Skip to the text

Articulus 5

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI TERTII : HÆ SUNT GENERATIONES AARON ET MOYSIS.

NUMERATIO, dispositio et proprietates aliquæ Levitarum, nunc describuntur. Hæ sunt generationes Aaron et Moysis. Nominatur hic Aaron ante Moysen, quoniam senior erat, et propter pontificii dignitatem. Frequentius tamen dum pariter recitantur, Moyses ante exprimitur, quia simpliciter major fuit et sanctior. In die qua locutus est Dominus ad Moysen: non quod in die seu tempore illo genuerint, sed quia tunc habuerunt generationes seu filios generatos. In monte Sinai. Nam ante tabernaculi constructionem et erectionem Dominus ad Moysen loquebatur communiter in vertice montis illius; tabernaculo autem erecto, in ipso tabernaculo.

Et hæc sunt nomina filiorum Aaron: Primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar. Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, id est consecrati in sacerdotes, et quorum repletæ et consecratæ sunt manus, ut sacerdotio fungerentur. Qualiter intelligendum sit istud, et qualiter filii Aaron dicantur uncti et consecrati, et repletæ seu initiatæ manus eorum ad fungendum sacerdotio, clare expressum est in Exodo et Levitico quoque.12 Breviter tamen repetendo, dicunt nonnulli quod solus pontifex ungebatur oleo sancto in capite ac manibus, inferiores autem sacerdotes in manibus tantum: et hoc textus videtur interdum innuere, sicut et isto in loco. Alii dicunt quod non ungebantur oleo puro, sed quadam confectione ex oleo et sanguine sacrificii facta; quod item unctio illa non fuit nisi adspersio, qua ipsi et vestes eorum adspergebantur hujusmodi commixtione. Sed secundum hoc non apparet, cur manus eorum dicantur specialiter consecratæ, nisi forte quod ideo, quoniam mixtura illa ex adspersione, tetigerit nudas eorum manus. Vel ideo dicuntur manus eorum repletæ et consecratæ, quia in eorum consecratione pontifex posuit quasdam sacrificiorum materias super manus eorum, per quod dedit eis auctoritatem sacrificandi, prout super Exodum expositum est.3 Nec aliter poterant sacerdotali officio legitime uti.

Locutusque est Dominus ad Moysen: Applica tribum Levi, id est, ab aliis divide eam, et coram Aaron ipsam præsenta. Ideo subditur: et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei tanquam pontifici, prosequendo inferiora obsequia, et excubent, id est, vigilanter intenti sint die ac nocte tempore opportuno. Videtur autem B. Augustinus sentire, quod Excubare hic accipiatur proprie, utpote pro nocturna vigilatione quæ certis horis fit in castris pro custoditione exercitus, quasi Levitæ putaverint, vel ne putarent, se esse debere immunes a vigiliis talibus propter honorem quo in tabernaculo serviebant, præsertim quum et eos oporteret vicissim servare propter opera tabernaculi vigilias tales, quales observabantur circumquaque in aliis castris. Et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis, id est, ea quæ pro communi populo Israel erant agenda in hostiis et oblationibus, exsequantur ex parte communitatis, et pro prosperitate ac salute universorum secundum regulam officii Levitis præfixam, coram tabernaculo testimonii, id est in atrio in quo Levitæ tale officium exercuerunt communiter; et custodiant vasa tabernaculi, id est instrumenta cultus divini eis commissa, ut infra dicetur, servientes in ministerio ejus, id est Deo obsequentes in his quæ in tabernaculo ac atrio fiunt.4

