jesum, quod Patriarchæ crediderunt fiendum per Christum. Vel, filii Israel sunt Apostoli filii Christi, qui est verissimus Israelita, quoniam non obscure per fidem, sed clare per speciem jugiter vidit Deum. Ad horum autem filiorum Israel fidem et conversationem, conversa sunt millia illa Judæorum, de quibus scriptum est in Actibus Apostolorum. Potest insuper accipi de Judæis qui in fine sæculi convertentur, prædicante Elia, qui convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres. Per hoc enim quod convertet Judæos tunc exsistentes ad fidem caritatemque Christi, faciet eos unanimes seu concordes Patriarchis et ceteris Sanctis qui erant sub lege. Sicque corda filiorum ad patres, et corda patrum convertentur ad filios.

Et stabit ipse Christus, qui secundum deitatem stabilis invariabilisque consistit. Secundum humanitatem quoque Verbo unitam, stetit confirmatus in bono et omni virtute immobilis ac perfectus ; corporaliter etiam stetit turbas docendo, ut dicit Lucas et Joannes. Et pascet scientia et doctrina, exemplari vita, et aliis modis, in fortitudine Domini, id est in potentia totius superbenedictæ Trinitatis, in sublimitate nominis Domini Dei sui, id est in majestate Dei Patris, vel Trinitatis. Pater enim, seu quælibet divina Persona, est Deus Christi secundum naturam assumptam. Secundum quod ait : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Et Apostolus ait : Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi. Vel per sublimitatem nominis Dei, intelliguntur miracula illa altissima, quæ alius nemo fecit, nisi Christus : de quibus fatetur, Opera quæ dedit mihi Pater, testimonium perhibent de me. Sic itaque Christus pavit Judæos per se ipsum, deinde per Apostolos, per quos et gentiles pavit sive convertit. Unde scriptum est : Omnes mirabantur in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ejus. Erat enim docens sicut potestatem habens, non sicut Scribæ et Pharisæi. Hinc loquitur Isaias : Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit. Ipse nempe est pastor bonus, qui proprias oves vocat nominatim, et ante eas vadit ; dicitque, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos ; et rursus, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.

Et convertentur ad Christum gentiles : quemadmodum apud Danielem legitur, Omnes populi, tribus et linguæ servient ei ; et in Psalmo, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ : id est, Christus per totum mundum cognoscetur, et excellentia ejus omnibus innotescet ; sicque in cordibus credentium exaltabitur, atque ab eis magnifice honorabitur. Pro hac magnificatione Christus oravit, dicens : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. De hoc multa dicuntur in libro Psalmorum, ut est illud, Dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ ; et, Adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium ; et, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.27 Unde et Isaias inducit : finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi.28

Quæ autem sequuntur, intricata sunt valde, et difficultatibus plena. Et erit iste, scilicet Christus, pax, id est reconciliator et protector noster, et pacis internæ seu veræ quietis causa. De quo dicit Apostolus : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Assyrius quum venerit in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris. Locus iste usque ad illud, Et erunt reliquiæ Jacob, diversimode explanatur.29

