Skip to the text

Articulus 7

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI QUARTI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN ET AARON.

NUNC Dominus jubet, qualiter circa deportationem tabernaculi et contentorum in eo, habere se debeant filii Levi. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : Tollite summam, id est certum numerum, filiorum Caath de medio, id est universitate, Levitarum. Vel, De medio, quoniam inter filios Levi medius fuit Caath, primogenitus vero Gerson et ultimus Merari, sicut in Exodo scriptum est :1 Filii Levi, Gerson, Caath et Merari. Glossa quoque ex Origene hoc dicit. A tricesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur tabernaculum, ut stent et ministrent in tabernaculo fæderis. Isti de stirpe Caath non idem habuerunt officium, quia in duos status erant divisi. Nam quidam eorum sacerdotes fuerunt, videlicet Aaron et posteri ejus, qui descenderunt de Caath per Amram patrem Moysis, Aaron et Mariæ. Alii fuerunt tantum Levitæ, et sacerdotibus servierunt in tabernaculo, et circa sacrificia, atque in deferendis his quæ nunc describuntur, imo et præcedenti capitulo sunt expressa.

Præterea quæstio oritur, quomodo hic dicatur, tricesimo anno et supra : quum infra scribatur, viginti quinque annis et supra ;2 translatio quoque Septuaginta hoc loco habet, vicesimo quinto anno : quem numerum annorum in ordinatione sacerdotum nos observamus, ut in historiis ait Magister. Respondetur, quod in anno vitæ suæ vicesimo quinto applicabantur, ut obsequium Levitarum addiscerent ; anno autem tricesimo, hi qui per experientiam inventi fuerunt apti officio exercendo, instituebantur ad ministrandum, inepti vero repellebantur. Recte quoque in anno tricesimo factum est hoc, quia usque ad illud tempus proficit homo in rationis vigore ac viribus corporis ; vis autem corporis a quinquagesimo anno decrescere incipit. Unde ut in Decreto habetur, Ecclesia diu sic observavit, quod ante tricesimum annum non poterat quis ad sacerdotium promoveri.3

Consequenter narratur officium Caathitarum, Aaronitarum, utpote sacerdotum. Hic est cultus, id est observantia cærimonialis, filiorum Caath, non omnium, sed eorum de quibus subjungitur : Tabernaculum fæderis, id est exteriorem sanctuarii partem, quæ aliquando Sanctum seu Sancta vocatur, et Sanctum sanctorum ingredientur Aaron et filii ejus, videlicet sacerdotes, quando movenda sunt castra, id est, quando Israelitæ loca mutabunt et progredientur, motum nubis sequendo; et deponent velum, quod pendet ante fores, videlicet velum quod inter Sancta et Sancta sanctorum pendebat, et ante aditum interioris partis tabernaculi; involventque eo, scilicet velo isto, arcam testimonii, in qua videlicet erant tabulæ testamenti: et ut in Scholastica fertur historia, hoc velo involvebantur simul cum arca propitiatorium et Cherubim; et operient arcam cum his sibi annexis, rursus velamine hyacinthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum: sicque triplici operimento fuerunt ista operta. Hinc loquitur Origenes: Septem sunt quæ operiri sunt jussa. Primo, tanquam omnium pretiosior, arca operta est velo. Pelle quoque hyacinthina desuper tegitur; additur etiam aliud velamen desuper hyacinthinum. Secundo, operta est mensa; tertio, candelabrum; quarto, altare aureum; quinto, vasa ministerii; sexto, operimentum altaris cum quibusdam velamentis appositis; septimo, operitur et labrum: et nihil horum nudum relinquitur. Denique additur: Nolite exterminare de tribu sua plebem Caath, ut scilicet exterminandos se scirent, si forte ad hæc movenda manus suas mitterent, nisi unumquodque eorum prius fuisset a sacerdotibus tectum. Hæc Origenes. Et inducent vectes. Non est sensus, ut vectes inducerent arcæ, quum in Exodo sit dictum, quod vectes jugiter maneant in arca, nec extrahebantur, sed ut inducerent eos portantium humeris.4 Verumtamen extrahi poterant, quando aliquid fuit reparandum in eis: quo facto, rursus annulis aureis imponebantur.

