Skip to the text

Articulus 7

ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI : AUDITE QUÆ DOMINUS LOQUITUR.

OSTENDITUR demum præsenti capitulo multiplex Israeliticæ plebis ingratitudo, multiformis quoque beneficentia Dei ad populum, quatenus opposita juxta se posita, clarius innotescant. Ait ergo sanctus Michæas : Audite quæ Dominus loquitur ad me per angelum, per me quoque ad populum. Beati enim qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.1 Surge tu, Michæa, a quiete ad actum, ab interioribus ad exteriora; contende judicio adversus montes, id est, contra sacerdotes et Scribas seu principes disputa et conquire, ut veritas pateat; et audiant colles, id est, qui inferioris gradus, potestatis, seu ordinis sunt, vocem tuam, id est verba quibus probabis beneficentiam Dei, et ingratitudinem populi. Audiant montes jam dicti judicium Domini, id est sententiam justæ increpationis contra eos, et quid de eis sentiat Deus, et fortia fundamenta terræ, id est Pharisæi, et qui aliis religiosiores videntur, atque columnæ aliorum dicuntur, sustentando eos per gratiam sibi concessam, quemadmodum ait Apostolus : Debemus nos firmiores, imbecillitatem aliorum portare, et non nobis placere.2

Quia judicium Domini cum populo suo, id est, rationabilem discussionem et justam declarationem vult facere Deus cum populo Judæorum, probando per exhibitionem beneficiorum suorum, ingratitudinem atque malitiam populi, ne videatur per potentiam eos opprimere, sed omnibus elucescat quam juste illi damnentur. Unde dictum est in Osee : Judicium Domino cum habitatoribus terræ. Et cum Israel dijudicabitur, id est, justus esse probabitur, justusque ab omnibus agnoscetur, qui audierint contentionem Dei contra Israeliticam plebem, videlicet declarationem beneficiorum divinorum et maleficiorum populi ejus. Sic quoque loquitur per Ezechielem : Judicabor vobiscum facie ad faciem.3 Et Psalmista : Justificeris, inquit, in sermonibus tuis et vincas quum judicaris.4 Et in Isaia : Judicate inter me et vineam meam.5 Per rationem ergo, non per potestatem dumtaxat, vult Dominus prævalere; datque licentiam disputandi adversus se, secundum quod alibi loquitur :6 Narra, si quid habes, ut justificeris.

B Consequenter ponitur ratio Dei contra ingratos, videlicet commemoratio beneficiorum ipsius. Popule meus, id est, gens Judæorum, quam præ ceteris elegi, multisque beneficiis decoravi. Isti tamen ingrati, non fuerunt populus Dei per prædestinationem finalisque gratiæ electionem secundum veritatem. Sed nominati sunt populus Dei, propter patres, et propter gratiam quam Deus præbuit eis, quamvis abjecerint illam. Simili modo vocantur filii regni, Christo dicente :7 Filii regni ejicientur in tenebras exteriores. Quid feci tibi? id est, quid forefeci? quid mali intuli? quid feci quod facere non debui? Aut quid molestus fui tibi, inordinate seu contra justitiam? Responde mihi ad hæc. Non enim fuit eis Deus molestus, irrationabiliter aggravando, quamvis contra perversam impiorum voluntatem aliqua faciat, quibus gravantur. Hinc Dominus per Isaiam testatur :8 Quid debui ultra facere vineæ meæ, et non feci? Et in Deuteronomio asserit Moyses huic plebi : Portavit te Dominus Deus tuus, sicut portare solet homo parvulum filium suum.9 Denique quod tibi molestus non fui, hinc liquet : Quia eduxi te de terra Ægypti, et liberavi te de domo1011 servientium, id est de Ægypto et habitaculo ejus, ubi durissima servitute luti ac lateris premebaris, et Pharaoni urbes tabernaculorum ædificabas; et misi ante faciem tuam Moysen ducem, doctorem, seu legislatorem, et amicum meum, et Aaron fratrem ejus pontificem, et Mariam sororem illorum, prophetissam, quæ specialiter præerat feminis.

Exod. 1,14, 11.

