Articulus 17
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI DECIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN, DICENS : FAC TIBI, ETC.
DE multiplici plebis Israeliticæ convocatione et ordinata progressione nunc agitur : Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Fac tibi, id est, per manus artificum fieri jube, duas tubas argenteas, quia tales sunt bene sonoræ, ductiles : et ita non erant fusæ, sed malleorum ictibus factæ; nisi forte dicatur, sicut de vitulo conflatili dicitur, quod scilicet fusæ primo fuerint, deinde martello percussæ ac decoratæ; quibus convocare possis multitudinem populi cui præes, quando movenda sunt castra, hoc est, quando decreveris populum istum ad te debere accedere, vel potius quando progredi debet. Sicque in verbis his tanguntur duo, ad quæ tubæ illæ deserviebant, videlicet convocatio populi, et ejus progressus. Idcirco (ut fertur) præfata litteræ verba in Hebræo habentur cum conjunctione copulativa, hoc modo : Quibus convocare possis multitudinem, et quando movenda sunt castra. Imo ut Magister in historiis ait, et ex textu elicitur, Tubæ istæ valuerunt ad quatuor usus : ad vocandum multitudinem, ad castrorum motionem, ad bella, ad festa. Atque ut Josephus protestatur, Hæ tubæ erant quasi fistulæ cantatoriæ, quasi magnitudine cubiti, calamo capaciores seu ampliores, quæ in principio sui, seu extremitate initiali continebant latitudinem ori convenientem ad susceptionem anhelitus, quæ AZORA appellatur Hebraice.
Quumque increpueris tubis, non proprio ore, sed per sacerdotes, quibus Moyses officium hoc commisit, ut infra habetur, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi, puta in atrio, et circa, seu prope. Istud de ambabus tubis est accipiendum, quia ad totam plebem convocandum ambæ tubæ sonabant, duobus sacerdotibus id agentibus. Si semel clangueris, hoc est cum una tuba; vel semel, id est uno impulsu, seu absque interruptione; venient ad te principes et capita multitudinis, scilicet principes duodecim tribuum, vel etiam tribuni et centuriones ac judices : quod fiebat, quum Moyses volebat cum eis servare consilium, aut investigare qualiter gubernabant subjectos. Insuper, prout Josephus recitat, clangebant etiam semel et una tuba, dum quisquam principum suam tribum voluit congregare. Sin autem prolixior atque concisus, id est interruptus, clangor ambarum tubarum increpuerit; movebunt castra ad progrediendum primi, qui sunt ad orientalem plagam, videlicet tribus Juda et duæ tribus ei adjunctæ, utpote Issachar et Zabulon, quæ ad orientem tabernaculi fixerunt tentoria. In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, id est tubarum ambarum : qui ululatus seu perstrepens sonus, similis fuit primo tubarum sonitui prolixiori et conciso; levabunt tentoria qui habitant ad meridiem, hoc est tribus Ruben et duæ tribus ei annexæ, quæ ad meridianam tabernaculi plagam loca sortiebantur. Et juxta hunc modum reliqui facient : id est, in tertio sonitu tribus Ephraim cum sibi adjunctis ad occidentem locata, movebit castra; in quarto sonitu, tribus Dan cum suis, quæ erant ad aquilonem. Quando autem congregandus est populus totus ad Moysen, sicut jam dictum est, simplex tubarum sonus erit, et non concise ululabunt. Tunc enim duo sacerdotes clangebant soli uno impulsu ac breviori. Filii autem Aaron, hoc est posteri ejus, utpote sacerdotes, clangent tubis ex debito sui officii, quia sic Dominus jussit.
