Skip to the text

Articulus 9

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI QUINTI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN.

ALIQUA in Levitico dicta, in hujus capituli repetuntur exordio. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Præcipe filiis Israel, ut ejiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo. Non solum conjunctim, sed et divisim intelligenda sunt ista, ut sit sensus, quod quicumque habuerit aliquam harum trium immunditiarum, et multo plus si habuerit earum duas aut tres, sit ejiciendus de castris. Sed quæri potest, de quibus castris. Si enim de omnibus castris: ubi manebant aut morabantur seminiflui, aut super mortuo polluti? Ad hoc respondetur ex dictis Hebræorum, quod in populo Israel erant triplicia castra. Prima erant castra Dei, videlicet tabernaculum et atrium: et de illis ejiciebantur hi omnes. Secunda erant castra seu habitacula Levitarum, quæ circa Dei castra jam dicta, fuerunt situata: et de illis ejiciebantur, seu ea ingredi prohibebantur, leprosi atque seminiflui, non autem super mortuo polluti. Tertia fuerunt castra populi, de quibus soli leprosi ejiciebantur, qui et cogebantur habitare seorsum. Porro de leprosis, et causis, speciebus diversitatibusque leprarum, dictum est in Levitico.1 Lepra autem quum sit fœda et infectiva, reddidit leprosos a cunctis castris ejiciendos. Immunditia vero patientis fluxum seminis, non erat sic infectiva; attamen fuit fœda, ideo fecit ejici a castris Levitarum: quæ castris populi puriora esse debebant. Immunditia vero contracta ex tactu mortui, vel ex ingressu habitaculi ejus, exstitit minor: idcirco a solis Dei castris ejici fecit. De immunditia quoque, causa et diversitate fluxus seminis, dictum est satis in Levitico.23 Similiter in pluribus locis super Leviticum, de immunditia super mortuo est tractatum.

Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Vir sive mulier, quum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, id est quodcumque peccatum non inhumanum, sed consuetum: et ut ex verbis patet sequentibus, istud dicitur de peccatis injustitiæ quæ fiunt in proximum, ad quæ Judæi avari et cupidi erant proni; et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini dicentis, Non furtum facies: quod quis transgredi potest per negligentiam valde damnabilem, qua non curat implere Dei præceptum, vel illud non attendit, nec debito tempore recolit illud aut pensat;4 vel per negligentiam venialem quæ est inadvertentia quædam, ex contemptu aut malitia non procedens, sed ex fragilitate mentis humanæ, aut distractione vel occupatione ad alia. Unde subjungitur: atque deliquerint, per omissionem diligentiæ adhibendæ; peccatum suum confitebuntur sponte, antequam de hoc per testes aut facti evidentiam convincantur; et reddent ipsum caput, id est, rem alterius injuste ablatam, restituent ei sponte, quintamque partem desuper, id est, ultra hoc reddent ei pro quinta parte tantum, quantum valet res illa fraude aut vi ablata: reddent, inquam, ei in quem peccaverint per injustitiam talis defraudationis, in cujus recompensam reddent quintam hujusmodi partem. Loquitur ergo præceptum hoc in casu, quo defraudator aut fur voluntarie pandit suum peccatum, et ad satisfactionem se offert. Si autem fur vendidisset quæ erat furatus, vel apud eum res furata fuisset inventa, aut testibus de furto fuisset convictus, gravius puniebatur, prout in Exodo habetur.

C

De hoc Magister in historiis ait: Possessio rei alienæ aliquando fuit ex industria, furto aut rapina, aliquando ex negligentia, interdum ex ignorantia.5 De re ablata scienter in Exodo legitur, quod restituebatur in quadruplum, si res illa perierat;6 quod si superfuit, in duplum. De re sublata per ignorantiam agitur hic, ut reddatur caput seu capitale, et quinta pars desuper; vel de re furata, dum omnino latebat, et fur pœnitens confitebatur. Istud autem ex verbis Augustini est sumptum, et Glossa concordat. Augustinus tamen hunc passum secundum translationem Septuaginta exponit. Sicque expositio ejus a præinductis aliqualiter discrepare videtur. Verum de his et multiplici ratione istorum, in Exodo diffuse est disputatum.