Popule meus, memento, quœso : qui præcipere possum, sed dulciter loquor, ut te ad veritatis recognitionem inducam : quid cogitaverit contra te Balac rex Moab, qui cogitavit te abigere, dejicere, et per fraudulenta consilia Balaam seu maledictionem illius occidere; et quid responderit ei Balaam filius Beor. Multa enim bona dixit de populo Israel, et beneficia Dei præstita ei commemoravit. In quo patet, quanta bona fecit Dominus Israeli. Denique tribus vicibus quasi invitus benedixit Judæis, inter cetera dicens : Ad benedicendum adductus sum; benedictionem prohibere non valeo. Dominus Deus ejus cum illo est, et clangor victoriæ regis in illo. Dominus Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo est sicut rhinocerotis. De Setim usque ad Galgalam, id est, Balaam lustrans oculis exercitum Israel, qui protendebatur a loco qui dicitur Setim, usque ad Jordanem, juxta quem, ex opposito tamen, est Galgala. Est autem Setim locus in eremo plenus arboribus, ubi filii Israel peccaverunt cum filiabus Madian et idolo Phogor. Hieronymus tamen dicit, quod Balac congregavit ibi exercitum contra filios Israel : quod intelligi potest, quia circa hunc locum hoc fecit. In Numerorum enim libro aperte habetur, quod Israel morabatur eo tempore in Setim; et paulo ante asseritur, quod Balac duxit Balaam in verticem montis Phogor. Vel iste est sensus, secundum Hebræos : Memento, etc., ut dictum est, de Setim usque ad Galgalam, id est mea beneficia tibi impensa, et tua iniqua opera contra me facta, ab eo tempore quo patres tui peccaverunt in Setim, usque ad tempus quo Saul unctus est in Galgala. Hæc autem recordari te quæso, et prædicto jam modo te per Balaam benedixi, ut cognosceres justitiam Domini, id est, quam juste increperis a Deo; vel fidelitatem Dei in adimplendo promissa, qui tibi misericorditer fecit et vere implevit, sicut sanctissimis patriarchis Abraham, Isaac et Jacob spopondit.

Num. xxii-xxiv.

Ibid. xxiii, 20-22.

Ibid. xxv, 1-3.

Ibid. 1.

Ibid. xxiii, 28.

II Reg. x,1; xi, 15.

Consequenter Propheta in persona plebis ad ista respondet : Quid dignum offeram Domino? tanquam dicat : Attendo præhabita, et de cetero gratus esse desidero; sed quid dignum offeram Deo æterno? Curvabo genu Deo excelso? Hoc dupliciter legitur. Primo negative, ut sit sensus : Genuflexio per se non est idonea Deum placare, quum non sit in se nisi indicium devotionis. Et oratio sine conversatione bona, non est condigna. Qui enim declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Secundo legitur affirmative, ut sit responsio ad verbum præcedens; eritque sensus, quod genuflexio, oratio seu adoratio, in quantum sunt actus latriæ, et ex vera devotione procedunt, sunt digna oblatio atque placatio Dei, juxta illud in Psalmo : Immola Deo sacrificium laudis.1213

Consequenter excluditur error confidentium in legalibus hostiis. Numquid offeram ei holocautomata, quæ totaliter incendebantur ad divinæ majestatis honorem, et vitulos anniculos, qui unius sunt anni? tanquam dicat : Per sacrificia talia non fit debitus honor Deo, neque placatur, quoniam per se non sunt accepta, videlicet ex parte operis operati, sed operis operantis, utpote ex fide et caritate devotioneque offerentis. Et juxta hunc sensum subjungitur : Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium, id est per immolationem immolaticiorum brutorum, quantumcumque multorum? Impossibile quippe est sanguine hircorum et vitulorum auferri peccata, secundum Apostolum. Propter quod scriptum est apud Jeremiam : Numquid carnes sanctæ auferent a te ma-

Prov. xxviii, 9.

Hebr. x, 4

Jer. xi, 15. litias tuas? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo? quod fecit rex Moab, secundum Hieronymum. Et numquid dabo fructum ventris mei, id est quamcumque prolem meam, pro peccato animæ meæ? Quasi dicat: Non est talis oblatio placita Deo, quum innocentis occisio non sit divinæ æquitatis placatio. Hæc dicuntur ad insinuandum quod sacrificia legis non erant de se purgativa peccati. Quod vero Moyses ait in lege per talia Deum placari, vitiaque deleri, intelligendum fuit ex parte devotionis offerentium. Sic enim dicit Psalmista:14 Introibo in domum tuam in holocaustis; et:15 Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.

Deinde ponitur quid digne Domino offeratur. Indicabo tibi, o homo, id est, o universum genus humanum, quid sit bonum, id est Deo acceptum et meritorium, et quid Dominus requirat a te pro beneficiis suis tibi collatis, non ad suam utilitatem, sed ob tuam salutem. Utique facere judicium justum subjectis et tibimetipsi, ut propria peccata dijudices et ulciscaris, ipsamque justitiam non in habitu tantum, sed in actu etiam habeas, nec sine ratione atque consilio aliquid agas. Loquitur ergo de ordinato judicio. Est autem et inordinatum judicium, scilicet temerarium vel usurpatorium, de quo ait Salvator: Nolite judicare, et non judicabimini. De prædicto autem ordinato judicio protestatur Apostolus: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur;16 et rursus, Sine præjudicio nihil facias, id est prævio judicio.17 In Job quoque libro habetur: Judicium eligamus, et inter nos videamus quid sit melius.1819

