Articulus 11
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI SEXTI: LOCUTUSQUE EST DOMINUS: VIR SIVE MULIER.
QUIDAM sunt excellenter boni, non solum observantes præcepta, sed etiam supererogationis opera exercentes: et talia quidam agunt ex solo bono proposito; alii autem ex voto, qui in veteri Testamento vocabantur Nazaræi, qui interpretantur sancti, vel florentes, aut germinantes, de quibus nunc agitur. Alii autem sunt præcipue mali, qui nec præcepta observant, nec graviora vitant facinora, sicut adulterantes, de quibus in præcedenti tractatum est capitulo.1 Alii medio modo se habent. Ut ergo opposita juxta se posita, clarius elucescant, postquam in præcedenti capitulo de pessimis dictum est, nunc de optimis recitatur.
Locutusque est Dominus: Vir sive mulier, quum fecerint votum ut sanctificentur, id est, quum voverint, quod divino se cultui mancipabunt ultra debitum legis per exercitia supererogationis, vacando orationibus, jejuniis aut consimilibus, et se voluerint Domino consecrare, ei per specialem sanctimoniam adhærendo; a vino et omni quod inebriare potest, abstinebunt, ut per talem abstinentiam adipiscantur gratiam ampliorem, sicut de Daniele, ejusque sociis legitur factum.2 Vinum quoque et potus inebriativus ad carnalia incitant, rationem obnubilant, et divinorum inducunt oblivionem, quemadmodum Osee propheta testatur: Vinum et ebrietas et fornicatio auferunt cor.3 Salomon quoque:4 Luxu-
Briosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas. Acetum ex vino et ex qualibet alia potione, id est de quocumque potu inebriativo confectum, et quidquid de uva exprimitur, non bibent, utpote nec agrestam. Uvas recentes, siccasque non comedent, quia in talibus est aliquid de vini vigore, et ad vini potum alliciunt; cunctis diebus, quibus ex voto Domino consecrantur. Ex hoc constat, quod nunc sit sermo de eis qui Nazaræi erant ad tempus, ut adulti qui proprio voto ad certum tempus consecrant se Domino. Aliqui vero erant Nazaræi per omne tempus vitæ suæ, vel ex voto parentis, ut Samuel;5 vel ex commissione et revelatione divina, ut Samson, ut patet in libro Judicum; vel ex proprio voto, a tempore quo voverunt. Quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa inclusive, usque ad acinum, id est granum uvæ, inclusive, non comedent: quasi dicatur, Nil prorsus ex fructu vitis gustabunt, ut per abstinentiam tam diligentem, ad mentis proficiant puritatem.
Omni tempore separationis suæ, qua a communi hominum vita se dividunt per speciale obsequium Dei, novacula non transibit super caput ejus, id est, crines suos non faciet nec permittet Nazaræus6 abradi, usque ad completum diem quo Domino consecratur, id est, quousque tempus suæ consecrationis sit finitum. Sanctus erit, id est Deo specialiter deputatus, vacans et serviens, crescente cæsarie capitis ejus. Cur caput radere prohibebatur? Forte ut omnem exteriorem, adventiciumque ornatum abjiceret, quatenus interiori decori magis esset intentus; et item quoniam sacerdotibus assimilabatur in multis. Nam et illis fuit præceptum: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis quando ingressuri estis sanctuarium.7 Quemadmodum igitur sacerdotibus fuit prohibitum in Levitico, radere caput aut barbam, ita et Nazaræis nunc prohibetur.8 Atque ut super Leviticum scripsi, una horum exstitit ratio: quia hujusmodi personæ divino cultui specialiter mancipatæ, debebant ab idololatris præ ceteris differre. Sacerdotes autem idolorum caput et barbam radebant, sicut in Baruch narratur:9 Sacerdotes eorum sedent, habentes caput et barbam rasam.
Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur, nec super patris quidem et matris, fratris, sororisque funere contaminabitur, id est, nullius horum defunctioni intererit, nec ad eos jam defunctos intrabit, neque sepeliet: quia consecratio Dei sui super caput ejus est, id est, in capite ejus apparet suæ consecrationis indicium, scilicet capillatura non rasa. Vel, quia in corde ipsius est specialis devotio et contemplatio Dei, quam nec interrumpere neque dimittere debet per occupationem, compassionemque sensualem, aut distractionem circa propinquos, quamvis inter opera misericordiæ computetur morientibus ministrare et mortuos sepelire. Sed altioribus deputati, altiora prosequi debent. Denique Nazaræi in isto assimilabantur pontifici, qui, sicut et ipsi, jugiter debuit esse paratus ad actus pontificii sui. Unde in Levitico jusserat Dominus, ut sacerdos non contaminaretur in mortibus civium suorum, nisi tantum in consanguineis et propinquis, qui exprimuntur ibidem;10 pontifex vero ad nullum mortuum prorsus ingrederetur.11 Jussum est item istud a Domino in idololatriæ detestationem: quia, ut dictum est ibi, malefici et sacerdotes idololatrarum in ritibus suis uti consueverunt ossibus et carnibus mortuorum.
Sin autem mortuus fuerit quispiam subito coram eo, polluetur caput consecrationis ejus. Pollutio illa, secundum Guillelmum Parisiensem, non fuit communiter culpa, sed irregularitas quædam, id est inidoneitas intrandi templum, et edendi de immolatis. Poterat tamen pollutio ista in Nazaræo esse peccatum, si non curasset vitare præsentiam mortui. Si autem tam inopinate accidisset mors alicujus ei præsentis, quod non potuisset se tempestive subtrahere, non fuisset ei culpabile. Et quod ait, Coram eo, potest exponi, in eodem loco aut domo. In Scholastica autem historia dicitur: Forte non pro quolibet mortuo, sed pro occiso coram eo, polluebatur. Verumtamen textui magis concordare censetur, quod pro quolibet mortuo, præsertim quoniam omnium horum mystica figuralisque ratio fuit. Specialiter quoque ait, Polluetur caput consecrationis ejus, quia in capitis crinitione magis apparebat consecratio illa. Quod radet illico in eadem die purgationis suæ, id est, crines suos mox die quo ita pollutus est, faciet abradi: quo die purgari incipiet per adspersionem aquæ lustrationis; et rursus septima die adspergetur hujusmodi aqua: sicque in † prima die qua rursus fecit se radi, incepit de novo observantia suæ consecrationis, quia dies præteriti propter supervenientem pollutionem erant pro non factis.
In octavo autem die offeret Nazaræus qui ita pollutus erat, duos turtures vel duos pullos columbarum sacerdoti: præsentando et exhibendo alicui sacerdoti tunc ministranti tale par avium immolaticiarum, de quibus super Leviticum dicta sunt plura; in introitu fæderis testimonii, id est ad ostium atrii, per quod ad tabernaculum intrabatur; et ante januam atrii consideravit sacerdos, an aves fuerunt aptæ ad immolandum. Facietque sacerdos unum pro peccato, id est, unam illarum avium offeret Deo pro remissione peccati Nazaræi, et alterum in holocaustum, ad reverentiam majestatis divinæ quam inhonoravit; et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo, per præsentiam suam ad morientem aut mortuum, juxta sensum prætactum; vel per modum peccantis se habuit; vel alicui culpæ suæ fuerat adscribendum, quod Deo permittente contigit ei tale suæ consecrationis obstaculum. Sanctificabitque caput ejus die illo, quo Deo sic reconciliatur, vel per aquam lustrationis purgatur; et consecrabit Domino dies separationis ejus, id est, sacerdos præfato ritu efficiet, quod observatio qua Nazaræus observat ea quæ ei ex lege injuncta sunt, erit placita Deo ab ea die qua de novo consecrationem suam incepit per iteratam suorum abrasionem pilorum: qua observatione dividitur a communi hominum vita. Offerens ipse sacerdos agnum anniculum, qui scilicet non sit ultra unius anni ætatem, pro peccato Nazaræi: quem agnum adduxit Nazaræus ad sacerdotem. Sicque pro peccato Nazaræi offerebantur sacrificia duo, videlicet una avis præfata et agnus. Vel agnus iste offerebatur pro reliquis ejus peccatis, aut pro omnibus simul. Nam unum mortale sine altero non dimittitur ei qui plura habet. Ita tamen, ut dies priores, qui pollutionem præcesserunt jam dictam, irriti fiant, id est cassati et quasi infecti, ut patuit.
