Articulus 3
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI : ASCENDIT QUI DISPERGAT CORAM TE.
CIRCA exordium expositionis hujus capituli dicit Hieronymus: Testis est mihi Deus, me omnia quæ secundum Hebraicum dissero, non de proprio sensu loqui, sed Hebræorum sequi expositionem, a quibus non modico tempore eruditus, debeo meis simpliciter indicare quæ didici.
D Insuper ait: Hinc vel maxime obscuri sunt Prophetæ, quod repente dum aliud agitur, ad alios sermo mutatur.
Nunc ergo ad regem seu metropolim Assyriorum, videlicet Niniven, dicitur: Ascendit, id est, super te veniet, qui dispergat coram te, scilicet rex atque exercitus Chaldæorum, qui te præsente, terram tuam et bona terræ devastet, qui custodiat obsidionem, id est, non cessabit Nabuchodonosor cum suis te obsidere, donec capiaris.1 Deinde Propheta ironice ait ad Niniven, et de ejus dejectione gaudet zelo justitiæ, et quoniam expediens fuit Assyriis, quantum ad animam, tribulari in sæculo isto : Contemplare viam, id est, circumspice unde veniat ad te adversariorum exercitus, conforta lumbos, id est, te accinge, robora virtutem tuam valde, id est, congrega et conforta exercitum. Hæc dicit Propheta, non dando consilium, sed ad insinuandum quod licet Assyrii fecerint omnia hæc, nil tamen proderit eis. Propterea subditur : Quia sicut reddidit Dominus superbiam Jacob, id est, quemadmodum ultus est animositatem atque injuriam quam Sennacherib cum Assyriis intulit duabus tribubus, occidendo Sennacherib et populum ejus, ut dictum est præcedenti capitulo; sic superbiam Israel, id est, simili modo vindicabit in Assyriis contumeliam quam decem tribubus intulerunt : quod factum est a Nabuchodonosor rege; quia vastatores, id est Assyrii persequentes, dissipaverunt eos, id est duodecim tribus, et propagines eorum corruperunt, id est fructus seu uvas vinearum domus Jacob et Israel, utpote filios et filias utriusque regni trucidando.
Clypeus fortium ejus, id est Chaldæorum contra Niniven properantium, ignitus, id est prævalidus ac horrendus; viri exercitus, id est Chaldæi, in coccineis, id est in rubeis ornamentis et ad sanguinis effusionem parati. Igneæ habenæ currus, id est, habenæ curruum Chaldæorum propter velocitatem et terribilitatem igneæ nuncupantur, in die præparationis ejus, id est, quando Chaldæi se disposuerunt ad prælium contra Assyrios; et agitatores ejus, id est provocatores ad pugnam, seu aurigæ, consopiti sunt, id est defecerunt. Loquitur autem de agitatoribus Assyriorum seu Ninive. In itineribus conturbati sunt, fugientes a facie Chaldæorum; quadrigæ collisæ sunt in plateis. Chaldæi enim demoliti sunt in urbibus et viculis Assyriorum quadrigas eorum. Consequenter revertitur Propheta ad Chaldæos. Adspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia: id est, valde horribilis fuit apparatus Chaldæorum, et velocissime invaserunt Assyrios, sed et propter splendorem solis super arma eorum, igniti videbantur.