Sin autem non fuerit qui recipiat, id est is cui de jure receptio competit, ut si defunctus est dominus rei, nec heredem reliquerit qui possit adiri, dabunt Domino, id est ministro Dei, videlicet sacerdoti, et erit sacerdotis. Talia namque in pium usum sunt convertenda, dando ea ministris Ecclesiæ aut egenis, ut Rabanus scribit. Hic tamen determinatur, ut sacerdoti tradatur. Josephus demum testatur, quod argentum et aurum reddebatur in duplum, jumenta in quadruplum, solus bos in quintuplum: quia quo ceteris utilius possidetur, eo damnosius perditur. Sed quoniam alienæ rei ablator peccavit non tantum in proximum, sed item in Deum, cujus violavit præceptum, subjungitur: excepto ariete qui offertur pro expiatione, id est, ultra caput et quintam partem rependet de suo arietem, quem ad sacerdotem deducet, ut pro sui peccati remissione immoletur, ut sit placabilis hostia, id est, quatenus oblatio illa valeat ei ad placandum sibi Dominum, in quantum ex fide, devotione et contritione offertur.

Omnes quoque primitiæ, id est primitivi fructus pecorum vel agrorum, quas offerunt aut offerre tenentur filii Israel, ad sacerdotem pertinent, id est ad aliquem sacerdotum ex institutione legis divinæ, quoniam potiora Deo sunt immolanda. Erat autem tale oblatum sacerdotis cui adducebatur, seu cui ex ministerio quod suo loco et tempore exercuit, competebat. Propter quod subditur: et quidquid in sanctuario offertur a singulis, id est, quidquid ceteri Israelitæ, non exsistentes de tribu Levi, adduxerint, ut immoletur Deo in atrio sive in tabernaculo, et traditur manibus sacerdotis, ut per eum Domino sacrificetur, ipsius erit: non quod semper poterat totum in suum usum convertere; imo holocausta totaliter comburebantur. Pelles tamen pecorum, quæ in holocaustum offerebantur, ad sacerdotes spectabant. Ideo sensus est, quod quidquid de talibus fuit residuum incensioni et parti, quæ in aliquibus hostiis offerenti dabatur, puta in hostiis pacificis, pertinebat ad sacerdotem. Aliqui vero exponunt de decimis, quæ ex determinatione legis erant sacerdotibus dandæ: ideo eis fuit reddendum aut persolvendum, quidquid de decimis aut primitiis istis fuit eis subtractum. Et quia hic dicitur, Et traditur manibus sacerdotis, aliqui dicunt, quod sacerdotes non poterant talia vi auferre a domibus dominorum, sed solum accipiebant tradita sibi ab aliis. Verumtamen puto, quod per viam juris poterant ea exigere, quando non tradebantur.

Sequitur de lege zelotypiæ, usque ad hujus capituli finem. Locutusque est Dominus: Vir cujus uxor erraverit a via justitiæ per vitium incontinentiæ, maritumque contemnens, id est, proprium virum inhonorans, aut tanquam vilem aspernans; dormierit, id est, mœchata fuerit, sive in lecto sive alibi, cum altero viro, vel soluto, vel non soluto; et hoc maritus deprehendere, id est pro certo cognoscere, aut per effectum scire, nequiverit via humana; sed latet adulterium, et testibus argui, id est probari, non potest, quia non est inventa in stupro, id est adulterio; si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem. Ut in Scholastica fertur historia, zelus proprie dicitur amor viri in uxorem: ob quem amorem ferre non potest, ut uxor alteri misceatur. Hinc maritus talem habens amorem, vocatur zelotes. Zelotypia quandoque dicitur mœchia, et zelotypus, adulter. Solet quoque zelotypia dici sola suspicio adulterii, et ita nunc sumitur. Et quia hic dicitur, Si spiritus zelotypiæ, aliqui opinantur, quod sicut specialiter aliquis dæmon vocatur spiritus fornicationis aut alterius vitii, sic aliquis dæmon vocetur spiritus zelotypiæ, qui præsit vitio huic: quod satis probabiliter sonat, sumendo zelotypiam prout sonat in malum. Aliquando tamen est suspicio vehemens atque probabilis, quæ non est culpa in se.