Dabisque dono Levitas Aaron et filiis ejus, id est, Levitas assignabis gratuito ac subdes pontifici et sacerdotibus aliis, quibus traditi sunt a filiis Israel, id est, ex parte filiorum Israel, et pro ipsis dati et assignati ac subditi sunt Levitæ pontifici ac sacerdotibus. Siquidem pro tota communitate divino sunt cultui deputati. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii, id est, eorum exsecutionem quæ ad summum sacerdotem, inferioresque sacerdotes pertinent, eis committes. Istud enim jam exstitit factum in consecratione ipsorum. Externus, utpote de stirpe Levitica non exsistens, qui accesserit ad ministrandum, id est ad faciendum Leviticum aut sacerdotale officium, morietur, sicut in expositione primi capituli dictum est.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Ego tuli Levitas a filiis Israel, id est, tribum Levi elegi et assumpsi ad ministerium meum in sanctuario, pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israel, id est pro primis filiis Israelitarum exeuntibus uterum maternum ante ceteram prolem; eruntque Levitæ mei, id est meo cultui specialiter deputati. Meum est enim omne primogenitum, id est mihi specialiter consecratum seu consecrandum ex mei ipsius statuto, in commemorationem et gratiarum actionem, quod primogenita Israelitarum non tetigi, sed salvavi quando Ægyptiorum primogenita interfeci.5 Ideo subditur: Ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi, id est, offerendum et deputandum mihi institui, quidquid primum nascitur in Israel, ab homine usque ad pecus inclusive, mei sunt, præsertim quia primitiæ cujuslibet fructus Deo debentur.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, id est, numerando eos qui descenderunt ex semine Levi per tres filios ejus, videlicet Caath, Gerson et Merari, quorum filii vocantur tres domus; numerando quoque natos ex posteris illis, qui fecerunt multas familias: sicque domus, ut hic sumitur, includit familiam, quemadmodum tribus domum. Possunt tamen nunc accipi pro eodem, quia et infra posteritas cujuslibet filiorum Levi, vocatur familia, quum dicitur:6 Caath a quo familia Caathitarum. Omne masculinum ab uno mense et supra.7 Primogeniti namque aliarum tribuum, pro quibus isti commutabantur, offerebantur in templo, dum erant unius mensis et paulo plus, scilicet quadragesimo die a sua nativitate. Numeravit Moyses ut præceperat Dominus, etc.

Filii Gerson, qui erat filius Levi patriarchæ, fuerunt Lebni et Semei, de quibus natæ sunt duæ familiæ, et continebant septem millia quingentos. Hi post tabernaculum castrametabuntur ad occidentem. Et habebunt excubias, id est vigilantem custodiam, in tabernaculo fæderis, exercendo ibidem suum officium, diligenter custodiendo ipsum tabernaculum et operimentum ejus, imo operimenta, quorum unum fuit de sagis cilicinis, secundum de pellibus arietum rubricatis, tertium de pellibus hyacinthinis; tentorium, id est velum, quod trahitur ante fores tecti fæderis, id est sanctuarii, cujus tectum fuit planities, et operiebatur præfato triplici operimento; tentorium quoque, quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, id est velum quod ante januam seu aditum atrii pependit:8 unde alia littera habet, Velum ostii atrii; et quidquid ad ritum altaris pertinet, id est ad observantias corum officio deputatas circa altare holocastorum, quod stetit in atrio; funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. Circa hæc enim obsequium quoddam habebant per modum qui infra tangetur: præsertim si per tabernaculum, atrium tabernaculi intelligatur, ut ante frequenter est factum. Ideo reprobatio cujusdam hoc loco non prævalet.

Sequitur de domo Levitarum secunda. Cognatio Caath, id est progenies totalis descendens de Caath filio Levi, habebit populos, id est quatuor familias, utpote Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ quatuor familiæ natæ sunt ex quatuor filiis Caath, puta ex Amram et Jesaar et Hebron et Oziel. Hi habebunt excubias sanctuarii, quod deferebant; et castrametabuntur ad meridianam plagam tabernaculi. Et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur. Hæc portabant propriis humeris involuta. Dura enim ferebant, et cum illis unum molle, de quo subditur: et velum, quod inter Sancta sanctorum et Sancta pendebat. Sicque apparet, quod utrumque altare portabant, et vasa amborum saltem præcipua, ut quæ altaribus propria erant, ut aliqui dicunt. Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. Iste Eleazar fuit princeps generalis specialium principum, qui præerant in suis familiis, et communiter præfuit excubitoribus tabernaculi, cui et præfati principes particulares rationem reddebant.