Hieronymus namque, Beda et Glossa exponunt sic : Quum Assyrius, id est diabolus arguens et in perditionem dirigens (Assyrius enim dirigens seu arguens interpretatur), venerit in terram nostram, id est in carnem, illam tentando, inflammando, seu tribulando : quemadmodum Paulo datus fuit stimulus carnis, angelus Satanæ :30 qui percussit Job ulcere pessimo, a planta usque ad verticem;31 et quando calcaverit in domibus nostris, id est corporibus, quæ sunt animarum nostrarum domus seu habitacula : quæ calcat diabolus, subjiciendo ea malis pœnæ aut culpæ, quando videlicet exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato.32 Vel domus nostræ, sunt congregationes fidelium, quæ a dæmonibus exercentur, sed Christo protegente, pacem victoriamque sortiuntur. Et suscitabimus super eum, id est adversus Assyrium seu diabolum, ego Pater et Filius et Spiritus, septem pastores, id est Patriarchas ac Sanctos veteris legis : in qua sabbatum seu septima dies celebris fuit, præsertim quum per septem (qui est numerus perfectionis) universitas designetur. Unde in Apocalypsi habetur : Et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt. Tobiæ quoque Raphael protestatur : Ego sum unus ex septem qui adstamus ante Deum. Et octo primates homines, id est Sanctos novi Testamenti, in quibus octo beatitudines commendantur.3334 Et octavus dominicæ resurrectionis dies, secundum Bedam, celebriter agitur. Omnes isti contra diabolum pugnaverunt, et adhuc nobis contra illum pugnantibus auxiliantur. Propter quod subditur : Et pascent terram Assur, id est regnum diaboli, seu dæmones tentatores, in gladio oris sui, seu verbi Dei (quoniam teste Apostolo, gladius spiritus est verbum Dei), hoc est, virtute orationis vel prædicationis, dæmonum potestatem dejicient.35 Et terram Nemrod. Qui per Assur, ille et per Nemrod designatur, videlicet dæmon, qui ut fulgur ruit de cœlo, et animarum robustus venator est :36 quemadmodum Nemrod, qui interpretatur tentatio descendens, fuit fortis venator coram Domino.37 Hujus itaque terram pascent in lanceis suis*, id est verbis acutissimis et penetrativis. Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.38 Vel lanceæ sunt virtutes seu spiritualia arma, quibus perforatur diabolus.* Et liberabit Christus ab Assur*, id est tentatione diaboli,* quum venerit diabolus in terram nostram : secundum sensum nunc positum (animam autem intrare non potest); et quum calcaverit in terminis nostris*, id est, Ecclesiam impugnaverit.*

C Verum expositio ista videtur ad mysticum confugere intellectum. Unde alii litteralius ita exponunt :

Et erit iste Christus pax nostra, quum, id est postquam, Assyrius, id est rex et exercitus Assyriorum, venerit in terram nostram, et quando calcaverit, id est, postquam incesserit, in domibus nostris. Tempore enim Ezechiæ, Assyrii civitates, vicos et castella Judææ ingressi sunt, et suæ voluntati ad tempus subjecerunt. Et suscitabimus, nos Deus Trinitas, qui alibi diximus :39 Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; vel, nos Prophetæ, suscitandos annuntiabimus; super eum, id est contra regnum Assyriorum, septem pastores, id est septem duces Medorum atque Persarum, de quorum consilio cuncta egerunt reges illorum, ut legitur in libro Esther :40 illi enim septem videbant faciem regis, et primi post eum sedebant. Qui Deo movente, Cyro ac Dario dederunt consilium invadendi regnum Chaldæorum ac Assyriorum, quorum regnum tunc subditum erat Chaldæis.41 Et octo primates homines, id est directores bellatorum: erantque in exercitu Persarum ac Medorum marescalli; et impugnaverunt Assyrios. Et pascent terram Assur in gladio, id est, Assyrios gladio devorabunt, et terram Nemrod, id est Babylonem et Chaldæam, in qua Nemrod primo regnavit, juxta illud Genesis: Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne in terra Sennaar; in lanceis ejus, occidendo Chaldæos. Et liberabit Christus Judæos ab Assur, quum venerit in terram nostram, id est, postquam Assyrii Judæam introierunt, et quum calcaverit in terminis nostris, mittendo nuntios usque Jerusalem, scilicet Rabsacen et alios multos. Siquidem post illud tempus destructum fuit regnum Assyriorum: sicque impediti erant reverti in terram Judææ.

7 Et erunt reliquiæ Jacob, id est electi Judæi in Christum credentes, puta Apostoli, discipulique eorum ex Judaismo conversi, in medio populorum multorum, id est inter diversas gentium nationes: sicut Joannes in Asia, Thomas in India, Bartholomæus in Armenia; quasi ros a Domino, id est, corda gentilium semine verbi cœlestis irrigantes et fecundantes, atque libidinis ignem vitiorumque flammam in eis infrigidantes aut exstirpantes;42 et quasi stillæ, id est guttæ aquarum, super herbam quæ non exspectat virum, id est, humano auxilio non irrigatur, et non præstolatur filios hominum, ut illorum studio crescat sive fructificet, sed divina providentia hoc totum agitur. Homo enim non potest unum capillum facere album et nigrum.43 Et quamvis materiam præbet, et activa passivaque applicet, Dei tamen est incrementum præstare, et fructum concedere.