Si ergo spiritus zelotypiæ, id est animus suspicionis de adulterio, aut vehementis zeli seu affectionis viri in conjugem, aut spiritus nequam tentans hominem de hac culpa, excitaverit virum contra uxorem, quæ vel polluta est adulterio, vel falsa suspicione appetitur, id est, a marito invaditur aut accusatur: ad quod quidam mariti, de propria incontinentia et infidelitate sibi conscii, sunt proclives. Estque grande peccatum secundum Chrysostomum super Matthæum, videlicet ex levibus signis tantum malum suspicari de conjuge. Adducet eam ad sacerdotem: id est, hoc facere potest secundum legem, ne in graviorem incidat culpam, videlicet occidendo aut vulnerando uxorem ex tali suspicione tanquam adulteram, ut dicit Guillelmus Parisiensis, et ita instituta est lex ista simili ratione, qua et lex de libello repudii dando; et offeret oblationem pro ea, id est, pro cognoscenda veritate de ipsa, an exsistat adultera, decimam partem sati farinæ hordeaceæ, id est modicam talis farinæ quantitatem, cujus mensura sati nomine designatur: quæ tamen mensura, quoad suam determinatam capacitatem, nobis ignota est, et juxta Josephum fuit assarium hordeaceæ farinæ, quod est decima pars sati. Non infundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, id est ex zelotypia procedens, et oblatio investigans adulterium: quasi dicatur, Eo ipso quo ex tali radice procedit, atque ad talem refertur finem, non debet sacerdos huic oblationi superfundere oleum nec thus ei imponere.

Quocirca in libro de Fide et legibus scribit Parisiensis: Hoc sacrificium non erat nisi modicum farinæ hordeaceæ, super quam fundi oleum, et poni thus prohibuit Dominus: quia nec propter Dei honorem fiebat, nec ex bona voluntate processit, sed solum causa detegendi occultum adulterium. Ideo autem ex farina hordeacea sine thure et oleo offerebatur, ut viris esset rubori, quia ostendebatur Deo offerri, non ex devotione, sed suspicione; tum, quoniam vile erat in se, imo omnium sacrificiorum vilissimum. Noluit etiam Dominus in hac parte sacerdotibus dare occasionem cupiditatis, ne invitarent aliquem ad hujusmodi sacrificium offerendum, quod non tam honorificentia Dei exegit, quam malitia maritorum extorsit. Hæc Guillelmus.

Rationabiliter demum fuit hoc sacrificium institutum, quia ut ait Thomas in prima secundæ, quæstione 105: Mulieres pronæ sunt ad adulterium propter delectationem, et occulte illud committunt, quoniam oculus adulteri observat caliginem. Præterea quæri potest, cur lex non instituit, ut feminæ simili modo possent maritos ex suspicione adulterii accusare, examinare, impetere. Forsan propter nimiam pronitatem mulierum ad suspiciones hujusmodi, et quoniam vir caput est conjugis. Et rursus, quoniam adulterium uxoris amplius dehonestat maritum ac sobolem, quam adulterium viri uxorem et prolem. Itemque, quia non fuit periculum, quod mulier ita occideret maritum suum ex suspicione adulterii, sicut econtra. Insuper, quia adulterans comparatur jumento, recte farina hordeacea, quæ pabulum est brutorum, pro investigando adulterio offerebatur. Cui sacrificio oleum non miscebatur, quoniam oleo pietas significatur et claritas. Hoc autem sacrificium non venit ex pietate, atque in tenebris fieri solet hoc vitium. Thure quoque devotio et odor bonæ famæ signantur. Quum

Job xxiv, 15.

Ephes. v, 23. ergo oblatio ista non ex devotione processerit, diffamiamque pepererit, non debuit ei thus misceri.

Offeret igitur eam sacerdos, id est, mulierem præsentabit, et statuet coram Domino, ad faciendum circa eam quæ subsequuntur, et ad experiendum, an terrore imminentis periculi tanquam conscia sibi de culpa imposita, suum fateatur excessum. Assumetque sacerdos aquam sanctam. Secundum quosdam fuit aqua viva : et dicitur sancta, quia sacrificio applicata, et in atrio sancto reposita; vel quia (ut Josephus contestatur) schedula in qua scriptum exstitit nomen Dei, seu nomen Domini tetragrammaton scriptum in illa, diluebatur in aqua hac. Sive, ut aliqui arbitrantur, sumpta fuit de aqua ænei labri, in qua sacerdotes sacrificia oblaturi, suas lavabant manus. In vase fictili, quod fragilitati adulteræ et vilitati hostiæ correspondet; et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi, id est modicum pulveris sumpti de fundo sanctuarii seu atrii ejus, mittet in eam, id est in illam oblationem, ad innuendum quod oblatio illa erat pro carnali et turpi negotio cognoscendo.

