Skip to the text

Articulus 8

SPIRITUALIS EXPLANATIO EJUSDEM QUARTI CAPITULI.

QUEMADMODUM ex præcedenti ac præsenti patet capitulis, Levitæ dupliciter et bis numerati sunt.1 Primo, ab uno mense et supra; secundo, ab anno tricesimo usque ad quinquagesimum annum. Litterales horum rationes inductæ sunt. Mystice vero per primam illam ab uno mense et supra numerationem, præfiguratum censetur, quod hi potissimum ad sacros sunt Ordines promovendi, divinoque cultui mancipandi, ita ut alios corripiant et castigent, erudiant et gubernent, purgent, convertant, et reconcilient Deo, qui in innocentia baptismali manserunt: sicut de hoc in Decreto multæ auctoritates et constitutiones leguntur.2 Tales enim non habent quod increpetur, nec objici eis potest:3 Medice, cura te ipsum. Verumtamen, quia hoc paucis concessum est, hi saltem promoveantur dumtaxat, qui in fide superbeatissimæ et incomprehensibilis adorandæ Trinitatis, atque per spem et caritatem impleverunt Decalogum, et pro suis satisfecerunt peccatis, et corde, ore ac opere stabiliter sunt conversi; qui jam in virtutibus exercitati, in gratia roborati, divinis charismatibus adeo sunt repleti, ut de plenitudine sua aliis queant communicare, influere, et sibi commissos purgare, illuminare, perficere: quod totum designatur per numerationem ab anno tricesimo, qui perfectus est numerus:4 in qua ætate Dominus et Salvator universorumque conditor, in assumpta humanitate orsus est prædicare;5 Joseph quoque evidens Christi figura, Ægypto prælatus est, et David Israelitico populo;67 Ezechiel etiam vaticinari incepit.

Præterea, quamvis tales consistere debeant universi qui ceteris præficiuntur, et in quocumque ordine sacro constituuntur, divino Dionysio protestante ac asserente, Non est audendum aliis fieri ducem, nisi quis in omni virtute deiformis effectus sit; nihilo minus in hac perfectione diversi sunt gradus. Quidam namque sunt viri excellenter heroici et divini, quorum omnia mentis interiora in sincerissimæ caritatis viscera sunt conversa, atque in purum totius boni honesti affectum: qui summi et increati et incircumscriptibilis boni sancto amore assidue et incomparabiliter ardent; boni quoque communis desiderio, imo prææstuanti affectu conversionis salutisque omnium jugiter inardescunt, cruciantur, suspirant. Isti ad mysticæ theologiæ visiones, ad theoricas contemplationes, ad considerandum limpide mirabilia legis divinæ ac fidei orthodoxæ, excellenter dispositi sunt, imo facillime elevantur ac rapiuntur in Deum: sed et frequenter præveniuntur in hoc, et sic mente præstringuntur, et velut rapidissimo coruscamine luminis increati valide præoccupantur, tanguntur ac perfunduntur, ut etiam si velint reniti aut resistere, nequeant. Hi ergo per summam et primam Leviticæ stirpis portionem et ordinem, hoc est per Moysen et Aaron, ejusque filios, qui ad orientem situm habebant, signantur. Hi ingrediuntur in sanctuarium Dei, et in Sancta sanctorum: quoniam in secretum æternæ Sapientiæ transferuntur, cujus immenso circumplectuntur splendore, audiuntque auditu interno ineffabilia verba, et ea quæ christianæ sunt fidei, ad quæ naturalis non valet pertingere ratio, clarissimo atque certissimo contemplantur intuitu:8 ita ut eis nihil tam certum sit, nil tam rationabile, profundum et convenientissimum videatur, ut ea quæ sacrosancta credit et tenet Ecclesia.9

Insuper, post hos Caathitæ sequuntur, id est viri religiosi, proficientes et virtuosi, nondum tamen ita illuminati, nondum tam purificati et reformati, ut modo prætacto stent quasi in assiduo Solis æterni contactu. Verumtamen appropinquant, et sublimia atque arcana cum sensibilium formarum velamine speculantur. Sicque infinitam sapientiam, pietatem, justitiam, omnipotentiam, bonitatem Creatoris, quas in se ipsis anagogice ac mystice nequeunt contemplari, in Christi incarnatione, passione ac ceteris ejus mysteriis speculari conantur. Sicque in suis cordibus cum involutione multiplici gerunt arcam Dei, id est humanitatem Verbi æterni, quæ et ipsa per comparationem ad Verbum æternum, in quantum ab illo assumpta est ad ipsius esse hypostaticum et increatum, omni quoque divino charismate, quantum capax fuit, impleta, imo et beatifica fruitione ab incarnationis instante, incomprehensibilis nobis est. Gerunt et mensam propositionis, id est sacram Scripturam multiplici sensu refertam; candelabrum cum suis lucernis, id est vitam et documenta Apostolorum; altare in interiore homine, in quo sacrificium laudis, incensum amoris, thymiama orationis Deo offerunt incessanter.10 Præterea advertamus, cum quanta reverentia velit omnipotens Deus sua sacramenta ac sacra mysteria contrectari. Si Caathitis sub pœna mortis prohibitum fuit, sacra illa nuda attingere: quam ingenti damnatione sunt digni, qui ecclesiastica sacramenta, præsertim corpus et sanguinem Salvatoris, irreverenter, indevote, indigne conficiunt, suscipiunt aut contrectant ?

Amplius, post Caathitas Gersonitæ sequuntur, qui mollia bajulabant: per quos designantur, qui simplici præceptorum observantia sunt contenti, et ardua consiliorum refugiunt opera, nec corpus suum ab omni voluptate restringere enituntur; sed quantum sibi licere putant, corpori suo parcunt, nec arduis observantiis se volunt gravare. Per Meraritas qui graviora portabant, significantur quidam zelum Dei habentes, sed indiscrete, qui non attendentes quod ait Apostolus, Pietas ad omnia utilis est, in corporalibus exercitiis immoderate se occupant et fatigant, atque in illis magnam constituunt perfectionem.11 Non autem satagunt se intrinsecus reformare, voluntatem propriam abnegare, cum devotione interna vacare Altissimo, atque cum ipso in latitudine cordis deambulare, et ei stabiliter inhærere, cum actuali attentione ipsius in meditando, orando, psallendo: ideo etsi multum laborent, parum tamen intus proficiunt, quia non assuescunt refrenare se ipsos, et suo animo dominari. Hinc proni sunt indignari, et alios aspere judicare, et putant se aliquid esse;12 portantque tabulas tabernaculi et columnas, quoniam sanctos patres in prætactis corporalibus exercitationibus imitantur, sed non referunt eas ad debitum finem, quemadmodum patres sancti, nec cum debita discretione et humilitate insistunt eisdem.

De moralitate autem et allegoria capituli hujus pertranseo, quoniam super Exodum de his introducta sunt multa, videlicet de mystica significatione tabernaculi et contentorum in eo.13

Footnotes

  1. Num. III, 15. ↩

  2. Dist. 23, c. 1 et seq. Dist. 25, c. III. ↩

  3. Luc. IV, 23. ↩

  4. Matth. IV, 17. ↩

  5. Gen. XLI, 46. ↩

  6. Ezech. I, 1. ↩

  7. II Reg. V, 4. ↩

  8. II Cor. XU, 4. ↩

  9. II Cor. XII, 4. ↩

  10. Ps. XLIX, 14. ↩

  11. 1 Tim. IV, 8. ↩

  12. Galat. VI, 3. ↩

  13. Exod. XXVI, XXVII, XXX. ↩

Chapter 9 of 56