Articulus 3
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN.
RECITATA tribuum enumeratione, nunc enarratur numeratorum coordinatio, quantum ad situm et motum. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Singuli per turmas suas, signa atque vexilla et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israel, per gyrum tabernaculi fœderis. Hucusque hæret littera et condependet constructio seu ordo verborum, et est sensus : Singuli filiorum Israel figent tentoria sua, seu unusquisque vir aut paterfamilias numeratus, statuet suum papilionem in turma suæ tribus, habente signum atque vexillum sibi deputata. Solent namque pugnatores in scutis seu vestimentis habere signaculum, quo discernantur ab aliis. Vexilla vero deferuntur in hastilibus elevata, quorum vexillorum intuitu et præcessu dirigitur atque ad prælium excitatur et confortatur exercitus. Sic itaque metabuntur seu figent tentoria per gyrum tabernaculi fœderis. Voluit quippe Dominus, ut tabernaculum in medio castrorum semper consisteret, ad designandum quod ipse dignanter esset in medio populi sui, atque ut tota plebs vere monstraret se esse paratam usque ad sanguinem pro defensione legis Dei sibi datæ et tabernaculi ejus.
Ad orientem, id est in orientali plaga respectu tabernaculi, Judas, utpote tribus Judæ, quæ ceteris principalior, numerosior, atque potentior fuit, figet tentoria per turmas exercitus sui : quoniam in totali illo exercitu Judæ fuerunt plures turmæ particulares familiarum suarum. Juxta eum castrametati sunt nati de tribu Issachar, etc. In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon, etc. Hæ duæ tribus junctæ fuerunt tribui Judæ in quiescendo ac procedendo, et quælibet harum per aliquantam distantiam exstitit separata ab aliis; sed tres tribus sic junctæ, multum distabant ab aliis turmarum ternariis. Porro Judas, Issachar et Zabulon, fuerunt fratres uterini, nati de Jacob ex Lia, cujus quartus filius fuit Judas, quintus Issachar, sextus Zabulon.1 Deinde in textu qui difficultatem non habet, describitur, quod tribus Ruben cum adjunctis sibi tribubus Simeonis et Gad, castra fixerunt ad tabernaculi plagam meridionalem. Erantque Ruben et Simeon filii Jacob ex Lia; Gad autem fuit filius Jacob ex Zelpha Liæ ancilla. Ad occidentem castra fixerunt filii Ephraim et Manassæ ac Benjamin. Nempe (ut dictum est) tribus Joseph in duas divisa est tribus, videlicet in tribum Ephraim et tribum Manassæ filiorum Joseph. Benjamin autem, sicut et Joseph, fuit natus Rachelis. In parte aquilonari sita fuerunt tentoria tribus Dan filii Balæ, quæ fuit Rachelis ancilla. Cui tribui junctæ fuerunt tribus Aser filii Jacob ex Zelpha, et tribus Nephthali filii Jacob ex Bala.
Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israel, ob causam præhabitam, quia occupati erant circa altiora, scilicet circa divina. Unde ut dicitur, non tenebantur ire ad prælia ad pugnandum; poterant tamen pugnare pro causa justa, ut patet de Jonatha et Simone fratribus Machabæi.2 Aliqui quoque tenebantur exire tempore pugnæ ad populum exhortandum, ut in Deuteronomio legitur.3 Circa hæc scribit Lyra: Aliam causam assignat Rabbi Salomon, cur Levitæ non fuerunt inter alios filios Israel numerati, quia sententia mortis fuit a Deo prævisa super omnes bellatores hic numeratos, cui sententiæ noluit Dominus subja-4 cere Levitas, quoniam non peccaverunt in adoratione aurei vituli, saltem pro parte majori. Contra quod scribit Rabbi Paulus, dicendo: Sententia lata contra murmuratores tempore exploratorum, fuit præcise contra illos, qui fuerunt numerati a vicesimo anno et ultra: in quo manifeste excludebantur Levitæ, qui a tricesimo anno, vel ab uno mense sunt numerati, ut infra habetur.5
Insuper circa illud, Per signa atque vexilla, recitat Lyra: Dicunt quidam Hebræi, quod vexillum cujuslibet tribus fuit simile in colore lapidi posito in rationali, in quo sculptum erat nomen sui Patriarchæ, ita quod vexillum tribus Ruben fuit rubei coloris, quemadmodum sardius, in quo sculptum fuit nomen Ruben. Quocirca Rabbi Paulus adjungit: Secundum antiquos Hebræorum expositores, signa vexillorum quatuor tribuum harum, quibus junctæ sunt aliæ tribus, fuerunt hæc: In vexillo Ruben fuit figura hominis, quoniam Jacob dixit de eo:6 Ruben primogenitus meus. In vexillo Judæ fuit leo, quia de Juda dixerat Jacob: Catulus leonis Juda. In vexillo Ephraim fuit figura tauri, cui Moyses eum assimilavit in Deuteronomio:7 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus. In vexillo Dan, fuit figura aquilæ. Nam Jacob assimilaverat eum colubro, quod non est animal pulchrum ad ponendum in vexillo.8 Moyses vero assimilavit eum catulo leonis in Deuteronomio, dicens:9 Dan catulus leonis: quod signum pertinebat ad Judam. Ideo dicunt, quod data sit aquila pro signo, conformiter ad quartum animal, de quo in Ezechiele legitur, quatenus in istis vexillis figurarentur quatuor animalia illa.10 Sed huic ultimo dicto, de causa ob quam data dicitur aquila tribui Dan pro signo, videtur ordo historiæ obviare, quoniam deportatio et insignitio vexillorum istorum diu præcessit comparationem, de qua in Deuteronomio legitur Moyses ipsum Dan catulo comparasse leonis.11
Præterea, circa præfatam tribuum dispositionem, Josephus et Magister in historiis dicunt: Ternæ tribus per quatuor partes tabernaculi excubabant, ita tamen remote ab invicem, ut maximam in medio plateam haberent. Erantque ornatus castrorum, quasi forum rerum venalium, singulis in ordine constitutis. Opifices artium mechanicarum in stationibus suis, id est in fenestris et officinis fuerunt, ita ut urbi ædificatæ castra eorum simillima viderentur. Porro inter tabernaculum et castra excubabant Levitæ in tabernaculis suis, propinquiores tabernaculo quam castris; et excubabant similiter per quatuor plagas, videlicet Moyses et Aaron cum suis ad orientem, reliqui Caathitæ ad meridiem sub custodia Eleazari filii Aaron; Gersonitæ ad occidentem, Meraritæ ad septentrionem, et erant utrique sub custodia Ithamar. Hæc in Scholastica historia.
Postremo quæri potest, cur præfatæ quatuor tribus fuerunt principales in quatuor illis ordinibus, ita quod eis adjunctæ sunt ceteræ, utpote duæ cuilibet earum. Responderi potest, quod tribus Juda fuit una et prima ob multiplicem eminentiam suam prætactam, et quoniam Jacob prophetavit ex ea Christum et reges nascituros.12 Tribus Ruben, quoniam Ruben primogenitus erat, quamvis primogenitura sua fuit privatus.1314 Tribus Ephraim, quoniam Jacob prætulerat ipsum Ephraim Manassæ. Tribus Dan, quoniam fortior et populosior fuit tribubus sibi adjunctis: erat quoque Dan primogenitus Balæ.15
Footnotes
-
Gen. xxix, 35; xxx, 17-20. ↩
-
- Mach. v, 17 et seq.; x, 74.
-
Deut. xx, 2. ↩
-
I Mach. v, 17 et seq.; x, 74. ↩
-
Num. IV, 3; V, 15. ↩
-
Gen. XLIX, 3. ↩
-
Deut. XXXIII, 17. ↩
-
Gen. XLIX, 17. ↩
-
Deut. XXXIII, 22. ↩
-
Ezech. X, 14. ↩
-
Deut. XXXIII, 22. ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Gen. XLVIII, 20. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Num. iv, 3; iii, 15. ↩
Chapter 4 of 56