Articulus 13
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMI: FACTUM EST AUTEM IN DIE QUA COMPLEVIT MOYSES TABERNACULUM.
FACTUM est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et vasa ejus. In Exodo legitur, Mense primo anni secundi, in prima die mensis, collocatum est tabernaculum, erexitque illud Moyses.123 Eodem capitulo Dominus ait ad Moysen: Assumpto unctionis oleo, unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur altare holocausti et omnia vasa ejus.4 Deinde subjungitur ibi, Posuit et altare aureum sub tecto testimonii.56 Itaque prima die primi mensis anni secundi ab egressu filiorum Israel de Ægypto, complevit Moyses tabernaculum, id est, ungendo atque ad divina ibi agenda aptando, consummavit tabernaculum seu consecravit, quod jam paulo ante ab artificibus fuerat materialiter completum; et sicut Moyses fecit illud, id est, fieri jussit, ita erexit illud per manus aliorum, qui partes tabernaculi compaginaverunt, et vasa ac utensilia quædam sacra intulerunt in illud: de quibus omnibus super Exodum est tractatum. Obtulerunt principes Israel, et, pro id est, capita, id est capitanei, familiarum, qui principes erant per singulas tribus, id est, singuli in singulis tribubus præsidebant, videlicet unusquisque eorum in sua tribu, tamen sub Moyse, cujus isti erant coadjutores in tanti regimine populi, præfecti eorum qui numerati fuerant a vicesimo anno et supra, ut primo hujus libri capitulo patuit, munera coram Domino, de quibus muneribus infra in capitulo isto habetur: quæ munera Domino obtulerunt in ejus conspectu atque præsentia, qui omnia intuetur, et ubique est præsens, præcipue tamen in locis ei consecratis; sex plaustra tecta, id est operta, cum duodecim bobus: duo enim duces seu principes unum plaustrum cum duobus bobus dederunt et exhibuerunt ad Dei honorem, ut servirent ad ea quæ necessaria erant circa tabernaculi, pertinentiumque ad illud, deportationem, prout in textu, qui planus est, recitatur, supra quoque expositum est.7
Verum circa hæc oritur quæstio intricata de ordine rei gestæ, quia jam dictum est, quod tabernaculum sit erectum prima die mensis primi anni secundi. Porro in exordio hujus libri scriptum est: Locutus est Dominus ad Moysen in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi anno altero, id est secundo egressionis eorum ex Ægypto, dicens: Tollite summam universæ congregationis filiorum Israel.8 Ex quo sequi videtur, quod oblatio, de qua in isto capitulo agitur, per mensem præcessit populi numerationem, quum tamen hic enarretur post præfatæ numerationis descriptionem. Hinc aliqui dicunt, quod hoc loco non servatur ordo historiæ, et quod ista scribuntur per recapitulationem in præsenti capitulo. Quibus obviare videtur quod in littera dicitur: Obtulerunt principes, etc., præfecti eorum qui numerati fuerant: ergo apparet, quod tempore harum oblationum tribus jam numeratæ fuerunt.
Præterea in Levitico describitur, quemadmodum consecratio Aaron filiorumque ejus in pontificium et sacerdotium, duravit septem diebus.9 Deinde in eodem subjungitur: Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios ejus;10 et illo die cœperunt Aaron et filii ejus sua exercere officia, quod non potuit esse ante erectionem tabernaculi: sicque videtur, quod post illos septem dies consecrationis cœperunt principes isti offerre, puta die octavo. Quod rursus reprobatur per id quod in isto capitulo legitur, quod die quo erectum est tabernaculum, obtulerunt: quod fuit prima die anni secundi. Iterum, si octavo die mensis secundi offerre cœperunt ibi principes, quorum oblatio duravit per dies duodecim, ut paulo post fertur in textu, protracta fuit oblatio eorum usque ad nonumdecimum diem secundi anni: sicque filii Israel post illas oblationes non celebrassent Pascha quartodecimo die ad vesperam, ut erat præceptum, imo ut infra in principio noni capituli fecisse leguntur. Si ergo concedatur quod primo die anni secundi cœperunt offerre præfecti, sacerdotibus nondum consecratis, tunc sacerdotes consecrati sunt vel post istas oblationes, vel infra dies earum: et constat quod non sint consecrati post illas oblationes ex textu, nec infra eas. Non enim apparet, quod solus Moyses potuerit omnia illa exercere una die, quæ circa sacerdotum consecrationem et principis oblationem fiebant, quemadmodum ex Exodo et ex Levitico atque ex isto probari capitulo potest.1112 Hinc aliqui responderunt, quod septem dies consecrationis sacerdotum pertinuerunt ad ultimam primi anni hebdomadam, et ita respectu illorum septem dierum, primus dies anni secundi vocetur octavus, in quo Aaron suum cœpit officium exercere, in quo et principes cœperunt offerre.13