Et diligere misericordiam, spirituales et corporales eleemosynas proximis impendendo ex caritatis prompto affectu, non ex necessitate aut coactione. Hilarem enim datorem diligit Deus.20 Beati siquidem misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.21 Per fidem namque et misericordiam purgantur peccata, ut dicitur in

Proverbiis. Propter quod in Tobiæ libro inducitur: Quomodo potueris, ita esto misericors;22 et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Hinc habetur et in Zacharia: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum proximo suo.23 Talis fuit beatus Job, qui fatetur: Flebam super eum qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi;24 et ab infantia crevit mecum miseratio.

Et sollicitum ambulare cum Deo tuo, id est timorate in conspectu Altissimi conversari, per diligentem mandatorum observantiam et cordis custodiam, sicut hortatur Apostolus:25 Cum metu, inquiens, timore et tremore vestram salutem operamini. Hinc in Deuteronomio docetur: Custodi temetipsum et animam tuam sollicite; ne obliviscaris verborum Domini Dei tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ.26 In Marco quoque legitur:27 Videte, vigilate et orate. Hoc eminenter fecit sanctus Job, dicens: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Dominum, et pondus ejus ferre non potui.28 Vere enim si perpendimus quam horrendum est incidere in manus Dei viventis29, quanta sit nostra fragilitas, quam arduum sit animæ nostræ negotium, et quam indesinenter adspiciamur a Deo, sollicite ambulare conabimur cum Creatore altissimo, dicentes singuli illud Job: Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest; et anima ejus quodcumque voluit fecit: idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.30 Hæc est enim laudabilis sollicitudo, quæ maxime pertinet ad prælatos: qui tanto sollicitiores esse tenentur, quanto pro pluribus reddituri sunt rationem. Propter quod dicit Apostolus ad Romanos: Qui præest, in sollicitudine.31 O quam compendiosum ac saluberrimum est prædictum sancti Michææ documentum, jugiter revolvendum!

Vox Domini ad civitatem clamat, id est, prædictum sermonem, vel verba sequentia Deus per me ad Synagogam profatur;32 et salus, id est æterna felicitas, erit timentibus nomen tuum, o Domine, casto ac filiali timore, vel etiam initiali, qui non differt realiter, sed gradualiter a timore filiali, dummodo finaliter perseverent. Unde in Ecclesiastico habetur: Timor Domini delectabit cor, et dabit gaudium et lætitiam in longitudinem dierum.33 Timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis benedicetur.34 In Proverbiis quoque: In timore Domini esto tota die, quia habebis spem in novissimo.35 Et in Isaia: Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester.36 Denique, Beatus homo qui semper est pavidus;37 et, Qui sine timore est, non potest justificari; et, Nisi te instanter tenueris in timore Dei, cito subvertetur domus tua.38

Consequenter arguitur populus Israel de vitio fraudis et injustitiæ. Audite, tribus, id est, popule Israel per tribus duodecim distinctus. Et quis approbabit illud? id est, quis verbo meo consentiet atque obediet? tanquam dicat, Perpauci. Cujus subditur causa:39 Adhuc ignis, id est fervens iniquitas, est in domo impii, id est in familia, imo in corde et anima hominis pravi. Quod specialiter refertur ad domum Amri patris Achab, quorum uterque pessimus fuit.40 De hoc igne dictum est in Osee:41 Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Thesauri iniquitatis, id est bona injuste possessa, vel copiosa iniquitas, secundum quod dictum est ab Amos:42 Nescierunt facere rectum, thesaurizantes iniquitatem; et mensura minor, per quam datur alteri non tantum ut justum est, sed diminute persolvitur, iræ plena, id est magnam vindictam efflagitans, quum sit contra justitiam et mortale peccatum.43

Consequenter Dominus ait: Numquid justificabo stateram impiam, id est fallacem, et saccelli pondera dolosa? In quibus ponderibus divites ejus, scilicet populi Israel, et non solum egeni, qui per necessitatem inopiæ aliqualiter excusari posse videntur, repleti sunt iniquitate, id est injustis divitiis, vel multiplici gravique culpa, quoniam enormiter peccaverunt ista agendo; et habitantes in ea, videlicet in terra Israel, vel perseverantes in ista iniquitate, loquebantur mendacium perniciosum: quod avaritiam concomitatur et fraudem; et lingua eorum fraudulenta in ore eorum:44 quum tamen Isaias dicat, Fraudulenti vasa pessima sunt;45 et Psalmista, Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.46 Porro, quum Deus sit justus, et virtus ejus justitiæ sit initium, ut dicitur in libro Sapientiæ, constat vitia ista ei plurimum displicere. Propter quod ait in Levitico: Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.47