Quumque steterit mulier in conspectu Domini, puta in atrio circa altare holocausti, discooperiet sacerdos caput ejus, pro eo quod ipsa in tenebris commisit aut commisisse putatur, et ut ex illa confusione aliæ feminæ terrerentur, nec tale quid perpetrare auderent, imo confabulationes et nutus, amplexus, oscula atque munuscula, ex quibus mali suspicio gignitur viro, vitarent. Et ponet super manus illius sacrificium recordationis, id est sacrificium jam præfatum, quod tendit ad hoc, ut peccatum ejus præteritum in notitiam deveniret, vel ut ipsa illud recolendo confiteretur, et, pro id est, oblationem zelotypiæ: quod sic vocatum est ob causam præhabitam. Posuit autem hæc super feminæ manus, ad insinuandum quod pertinebat ad eam, et quia in adulterio manus exhibentur arma iniquitatis peccato.7 Ipse autem sacerdos tenebit aquas amarissimas in vasculo: quæ aquæ amarissimæ nuncupantur ex suo effectu, quia in muliere adultera amarissimos pariebant effectus, ut statim dicetur; in quibus cum exsecratione maledicta congessit, id est, imprecatus est maledictiones sequentes feminæ aquam hanc potaturæ. Aliqui tamen dicunt, quod maledictio illa non fuit nisi præfatæ schedulæ lotio aut rasio in hac aqua, ex cujus effectu infligebantur adulteræ pœnæ sequentes. Sed primum verius esse apparet, quum infra dicatur: Scribetque sacerdos in libello ista maledicta. Magister autem in historiis dicit, quod sacerdos fecit jurare mulierem, quod viro suo non fregit fidem; et si hoc non sufficiebat marito, subdebat sacerdos maledictiones sequentes.

Adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit, id est non concubuit, vir alienus tecum; non te nocebunt, id est non lædent, aquæ istæ amarissimæ ex effectu. Sin autem concubuisti cum altero viro; his maledictionibus subjacebis, hoc est pœnis sequentibus seu imprecationibus carumdem. Det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo tuo, hoc est, ita te puniat, ut cuncti terreantur tuo exemplo, et juste maledicaris ab eis. Vel, quum quis voluerit maledicere alteri, dicat, Faciat tibi Deus, vel tibi contingat, quemadmodum illi adulteræ. Putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus dirumpatur. Nominantur et puniebantur hæ partes quæ ad committendum scelus, propinquius suo modo deserviebant; et per expressionem ventris ac femoris, interposita pars potest intelligi. Istam maledictionem proferebat sacerdos zelo justitiæ, non affectu invidiæ aut vindictæ. Et respondebit mulier: Amen, amen: quasi secura de innocentia sua, et tanquam applaudens divinæ justitiæ, et velut utrique præfatæ imprecationi consentiens: ut scilicet non læderetur ex potu aquæ, si esset innoxia; et læderetur, si esset culpæ obnoxia.

Scribetque sacerdos in libello ista maledicta. Per libellum intelligitur membrana, atque ut dicitur, membrana proprie appellatur ala vespertilionis; sed hic vocatur vile ac tenue pergamenum, sicut et ala illa vilis tenuisque consistit. Et dicitur pergamenum a Pergamo oppido, ubi primo fertur inventum. Verumtamen secundum Josephum, non scripsit sacerdos in libello, nisi nomen Domini tetragrammaton, cujus virtute infligebantur adulteræ isti vindictæ. Et delebit ea aquis amarissimis, id est, maledicta illa seu nomen Domini scriptum in illa membrana abradet, et pulverem abrasionis in aquas illas cadere sinet. Dabitque ei bibere aquas illas. Quas quum exhauserit. Dicunt quidam, quod ista potatio post sacrificii oblationem fiebat: quia gesta non semper recitantur eo, quo facta sunt, ordine. Sed hoc non videtur, quia in textu hoc continetur, Quas quum exhauserit, tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ: quod non videtur posse verificari, si sacrificatio, quæ nunc consequenter describitur, exhaustum illum præcessit. Et elevabit illud coram Domino, cui obtulit illud pro veritatis ostensione, imponetque super altare, quod fuit in atrio; ita dumtaxat, ut prius pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur, hoc est, de farina hordeacea jam præfata, et incendat quantitatem illam farinæ super altare holocaustorum, projiciendo tantumdem illius farinæ in ignem altaris: quod ipse sacerdos fecit in primis ad Dei honorem, a quo veritatis manifestatio petebatur. Et sic potum det mulieri aquas amarissimas. Ex hoc non sequitur, quod potatio illa facta est sacrificio immolato; sed quod incensio partis illius, potationem et oblationem præcessit: quod innuit littera, dicens, Ita dumtaxat, ut prius pugillum sacrificii tollat. Sic quoque Magister in historiis tangit, qui ordinem hujus rei gestæ diligenter consideravit.