Mensam quoque propositionis, super quam omni sabbato mane ponebantur duodecim panes propositionis, involvent sacerdotes hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola aurea, cyathos et crateras ad liba fundenda. De his divini cultus vasis et instrumentis, super5

A Exodum dictum est. Atque ut dictum est in Exodo, thuribula illa aurea duo erant, in quorum uno ponebatur incensum super sex panes propositionis, in alio super alios sex. Mortariola erant vasa, in quibus terebantur radices et species pro unguentis et consimilibus conficiendis. Cyathi erant vascula parva, phialisque minora, ex quibus vinum fundebatur super altare. Crateræ sunt scyphi, quibus liquida materia siccæ commiscebatur, fiebantque liba. Panes semper in ea erunt: quia ut patuit, quando duodecim panes deponebantur de mensa illa, mox alii totidem super eam collocabantur. Quumque mensa ad alium locum deferebatur, panes cum ea involvebantur. Extendentque desuper, id est super mensam illam et super contenta in ea, pallium coccineum. Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum aureum, cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt. Lucernæ illæ septem erant, fueruntque lampades insertæ candelabro. Forceps vocatur instrumentum, quo calidum quid tenetur: interdum pro novacula, quandoque pro emunctorio sumitur. Vasa, in quibus oleum continebatur pro præfatis lucernis concinnandis, id est componendis atque fovendis, aurea erant. De his cunctis pertranseo, quoniam super Exodum, Leviticumque diffuse exposita sunt. Inducentque vectes.67 In Exodo non legitur candelabrum hoc vectes habuisse. Verumtamen quum involutum erat, ad deportandum vectes in superficie operimentorum ponebantur, ut convenientius bajularetur.

Deinde in textu subjungitur de involuzione aurei altaris, omniumque vasorum per quæ in sanctuario ministrabatur, et planus est textus. Sed et altare mundabunt cinere. Hoc de altari holocaustorum sumendum est, super quo holocausta comburebantur: propter quod cineres remanentes inde ejiciebantur, per quorum ejectionem mundabatur altare. Et involvent illud purpureo vestimento. Sub hoc altari continebatur ignis perpetuus desuper datus: quomodo ergo congruebat ut purpura operiretur? et cur magis opertum est purpureo operimento, quam præfata, quæ hyacinthinis operta sunt velamentis? Quocirca refert Lyra Rabbi Salomonem dicentem: Ignis in altari hoc semper erat; sed dum castra movebantur, ponebatur desuper operimentum æneum et pallium desuper, nec comburebatur, sicut nec ignis ille exstinguebatur a vento aut pluviis, tempore quietis castrorum discoopertus sub dio. Hoc dictum approbat Lyra, additque: Fiebat etiam hoc divino mysterio, quia in populo illo erant miracula quædam transeuntia, sicut divisio maris Rubri; et quædam permanentia, quemadmodum descensio mannæ, et continuatio hujus ignis sine exstinctione.89 Litteralius tamen veriusque dicendum videtur, quod ex quo holocaustum fuit dignissimum sacrificium, ideo propter divinæ reverentiam majestatis, altare illud tam præclaro operiebatur tegumento.

Ponentque in eo vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est in sacrificiis et immolationibus quæ in isto fiebant altari, id est ignium receptacula, id est instrumenta seu vasa, in quibus sacerdotes posuerunt prunas ardentes, quas de igne altaris holocaustorum sumpserunt, easque tulerunt in tabernaculum ad altare thymiamatis seu incensi, ad cremandum super illud ipsum thymiama suave; fuscinulas, quæ sunt instrumenta, quibus coqui extrahunt de caldaria carnes; ac tridentes, uncinos. Tridens est instrumentum habens tres dentes. Et batilla, quæ sunt vasa, in quibus portantur carbones seu prunæ. Porro in Exodo non nominantur tridentes, uncini atque batilla, sed alia quædam non expressa hoc loco, puta lebetes, in quibus ponebantur quæ ex sacrificiorum combustione in altari holocausti manserunt, forcipes atque craticula ænea instar retis formata.10 Cuncta vasa altaris holocaustorum operient simul velamine hyacinthinarum pellium.

Quumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium, id est contenta in eo, et omnia vasa ejus jam dicta, in commotione castrorum, id est instante progressu filiorum Israel cum suis tentoriis; tunc intrabunt filii Caath, id est prædicti Caathitæ, quorum ministerium fuit propinquius officio sacerdotum, quam officia Gersonitarum et Meraritarum: tunc itaque intrabunt exteriorem tabernaculi partem, ut portent involuta; et non tangant vasa sanctuarii nuda, ne moriantur: quia si tangerent ea nondum involuta, mererentur plagari a Domino, contra ejus præceptum agendo: quod fuit jussum, ut cultus Dei et sacerdotium, ejusque instrumenta, in reverentia haberentur majori, et propter mysticam rationem sequenti articulo inducendam.

Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: quia materiæ illæ imponebantur eorum humeris deportandæ in prima seu exteriori tabernaculi parte; super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis. Circa hoc scribit Lyra: Præcedenti capitulo dictum est quod erat super omnes Levitas, ergo non solum super Caathitas.11 Ad quod respondet, quod erat super Caathitas immediate, super Gersonitas vero et Meraritas mediate. Quocirca sciendum, quod præcedenti capitulo sic habetur: Princeps autem principum Levitarum Eleazar. Ex Scholastica quoque historia allegatum est, quod Caathitæ qui excubabant ad meridiem, erant sub custodia Eleazari, Gersonitæ autem et Meraritæ sub custodia Ithamar: imo hoc infra in isto capitulo evidenter narratur. Itaque præcedenti capitulo dictum est, quod Eleazar præfuit principibus Levitarum, juxta sensum in expositione præcedentis capituli introductum.