Horum autem vitiorum debita pœna subjungitur: Et ego ergo cœpi percutere te perditione, id est captivitate et aliis plagis, super peccatis tuis: hoc est, non repente, nec statim volui vos subvertere, sed paulatim cœpi percutere, ut variis plagis ad pœnitentiam provocarem. Decem etenim tribus primo partim vastatæ sunt a Phul, deinde a Theglathphalasar, postremo atque totaliter a rege Salmanasar. Tu comedes, et non saturaberis: et sic mittam famem in vos ex terræ sterilitate, seu hostium destructione vastantium terræ nascientia; et humiliatio tua, id est dejectio, erit in medio tui, ita quod undique in propria terra ab adversariis confunderis. Et apprehendes quosdam afflictos de populo tuo a facie hostium fugientes, et non salvabis, id est, a captivitate non eripies eos; et quos salvaveris, id est, ad tempus absconderis, in gladium dabo, ita quod ab hostibus invenientur et trucidabuntur. Tu seminabis, et non metes: quoniam fruges diripientur ab Assyriis, vel eruca, brucho, locusta, seu rubigine destruentur, ut dictum est in Joele de populo Juda ac Israel.4849 Tu calcabis olivam, et non ungeris oleo: vel quia oliva non erit fructifera, vel quia oleum tuum auferetur ab æmulis; et mustum facies, et non bibes vinum, propter easdem causas.

Quod autem ista ad decem tribus specialiter referantur, ostendit quod subditur:5051

Et custodisti præcepta Amri regis Israel; et omne opus domus Achab, id est instituta idololatriæ, et opera Achab atque familiæ ejus, secutus es, pessime conversando. Et ambulasti in voluptatibus eorum, id est carnalibus vitiis delectationibusque actus vitiosos concomitantibus, ut darem te in perditionem, id est captivitatem atque æternam damnationem, et habitantes in ea, id est habitatores Samariæ, in sibilum, id est derisionem, quæ flatu oris ostenditur; et opprobrium populi mei portabis, tolerando mala pœnalia, quæ ex antiquo consuevi infligere filiis Israel, dum graviter peccaverunt. Dictio, ut, notat hoc loco sequelam, non causam: non enim idcirco peccaverunt, ut punirentur, sed culpam consecuta est pœna.

Footnotes

  1. Luc. xi, 28. ↩

  2. Rom. xv, 1. ↩

  3. Ezech. xx, 35. ↩

  4. Ps. l, 5. ↩

  5. Is. v, 3. ↩

  6. Is. XLIII, 26. ↩

  7. Matth. viii, 12. ↩

  8. Is. v, 4. ↩

  9. Deut. 1, 31. ↩

  10. Deut. i, 31. ↩

  11. Galat. ii, 9. ↩

  12. Ps. xlix, 14. ↩

  13. Gen. xxii, 17, 18; xxvi, 24; xxviii, 13-15. ↩

  14. Ps. lxv, 13. ↩

  15. Ibid. 15. ↩

  16. Luc. vi, 37. ↩

  17. I Tim. v, 21. ↩

  18. I Cor. xi, 31. ↩

  19. Job xxxiv, 4. ↩

  20. II Cor. ix, 7. ↩

  21. Matth. v, 7. ↩

  22. Tob. iv, 8, 7. ↩

  23. Zach. vii, 9. ↩

  24. Job xxx, 25; xxxi, 18. ↩

  25. Philipp. ii, 12. ↩

  26. Deut. iv, 9. ↩

  27. Marc. xiii, 33. ↩

  28. Job xxxi, 23. ↩

  29. Hebr. x, 31. ↩

  30. Job xxiii, 13, 15. ↩

  31. Rom. xii, 8. ↩

  32. Prov. xv, 27. ↩

  33. Eccli. 1, 12. ↩

  34. Ibid. 13. ↩

  35. Prov. xxiii, 17, 18. ↩

  36. Is. viii, 13. ↩

  37. Prov. xxviii, 14. ↩

  38. Eccli. xxvii, 4. ↩

  39. IV Reg. xv, 19, 29; xvii, 6. ↩

  40. III Reg. xvi, 25, 26, 30 et seq. ↩

  41. Osee vii, 4. ↩

  42. Amos iii, 10. ↩

  43. Sap. xii, 16. ↩

  44. Eccli. 1, 28. ↩

  45. Is. xxxii, 7. ↩

  46. Ps. v, 7. ↩

  47. Lev. xix, 35. ↩

  48. Joel 1, 4. ↩

  49. Joel i, 4. ↩

  50. Is. viii, 13. ↩

  51. Eccli. i, 12. ↩

Chapter 7 of 9