Articulus 6
DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI TERTII INTELLIGENTIA.
QUOD Dominus sacerdotalem et Leviticam stirpem fecit numerari specialiter et seorsum, designat quod ei sit specialis cura circa sacerdotes, et prælatos spiritualesque homines, a quibus et majora ac plura requirit: specialiter quoque diligit eos, si digne se habeant; si quo minus, intolerabilior imminet eis damnatio, hoc est, si instar duorum filiorum Aaron, qui ignem obtulerunt alienum, excesserint: quod agunt, qui corda sua Spiritui Sancto consecrata, relicto sanctæ dilectionis igne, implent carnali et turpi amore, et bona quæ agunt, intentione prosequuntur sinistra, aut falsa seminant documenta. Applica tribum Levi, etc. Ex his docemur, quam integro ac fervido vigilantique corde sacerdotes et omnes qui in sacris constituti sunt Ordinibus, habere se debeant circa divina, suis quoque superioribus obedire, ita ut unusquisque efficiat quod sibi injunctum est, nec transgrediatur terminos sibi præfixos. Ego tuli Levitas a filiis Israel. In lege naturæ primogeniti erant communiter sacerdotes; verum in lege Moysis unam tribum Deus specialiter sibi assumpsit in sacerdotale Leviticumque officium, quatenus ex ipsa successione sacerdotalis dignitas in majore haberetur honore.1
Amplius, ex præhabita commutatione filiorum Levi pro primogenitis tribuum aliarum, et ex residuorum primogenitorum Israel redemptione, diligentique numeratione, commendatur nobis rectitudo, imo et districtio divinæ justitiæ. Per tres vero familias Levitarum, intelligi potest triplex ordo sacer, seu triplex eorum distinctio, qui in sacris sunt constituti Ordinibus; seu triplex status religiosorum, videlicet status animalis et rationalis ac spiritualis; seu triformis diversitas famulantium Deo, videlicet servorum fidelium, et amicorum, ac filiorum; vel via purgativa, illuminativa et perfectiva. Sed hoc infra amplius ostendetur, ubi Levitarum et sacerdotum officia plenius describuntur.2
Rursus, per hoc quod Levitæ in circuitu tabernaculi per quatuor plagas loca sortiti sunt et castra fixerunt, in quibus et aliæ tribus : insinuatur quod sacerdotes et prædicatores jugiter debent plebi de propinquo adsistere, ut eam informent ac tueantur ; et quoniam pro communi omnium laborant salute, ab omnibus filialiter sunt amandi, honorandi ac sustentandi. Amplius, per hoc quod Moyses et Aaron cum suis habuerunt custodiam ante fores tabernaculi ab oriente : innuitur quod majores prælati ac principes debeant Ecclesiam cum omni diligentia ac fidelitate respicere, observare, tueri, ne hæretici, schismatici, perfidi aut tyranni eam invadant, corrumpant aut persequantur, quibus vel materiali, aut spirituali, aut vicissim utroque obviandum ac resistendum est gladio.
Footnotes
Chapter 7 of 56