Articulus 15
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVI : LOCUTUS EST DOMINUS AD MOYSEN : LOQUERE AD AARON.
REPETUNTUR quædam in exordio hujus capituli, quæ in Exodo continentur; et de Levitarum consecratione deinde tractatur. Locutus est Dominus ad Moysen : Loquere ad Aaron : Quum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Candelabrum namque situm fuit in exteriori tabernaculi parte versus plagam meridionalem, et lucernæ super candelabrum ponebantur, juxta illud
Exodi :1 Posuit Moyses candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi, locatis per ordinem lucernis. Denique, ad pontificem pertinuit lucernas disponere atque accendere, vel per se, vel per aliquem sacerdotum, cui commisit hoc. Hoc igitur præcipe, ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis : quoniam mensa illa sita fuit in exteriori parte tabernaculi ad aquilonem, secundum illud Exodi, Posuit mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, ordinatis coram propositionis panibus.2 Sicque lucernæ contra boream constitutæ, respiciebant ex opposito mensam propositionis. Contra eam partem quam candelabrum respicit, lucere debebunt. Ex stipite quippe candelabri in parte ejus superiori egrediebantur oblique tria brachia ab utraque stipitis parte, in quorum summitatibus collocabantur lampades seu lucernæ, quarum flammæ seu lumina lateraliter respexerunt lucernam illam in medio stantem in cacumine stipitis. Hinc scriptum est : Facies lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
Hæc autem erat factura candelabri.3 Ex auro ductili, tam medius stipes, hoc est hastile candelabri, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : id est, tam stipes quam ea quæ egrediebantur ex brachiis seu calamis candelabri, fuerunt facta ex auro ductili, hoc est malleis ad formam redacto. Josephus tamen ait, Fusili. Hinc scriptum est in Exodo : Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, calamos, scyphos, sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia, universa de auro purissimo :4 quæ omnia super Exodum cum opinione Josephi sunt tractata. Juxta exemplum quod Dominus ostendit Moysi, ita operatus est, id est fieri fecit, candelabrum, quod Beseleel fabricavit. Hoc est quod in Exodo Dominus ait ad Moysen : Inspice et fac juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est :5 quod ibi expositum fuit. De quibus omnibus et significationibus, formis, et causis eorumdem, super Exodum diffuse est dictum.
C Quibus nunc breviter addi potest, quod libro de Fide et legibus scribit Guillelmus : Candelabrum cum septem lucernis suis, præcepit Dominus erigi a parte meridiei contra aquilonem, in figuram septem planetarum ; mensam vero propositionis cum panibus, ad partem aquilonis ex adverso : quoniam populatio ad partem aquilonis est in hoc mundo, ideirco est ibi fertilitas cibi, quæ signatur in panibus. Pars namque australis opposita terræ nostræ habitationis, est inhabitabilis. Porro aliis visum est, quia vitalis caloris ac luminis vigor est in parte cœli meridionali : ideirco ad hoc designandum, præcepit Dominus candelabrum ignis et luminis stare ad partem illam ; ex adverso autem ad partem aquilonis, poni præcepit mensam et panes pro-
D positionis, quoniam virilis caloris nutrimentum est esca, quæ in parte aquilonari magis abundat. Sed hæc intuentibus et non intelligentibus quid proderant? Hæc igitur causa fuit ad litteram, quatenus adorantes in tabernaculo, et offerentes in ejus altaribus, recognoscerent se a Deo obtinere nutrimentum et lumen. Hæc Guillelmus.
