Skip to the text

Articulus 4

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI SECUNDI INTELLECTU.

LOCUTUS est Dominus : Singuli per turmas suas, signa atque vexilla metabuntur. Ex littera edocemur, quam vere dixit Apostolus : Quæ a Deo sunt, ordinata sunt. Sapientis namque est, ordinatum et pulchrum opus producere. Ideo voluit Deus populum illum Hebræum ab extra tam ordinate disponi, tam decenter procedere, tam reverentialiter circa tabernaculum se habere, ut designaret quam recte et juste oporteat eos intus qualificari, quam virtuose proficere, quam devote conversari, qui Omnipotenti cupiunt complacere, æternaliterque salvari.12 Ideo dixit Apostolus : Omnia autem decenter et secundum ordinem fiant in vobis. Spiritualiter ergo unusquisque vere Israelita, id est Christifidelis, per turmas suas, id est inter eos qui ejusdem secum sunt vocationis aut professionis, per signa, id est opera bona quæ sunt fidei vera indicia, seu per baptismalem characterem aut ordinem sacrum ;3 vel, per signa, id est miracula sua aut patrum sanctorum, et per vexilla, id est sanctæ crucis signacula aut præclara virtutum insignia : metetur, id est, mentis suæ quietem et sedem seu mansionem figat in Domino per gyrum tabernaculi, id est, undique adhærendo Ecclesiæ, nec longe recedendo ab ea.

Ad orientem Judas figet tentoria. Tabernaculum istud, ut tactum est, designat Ecclesiam, seu quamcumque congregationem devotam, seu animam solidam, justam, catholicam.4 In gyro Ecclesiæ principes, id est duodecim Apostoli, sua fixerunt tentoria, id est stationes ac mansiones, ad muniendum et confortandum Ecclesiam. Animam vero justi duodecim virtutes morales decorant ac protegunt; vel duodecim istæ virtutes (utendo extense nomine virtutis) sunt tres virtutes theologicæ, septemque dona Spiritus Sancti, gratia gratum faciens, et gratia sacramentalis, si tamen ab invicem distinguantur; vel certe duodecim fructus Spiritus. Porro oriens Ecclesiæ est vel Christus, de quo Zacharias, Ecce, inquit, vir, Oriens nomen ejus; vel fides, per quam primo illuminatur a Sole sapientiæ; vel respectus ad gratiam gratificantem, vel status incipientium. Meridies Ecclesiæ est prosperitas, vel ardor sancti amoris, vel affluentia supernorum charismatum, seu proficientium status. Occidens est mors salubris, coram Domino pretiosa, vel finis mundi, vel status perfectorum, in quantum in eo finitur profectus omnis vitæ præsentis. Aquilo est adversitas, tentationum duritia, refrigescentia caritatis. In quolibet horum quatuor multi morantur. At vero per quadripartitam duodecim tribuum divisionem, vel quatuor Evangelia, vel quatuor virtutes cardinales, vel quatuor principales partes mundi ad Christum conversæ intelliguntur, quæ omnes ad Christum et ejus Ecclesiam respexerunt. Per hoc quoque, quod in qualibet parte quaternarii illius erant tres tribus, significatur, quod fides superbenedictæ Trinitatis ubique terrarum in sancta Ecclesia concorditer est suscepta.

Itaque in exercitu ecclesiastico jugiter maneamus, hæreticorum et schismaticorum conventicula, vitiosa consortia, loca periculosa vitantes.5 In exercitu, imo et in anima nostra princeps sit Judas, id est confessio laudis divinæ, confessio propriæ culpæ, et protestatio credendorum. Nam Judas interpretatur confessio. Cui jungatur Issachar, id est spes seu consideratio

D retributionis æternæ, ut omnis vana contemnatur intentio, nec propter laudem humanam aliquid fiat. Issachar namque, vir mercedis interpretatur. Et Zabulon, id est firma in Deo stabilitas, ne mens in bonis distrahatur a Domino. Zabulon quippe, habitaculum fortitudinis dicitur. Conformiter per alia Patriarcharum nomina, secundum variam eorum interpretationem, diversæ intelliguntur virtutes.

Footnotes

  1. Galat. v, 22, 23. ↩

  2. Is. xi, 2, 3. ↩

  3. Zach. vi, 12. ↩

  4. Ps. cxv, 15. ↩

  5. I Cor. xiv, 40. ↩

Chapter 5 of 56