Recordabitur rex Assur fortium suorum, id est valentium bellatorum, quos habuit olim, vel modo in prælio ceciderunt; ruent in itineribus suis, id est, in via fugæ capientur et occidentur a Chaldæis. Velociter ascendent muros ejus, id est, Assyrii quærendo fugæ præsidium, ingredientur mœnia urbium suarum, maxime Ninive; et præparabitur umbraculum. Tam enim Chaldæi obsidentes, quam Assyrii obsessi, propter solis calorem fecerunt sibi tuguria, in quibus solis declinabant fervorem. Quidam per umbraculum intelligunt tentoria Chaldæorum, in gyro Ninive expansa. Portæ fluviorum apertæ sunt, id est portæ Ninive, ante quas aquarum currunt fluenta, et quæ multitudinem civium continebant tam copiosam, quod cives per flumina designantur. Hæ portæ a Chaldæis apertæ sunt atque destructæ. Et templum ad solum dirutum est, id est, fanum Nesroch quem coluit Sennacherib, in terram projectum est. Et miles captivus abductus est, id est, milites Assyriorum a Chaldæis partim translati sunt; et ancillæ ejus minabantur, id est, famulæ militum ab adversariis captæ sunt, et coram eis in Chaldæam translatæ pro parte, gementes ut columbæ, id est, intra se suspirantes propter instantia mala, murmurantes in cordibus suis, quia propter adversa ad impatientiam motæ sunt: tamen propter adversariorum fortitudinem et timorem, non audebant clamare et signa mœstitiæ foris ostendere, quemadmodum nec Chaldæi, quando a Medis vastabantur ac Persis, ut patet in Isaia. Quidam per ancillas intelligunt urbes Assyriorum subditas Ninive, sicut in libro Josue minores civitates
Is. xxi, 2. Josue xv-xix passim. Cf. I Par. vii, 28, 29; viii, 12.
2
IV Reg. xix, 35, 37.
3
4
B
C
D
5
6
IV Reg. xix, 37.
7 seu villæ, dicuntur principalium urbium filiæ.
Et Ninive, quasi piscina aquarum aquæ ejus, id est Ninive, utpote multitudo populi ejus:2 aquæ enim multæ, populi multi, secundum Joannem in Apocalypsi. Vel, aquæ de quarum munitione Ninivitæ præsumpserunt, similes sunt aquæ piscinæ, non aquæ maris, id est inutiles ad resistendum Chaldæis. Ideo subditur: Ipsi vero fugerunt, id est, Ninivitæ et Assyrii a facie Chaldæorum fugerunt. Quibus fugientibus, alii constantiores clamant: State, state, id est, ne fugiatis, sed pugnetis; et non est qui revertatur, id est, nullus eorum redire audebat. Idcirco Chaldæis nunc dicitur: Diripite argentum, diripite aurum, id est, omnia pretiosa Ninive tollite; et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus, id est, infinitæ quodammodo sunt divitiæ urbis Ninive ceterarumque urbium ejus, in vasis aureis atque argenteis. Dissipata est Ninive, id est demolita, et scissa, et dilacerata in muris et habitaculis suis; et cor tabescens, id est, corda Ninivitarum intra se contabuerunt seu defecerunt; et dissolutio geniculorum, id est, genua eorum tremore concussa sunt: unde diminutive genicula appellantur; et defectio in cunctis renibus, id est, in visceribus eorum ac interioribus præ magnitudine pavoris fuerunt torsio atque debilitas; et facies omnium illorum, sicut nigredo ollæ, id est deformes et discoloratæ ex fame, timore, luctu, aliisque pressuris. His similia, imo et eadem specie, scribunt de Babylone Isaias et Jeremias.34
Ubi est habitaculum leonum? id est, ubi jam est Ninive, civitas illa eximia in qua leones, id est reges, demorati sunt? Et ubi jam pascua catulorum leonum, id est eadem civitas, vel opulentia ejus, in qua nutriti sunt filii regum illustres ac principes? ad quam expugnandam ivit leo, id est Nabuchodonosor rex: de quo loquitur Jeremias, Ascendit leo de cubili suo;5 ut ingrederetur illuc, id est, eam obtineret, catulus leonis, id est filius ejus, vel, ut aliqui textus habent, Cum catulis suis, id est filiis atque principibus; et non est qui exterreat, id est, nullus Assyriorum prædictum leonem potuit perterrere aut superare. Leo cepit sufficienter catulis suis, id est, Nabuchodonosor satis multa prædatus est de bonis Assyriorum, deditque ea filiis suis atque principibus, et necavit leænis suis, id est, spoliatos occidit, quatenus bona eorum leænis, puta uxoribus et concubinis suis, conferret; et implevit prœda speluncas suas, id est, loca thesaurorum abscondita implevit de prædis, et cubile suum implevit rapina.
