Articulus 14
DE MYSTICO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI INTELLECTU.
PER oblationes principum duodecim tribuum, in dedicatione tabernaculi et altaris factas tam ordinate, præfigurabatur, quod in dedicationibus ecclesiarum atque altarium debeant Christifideles, præsertim majores, liberaliter, devote et ordinate offerre. Allegorice per Moysen exprimitur Christus, qui Deo Patri ædificavit, consecravit, et erexit Ecclesiam ex vivis et electis lapidibus, quam unxit Spiritu Sancto, et sanctificavit cum vasis suis, hoc est personis seu cordibus devotorum, atque altari, id est intellectu illuminato, qui spiritualia jugiter offert Deo. Tunc principes obtulerunt, quia in primitiva Ecclesia et ejus gratiosissima unctione sancti Apostoli immolaverunt hostias laudis et gratiarum actionis, incensum orationis, et satisfactionis opera pro diversis: imo pro omnium communi reconciliatione et salute, Deo prædicta sacrificare non cessaverunt. Obtulerunt quoque sex plaustra, quia corporalia impendebant conversis solatia. Dividebatur namque singulis, prout cuique opus erat, nec quisquam egens exstitit inter illos, sicut in Actibus recitatur.1 Obtulerunt etiam boves, quia Apostoli undique direxerunt suos discipulos prædicatores egregios, qui excoluerunt et fecundaverunt Ecclesiam.
Obtulit autem unusquisque principum acetabulum argenteum, per quod discretus confessor significatur, qui confitentes examinat, an bene dispositi sint ad offerendum Deo se ipsos et sua. Per phialam designatur prudens et eruditus consultor ac informator, qui instar phialæ angustatur intus in se, sed dilatatur in Domino. Isti sunt pleni simila, hoc est puritate interna, et oleo pietatis atque incenso sanctæ dilectionis. Mortariolum, per quod vir patiens designatur, qui ictibus adversitatum percutitur. Obtulit quoque bovem, id est, proprium corpus exhibendo arma justitiæ Deo; et arietem, hoc est rationis ducatum; et hircum, id est, sensualitatem infectam ac fœdam frenando; et in sacrificio pacificorum boves duos, quoniam ad regratiandum, orandumque pro se, invitat et adducit proximos virtuosos. Vel duo boves sunt duplex appetitus sensitivus, videlicet concupiscibilis et irascibilis. Arietes quinque, id est, quinque sensus exteriores regit secundum Deum; hircos quinque, hoc est sensus interiores; agnos anniculos quinque, per quos sensus spirituales, qui quinque sunt, intelliguntur. Ista sunt offerenda proportionabiliter et a nobis, ut donis Dei utamur salubriter, mala reprimamus viriliter, et bona prosequamur alacriter.
Footnotes
-
Act. iv, 34, 35. ↩
Chapter 15 of 56