Skip to the text

Articulus 16

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI NONI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN IN DESERTO SINAI.

D E paschalis observantia solennitatis nunc aliqua introducuntur: Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo. Evidenter constat, istud per recapitulationem referri hoc loco, quum in exordio hujus voluminis scriptum sit, quod anno secundo, mense secundo jussit Dominus populum numerari. Istud vero præcepit anno secundo, mense primo. Faciant filii Israel Phase, hoc est, paschalem observent celebritatem, in tempore suo in lege præfixo, regulariter D loquendo, videlicet: quartadecima die mensis hujus, puta Aprilis, seu Martii juxta quosdam, qui est primus anni mensis apud Hebræos; ad vesperam: tunc enim incepit illa solennitas; juxta omnes cærimonias et justificationes ejus: id est, ita ut in illa celebratione observent tam cærimonialia, quam judicialia sive moralia legis præcepta festum hoc concernentia: ut scilicet immoletur agnus sine macula, et comedatur in domo una;1 et sabbato infra solennitatem illam occurrente, sit duplex festivitas; unusque vocet alium, si per se et suos domesticos nequiverit comedere agnum; nec quicumque admittatur ad esum agni: de quibus in Exodo scripta sunt multa.

Ecce autem quidam immundi super anima hominis, hoc est plus quam homo ad celebrandum Pascha idoneus: sicque accipitur super in Psalmo:2 Dominus prote- ctio tua super manum dexteram tuam, hoc est plus quam dextera tua. Vel, Super anima hominis, id est ex hoc quod tetigerunt hominem mortuum, privatum videlicet vita seu anima. Anima namque frequenter pro toto homine sumitur. Quare fraudamur ut non valeamus oblationem, hoc est agnum paschalem, offerre Domino in tempore suo jam memorato? quasi dicant, Istud durum videtur nobis. Sicque quasi mirando, indignando, aut querulando hoc dicunt, quoniam talis immunditia non fuit impuritas culpæ semper, sed irregularitas quædam, qua ad tempus prohibebantur a templi ingressu, sacrificiorumque esu: et potuit inevitabiliter, aut etiam ex pia et meritoria causa provenire immunditia illa, ut ex sepultura parentum aut pauperum. Unde laudatur Tobias, et tamen ob eam oportuit septem diebus purificari secundum legem.3 Sic et in evangelica lege quandoque irregularitas quædam incurritur ex causa non mala, aut etiam ex opere justo, sicut ex bigamia, et condemnatione occisioneque rei secundum juris processum. Quibus respondit Moyses: State, id est exspectate, ut consulam, hoc est, ab angelo mihi assidue apparente quæram ac docear, quid præcipiat Dominus in hoc casu de vobis. Nempe Dominus qui contulit legem, habuit interpretari eamdem; nec de hoc voluit Moyses intromittere se incaute, sed detulit legislatori.

Locutusque est Dominus ad Moysen: Homo qui fuerit immundus super anima hominis, sive in via procul, id est in distantia extra viam filiorum Israel. Porro quod subditur, in gente vestra non est in Hebræo, estque referendum ad illud, Homo, ut sit sensus: Homo in gente vestra, hoc est homo exsistens de populo vestro. Faciat Phase Domino mense secundo primi anni, quartadecima die mensis secundi, quia tunc servatur eadem hora. Sicque Dominus plus respondit, quam fuit interrogatus: quia non solum respondit, quid esset agendum immundis, sed etiam itinerantibus. Quæ autem subjunguntur in textu de observandis in esu agni paschalis, habita sunt in Exodo atque exposita.4 Circa hæc quærit Augustinus, quid agendum fuisset ei, cui et secundo mense talis immunditia contigisset; et conformiter quæri potest de alio impedimento. Ad quod Augustinus respondet: Puto quod dictum est de mense secundo, tanquam regulariter fuisse servandum, ut tertio observaretur. Aut forte si pascha non egissent, non pertinuisset ad culpam. Hoc est quod in Scholastica fertur historia: Quod de uno mense dictum est, similiter in aliis datur intelligi. Vel forte, si deinceps eo anno non faceret, non peccaret. Si quis autem mundus est, et in itinere non fuerit, et tamen non fecerit Phase, id est, qui sine legitimo impedimento omiserit illud, exterminabitur. Nam et per infirmitatem et captivitatem aut aliam impossibilitatem poterat excusari. Peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos, id est, qui ad Judaismum conversus fuerit, et inter vos habitaverit, faciat Phase, legitimo cessante obstaculo.

Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. Erectum est autem primo die primi mensis anni secundi ab exitu de Ægypto, ut in Exodo legitur.5 Eodemque mense jussit Dominus quæ nunc in isto sunt dicta capitulo: an tamen eodem die, non scitur. Tunc ergo nubes quæ angelo motore ac regente præbuit Israelitis ducatum, et eis in die contra solis ardorem fecit umbraculum, operuit tabernaculum, ad insinuandum quam accepta fuerit Deo tabernaculi illius constructio atque erectio. A vespere autem super tentorium, id est super tabernaculum quod erat quasi castrum et tentorium Dei et habitaculum ejus, erat quasi species ignis usque ad mane. Nam nubes in una parte sua erat instar ignis clara et lucens, et illa pars tota nocte super sanctuarium apparebat, clarificans noctem et viam ostendens, quando progrediebantur in nocte. Sic fiebat jugiter, quamdiu in solitudine erant; per diem operiebat illud nubes, illa videlicet pars, quæ habuit formam et speciem nubis, quæ et densa erat. Etenim columna ignis et columna nubis, fuerunt una nubes totalis, ut aliqui probabiliter dicunt.6 Alii vero tenent, quod erant duæ columnæ, quarum una exstitit nubes, alia ignis : et quod de vespere abiit nubes, columna ignis adveniente; qua recedente de mane, rediit nubes, prout in Exodo plenius est scriptum. Quumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, etc., hoc est, dum nubes illa sanctuarium tegens, cœpit auferri ac progredi : non tamen totaliter removebatur a tabernaculo; sed sic, quod non mansit fixe stans in aere super illud. Si fuisset nubes a vespera usque ad mane. Ex hoc videtur quod columna ignis de nocte apparens, tabernaculumque operiens, fuit nubes. Et si post diem7 et noctem recessisset, dissipabant tentoria, hoc est, filii Israel tentoria sua deposuerunt, sicut et tabernaculum disjungebatur. Porro, quæ hic prolixe dicuntur, in fine libri Exodi compendiosius scripta sunt.8 qui peccatis communicant alienis, et proximorum animas scandalizant, qui evangelicæ legis paschalem solennitatem non celebrant vere neque condigne, et Christum in Sacramento suscipere prorsus indigni sunt. Per exsistentes vero procul in via, intelliguntur qui recedunt a statu salutis, et abeunt in consilio impiorum, et per dissimilitudinem vitiorum longe a Deo sunt instar filii prodigi, qui abiit in regionem longinquam.9 Verumtamen etsi hi temporibus ab Ecclesia institutis non confiteantur, neque communicent, nec festa vere observent, vitando in eis peccata, quæ sunt summe servilia, atque virtutibus insistendo, non tamen debent in sui torporis ignavia obdurari, sed protinus pœnitere et recuperare omissa : sicque bonus Dominus propitiabitur eis.

Præterea per tabernaculum designatur Ecclesia, seu quæcumque fidelis persona, quam de nocte tegit et spiritualiter operit species ignis, hoc est fervor et gratia Spiritus Sancti, in tempore adversitatis, seu acris tentationis, dum viriliter reluctantur, et tanto instantius insistit actibus virtuosis, quanto durius impugnatur. In die autem tegit et obumbrat eum columna nubis : quoniam tempore prosperitatis et spiritualis profectus internæque pacis, desuper instillatur, et rore dulcissimo Spiritus Sancti perfunditur; nec vane resolvitur, sed gloriatur in Domino, cui omne bonum adscribit.10 Qui talis est, juxta instigationem, motionem, atque imperium Spiritus Sancti movetur, procedit, et occupatur in exercitiis vitæ activæ, quiescit vero in contemplativæ actibus vitæ.11

Postremo, secundo Paralipomenon libro leguntur quidam adhuc immundi fecisse Pascha.12 Sed ut legitur ibi, sanctus rex Ezechias oravit pro ipsis, ac veniam impetravit, vel Deus dispensavit cum illis.

Juxta mysticum sensum, Pascha designat transitum de vitiorum caligine ad lucem virtutum, de via ad patriam, de imperfectione ad profectum.13 De spiritualibus vero significationibus eorum quæ circa Pascha jussa sunt fieri, dictum est super Exodum magis diffuse, quæ brevitati studens non arbitror repetenda.1415 At vero immundi super anima hominis sunt,

Footnotes

  1. Exod. xu. ↩

  2. Ps. cxx, 5. ↩

  3. Tob. xu, 12. ↩

  4. Exod. xu. ↩

  5. Exod. xl, 15. ↩

  6. Exod. xiii, 21, 22. ↩

  7. Exod. xiii, 21, 22. ↩

  8. Exod. xi, 32 et seq. ↩

  9. Luc. xv, 13. ↩

  10. Jer. ix, 23, 24. ↩

  11. I Cor. 1, 31. ↩

  12. II Par. xxx, 18-20. ↩

  13. Sensus mysticus. ↩

  14. Ps. 1, 1. ↩

  15. Ps. i, 1. ↩

Chapter 17 of 56