Ad cujus Eleazari curam pertinet oleum ad concinnandas, id est componendas ac fovendas, lucernas, quæ super aureum erant candelabrum. Oleum autem illud fuit de fructibus arborum olivarum. Denique in Exodo Dominus jubet:12 Collocabunt eam, puta lucernam, imo septem lucernas candelabri aurei Aaron et filii ejus: cur ergo nunc dicitur, quod ad curam Eleazari spectet oleum ad concinnandas lucernas? Respondetur, quod specialiter pertinebat ad eum oleum illud usque ad locum candelabri apportare: atque ut fertur, attulit illud in dextera manu. Pertinuit item ad ejus curam et compositionis incensum, id est thymiama: sic quod attulit illud ad altare incensi in manu, ut fertur, sinistra. De cujus compositione et materiis in Exodo scriptum est. Incendebatur autem pars aliqua thymiamatis super altare incensi, in prima tabernaculi parte, ad faciendum ibi suavem odorem, ne odor qui in atrio ex combustione sacrificiorum ascendit, molestiam pareret ministrantibus in sanctuario, aut locum jam sacrum abominabilem redderet. Et sacrificium quod semper offertur, id est juge sacrificium, quo quotidie offerebantur duo agni anniculi, unus de mane, et alter de vespere, cum aliis quibusdam materiis, prout in Exodo describitur. Hujus itaque sacrificii materiam præfato modo adduxit Eleazar, et post eum cui ex successione et ordine competebat. Eratque sacrificium istud præcipuum, et offerebatur in holocaustum. Et oleum unctionis, de cujus compositione ac materiis scriptum est in Exodo. Provisio itaque et custodia olei hujus Eleazaro est commissa. Et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum quæ in sanctuario sunt: non quod Eleazar omnia exercuit, quæ in toto tabernaculo agebantur, imo multa illorum ad solum pertinebant pontificem; sed quia Eleazar post Aaron fuit præcipuus, tanquam senior filius ejus, duobus primis defunctis: idcirco pertinebat ad eum cura eorum, quæ in exteriori parte tabernaculi exercebantur, et cura de usu vasorum sacrorum.

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum, id est, non permittatis Caathitas transgredi legem eis præfixam circa tabernaculi et vasorum ejus obsequium; imo diligenter eos instruite de agendis. Ex hoc probatur, quod damnatio inferiorum pereuntium imputatur a Deo superioribus eorumdem, nisi circa inferiores diligenter impleverint debitum sui officii. Sed hoc facite eis, ut vivant non solum vita naturæ, sed etiam vita gratiæ obediendo divinis præceptis; et non moriantur morte culpæ per inobedientiam, aut etiam morte corporali ante finem naturalis periodi in pœnam sui peccati, si tetigerint sancta sanctorum, id est præfata valde sacra in sanctuario, præsertim in interiori ejus parte contenta, antequam fuerint involuta. Aaron et filii ejus sacerdotes, intrabunt sanctuarium ad operiendum, involvendumque sacra prædicta, ut patuit. Alii de tribu Levi non sacerdotes, et multo plus nati ex aliis tribubus, nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario, præsertim ultra velum, quod inter duas sanctuarii partes divisit ac pendit, priusquam involvantur; alioqui morientur.

Sequitur de officio Gersonitarum. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Tolle summam filiorum Gerson, juxta expositionem in principio hujus articuli positam de summa et numeratione filiorum Caath. Hoc est officium familiæ Gersonitarum, ut portent cortinas tabernaculi*. De numero, materiis, coloribus, quantitate et usu cortinarum istarum, dictum est in Exodo: ideo brevitati studens, non immoror.* Et tectum fœderis*, id est operimentum de sagis quo tabernaculum tegebatur, quod non habuit tectum de asseribus aut consimilibus materiis compaginatum. Hinc scriptum est in Exodo:* Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. Porro sagum est pannus asper factus de pilis caprarum; et ponebantur saga supra cortinas, quibus etiam tabernaculum fuit opertum. Operimentum aliud*, quod item superponebatur tecto tabernaculi, factum de pellibus arietum rubricatis;* et super omnia velamen hyacinthinum*. Hoc fuit quartum tabernaculi operimentum, factum de pellibus hyacinthinis, quæ cœ-13141516* lestis aereique consistunt coloris. Hoc ergo velamen super omnia, id est ultra prædicta Gersonitæ portabant. Tentorium quoque quod pendet in introitu tabernaculi fæderis, id est velum quod pendebat ante exterioris tabernaculi fores seu aditum;17 cortinas atrii, de quibus scriptum est in Exodo; et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Hoc intelligitur de velo quod pendebat ante introitum atrii.

Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos et vasa ministerii, jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson. Jam in isto capitulo dictum est, quod omnia vasa quibus ministratur in sanctuario, scilicet in altari incensi, et in altari holocausti, Caathitæ portabant: quæ igitur vasa ministerii Gersonitæ tulerunt? Respondetur, quod Caathitæ portabant vasa instrumentaque dura; Gersonitæ, alia quædam vasa, id est instrumenta ad officium suum spectantia, puta funiculos et consimilia, quibus funes cortinarum et aliorum tabernaculi operimentorum figebantur in locis quietis. Est autem consuetudo sermonis Hebræi, quodcumque instrumentum vocare vas. Eruntque sub manu Ithamar sacerdotis, sicut præhabitum est. Et dicunt nonnulli, quod immediate erant sub Ithamar, mediate sub Eleazaro. Verumtamen supra scriptum est, quod erant sub principe Eliasaph filio Lael, qui fuit immediatus princeps eorum.18 Isti tamen diversimode, et quantum ad diversa, Gersonitis præfuisse videntur, sicut ex textu præcedentis capituli, et littera capituli hujus colligitur.

Sequitur de numeratione atque officio Meraritarum. Filios quoque Merari recensebis. Hæc sunt onera eorum: Portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, per quos tabulæ ad invicem fortiter tenebantur; columnas et bases earum, in quibus basibus columnæ sustentabantur ac figebantur;19 columnas quoque atrii, in quibus figebantur et extendebantur atrii cortinæ, per circuitum: non quod atrium fuerit circularis figuræ, sed per circuitum, id est ex utraque parte20, inter quas fuit spatium magnum quasi grandis platea, prout hæc omnia in Exodo plenius scripta sunt atque exposita. Hoc erit officium Meraritarum et ministerium in tabernaculo fæderis in suscipiendo, deportando, et custodiendo præfatas materiales integralesque partes tabernaculi ac atrii. Itaque ut loquitur Origenes, et patet ex textu, Caathitæ erant sacerdotibus viciniores, ideo humeris suis sacratiora quæque involuta portabant. Gersonitæ vero Caathitis in ordine successerant dignitatis, et molliora ferebant in plaustris. Meraritæ autem erant prædictis inferiores, bajulabantque grossiora et graviora super quadrigas. Infra namque habebitur, quod duæ tribus simul offerebant unum plaustrum, id est, duodecim tribus sex plaustra, ex quibus duo plaustra data sunt Gersonitis, quatuor Meraritis. Eruntque sub manu Ithamar. Quum Eleazar fuerit senior Ithamar sacerdote, cur duæ familiæ Levitarum, videlicet Gersonitæ et Meraritæ, subjectæ sunt Ithamar, et una, utpote familia Caathitarum, Eleazaro? Respondetur, quod Eleazaro tanquam seniori majora commissa sunt, quia et principes trium familiarum istarum fuerunt subditæ ei. Ad ejus quoque pertinuit curam oleum unctionis, incensum compositionis, sacrificium juge, et quidquid ad tabernaculi pertinet cultum, sicut in isto capitulo dictum est.

Recensuerunt ergo, id est numeraverunt, Moyses et Aaron et principes synagogæ, videlicet duodecim principes tribuum, filios Caath, etc. Ex hoc perpenditur, quod quamvis in præinductis interdum solus Moyses exprimatur inter eos, qui numerationes istas fecerunt, Aaron tamen et principes adstiterunt et adjuverunt.21 Quæ autem in textu sequuntur, expositione non indigent.

Footnotes

  1. Exod. vi, 16. ↩

  2. Num. viii, 24. ↩

  3. Dist. 77, c. In veteri. Dist. 78, c. Presbyter. ↩

  4. Exod. xxv. 15. ↩

  5. Exod. xxv. ↩

  6. Exod. xxv. 29 et seq. ↩

  7. Lev. xxiv. ↩

  8. Lev. xvi, 13 et seq. ↩

  9. Exod. xiv, 21, 22. ↩

  10. Exod. xxvii, 3, 4. ↩

  11. Num. III, 32. ↩

  12. Exod. xxvii, 21. ↩

  13. Ibid. 7. ↩

  14. Exod. xxx, 23-25. ↩

  15. Exod. xxix, 38 et seq. ↩

  16. Exod. xxx, 35. ↩

  17. Exod. xxvii, 9 et seq. ↩

  18. Num. III, 24. ↩

  19. Exod. xxvii, 14. ↩

  20. Exod. xxvi, 1-6. ↩

  21. Num. vi, 2-8. ↩

Chapter 8 of 56