Et erunt reliquiæ Jacob in gentibus in medio populorum multorum, quibus evangelicam legem proponent, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, id est fortes et insuperabiles, habentes potestatem ligandi atque solvendi:44 quibus et Christus promisit, Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri.45 Quemadmodum ergo leo fortior est jumentis quæ versantur in silva, et catulus leonis fortior pecoribus, quoniam prædam quam volunt, tollunt ac devorant; ita Apostoli, nullo potente impedire, prædam hominum ex ore diaboli rapuerunt, et Christo incorporaverunt. Qui leo quum transierit, quærens prædam, et conculcaverit bestiam, et ceperit eam, non est qui eruat de ore leonis, quum sit fortissimus bestiarum. Sic transeuntibus Apostolis de gente in gentem, et conculcantibus gentilitatem, Christo eam subdendo, et capientibus intra rete suum multitudinem gentium conversarum, nullus potuit conversos ab Apostolorum doctrina avertere. De hac reliquiarum Israel dispersione et fructificatione in gentibus, multa dicuntur in Isaia, scilicet: Florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine;4647 et illud, Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.

Et exaltabitur manus, id est potestas tua, o Christe, vel Ecclesia, super hostes tuos, et omnes inimici tui peribunt, id est, æternaliter damnabuntur. Invisibiles enim hostes subjecit Christus discipulis suis, dicendo: Infirmos curate, mortuos suscitate, dæmones ejicite;48 et, Dedi vobis potestatem calcandi super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit.49 Judæi quoque increduli et tyranni, persequentes olim Ecclesiam, perierunt. Rursus, postquam Romanum imperium fidem Christi suscepit, exaltata est manus Ecclesiæ, etiam in præsenti, supra æmulos suos.50 De quo Christo loquitur Isaias: Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.

Et erit in die illa, quum Apostoli prædicaverint ubique Evangelium Christi, dicit Dominus: Auferam equos tuos, o Synagoga, de medio tui, et disperdam quadrigas tuas; et perdam civitates terræ tuæ, et destruam omnes munitiones tuas, id est fortalitia, et auferam maleficia de manu tua. Videntur hæc accipi posse de destructione Judæorum a Romanis. Sed obstat quod subditur : Et divinationes non erunt in te; et perire faciam sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum; et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas. Judæi enim pro tunc idola non colebant. Unde qui ista ad captivitatem prædictam cupit referre, dicere potest quod idola, statuæ et luci dicuntur Judæorum istorum, in quantum patres eorum ab antiquo talia coluerunt. Vel per idola, statuas et lucos, metaphorice intelliguntur bona creata caduca, quibus inordinatissime afficiebantur, et velut idola coluerunt, præponendo talia Deo, quemadmodum Apostolus nominat avaritiam idolorum culturam.51 Deus enim avari, est aurum;52 gulosi, venter; luxuriosi, venus. De hujuscemodi idolis ait Joannes :53 Filioli, custodite vos a simulacris. Hieronymus quoque exponit ista omnia satis spiritualiter, intelligendo per equos, motus lascivos; per quadrigas, vanitatis vehicula, quibus de peccato in peccatum deducimur; per civitates, congregationes iniquas; per munitiones, divitias sæculi, pompam mundi, eloquentiam frivolam; per maleficia, deceptiones et nocumenta; per divinationes, propriæ doctrinæ præsumptionem; per sculptilia autem et statuas, superstitiosa, vana, conficta et deceptoria documenta.

Et faciam in furore et indignatione mea, id est in rigorosa ac vindicativa æquitate mea, et in zelo justitiæ meæ vitia detestante, ultionem in omnibus gentibus quœ non audierunt, id est, doctrinam Apostolorum et fidem catholicam non receperunt, quoniam æternam pœnam habebunt. Punitio Dei in sæculo isto, quantum ad electos, quamvis dura appareat, est tamen medicinalis, nec ex furore, sed misericordia Dei infligitur, qui paternaliter corripit in præsenti, ne durius puniat in futuro. Punitio autem gehennæ, recte ex furore Dei infligi asseritur, non quod in Deo sit passionis affectio, sed propter similitudinem operis.