Ecce ego ad te venio per visitantem vindictam, o Ninive, dicit Dominus Deus exercituum; et succendam per manum Chaldæorum usque ad summum, id est usque ad pulveres atque totaliter, quadrigas tuas, per quas alios tribulasti;6 et leunculos tuos, id est filios regis, seu nobiles et judices, audaces et fortes, comedet gladius Chaldæorum; et exterminabo de terra prœdam tuam, id est, alios ultra non spoliabis, sed spolia quæ collegisti, tollam de terra tua, dans ea Chaldæis, ut in Babyloniam transferantur; et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum, quos ad diversa regna mittere consuevisti, ut a gentibus tibi subditis tributa exigerent, et alias litteras comminatorias ferrent: quemadmodum nuntii Sennacherib portabant ad Ezechiam litteras blasphemiis plenas.7
INSUPER de moralitate hujus capituli hoc est tenendum, quod ea quæ de Ninive scripta sunt, ad mundum referuntur, cujus (ut in præcedenti dicebatur articulo) figura fuerat Ninive.8 Mundo ergo nunc dicitur: Ascendit qui dispergat coram te: id est, Satan contra te consurgit, ut in oculis tuis hominibus tentando prævaleat, omnemque spiritualium auferat divitiarum possessionem; qui custodit obsidionem, id est, infatigabiliter et usque in finem vitæ præsentis observat et circumvallat te, tanquam leo rugiens circuieundo, et quem devoret exquirendo.910 Unde in medio laque orum ambulamus. Ut ergo evadas ac vincas, fac quod subjungitur :
Contemplare viam, id est, Christum consideta, ejusque vestigia imitare, qui ait : Ego sum via, veritas et vita. Contemplare quoque quæ sit via virtutis, via arcta, et porta angusta ducens ad vitam :11 de qua loquitur Jeremias, Interrogate quæ sit via bona, et ambulate in ea (et neque ad dexteram, neque ad sinistram) ;12 Salomon que, Viam sapientiæ monstrabo tibi, et currens non habebis offendiculum.13 Contemplare etiam viam qua tentator contra te venit, id est modos atque insidias diabolicarum tentationum :14 quomodo aliquando mala sub specie boni proponit, transfigurans se in angelum lucis ; nonnunquam vero evidenter mala proponit : tamen interdum hoc facit valde latenter ac fraudulenter, sicut dum viris virtuosis gloriam suggerit vanam, aut superbiæ quiddam interserit. Conforta lumbos virtute castitatis, quemadmodum ait Salvator : Sint lumbi vestri præcincti, hoc est, concupiscentiis reluctare, et carnem cum vitiis mortifica.1516 Robora virtutem tuam valde, id est, naturalem potentiam per gratiam ora firmari, et in virtutibus satage stabiliri : imo et habitus virtuosos per actiones sanctas atque frequentes confirma, ut radicentur omnino in te, quemadmodum scriptum est in libro Josue :17 Confortare, et esto robustus valde.18 Hanc autem virtutem debemus præcipue in adversis habere, ut invicta sit patientia nostra, nec ultionem quæramus, pensantes quod Dominus ait : Mihi vindictam, et ego retribuam. Unde nunc subditur :
Quia sicut reddidit Dominus superbiam Jacob, id est, quemadmodum ultus est injuriam illatam activis in vitiorum luctamine positis, qui designantur per Jacob, qui luctator vel supplantator interpretatur, sic superbiam Israel, id est, sic ulciscetur injuriam contemplativis illatam, qui significantur per Israel, quod interpretatur vir videns Deum ; quia vastatores dissipaverunt eos, id est, mundus, caro et dæmones1920 tentaverunt et persecuti sunt bonos, tam activos quam speculativos. Propter quod in Judith libro habetur :21 Omnes qui placuerunt Deo, per multas tentationes transierunt fideles.22 Propagines eorum corruperunt, id est, filios eorum seu opera vitiis infecerunt, inducendo ad culpam.
