Articulus 12
EXPOSITIO SPIRITUALIS CAPITULI HUJUS SEXTI.
VIR sive mulier, quum fecerint votum. Per Nazaræos, designati sunt homines evangelicæ perfectionis, præsertim casti, sobrii, præsertim qui evangelica conantur consilia adimplere. Quemadmodum autem per Nazaræos omni tempore vitæ suæ seu usque ad mortem, præfiguratæ sunt religiosæ personæ, quæ vitam monasticam profitentur et servant usque ad obitum suum; ita per Nazaræos ad certum tempus expressi sunt Christifideles, qui ex proposito seu promissione vacant ad tempus spiritualibus exercitiis certarum virtutum, abstinendo, peregrinando, orando, aut pauperibus ministrando. Hi omnes a vino et omni inebriativo, carnaliterque delectante debent penitus abstinere, hoc est ab immoderantia universorum, quæ gustum et tactum oblectant : quod et prælatis, principibus atque judicibus præcipue est servandum, juxta illud Proverbiorum : Noli regibus dare vinum, quia nullum secretum ubi regnat ebrietas;1 ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. Acetum ex vino, etc., id est, amaritudinem quæ ex vinolentia sequi solet, aut aliam pravam libidinem concomitari, non sibi impriment nec admittent, quum dicat Apostolus :2 Omnis amaritudo, ira, indignatio et clamor tollatur a vobis. Uvas recentes siccasque non comedent. Sicut per vinum luxuria, ita per uvas recentes præambula et incitamenta luxuriæ, puta amplexus, tactus et oscula, intelliguntur, quibus appetitus non est reficiendus, sed reprimendus.3
Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus. Cæsaries capitis, est germinatio bonarum meditationum, piarumque affectionum in corde : quibus invalescentibus, homo fit sanctus, propter quod increata Sapientia contestatur :4 Eruditis intersum cogitationibus. Super mortuum non ingredietur. Quoniam ei qui per vitia mortuus mente est, non debet uniri, conformando se illi in quocumque illicito. Nec super patris quidem et matris, fratris, sororisque funere contaminabitur : id est, nullius quantumcumque propinqui aut cari inordinato affectu se inquinabit, nec de illorum morte seu quacumque adversitate immoderanter tristabitur, ne per hoc a puritate et stabilitate contemplationis atque a puritate retrahatur divini amoris. Sin autem mortuus fuerit quispiam subito coram eo, id est, si aliquis eo approbante aut non impediente pro posse, ruat in peccatum mortale, polluetur caput consecrationis ejus, id est, mens ejus Deo dicata, in consimilem decidit culpam, quia non solum morte digni sunt qui faciunt talia, sed etiam qui consentiunt facientibus.5 Hinc rursus loquitur Paulus :6 Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Quod radet illico in eadem die, id est, protinus pœnitebit, et cogitationes affectionesque pravas de corde suo abjiciet ; et aquis lustrationis purgabit se, id est, lacrimis contritionis, aqua sapientiæ salutaris, rore divinæ visitationis se emundabit.
In octavo autem die, id est, septenario suæ pœnitentiæ jam completo, offeret duos turtures, id est mentis et corporis castitatem, vel duos pullos columbarum, id est sapientialem simplicitatem in corde et verbis. Cum simplicibus namque est sermocinatio Dei, qui ait:78 Estote simplices sicut columbæ. Sacerdos vero pro ipso sacrificans, est vel devota mens sua, vel sacerdos exterior aut prælatus, qui offert pro illo agnum anniculum, id est innocentissimum Dei Agnum propter nos crucifixum, seu passionem ipsius. Ita tamen, ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus: quia dum quis mortaliter peccat, mortificantur merita ejus præterita, quemadmodum per Ezechielem Dominus testatur:9 Si averterit se justus, etc., omnes justitiæ ejus non recordabuntur. Verumtamen per sequentem contritionem rursus vivificantur. Spiritualis demum ratio et significatio sacrificiorum, quæ exprimuntur in textu, super Leviticum frequenter sunt introductæ.
Tunc radetur Nazaræus. Hoc est quod ait Salvator: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite:10 Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. Quum itaque homo virtuosus juxta suæ exigentiam vocationis digne fuerit conversatus, necesse est ut se omnino profunde humiliet, et distractiones, pravasque cogitationes et phantasias quas interim habuit, deleat et deploret.11 Quum enim consummarit homo, tunc incipiet. Tales autem capillos comburet igne, quoniam caritatis consumuntur fervore. Caritas quippe operit multitudinem peccatorum.12 Est quoque ignis caritatis suppositus sacrificiis, quoniam nulla oblatio, sive sit spiritualis seu corporalis, est Deo accepta, nisi in caritate fundetur, et ex ea procedat.
Sic benedicetis filiis Israel: Benedicat tibi Dominus. Ista fuit benedictio valde compendiosa, sententiosa, devota et optima, juxta cujus formam sacerdotes evangelicæ legis populo christiano, et unicuique ejus supposito, præsertim sibi commissis, benedicere debent; et exprimuntur in ea sex verba, significantia sex actus Dei, quibus maxime indigemus. Primo videlicet, ut dona gratiæ suæ nobis infundat, quod tangitur quando ait: Benedicat tibi Dominus. Secundo, ut dona infusa conservet. Tertio, ut de statu viæ ad gradum gloriæ perducat. Quarto, ut culpas interim se miscentes dimittat. Quinto, ut nos gratiose præveniat. Sexto, ut pacem conferre dignetur. Atque (ut ait Glossa) in hac benedictione Dominus ter nominatur, ut summa sanctaque Trinitas intelligatur.
Footnotes
Chapter 13 of 56