Hæc responsio in Scholastica historia tangitur. Cui partim concordat quod Lyra Rabbi Salomonem asserit respondisse, quod scilicet duplex fuit erectio tabernaculi : una quotidiana, qua erigebatur mane, et deponebatur vespere; alia stabilis, quæ duravit usque ad motionem castrorum; et quod prima illa erectio facta est septem diebus ultimis primi anni egressionis de terra Ægypti, atque in illis consecrati sunt sacerdotes, in quibus diebus solus Moyses exercuit sacerdotale officium. Octava autem die, quæ fuit prima dies anni secundi, facta est prima tabernaculi erectio stabilis, tuncque sacerdotes suum cœperunt officium exsequi. Istud, inquam, consonat præinductæ responsioni, nisi quod addit de prima illa tabernaculi erectione quotidiana: quod videtur ficticium, quum ex textu manifeste probetur, quod tabernaculum sit primo erectum primo die anni secundi. Et quod antea non fuit erectum per unam septimanam quotidie, probatur ex hoc quod a vicesimo sexto Exodi capitulo usque ad quadragesimum libri illius capitulum, describitur qualiter Beseleel et Ooliab exsecuti sint quæ Deus jusserat per Moysen fieri: qua narratione completa, in fine capituli tricesimi noni legitur: Quæ postquam Moyses cuncta vidit expleta, benedixit eis; moxque ibidem in exordio capituli quadragesimi immediate subjungitur: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Mense primo, prima die mensis eriges tabernaculum; et nulla fit mentio ibi de alia seu priori tabernaculi erectione. Nec videtur ad quid illa quotidiana erectio utilis exstitisset filiis Israel ibi quiescentibus circa Sinai montem.
Præterea Magister in historiis ait: Dici potest quod eadem die inchoata sit unctio sacerdotum et tabernaculi, et oblatio principum, et cucurrerunt simul per septem dies, post quos adhuc duravit oblatio principum quinque diebus. Tangit deinde idem Magister solutionem aliam, dicens: Dici potest, hanc oblationem duodecim principum factam secundo mense anni secundi, nec per recapitulationem hæc dici; quod vero legitur in ea die esse inchoatam, qua unctum est tabernaculum, intelligendum est de die consimili. Istud videtur rationabiliter posse teneri: ad quod ex littera inducta est ratio una. Alia est, quoniam in textu hujus capituli legitur: Ait Dominus ad Moysen: Suscipe ab eis plaustra, ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. Itaque quum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit ea Levitis. Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium, etc. Ex quibus sequi videtur, quod ante oblationem principum, distinctæ fuerunt Levitarum familiæ per sua officia: quod tamen in earum numeratione legitur factum supra.14 Rursus, quod oblatio principum non describatur hic per recapitulationem, sed secundum gestæ rei ordinem, hinc videtur quod duodecim tribubus præfecti sunt duodecim principes, de quorum oblatione nunc agitur in enumeratione tribuum, et non ante, ut patet ex primo hujus libri capitulo. Sicque numeratio illa oblationem istam præcessit.
Igitur obtulerunt duces in dedicatione altaris, id est in consecratione altaris holocaustorum, quod eodem die cum tabernaculo et utensilibus ejus est dedicatum, unctum seu consecratum, ut legitur in Exodo: imo in Exodo legitur, quod tabernaculum et utrumque ejus altare sint pariter consecrata;15 tamen de altari fit mentio specialis, quia in eo offerebantur sacrificia ista; oblationem suam, id est sacrificia, quia in oblatione totali cujuslibet principis multa particularia sacrificia continebantur, sicut in textu exprimitur; ante altare, quia adduxerunt sacrificia sua ad sacerdotes, a quibus deducta fuerunt ante altare holocausti in atrio. Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicatione altaris, id est in tempore quo altare est dedicatum, seu ad reverentiam dedicationis illius, ut ex tam solenni oblatione dedicatio videretur celebrior. Elicitur demum ex verbis istis, quod duodecim principes intendebant omnes una die sua sacrificia immolare: imo uno animo hoc fecerunt. Propter quod dictum est, Obtulerunt duces in dedicatione altaris die qua unctum est, quasi plures una die obtulissent; sed Deo jubente, obtulerunt singulatim quilibet suo die.