Quum dies quos ex voto decreverat, complebuntur, id est, impletis diebus quibus promisit Deo speciali devotione servire; adducet eum, videlicet sacerdos Nazaræum, qui statuto tempore comparebat ibidem, ad ostium tabernaculi fæderis, id est ad locum atrii circa altare holocausti; et offeret oblationem ejus Domino, id est, ea quæ Nazaræus adduxit ad immolandum, immolabit pro eo sacerdos, agnum anniculum immaculatum, id est non deformem, fœdum, monstruosum aut languidum, in holocaustum, quod fuit sacrificium dignissimum: unde nec pecora feminei sexus poterant in holocaustum offerri. Obtulit autem hoc holocaustum ad Dei honorem, qui contulit Nazaræo perficere observantiam suam. Et ovem anniculam pro peccato, id est pro culpis quas interim incurrit, et arietem immaculatum in hostiam pacificam, pro gratiarum actione de beneficiis sibi desuper datis, præsertim tempore suæ consecrationis, atque pro pace æternitatis et vera salute finaliter obtinendis. Porro Magister in historiis ait: Quum simpliciter ponitur aries, debuit ad minus esse duorum annorum, ut dicit Hebræus. Canistrum quoque panum azymorum, in quibus videlicet non est fermentum admixtum, qui conspersi sint oleo, utpote oleati in sua pistratione, et lagana absque fermento uncta, id est lita, oleo. Lagana sunt panes lati ac tenues, qui interdum tortæ vocantur. Vel, ut aliqui asserunt, sunt panes ex simila cocti in calida aqua.12 Ac libamina singulorum, id est materias liquidas et humectatas, quæ offerebantur cum panibus illis et laganis; quæ offeret sacerdos coram Domino, videlicet super altare holocausti, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum: id est, partem eorum quæ dicta sunt, offeret pro peccato Nazaræi, sicut expressum est, et partem in holocaustum ex parte ipsius. Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino pro Nazaræo, cujus consecratio est finita, offerens simul canistrum azymorum, id est azymos panes in cophino positos, et libamina quæ ex more debentur, id est, quæ consuetum ac debitum est simul offerri cum pacifica hostia, juxta illud Levitici: Qui offert victimam pacificorum Domino, offeret simul libamenta ejus.13 Possent hic multa quæri et dici de rationibus et qualitatibus et mensuris sacrificiorum istorum, de quibus super Leviticum dictum est copiose: idcirco pertranseo.
