Articulus 10
ELUCIDATIO SPIRITUALIS HUJUS CAPITULI QUINTI.
QUEMADMODUM super Exodum dictum est plenius, per leprosum significatur quicumque hæreticus, aliorumve spiritualiter infectivus, seu verbo et opere scandalosus, discordiam seminans, seu ad alia alliciens vitia: in quo est color diversus, quoniam fide, doctrina et moribus a veris differt Catholicis. At vero semine fluens, est homo lubricus et verbosus, mente carnalis et levis, qui carnalium desideriorum profluvio et cogitationibus vanis defluit et vagatur. Pollutus autem super mortuo est, qui alienis consentit communicatque peccatis.1 Hi omnes extra Ecclesiam projiciuntur, quia ad corpus spectant diaboli; nec ad mysticum pertinent corpus Christi, secundum præsentem justitiam, quamvis aliqui tales ad illud pertineant secundum prædestinationem æternam: ideo non sunt incaute dijudicandi aut penitus contemnendi; periculosa tamen est mala societas, et abscindendum est membrum scandalizans, quantum ad suum abusum.
Vir sive mulier, quum fecerint ex omnibus peccatis, peccatum suum confitebuntur. Hoc est quod Salomon ait: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.2 Si ergo quocumque modo inciderimus culpam, citius quo valemus, ad sacramentalis confessionis remedium ac medelam curramus. Correpti quoque gratanter accipiamus, nec culpam propriam excusemus, imo et nondum correpti accusemus nos ipsos assidue et ex corde coram Deo atque hominibus. Ideo sanctus Job dixit: Si abscondi quasi homo scelera mea. Et rursus: Vias meas in conspectu Dei arguam, et ipse erit salvator meus. Hinc Rabanus loquitur: Hoc capitulo admonemur, ut si quid per negligentiam deliquimus, per confessionem et pœnitentiam diluamus, et damnum restituamus. Si autem proximo damnum intulimus, coram illo pœniteamus, et damnum reddamus. Si vero non superest, confitendo, pœnitendo, et eleemosynas largiendo, Domino satisfaciamus. Hinc subditur: Reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. Non enim dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, et venia postuletur ab injuriato: et qui Deo aut ejus vicario abstulit animam falsa suggestione, pravo exemplo aut alio modo, satagere debet omni modo sibi possibili, ut eamdem animam ad Deum gratiamque reducat; et ultra hoc per pœnitentiam et opera virtuosa satisfaciat Deo. Arietem quoque offerat pro suo peccato, proprium corpus cum vitiis et concupiscentiis crucifigendo, seu Christum propter nos passum, ejusque passionem Deo Patri repræsentando.3
Insuper, monet nos littera hæc ut decimæ et primitiæ atque oblationes ministris Dei fideliter persolvantur: quod qui fecerint, copiosum et multiplex præmium a Domino assequuntur, etiam in præsenti.
Vir cujus uxor erraverit, etc. Vir iste, est bonus diligensque prælatus, cujus uxor est anima subditi sibi commissi, quam caritate complectitur, et instruendo, hortando, increpando, ac bene agendo fecundare conatur, ut illa sit quasi oliva in domo Dei fructifera.4 Hæc uxor maritum suum contemnit, et cum alio dormit viro, quando prælato tali non acquiescit nec obedit, sed dæmonibus suggestionibusve iniquis præbet consensum. Quumque prælatus hoc pro certo nequit cognoscere, eo quod illa astute excuset, et ipse nimio zelo salutis illius torquetur, debet eam sacerdoti adducere, hoc est ad veram confessionem movere, seu Christo per ferventem orationem humiliter commendare; sacrificium quoque offerre pro ea decimam partem sati fariæ hordeaceæ, quoniam merita sua, quibus implet decem præcepta, debet illi caritative communicare. Non infundet super eam oleum, non utique oleum adulationis, nec thus, id est odorem laudis; sed oleum pietatis, fragrantiam orationis oportet impendere animæ devianti, in qua etiam rigor justitiæ vicissim est exercendus. Assumetque aquam in vase fictili, id est salubrem doctrinam in ore suo; cui miscebit pauxillum terræ: quoniam alium increpando, debet et propriam fragilitatem parumper attendere, sicut ait Apostolus:5 Te ipsum considerans. Quumque steterit mulier in conspectu Domini, id est, anima seu persona talis ad forum confessionis seu ad tribunal judicii sui pervenerit, discooperiet caput ejus, id est, mentem ipsius in manifestum deducere enitetur, et prædicet animæ tali, quod si rea est, et in sua pravitate permanserit, pertransibunt eam amarissimæ aquæ, quia comminationes sacræ Scripturæ complebuntur in ea; et femur ejus putrescet, uterusque tumebit ac disrumpetur, quia omnis immunda ejus voluptas in amaritudinem convertetur, quemadmodum scriptum est: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.6 Uterus autem animæ talis, est cor superbum, quod nunc tumet elatione, postea tormentorum repletione. Unde in Osee Dominus protestatur: Occurram eis ut ursa raptis catulis;7 dirumpam interiora eorum, et consumam eos ut leo. Si ergo prælatus hæc fecerit, non ei imputatur a Domino culpa animæ subditi sui; sed ipsa, nisi pœnituerit, in iniquitate sua peribit.
Postremo, ut præinducta clarius intelligantur, quæritur, an per suspiciones sit procedendum ad alterius accusationem, judicationem aut punitionem. Quocirca pensandum, quia (ut in secunda secundæ, quæstione 60, scribit Thomas) suspicio, prout Tullius scribit, opinionem seu æstimationem mali importat, quæ ex levibus causis concipitur, et procedere potest ex tribus: Primo, ex malitia suspicantis, qui sibi de proprio merito conscius, alios putat tales qualis est ipse. Secundo, ex mala affectione ad alium: quia dum quis ad alium male afficitur, odiendo, irascendo, aut simili modo, tunc ex levibus faciliter atque celeriter malum de ipso opinatur. Tertio, ex experientia: sicque secundo Rhetoricæ ait Philosophus, quod senes sunt maxime suspiciosi, quoniam aliorum defectus sunt magis experti. Constat autem, primas duas suspicionis causas esse injustas; sed tertia rationem suspicionis diminuit, eo quod rectitudini magis propinquet. Hinc suspicio vitium est. Est autem triplex gradus suspicionis: Primus, dum quis ex levibus causis incipit dubitare de bonitate alterius: et hoc est veniale peccatum, pertinens ad tentationem humanam. Secundus, dum ex levibus causis aut signis aliquis pro certo tenet et sentit malum de altero: et si malum illud est mortale, suspicio talis est culpa mortalis, quum sit contra caritatem, nec sit sine contemptu proximi. Tertius gradus est, dum quis ex suspicione procedit ad alterius condemnationem ac punitionem: et hoc gravius est prædictis, et directe contra justitiam.
Footnotes
Chapter 11 of 56