Sequitur de dispositione oblationeque Levitarum. Locutusque est Dominus ad Moysen: Tolle Levitas de medio filiorum Israel, tanquam divino cultui specialiter deputatos, et purificabis eos juxta hunc ritum: Adspergantur aqua lustrationis. Per cujus adspersionem filii Israel mundabantur ab immunditiis quibusdam corporalibus atque legalibus, quas ex contactu defuncti et morticini et consimilibus contrahebant. Adspergebantur autem Levitæ a pontifice. Et radant omnes pilos carnis suæ: in quibus, ut in Scholastica habetur historia, non includebantur capilli. Quumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint per præfata: nempe per ista exteriora admonebantur, ut interiori puritati studerent, universasque cogitationes superfluas et affectiones immundas abjicerent, et aqua sapientiæ orarent perfundi. Præterea Rabbi Moyses scribit, quod ex quo Levitæ divino sunt cultui mancipati pro aliarum primogenitis tribuum, quæ per idololatriam aurei vituli erant fœdatæ, quæ idololatria est spiritualis lepra; ideo sicut a corporali lepra purgati jubebantur omnes suæ carnis abradere pilos, sic et Levitæ qui pro illis idololatris deputati sunt Deo. Tollant bovem de armentis, id est, Levitæ accipiant, et secum adducant bovem de grege suo, et libamentum ejus, puta materiam inanimatam offerendam cum bove: unde subjungitur, similam oleo conspersam, ex qua fiebat sapidus panis. Bovem autem alterum accipies a Levitis offerendum a sacerdote pro peccato, hoc est pro remissione culparum ipsorum. Unde apparet, quod prior bos offerebatur in holocaustum, imo hoc paulo post habetur in textu. Et applicabis, hoc est deduces ac præsentabis, Levitas coram tabernaculo fœderis, ita quod stabunt in atrio ante fores tabernaculi: convocata omni multitudine filiorum Israel, quorum præcipui stabant in atrio apud Levitas.
Quumque Levitæ fuerint coram Domino, stantes in loco prætacto, ponent filii Israel, scilicet aliqui ex principalibus, manus suas super eos. Duodecim enim tribus offerebant Deo Levitas ad serviendum in tabernaculo pro primogenitis omnium tribuum; offerebant tamen Levitas per manus pontificis. Propterea subditur: Et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, id est, pontifex Levitas offeret Deo pro munere ex parte communitatis, secundum quod sibi assignati erant ad hoc a communitate. Levitæ quoque, videlicet quidam ipsorum ex parte omnium, ponent manus suas super capita boum, qui offerebantur ex parte ipsorum: offerentes namque posuerunt manus suas super hostias suas; e quibus unum facies, id est, per manus pontificis offerri facies, pro peccato Levitarum, et alterum in holocaustum, ut depreceris pro eis, id est, quatenus deprecatio tua et pontificis, una cum sacrificiis fusa pro Levitis, fiat Deo acceptior. Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, quatenus in cultu tabernaculi sint ministri pontificis ac sacerdotum, sicut patuit.6 Et consecrabis, hoc est, divino cultui dedicabis, ipsos Levitas oblatos Domino, secundum ritum jam dictum. In quo ritu, ut ex dictis colligitur, observabantur hæc quinque. Primo enim adspergebantur aqua lustrationis. Secundo, pili eorum abradebantur. Tertio, lavabantur vestes eorum. Quarto, fiebant pro eis sacrificia nunc expressa. Quinto, a multitudine populi immolabantur Deo per manus pontificis. Ac separabis eos de medio filiorum Israel, sicut spirituales personæ a sæcularibus distinguuntur, ut sint mei, per speciale obsequium; et postea ingrediantur tabernaculum, utpote exteriorem ejus partem, non autem Sancta sanctorum. Aliis autem tribubus non licuit ingredi in tabernaculum ipsum: ideo dicitur, ne sit plaga in populo, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.
Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini: hoc est, Levitas cum devotione Domino præsentavit, Levitarumque corda excitavit ad hoc, quod se cum ingenti devotione et gratiarum actione elevarent ad Dominum.
Locutusque est Dominus: Hæc est lex Levitarum. A viginti quinque annis suæ ætatis et supra, ingredientur sanctum locum, ut ministrent in tabernaculo fœdoris, usque ad quinquagesimum annum suæ ætatis, faciendo opera laboriosa in deferendo vasa aut alia, prout in expositione superius dicta patuit. Verumtamen juxta ibidem contenta, non cœperunt exsequi sua officia ante annum vitæ suæ tricesimum, sed ab anno vicesimo quinto inceperunt addiscere concernentia officium suum.7 Quumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt, hoc est, prætacta opera graviora exsequi sinent, quia extunc erant quasi emeriti milites, non tamen penitus otiosi. Nam subditur: Eruntque ministri fratrum suorum, videlicet sacerdotum, ut custodiant quæ sibi fuerint commendata a sacerdotibus ad custodiendum, videlicet vasa et alia sacra; opera autem ipsa non facient: quæ decuit a junioribus et fortioribus fieri, præsertim quando sufficiebant ad hoc.
