Articulus 2
DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI PRIMI SENSU.
NON caret mysterio, quod Dominus data lege suum jussit populum numerari, et eos dumtaxat in numero computari, qui ætate et robore apti erant ad bella procedere. Per hæc quippe signatur, quod domesticorum legis ac fidei specialem curam et providentiam habeat Deus; et item quod talibus acriora instant certamina ab invisibilibus inimicis, contra quos efficaciter præliari non competit, nisi confortatis a Deo per charismata gratiarum. Tunc quoque facta est numeratio ista virorum ad bella idoneorum, quando ad terram promissionis mox profecturi erant Israelitæ a Sinai monte: ad figurandum quod ad spiritualem virtutum profectum, quo ad terram viventium finaliter repromissam itur ac pervenitur, non exstat idoneus, nisi qui ad dominandum suo animo est robustus, qui fortis est ad crucifigendum corpus suum cum vitiis ac concupiscentiis, qui per sæculum istud nequam, tanquam per solitudinem pergit, renuens in his quæ mundi sunt consolari;12 qui puerilem exuit sensum, et omnem femineam abjicit levitatem, nec impietatis jugo subdi se patitur, neque barbarica crudelitate decerpitur: ad quod insinuandum, nec pueri, nec mulieres, nec servi, nec senes, nec barbari sunt numerati. Hi igitur in cœlesti Jerusalem in prædestinatione divina, in libro vitæ sunt scripti, qui taliter viri sunt, atque a vitiis prætactis immunes. Hinc loquitur Origenes: Divino numero non omnes condigni sunt, sed certis prærogativis ornati. Idcirco in libro hoc, nec mulieres educuntur ad numerum, propter infirmitatem femineam; nec servi, tanquam vita moribusque degeneres; neque Ægyptii Israelitatis admixti, nec alienigenæ, nec etiam barbari.
Insuper, Deus creator universa et singula distinctissime sciens, qui unico verbo celerrime poterat Moysen, et per Moysen alios certificare de numero Israeliticorum virorum ad bella dispositorum, jussit numerationem hanc fieri per Moysen: nec tantum per eum, sed et per Aaron fratrem ejus, et per duodecim nobilissimos principes duodecim tribuum Israel: ad insinuandum, quod prælati et principes, tam superiores quam minores, debent sibi commissos diligentissime considerare, pusillos a fortibus, effeminatos a virilibus, vitiosos a virtuosis discernere, et unicuique secundum quod capax est, indigensque consistit, prospicere, verbum salutis impendere, ad meliora provehere, virtuosiores quoque in auxilium cooperatores sibi assumere, ad defendendum imperfectos ac labiles ab impugnationibus vitiorum ac dæmonum.
Præterea, per Moysen legislatorem ac ducem Israeliticæ plebis, Christus unigenitus Patris, rex et legifer noster designatur, qui proprio ore testatur: Ego scio quos elegerim, quorum non solum personas, sed et capillos perhibet numeratos a Patre. Per Aaron vero princeps Apostolorum beatissimus Petrus accipitur, quem sibi Dominus et Salvator in primum et summum cooperatorem assumpsit: Pasce, inquiens, oves meas. Et rursus: Tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Per duodecim nobilissimos principes, ceteri duodecim Apostoli, Paulo connumerato, intelliguntur. Hi omnes vigilantissime consideraverunt vultus pecorum, utpote subditorum, et viros virtutum voluerunt ad spiritualia bella jugiter esse accinctos: imo eos qui tales non erant, prædicando, orando, atque sanctissime conversando, sed et miracula perpetrando, tales fecerunt. Verumtamen præinducta non sunt ita intelligenda, quasi omnes illi Israelitæ qui numerabantur, fuerint virtuosi, melioresque illis qui non computabantur; sed figuralis ratio in illis est observata, quatenus si inter electos Dei cupimus numerari, non cessemus conari pro assiduo incremento virtutum, pro constantia in adversis, pro victoria in omni tentatione. Sicque in omnibus coram Deo simus solliciti, timorati et fructuosi.
Locutusque est Dominus ad Moysen: Tribum Levi noli numerare. Per hoc præfiguratum est evidenter, quod sacerdotes, religiosos et clericos, omnesque in sacris Ordinibus constitutos, oporteat præ ceteris in Ecclesia Dei omni sanctitate et exemplaritate fulgere, quemadmodum præminent ordinis dignitate, religionisque consecratione; qui ecclesiam cum omni reverentia debent intrare, custodire, tueri, et sacra vasa ac divini obsequii instrumenta mundis manibus contrectare: sicque populum christianum opere et sermone, directione et sollicitudine indesinenti præcedere, nec sæcularibus commisceri. Hinc Rabanus contestatur: In tribu Levi sacerdotalis ordo signatur, qui super tabernaculum testimonii, id est supra Ecclesiam, in qua testamenta Dei sunt condita, constituitur, ut curam gerat fidelium, et omnia vasa, id est fideles ad Dei cultum electi, sine errore, vitiorumque sorde permaneant. Hic ordo procurare debet quidquid ad cærimonias pertinet legis, quia ipsius est populum informare, qualiter secundum legem Dei ordinate et honeste in ecclesia conversetur. Hic ordo tabernaculum portat et utensilia ejus, quoniam sacerdotes compatiendo, infirmorumque mores tolerando, et consolando pusillos, quasi humeris patientiæ ac laboris portant Ecclesiam.
Is. xxxm, 22.
Joann. xiii, 18.
Luc. xii, 7.
Matth. xvi, 17-19.
Joann. xxi, 17.
Luc. xxu, 32.
Prov. xxvii, 23.
Footnotes
Chapter 3 of 56