Quas quum biberit, si adulterii rea est, inflato ventre putrescet femur ejus: et hoc fuit speciale miraculum, quoniam aquæ illæ in se ipsis non erant amaræ nec infectivæ. Quod si polluta non fuerit crimine sibi imposito, erit innoxia, id est, innocens apparebit per hoc, quod ex aquæ illius potatione nullam incurrit læsionem; et faciet liberos. Circa quod scribit Lyra, quia si ante sterilis fuit, fiebat fecunda. Dicunt etiam quidam Hebræi, quod virtute aquæ illius concepit, etiam absque virili semine: et hoc erat unum de miraculis permanentibus, sicut dictum est de descensu mannæ. Hæc Lyra. Quibus partim concordat, quod in Scholastica fertur historia, quæ super illud, Innoxia erit, addit: Imo sæpe concipiet, et masculum pariet mense decimo. In eadem quoque Historia legitur: Si mulier rea erat adulterii, computruit femur ejus, et uterus tumuit in hydropisi, non tamen statim, sed usque ad decimum mensem. Sed contra illud, quod Lyra refert dicere quosdam Hebræos, quod mulier innoxia sine virili conciperet semine, scribit Rabbi Paulus: Non recolo me legisse in voluminibus Hebræorum, quod mulier talis conciperet sine virili semine. Nam et pari ratione diceretur, quod si aliqua virgo conjugata accusaretur a viro modo prædicto, et esset innoxia, conciperet sine semine viri: quod singularissimum fuit in Virgine gloriosa. Unde ridiculum videtur dicere, quod Deus tantum miraculum fecerit in facto zelotypiæ pro tam modica re, qui probatur hoc solum fecisse pro liberatione totius generis humani.

Si declinaverit mulier, id est, si adultera præmemoratas maledictiones incurrerit, peractis rite circa eam quæ dicta sunt; maritus absque culpa erit, hoc est, ei non imputabitur, quod mulier sua tam vitiosa præfatis subjicitur plagis. Circa hoc scribit Lyra: Ex hoc sequitur, quod illa purgatio non erat illicita tempore veteris Testamenti, quia et ibi fiebat divinum miraculum. Sed obviare videtur quod in Scholastica affirmatur historia: Hæc lex introducta fuit ad duritiam cordis eorum, sicut permissus est libellus repudii, quia prompti erant ad effundendum sanguinem, supple, uxorum.89 Denique fieri potuit, quod ex levibus signis vir suspicabatur adulterium de sua uxore vere adultera, accusabatque eam: quod non videtur fuisse sine peccato, quamvis illa exstiterit rea. Dictum est quoque, quod non processit sacrificium zelotypiæ ex bona voluntate. Ad istud respondendum videtur, quod potuit examinatio ista secundum formam hujus legis fieri sine peccato, et aliquando cum peccato. Si enim vir zelo justitiæ principaliter movebatur, et ex probabilibus signis, non videtur in tali facto peccasse. Si autem ex zelo immoderatæ affectionis, et levibus signis, vel si et ipse eodem exstitit crimine aut majori fœdatus, non sine peccato censetur talem investigationem fecisse; et quia communiter ex suspicione non bona fecerunt istud mariti, dicuntur ex voluntate non bona id peregisse. Quia etiam communiter erant crudeles, atque ad uxoricidium proni, introducta fertur hæc lex propter duritiam cordis ipsorum. Et illa, scilicet adultera, recipiet iniquitatem suam, id est, adulterii sui debitam punitionem jam dictam in vita hac: quam si patienter et contrite pertulerit, erit illa punitio animæ suæ purgatio.

Footnotes

  1. Lev. xiii, xiv. ↩

  2. Lev. xi, xvii, xxi. ↩

  3. Lev. xv. ↩

  4. Exod. xx, 15. ↩

  5. Exod. xxii. ↩

  6. Exod. xxi, 1, 4. ↩

  7. Rom. VI, 13. ↩

  8. Matth. xix, 7, 8. ↩

  9. Deut. xxiv, 1. ↩

Chapter 10 of 56