Insuper juxta mysticos intellectus, tabernaculum est Ecclesia militans, in qua Aaron, hoc est Christus, ponit septem lucernas, septem videlicet dona Spiritus Sancti in cordibus devotorum, et in suorum mentibus electorum.8 Candelabrum vero in parte australi erigitur, dum evangelica doctrina, seu bonus prælatus, qui vita, doctrina, fama et moribus splendet, in gratiarum fervore, seu in prosperitate spirituali locatur, ita quod proficit sibi et aliis, et recte sibi succedit in suo regimine. Tunc quoque lucernæ ex opposito ad mensam panum propositionis respiciunt, dum is qui donis Spiritus Sancti repletus est, eadem dona communicat aliis, et spiritualiter reficit illos, quemadmodum præstantissimus princeps Apostolorum hortatur: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.9 Præterea, per Levitas intelliguntur subdiaconi atque diaconi, aut in inferioribus ordinibus constituti, qui pro communi populo serviunt Domino, quos ante assumptionem ordinum, præsertim sacrorum, et ante exsecutionem usus eorum, oportet purificari a vitiis, specialique gratia decorari, et tanto plus, quo altiorem suscipiunt exsequunturve ordinem. Primo ergo adspergendi sunt aqua lustrationis, hoc est, lacrimis contritionis se ipsos perfundere debent, et aquas sapientiæ adipisci. Deinde, pilos carnis suæ debent abradere, id est, omnes supervacuas occupationes, motionesque carnales, imaginationes turpes, apprehensiones nocivas prorsus abjicere, nec ullam temporis partem infructuose expendere. Tertio, debent vestes suas lavare, id est, virtutes actionesque virtuosas a malis eis admixtis purgare, mala illa deflendo ac diligenter vitando. Quarto, debent bovem offerre, hoc est, carnem cum concupiscentiis suis machetare seu refrenare, atque in Dei obsequio facere promptam. Quibus peractis, condigni sunt ut per episcopum ad ordines promoveantur sublimiores, et pro multitudine deprecentur.
Præterea, per hoc quod Levitæ ab anno vicesimo quinto usque ad quinquagesimum, peragerent opera interiora et graviora, a quinquagesimo autem custodes vasorum fierent:10 datur intelligi, quod homines in ætate adolescentiæ ac juventutis, non sunt communiter ita apti ad interna contemplativæ vitæ exercitia atque ad regimen animarum, propter vehementiam passionum, sanguinisque fervorem; quemadmodum in ea ætate, qua declinantibus viribus corporis talia conquiescunt, et homo expeditius ad divina ac spiritualia fertur. Verumtamen ex specialibus gratiæ donis confertur quammultis, ut in juventute ad cuncta spiritualia, aliorumque gubernacula exstent idonei. Itaque per Levitas emeritos, ab operibus exterioribus relevatos, signantur personæ maturioris ætatis ab exterioribus sequestrati et introversi, qui meditando, orando, et vitam internam ducendo, gerunt sollicitudinem proximorum, et pro communi sunt bono solliciti, aliosque custodiunt.
Postremo, circa capituli hujus materiam scribit Thomas in prima secundæ, quæstione 102: Sicut populus Israel communiter instituebatur ad cultum Dei per circumcisionem, ita ministri tabernaculi per aliquam specialem purificationem aut consecrationem. Unde et separari ab aliis præcipiuntur, quasi ad Dei obsequium præ aliis specialiter deputati: et totum quod circa eos fiebat in eorum consecratione vel institutione, pertinebat ad hoc, ut ostenderetur, eos specialem puritatis, virtutis et dignitatis prærogativam habere. Purificabantur autem communiter omnes per aquæ ablutionem, et per sacrificia quædam; specialiter vero Levitæ radebant pilos carnis suæ. Nec aliam habebant consecrationem, nisi quod Domino offerebantur a filiis Israel per manus pontificis, qui et oravit pro eis. Applicabantur quoque ad ministerium suum per hoc, quod intromittebantur in tabernaculum fœderis, quasi ad ministerium suum circa vasa sanctuarii. — Figuralis autem horum ratio fuit, quoniam consecrandi ad spirituale obsequium Christi, debent primo purificari per aquam Baptismi et lacrimarum in fide passionis Christi, quod est sacrificium expiativum ac purgativum; et radere pilos carnis, cogitationes pravas delendo. Debent quoque ornari virtutibus, et sic esse intenti ad exercendum spiritualia sua obsequia. Hæc Thomas.
Footnotes
Chapter 16 of 56