Primo die oblationum istarum, obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Juda. Fueruntque in ea, id est, in totali illa oblatione continebantur, acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, id est ponderans, seu pondere continens siclos centum triginta. De quantitate autem, et valore duplicitateque sicli, dictum est sæpe. Pro acetabulo, habetur in Hebræo, scutella. In hoc autem acetabulo, secundum aliquos, considerabatur materia offerenda, an esset oblationi conveniens, ut acetum, vel potius simila et incensum. Phiala argentea, in qua, secundum quosdam, thus ponebatur; vel, ut alii dicunt, liquida (ut vinum) considerabantur in ea, an essent immolaticia; habens septuaginta siclos juxta mensuram sanctuarii, id est, continens materiam seu pondus septuaginta siclorum, quorum usus fuit in tabernaculo. Utrumque, videlicet acetabulum et phialam, plenum simila, id est delicatissima tritici farina, conspersa oleo, ut offerretur cum aliis materiis in sacrificium. Mortariolum aureum habens, id est continens, decem siclos. In hoc vasculo quædam species seu aromata terebantur, et ad hoc sufficere poterat, quamvis quidam dicat oppositum. Verumtamen in Hebræo legitur, Cochlear, quo scilicet thus in thuribulo ponebatur. Plenum incenso, hoc est, materia incendenda in altari thymiamatis, utpote thymiamate. Bovem de armento, id est sumptum de grege pecorum suæ speciei, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, ita quod agniculus iste, vel certe tria pecora illa, in holocaustum offerebantur. Hircumque pro peccato. Nam hircus pro peccato principis offerri solebat, ut dictum est in Levitico.16 Et in sacrificio pacificorum, boves duos. Duo boves illi immolabantur in hostiam pacificam pro gratiarum actione de beneficiis datis, atque pro pace et salute præstandis aut conservandis. Arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc etenim animalia erant immolaticia.
Sicque decem et septem animalia obtulit Naasson in pacificas hostias, tria in holocaustum, et unum pro peccato, quæ simul fuerunt viginti unum jumenta: quorum omnium certas, determinatas, litteralesque rationes assignare, super hominis vires est, quamvis constet Deum nil horum sine ratione præcepisse legitima. Verumtamen quidam quasdam adaptationes adducunt, quæ modici sunt momenti, sicut et alibi est probatum. Et super illud, Hircumque pro peccato, scribit quidam, Ad expiandum peccatum venditionis Joseph, in qua hædus occisus est: quod non videtur idonee dictum, quia et fratres venditores ipsius Joseph, postea valde pœnituerunt, veniamque sortiti sunt, et sancte vixerunt, sicut de Levi specialiter in Malachia legitur, In pace et æquitate ambulavit, etc.17 Hæc est oblatio Naasson. Estque probabile, quod obtulit ista, non tantum pro se, sed et pro tribu cui præfuit. Secunda die obtulit Nathanael, dux de tribu Issachar. Omnes principes isti eamdem in specie oblationem fecerunt, et ex descriptione unius patent aliarum expositiones. Obtulerunt quoque non secundum ordinem generationis duodecim Patriarcharum ex Jacob, sed juxta ordinem situationis suæ circa tabernaculum, et processus in profectione castrorum. Princeps equidem in tribu Juda, et princeps in tribu Issachar, princepsque in Zabulon tribu, fixerunt tentoria ad tabernaculi orientem. Sicque de aliis est pensandum, prout supra habetur. Quod autem omnes principes æqualem oblationem fecerunt, commendat humilitatem concordiamque ipsorum, quum tamen unus alio esset nobilior, et pluribus præsideret.18 Primo autem obtulit princeps tribus Judæ, quia tribus illa fuit privilegiata in multis, et numero ac viribus major. De qua sanctus Jacob prædixit nascituros non solum principes totius Israelitici populi, sed etiam Christum regem:19 ideo propter Christum fuit tribus illa tam inclyta et electa. Aliqui quoque addunt, quod in transitu maris Rubri, tribus Juda primo Moysen sit secuta. Quod tamen Rabbi Paulus non approbat, quamvis multi Catholici et Hebræi hoc dicant.
Footnotes
-
Exod. XI, 15, 16. ↩
-
Exod. XL, 15, 16. ↩
-
Exod. xl, 15. ↩
-
Exod. XI, 9, 10. ↩
-
Exod. XL, 9, 10. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Num. 1, 50. ↩
-
Num. 1, 1, 2. ↩
-
Lev. vii, 33. ↩
-
Lev. ix, 1, 8 et seq. ↩
-
Exod. xxix. ↩
-
Lev. vii. ↩
-
Lev. viii, 33. ↩
-
Num. IV. ↩
-
Exod. xxx, 26-28. ↩
-
Lev. IV, 23. ↩
-
Malach. IV, 6. ↩
-
Num. n, 3. ↩
-
Gen. xlix, 10. ↩
Chapter 14 of 56