Si exieritis ad bellum vos aut posteri vestri de terra vestra contra hostes qui dimicant, id est dimicaturi sunt, adversum vos; clangetis, id est, sacerdotes ex parte vestri clangent, quemadmodum in Josue legitur in eversione Jericho factum; et erit recordatio vestri coram Domino:1 hoc est, observando præceptum hoc, promerebimini quod Deus erit memor vestri ad succurrendum; ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum auxilio Dei, qui solo imperio corda hominum terret et animat, debilitat et confortat. Si quando habebitis epulum, hoc est splendidam præparationem ciborum sive commune convivium ex causa legitima, sicut post victoriam Judith, et post Mardochæi promotionem, et dies festos, præsertim festa solennia, et calendas, hoc est exordia mensium;23 canetis tubis ministerio sacerdotum super holocaustis et pacificis victimis, id est in oblationibus sacrificiorum vestrorum, quæ tunc offeruntur per sacerdotes pro vobis in holocausta victimasque pacificas; ut sint vobis in recordationem Dei vestri, hoc est, quatenus ex illo clangore excitentur animæ vestræ ad devotionem majorem: sicque per hæc, et per obedientialem observantiam horum, Deus misericorditer memor sit vestri, et orationes oblationesque vestras dignetur suscipere. Cur non exprimitur hic oblatio pro peccato? An forte in ea non erat clangendum, quoniam cum contritione et salubri tristitia exstitit immolanda?
Consequenter describitur, quo tempore filii Israel a monte Sinai sint progressi. Anno secundo egressionis ex Ægypto, mense secundo anni ejusdem, vicesima die mensis, hujus mensis secundi, elevata est nubes de tabernaculo fœderis, progrediendo in aere ex ductu et motu angeli sancti eam regentis;4 profectique sunt filii Israel per turmas suas, sicut divisi atque dispositi erant, prout supra dicebatur; et recubuit, id est quievit, nubes in solitudine Pharan: quæ secundum Scholasticam historiam est maxima solitudo, quam modo Sarraceni inhabitant. Moveruntque primi castra filii Juda cum tribubus duabus sibi adjunctis, qui tanquam fortiores et audaciores, in prima acie ceteros præcesserunt ad ceterorum tutamen.5 Depositumque est tabernaculum: id est, quam cito nubes cœpit procedere, sacerdotes in tabernaculo involverunt involvenda, et tradiderunt ea Caathitis portanda: quo facto, Gersonitæ et Meraritæ ingredientes, dissolverunt et deposuerunt tabernaculum et atrium ejus, et portabant ea in curribus, prout supra patuit.6 Ideo subditur: quod portantes, egressi sunt post nubem et post tribum Juda, ejusque socios, filii Gerson qui mollia deferebant, et Merari qui dura portabant. Profectique sunt filii Ruben cum sibi adjunctis in acie secunda. Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium, id est sacratiora quæ in tabernaculo continebantur, videlicet arcam, propitiatorium, mensam, candelabrum, vasaque sacra, et cetera capitulo quarto expressa. Tamdiu tabernaculum portabatur, non integrum, sed divisum modo prætacto, donec venirent ad erectionis locum, ubi scilicet nubes quievit; et tabernaculum rursus compaginabatur, elevabatur et figebatur. Moverunt et castra filii Ephraim cum duabus tribubus sibi adjunctis, qui erant tertia acies, et erant ad occidentem. Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan, qui cum sociis suis erant ad aquilonem. Sicque Caathitæ cum sacris quæ involuta portabant, in medio omnium ibant, quasi universarum tribuum aciebus vallati secundum quatuor plagas terræ, omnibus quasi paratis ad defensionem sacrorum.
Circa prædicta ait sanctus Hieronymus: Supputemus dies, et inveniemus quinquagesimo die egressionis ex Ægypto legem latam in monte Sinai: unde Pentecostes solennitas celebratur, et Evangelii sacramentum Spiritus Sancti descensione completur. In hac mansione Sinai, media pars
Exodi, et totus Leviticus, Numerorum quoque non modica præcepta, atque per singulas tribus distributio, principumque oblatio, sunt descripta. Insuper Magister in historiis scribit: Quoniam primo anno, mense tertio, venerunt in montem Sinai, et ab eodem egressi sunt anno secundo, vicesima die mensis secundi, patet quod in hac mansione sederunt fere per annum; et dicit Hieronymus, quod per annum et quatuor dies ibi fuerunt: quod difficile est invenire, nisi forte fuerit annus embolismalis.
Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, id est nato de terra Madian: quoniam fuit filius Jethro, qui alio nomine vocatus est Raguel, eratque sacerdos Madian, cujus filia fuit Moysis uxor; cognato suo, id est affini, quia uxor sua fuit soror istius Hobab. Alii tamen nonnulli dicunt, quod Hobab iste fuit ipsemet Jethro, quos sequitur Lyra: quia (ut ait) in Hebræo habetur, Socero suo. Ad quod Rabbi Paulus respondet, quod dictio illa Hebraica significat socerum et cognatum. In Scholastica quoque historia legitur, quod Hobab fuit frater uxoris Moysis. Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis, nisi obicem peccando ponamus; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi. Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam. Et ille: Noli, inquit, nos relinquere. Tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus: quia videlicet Hobab iste natus fuit de terra deserto huic propinqua; et eris ductor noster. Ex his apparet, quod Hobab iste non fuit Jethro, quoniam in Exodo legitur qualiter Jethro in suam rediit terram.7 Et si dicatur, ut aliqui dicunt, quod disposita domo sua, ad Moysen sit reversus, atque ad Judaismum cum suis conversus: non est verisimile, quod rursus voluisset ad sua reverti, vel quod reddidisset se ita difficilem ad remanendum cum Moyse.
Præterea mirum videtur, quod Moyses qui certissimo nubis ac angeli ductu dirigebatur, et ceteri Israelitæ cum ipso, nec aliter incedere aut quiescere potuit, petiit hujus viri ducatum. Ad hoc quidam respondent, quod quamvis motum nubis assequi tenebantur, tamen Hobab iste cognovit quæ loca erant magis accommoda ex parte situs, et ex vicinitate aquarum et pascuarum; quæ item loca essent securiora, et in talibus poterat eos dirigere, et media itinera compendiosiora monstrare. Potest etiam dici, quod divina subsidia non excludunt humana. Nam et Ezechias videns regem Assyriorum venire adversum se, totam spem suam collocavit in Domino:8 nihilo minus fecit ad resistendum quidquid potuit vi humana ac sua industria. Porro beatus Gregorius aliter solvit, dicendo: Plerumque suadere elatis salubria melius possumus, si profectum eorum nobis potius, quam ipsis, profuturum dicamus. Hinc Moyses, qui Deo regente et duce columna pergebat, quum cognatum suum a gentilitatis conversatione vellet educere, et Dei obsequio subjugare, ait: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis. Quumque ille respondisset, Non pergam tecum; illico Moyses adjunxit, Noli nos relinquere. Tu enim nosti in quibus locis castra ponere debeamus. Non Moysen ignorantia itineris angustabat; sed vir providus elato auditori loquens, solatium petiit ut hoc præstaret; requirebat ducem in via, cui dux fieret ad salutem. Egit ergo, ut superbus auditor voci ad meliora suadenti eo magis fieret devotus, quo plus putaretur necessarius; et unde exhortatorem suum præcedere crederet, inde se verbis exhortantis inclinaret.
Quumque nobiscum veneris usque in terram nobis promissam, quidquid optimum fuerit ex opibus quas nobis daturus est Dominus, dabimus tibi. Non est intelligendum, quod Moyses proposuit omnia hujusmodi meliora conferre suo cognato, sed tantum quantum ipse rationabiliter affectaret. Denique in textu non legitur, an Hobab acquievit; communiter tamen tenetur, quod imo, quia et in Judicum libro habetur :9 Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratribus suis filiis Hobab cognati Moysis. Similiter in libris Regum scriptum est, quemadmodum dixit Saul Cinæo : Tu fecisti misericordiam cum omni Israel quum ascenderet de Ægypto.
Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum. Dicunt aliqui, quod per tres dies illos naturales ambulaverunt continue, ita quod nec noctibus quieverunt. Siquidem columna ignis aerem illustravit, et diu jam in monte Sinai quieverant. Voluitque Dominus demonstrare quam paratus esset, quantum in se erat, eos cito in terram promissionis inducere. Unde in principio sequentis capituli leguntur propter laborem itineris murmurasse.10 Aliqui tamen affirmant, quod primo die sui recessus a Sinai monte, ambulaverunt trium spatium dietarum. Sed quod dictum est, verius reputatur. Arcaque fœderis Domini præcedebat eos per tres dies, id est per spatium trium dierum. Non enim arca ante motum nubis processit; nube autem procedente, omnes filii Israel mox sequebantur. Providens castrorum locum : non quod arca fuerit viva, aut providentiæ capax, aut ex sua provisione quiescens; sed materialiter providit locum castrorum, id est, sua quiete Deo providente ostendit, quod circa locum suæ quietis filii Israel deberent concurrere atque quiescere. Hinc ait Petrus Comestor : Dicunt Hebræi, quod arca præcedebat eos tribus dietis, super quam nube stante, quasi ad certum locum conveniebant paulatim, quidam citius, et aliqui tardius. Verumtamen his objici potest, quia jam dictum est, quod Caathitæ qui inter cetera portabant arcam involutam, pergebant in medio populi. Ad quod aliqui responderunt, quod hoc observabatur, quando ex adversariorum incursu timebatur periculum. Recitat autem Lyra opinionem Rabbi Salomonis, dicentis quod istud sit intelligendum de alia arca, in qua reverenter servabantur primæ tabulæ fractæ a Moyse, eo quod erant digito Dei inscriptæ. Sed hoc videtur confictum, quum in libris Moysis per arcam testamenti seu fœderis Domini, communiter intelligatur una et eadem arca, in qua scilicet duæ tabulæ Decalogi erant repositæ. Hinc aliqui opinantur, quod sicut in transitu Jordanis arca præcessit populum spatio duorum millium cubitorum11, ut Josue liber fert, ita in profectione per desertum præcessit per spatium memoratum, ut ex arcæ præcessu filii Israel devotius atque alacrius sequerentur : et in hoc fuit exceptio a generali regula Caathitarum.
Nubes quoque Domini super eos erat per diem quum incederent, faciens eis refrigerationem contra solis ardorem. Quumque elevaretur arca, ut portaretur a Caathitis, dicebat Moyses : Surge, Domine, quasi ad ambulandum nobiscum; surge, inquam, id est, per modum surgentis te habe, assistendo et succurrendo; et dissipentur inimici tui, id est, idololatræ ac rebelles, hostesque populi tui succumbant, ac superentur a populo tuo; et fugiant qui oderunt te, a facie tua, id est a tua præsentia seu præsenti effectu tuæ justitiæ, quum peccata eorum cœperis per tuum populum vindicare : sicut in libris Josue et Judicum narratur impletum. Hæc autem locutus est Moyses zelo justitiæ et spiritu prophetiæ, non affectu invidiæ : et iste versiculus in Psalmo assumptus est et præmissus. Quum autem deponeretur arca ad quiescendum ubi nubes quievit, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel, id est copiosum Israeliticæ plebis exercitum. Loquitur autem Moyses de omnipotenti, incircumscriptibili et invariabili Deo more humano, quasi Deus populum præcedendo ac deducendo, paululum discessisset ab eis : ideo populo quiescente oravit, ut Deus reverteretur ad eos, id est, per modum redeuntis haberet se, corda populi gratiose visitando de novo, dimittendoque culpas in via contractas.1213
Footnotes
Chapter 18 of 56