Clypeus fortium, id est militum Christi, qui hostibus animæ efficaciter reluctantur, est ignitus fervore dilectionis. Clypeus iste, fides est caritate succensa, juxta illud ad Ephesios, In omnibus sumentes scutum fidei ; vel justitia, prout Sapiens asserit, Sumet scutum inexpugnabile æquitatem ;23 vel sermo divinus, secundum quod Salomon loquitur, Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est omnibus sperantibus in se.2425 Viri exercitus, id est, qui ad Christi exercitum pertinent, sunt in coccineis, id est, ad sanguinis sui effusionem pro Christo et fide seu æquitate parati ; vel, In coccineis, id est ferventi rubore amoris Dei et proximi. Igneæ habenæ currus, id est, vehicula quibus feruntur contra adversarios Dei, puta virtutes, sunt promptæ ac agiles, in die præparationis ejus, dum pugnam contra præfatos æmulos Christi committunt. Et agitatores ejus consopiti sunt, id est, tractatores mundi hujus, a gratia defecerunt. In itineribus conturbati sunt, id est, in operibus suis inordinate se habent, et variis modis turbantur. Non enim est pax impiis, dicit Dominus ; et, Turbati sunt omnes insipientes corde.26 Denique peccatori dedit Deus afflictionem et curam superfluam, ut dicit Ecclesiastes.27
Quadrigæ collisæ sunt in plateis : id est, præsidia horum terrena ac vana dejecta sunt in lata hujus sæculi via, ita quod manum Judicis summi non quibunt effugere, nec debitas pœnas evadere. Adspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. Hoc accipi potest in bono et in malo. Adspectus enim electorum in virtutibus perfectorum, terribilis est parti adversæ, seu dæmonibus, ut castrorum acies ordinata.28 Dæmones quoque horribiles sunt, præsertim imperfectis, et propter eos oportet nos esse timentes atque sollicitos.29 Recte quoque fulguri comparantur, quum dicat Salvator :30 Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem.
Velociter ascendent muros ejus. Per hoc designatur, quod amatores sæculi videntes se divino judicio coarctari, quærent refugium in creaturis. Et tunc præparatur eis umbraculum, id est, a vanis atque carnalibus consolatoribus datur eis spes infructuosa ac fallax, qua se putant protegere a calore indignationis divinæ : in cujus misericordia sperant sæpe inaniter, non intendentes ex toto corde postponere vitia. Portæ fluviorum apertæ sunt, id est, conscientiæ eorum Deo patebunt, et aliis manifestabuntur, ut cognoscatur divini judicii æquitas. Templum quoque, id est ecclesia malignantium, solo tenus destruetur. Et miles captivus abductus est, id est, magnates sæculi a diabolo capti atque a Deo aversi sunt ; et ancillæ ejus minabantur, id est, carnales mollities, et feminæ cum quibus fornicati sunt, simul cum illis in damnationem ducentur, gementes ut columbæ : juxta illud Sapientiæ, Videntes turbabuntur terrore horribili, præ angustia spiritus gementes.31
Et Ninive, quasi piscina aquarum aquæ ejus : id est, fluenta doctrinæ hujus mundi arctata sunt, et ad salutem inidonea, quoniam stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi, qui (ut dictum est) per Niniven designatur ; ipsi vero, id est homines mundani, in quibus aquæ istæ abundant, fugerunt a vera sapientia Christi, a fidei simplicitate, et via justitiæ.32 Quæ enim stulta sunt mundi, eligit Deus, ut confundat sapientes.33 De quibus ait Salvator ad Patrem : Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus. Istos invitat Ecclesia ut cessent a fuga ista : State, state ; et non est qui revertatur ad Deum per pœnitentiam, sed de vanitate in vanitatem procedunt. Diripite argentum, id est nitorem sæcularis eloquentiæ, diripite aurum, id est, fulgorem mundanæ scientiæ auferte ab istis, ut discant humilitati et simplicitati insistere : quod si noluerint, auferentur eis omnia hæc tempore mortis. Et non est finis divitiarum mundi seu hominum mundanorum. De quibus Baruch ait : Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias terræ, qui in avibus cœli ludunt, qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum?34
Dissipata est, et scissa, et dilacerata : id est, congregatio sæcularium hominum firmitatem virtutum amisit, corde divisa est, et vitiis lacerata. Vel sensus est, quod omnis viror, gloria atque prosperitas hujus mundi cito pertransit, quemadmodum in Isaia dicitur : Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri ;35 et primo libro Machabæorum : verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis ;36 hodie extollitur, et cras non invenietur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. Horum est cor tabescens in malis, et dissolutio geniculorum, id est languor virtutis progressivæ de bono in melius. Contra quod Isaias et Paulus hortantur genua debilia roborari.37 Et defectio in cunctis renibus, ita quod passionibus appetitus sensitivi franguntur atque vincuntur.38 Et facies omnium sicut nigredo ollæ : id est, intellectus eorum carnalis et vitiis obscuratus est, imo turpissimus, quum nulla visibilis macula rem materialem tantum deformet, quantum mortale peccatum faciem animæ. Omnia quoque hæc corporaliter accident impiis in die judicii, secundum sensum prætactum.
Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum? Hoc nunc dici potest de quacumque civitate magnifica et regali, in qua reges, principes seu magnates morantur et deliciantur, quum fuerit demolita.39 Sed in fine mundi dicetur hoc generaliter de cunctis habitaculis reproborum et divitum atque nobilium.40 Tunc enim lætabuntur justi, videntes vindictam, et innocens subsannabit iniquos zelo justitiæ, applaudens censuræ mentis divinæ.41 Ad quam ivit leo, id est diabolus, ad tentandum, ut ingrederetur illuc catulus leonis, id est angelus Satanæ, ut habitaret in cordibus mundanorum. Potest quoque per catulum leonis Antichristus intelligi, cujus adventui viam præparabit diabolus, discissionem in Ecclesia procurando. Leo cepit sufficienter catulis suis, id est, princeps aliquis tenebrarum multos valde vinculis culpæ irretivit, qui dæmonibus sibi subjectis dantur ad puniendum, et necavit leænis suis, id est, aeriis potestatibus strangulavit animas miserorum; et implevit præda, id est animabus a se deceptis, speluncas suas, id est foveas infernales: quæ tamen nondum perfecte impletæ sunt, præsertim quum infernus nunquam dicat, Sufficit.42
Ecce ego ad te, o munde, dicit Dominus; et succendam in fine mundi, vel interim particulariter, quadrigas tuas, id est humana auxilia, in quibus inaniter es confisus; et leunculos tuos, id est principum filios audaces, pomposos, comedet gladius tentationis seu persecutionis ac divinæ ultionis, præcipue in die judicii, quando ex ore Christi exibit gladius ex utraque parte acutus;43 et exterminabo de terra prædam tuam, ita quod alios ultra non opprimes sive prædaberis. Cetera patent.
Footnotes
-
Is. XL, 9. ↩
-
Apoc. XVII, 1, 15. ↩
-
Jer. L, 43. ↩
-
Is. XIII, 7, 8; ↩
-
Jer. IV, 7. ↩
-
*fumum ↩
-
II Par. XXXII, 17. ↩
-
Expositio moralis. ↩
-
I Petr. V, 8. ↩
-
* alias custodiat ↩
-
Joann. XIV, 6. ↩
-
Matth. VII, 14. ↩
-
Prov. IV, 11, 12. ↩
-
Jer. VI, 16. ↩
-
Galat. V, 24. ↩
-
Luc. XII, 35. ↩
-
II Cor. XI, 14. ↩
-
Josue I, 7. ↩
-
Deut. XXXII, 35. ↩
-
Hebr. X, 30; ↩
-
Judith vii, 23. ↩
-
Judith viii, 23. ↩
-
Sap. v, 20. ↩
-
Ephes. vi, 16. ↩
-
Prov. xxx, 5. ↩
-
Ps. LXXV, 6. ↩
-
Eccle. II, 26. ↩
-
Cant. VI, 9. ↩
-
Is. XLVIII, 22. ↩
-
Luc. x, 18. ↩
-
Sap. v, 2, 3. ↩
-
I Cor. 1, 20. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Baruch III, 16-18. ↩
-
Is. XL, 6. ↩
-
I Mach. II, 62, 63. ↩
-
Is. XXXV, 3; ↩
-
Hebr. XII, 12. ↩
-
Matth. xi, 25. ↩
-
Ps. LVII, 11. ↩
-
Job XXII, 19. ↩
-
Prov. xxx, 15, 16. ↩
-
Apoc. xix, 15. ↩
Chapter 3 of 4