Tunc radetur Nazaræus ante ostium tabernaculi fæderis cæsarie consecrationis suæ, id est, capilli capitis, quos, durante sua consecratione, portavit non rasos, abradentur in signum quod consecratio sua fuit finita, redireque potuit ad vitam communem cum ceteris, quæ in præceptorum observantia consistebat. Radebatur autem (ut dicitur) non sub dio, sed in æde seu exedra aliqua juxta atrium sita. Tolletque sacerdos capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum, cujus una pars incendebatur, ut dictum est in Levitico. Et armum coctum arietis, cujus carnes in caldaria coquebantur, tortamque unam de canistro, id est panem unum azymum, accipiet de sporta præfata, et laganum azymum unum, id est unum panem latum ac tenuem non fermentatum, et tradet in manibus Nazaræi, in signum et recognitionem, quod ab ipso sint data et accepta, et pro ipso oblata. Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini. Cur sacerdos iterum sumpsit ista ex manibus Nazaræi, et ea coram Domino elevavit, nisi ut tam in ipso quam in Nazaræo renovaretur devotio, et applicaretur intentio ad sacrificia ista, sicque complacentior fieret Deo, et Deus de cetero conservare dignaretur Nazaræum in gratia sua ? Et sanctificata sacerdotis erunt, id est, in usum et esum ipsius cedent, quantum ad ea quæ in talibus hostiis deputata sunt usui sacerdotis, prout super Leviticum dictum est sæpe. Nempe in hostiis pacificis una pars cessit in esum offerentis, et quædam pars adolebatur super altare.14 Erunt itaque sacerdotis, sicut pectusculum quod separari jussum est, id est, quemadmodum pectora aliorum sacrificiorum præter holocausta, in usum sacerdotum cesserunt, sicque jussa fuerunt dividi ab aliis partibus pecoris immolati, et sacerdotibus deputari. Hinc in Levitico
Dominus loquitur : Pectusculum elevationis et armum separationis tuli a filiis Israel, et dedi Aaron sacerdoti et filiis ejus.15 Et femur. Femur arietis hujus, pro hostia pacifica immolati, erit etiam sacerdotis. Unde non videtur posse salvari, quod quidam hic scribit, dicens : In aliis, scilicet sacrificiis pacificorum, sacerdos habuit tantum pectusculum. Nam in Levitico legitur :
Armus dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.16 Post hæc Nazaræus, id est, qui hactenus exstitit Nazaræus, potest bibere vinum : cetera quoque quæ nascuntur ex vite, gustare potando aut manducando, quia de cetero Nazaræus non fuit.
Ista est lex Nazaræi, exceptis his quæ invenerit manus ejus : id est, præter sacrificia memorata, ex legis præcepto immolanda, potuit plura seu majora offerre ex spontanea devotione. Juxta quod mente devoverat, ita faciet, id est, votum suum mentale implebit, imo et desiderium suæ supererogationis quo ultra debitum offert quod placet, ad perfectionem sanctificationis suæ, id est ad hoc, ut ex tali impletione et voti supererogatione perficiatur sanctificatio quam tempore suæ consecrationis exercuit sive adeptus est. Sequitur speciale officium sacerdotum, et forma benedictionis, qua populo benedicere debuerunt. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis ministerialiter, id est, bona imprecabimini vos et posteri vestri, filiis Israel, id est unicuique eorum tempore suo, seu pluribus simul vel communitati. Benedicat tibi Dominus, dona gratiæ conferendo, et multiplicando ea in te, imo et temporalia ad sufficientiam tribuendo ; et custodiat te in adversis, et a malis præservet, atque in bonis conservet. Ostendat Dominus faciem suam tibi, id est, te nunc gratiose illuminet, deinde ad suam beatificam visionem perducat ; et misereatur tibi, ignoscendo tibi tua peccata, et quasi condolendo calamitatibus tuis, te relevando in eis. Convertat Dominus vultum suum ad te, id est, te clementer adspiciat, pie præveniat, misericorditer consoletur, sicque gratiosum et familiarem se tibi exhibeat ; et det tibi pacem, pacem videlicet temporis, pacem pectoris, quæ est quies mentis in Deo, et pacem æternitatis. Invocabunt nomen meum super filios Israel, quia inter Deum et populum sunt mediatores ; et ego benedicam eis, implendo orationes et benedictiones sacerdotum fusas pro populo. Ex quo patet, quod orationes et benedictiones sacerdotum, in quantum sunt vicarii Dei, et communes ministri plebis ipsius, in persona communitatis agentes, magnam efficaciam sortiuntur : idcirco sunt honorandi, et exorandi ut orent pro aliis. Et si virtuosæ sint conversationis, majoris vigoris sunt oblationes, orationes, et benedictiones eorum.
Footnotes
Chapter 12 of 56