Postremo, ut refert Hieronymus, carneus Israel ita exponit præhabita, quod in adventu Messiæ, Assyrii et Chaldæi ac ceteræ nationes subjicientur Judæis, et ipsi Judæi, qui tunc fuerint inter gentes dispersi, benedicentur et confortabuntur a Deo, in tantum quod nemo eis resistere poterit. Sed sanguinarii erunt atque crudeles, occidendo eos inter quos oppressi fuerunt : sicque exaltabitur manus eorum super adversarios. Verum, ut probat Hieronymus, huic eorum vanissimæ expositioni repugnat quod subditur, nuncque expositum est, scilicet :54 In die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui, etc. Quomodo enim tunc auferentur ab eis idola et statuæ ac luci, quum in omni captivitate ista idololatriam vehementissime detestentur? Quomodo etiam tunc urbes eorum destruentur, quum in terra habitent aliorum? Et utique si ordo textus rite pensetur, innotescit quam tenebrosus sit error illorum.

Mystice, quod in principio hujus capituli dictum est, Nunc vastaberis, filia latronis, intelligi potest de ecclesia malignantium, quæ quum sit Deo rebellis, obsidionem ponit quodammodo contra eum. Et dum Christo tantam contumeliam facit, ejusque contemnit vicarios, quasi in virga percutit maxillam judicis Israel, scilicet Christi seu ejus vicarii. Omnis quoque bonus diligensque prælatus, prædicator seu doctor, stare debet in via perfectionis et firmitate virtutis, et pascere audientes vel subditos verbo, vita, ac precibus, in fortitudine Domini, non propriis viribus, sed adjutorio Dei totaliter, jugiter, atque humiliter innitendo, nec a cœpto opere bono ignaviter desistendo.

Footnotes

  1. Ps. xvii, 43. ↩

  2. Ps. cv, 38. ↩

  3. Matth. xxi, 13. ↩

  4. IV Reg. xxv, 7, 18-21. ↩

  5. Matth. xxvi, 64. ↩

  6. Matth. viii, 26. ↩

  7. Matth. v, 22. ↩

  8. Joann. xv, 24. ↩

  9. I Joann. v, 10. ↩

  10. Apoc. ii, 10. ↩

  11. Luc. xxii, 63, 64. ↩

  12. Joann. xviii, 22; xix, 2, 3. ↩

  13. Gen. xxxv, 19. ↩

  14. Matth. u, 6. ↩

  15. Dan. u, 21. ↩

  16. Osee iii, 5. ↩

  17. Is. ix, 7. ↩

  18. Luc. i, 32. ↩

  19. Ps. cix, 3. ↩

  20. Joann. i, 1. ↩

  21. Joann. xvi, 28. ↩

  22. Prov. viii, 24, 25. ↩

  23. Eccli. xxiv, 5. ↩

  24. Dan. ii, 21. ↩

  25. Is. liv, 1. ↩

  26. Matth. ii, 6. ↩

  27. Is. xxiv, 16. ↩

  28. Ephes. II, 14. ↩

  29. vers. 7. ↩

  30. II Cor. XII, 7. ↩

  31. Job II, 7. ↩

  32. Rom. VI, 13. ↩

  33. Tob. XII, 15. ↩

  34. Apoc. I, 4. ↩

  35. Ephes. VI, 17. ↩

  36. Luc. X, 18. ↩

  37. Gen. X, 9. ↩

  38. Hebr. IV, 12. ↩

  39. Gen. I, 26. ↩

  40. Esther I, 13, 14. ↩

  41. IV Reg. XVIII, 13. ↩

  42. *interibunt* ↩

  43. Matth. v, 36. ↩

  44. Matth. xviii, 18. ↩

  45. Luc. xxi, 15. ↩

  46. Luc. xlii, 12. ↩

  47. Is. xxvii, 6. ↩

  48. Matth. x, 8. ↩

  49. Luc. x, 19. ↩

  50. Is. xlv, 25. ↩

  51. Ephes. v, 5; ↩

  52. Coloss. III, 5. ↩

  53. 1 Joann. v, 21. ↩

  54. vers. 10. ↩

Chapter 6 of 9