Subditur de tertia domo Levi. At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ, quæ duæ familiæ natæ sunt de duobus filiis Merari, puta de Moholi et Musi. In plaga septentrionali castrametabuntur; eruntque sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes et columnæ ac bases earum, columnæque atrii cum basibus suis. Ad Meraritas namque pertinuit ferre dura, quæ extra tabernaculum erant: sicut ad Caathitas dura, quæ intra illud fuerrunt. Nec obest quod subditur, et paxilli cum funibus, quia de funibus, qui inseparabiliter erant innexi duris, exponitur hoc. Portabant autem ista in curribus.

Sequitur de situ superiorum, qui erant Caathitæ. Castrametabuntur ante tabernaculum fæderis, id est ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii. Hi enim habuerunt principalem respectum, curam et gubernationem tabernaculi Dei, in quod intrabatur ab oriente.

Deinde subjungitur summa omnium horum sic numeratorum. Omnes Levitæ quos numeraverunt Moyses et Aaron ab uno mense et supra, fuerunt viginti duo millia. Hoc verum est, juxta morem Scripturæ, quæ minutias temporum et numerorum non computat. Stricte enim numerando et consociando præfatos numeros partiales, faciunt viginti duo millia et trecenta. Insuper dici potest, quod trecenti illi omittuntur in summa hac, quoniam primogeniti erant, sicque ratione primogenituræ pertinebant ad Dominum, sicut et primogeniti alii: idcirco pro aliis primogenitis non poterant commutari, ac Domino deputari.

Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel a mense uno et supra. Hoc intelligitur de primogenitis tribuum aliarum. Tollesque Levitas mihi, etc., id est, eos meo cultui in tabernaculo applicabis; et pecora eorum, scilicet Levitarum, pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel. Verumtamen pecora munda ac primitiva aliarum tribuum Domino offerebantur. Ideo de pecoribus earum immundis seu non immolaticiis quæ redimebantur, exponitur hoc. Recensuit, id est numeravit, Moyses sicut præceperat Dominus. Et fuerunt primogeniti earum, id est tribuum, masculi ab uno mense et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. In pretio autem ducentorum septuaginta trium primogenitorum tribuum ceterarum, qui excedunt numerum Levitarum jam prætaxatum, qui commutari poterant pro filiis Israel; de primogenitis filiorum Israel accipies quinque siclos per singula capita, id est, pro quolibet illorum primogenitorum aliarum tribuum Israel, accipies in pretium eorumdem quinque siclos, ad mensuram sanctuarii: quorum scilicet usus in sanctuario fuit, prout sæpe expositum est. Illi namque residui non poterant redimi per Levitas, ideo per pecuniam sunt redempti a parentibus suis communiter, et illa pecunia data est Aaron et filiis ejus, tanquam Dei tabernaculique ministris, qui communem totius plebis curam gerebant, et causam salutis eorum agebant, et clarus est textus.

Circa exordium hujus capituli quæri potest, cur ibi dicatur, Hæ sunt generationes Aaron et Moysis, quum consequenter non fiat mentio ibi de filiis Moysis, nec fuerunt sacerdotes. Ad hoc refert Lyra, Rabbi Salomonem respondere, quod Moyses fuit spiritualis pater Aaron filiorumque ejus, quoniam docuit eos legem. Quam responsionem reprobat Rabbi Paulus, quoniam simili ratione dici posset pater totius Israelitici populi. Addit quoque quod filii Moysis, quamvis non exprimantur in speciali, recoluntur tamen in generali, videlicet in summa Amramitarum. Sed dictum hoc Rabbi Pauli non videtur magni vigoris, quoniam Moyses non solum ratione doctrinæ, imo et ratione suæ præsidentiæ, potuit dici pater plebis illius.

Footnotes

  1. Exod. xxix. ↩

  2. Lev. viii. ↩

  3. Exod. xxix, 24. ↩

  4. Num. iv, 5 et seq. ↩

  5. Exod. xxii, 23. ↩

  6. Num. xxvi, 57. ↩

  7. * Omnem masculum ↩

  8. Exod. xxxviii, 18. ↩

Chapter 6 of 56