Articulus 18
DE SPIRITUALI EJUSDEM DECIMI CAPITULI INTELLECTU.
PER Moysen Christus dux et legifer noster signatur, qui unicuique ait prælato : Fac tibi duas tubas argenteas ductiles. Tuba est prædicatio altisona, audientium excitativa, quæ instruit et accendit, terret, immutat, convertit.1 Unde Dominus dixit Prophetæ : Quasi tuba exalta vocem tuam. Tuba argentea, est sermocinatio expedita et gratiosa, sicut de Christo fatetur Evangelista : Mirabantur omnes in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ejus. De sacra quoque Scriptura ait Psalmista : Eloquium Domini igne examinatum. Hæc demum tuba est ductilis, quia ad audientium aures juxta eorum capacitatem dirigitur, et verba divina ad diversos fructus ducuntur, modisque variis applicantur, ac instar ceræ hinc inde trahuntur. Duæ vero tubæ, sunt prædicatio divinæ justitiæ ad terrendum, et sermocinatio pietatis divinæ ad consolandum; seu duplex sermo, utpote ex veteri et novo Testamento assumptus; aut certe doctrina litteralis ac spiritualis, instructio mediocris et sapientialis, quum dicat Apostolus : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; et quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non solidum cibum.2 Sapientiam autem loquimur inter perfectos.3 Rursus duæ tubæ sunt prædicatio de miseriis et impietatibus vitæ præsentis, et sermocinatio de beatitudine vitæ futuræ. Propter quæ omnia testatur Salvator : Omnis scriba doctus in regno Dei, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.4 Per duas has tubas convocat prælatus et prædicator multitudinem populi christiani sibi commissi, a vitiorum dispersione, a discordiarum et errorum varietate ac divisione, eos ad sanctam dilectionem, ecclesiasticam unitatem, virtuosam conformitatem revocando ac perducendo; quando movenda sunt castra, id est, turbæ fidelium ad spiritualem perfectum et contra peccata sunt incitandæ.
Quumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba :5 quia dum pastor seu prædicator utrisque sermocinationibus prætactis jam utitur, tam pusilli quam majores, tam simplices quam eruditiores, salubriter ad ipsum concurrunt.6 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita multitudinis.7 Semel clangere, est doctrinam ad præsidentes specialiter pertinentem proponere : ad quam, qui præsunt, debent confluere, quos superiores prælati debent diligentissime exhortari, informare, succendere ad fructuosam et condignam suorum officiorum exsecutionem. Debent quoque altiores prælati, eos qui sub se præsident vigilanter examinare, qualiter conversentur ac præsint. Et si eos invenerint negligentes aut scandalose agentes, acriter increpent ipsos : qui nisi se emendaverint, de sua statione sunt expellendi, et substituendi sunt alii, qui vita, scientia et ætate exstant idonei.8 Sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam.9 Clangor prolixior et concisus, est sermo sonorus et fervidus, protractus et mixtus, in quo nunc blanda, nunc terribilia, nunc alta, nunc simplicia, nunc plana, nunc mystica depromuntur :10 ex cujus auditu accinguntur ad prælia contra invisibiles hostes et ad omne exercitium virtuosum primi hi, quorum mentibus Sol sapientiæ primo et gratiosius radios sapientiæ et caritatis ardores infundit, quorum exemplo provocantur et alii minus boni ad meliora, in tantum ut paulatim etiam vitiosi de suis vitiositatibus erubescant et convertantur.11121314
Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis. Apostolus loquitur: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Qui igitur contra concupiscentias carnis viriliter reluctantur, de terra, id est de suis corporibus, egrediuntur ad expugnandum spiritum fornicationis, spiritum gulæ, spiritumque torporis.15 Tales igitur debent clangere ululantibus tubis, id est, se ipsos per verba sacræ Scripturæ hortari, animare, accendere, et sua deflere peccata, ut Deus sit memor eorum, et ejus ope prævaleant. In epulo quoque, id est spirituali refectione et consolatione divina, in sacrificiis ecclesiasticis, observantiisque festorum clangendum est tubis, Deo humiliter gratias agendo, psallendo, et alios informando.
Anno secundo, mense secundo, elevata est nubes de tabernaculo fœderis. Tabernaculum, juxta præhabita, est Ecclesia et quæcumque fidelis anima, in qua per fidem et caritatem commoratur Altissimus. Nubes vero est gratia Spiritus Sancti, seu cognitio Dei per speculum et ænigma:16 quæ elevatur, dum animas nostras levat ad altiora, ut intueamur et fervide diligamus æternam et increatam veritatem, et bonitatem illam perfectionaliter penitus infinitam: quod secundo agitur anno, hoc est in proficientium statu et ejus processu, quia tunc incipit fieri. Ad hujus nubis ducatum omnes vere Israelitæ, fide et opere Christiani, ordinate sequuntur ac decenter procedunt, unusquisque in ordine suo, juxta suæ exigentiam vocationis.
Postremo, exemplo Moysis, discat ac studeat unusquisque proximos suos, cognatos, amicos, domesticos humiliter et facete hortari; et quem per apertam increpationem non valet lucrari, per quamdam conetur solertiam a via perditionis ad semitam reducere lucis. Bonus itaque Christianus dicat proximo et propinquo: Proficiscimur ad locum quem Dominus Deus noster daturus est nobis, ad paradisum cœlestem, ad patriam civium supernorum, ad locum amœnitatis immensæ et jucunditatis æternæ; veni nobiscum per fidem et caritatem, ad plenam æternaliterque securam pergendo felicitatem, ut benefaciamus tibi, communicando tibi in via gratiarum charismata nobis collata, atque in patria dona gloriæ ibi præstanda. Quod si ille renuerit, non volendo terrena relinquere, neque carnalia aspernari, dicamus: Noli nos relinquere; quasi et nos ejus indigeamus ducatu. Vix namque est aliquis, quin saltem in aliquibus valeat nobis consilio auxilioque prodesse.
Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum. Mons Domini, est Ecclesia militans, de qua loquitur Isaias: Erit præparatus mons Domini in vertice montium.1718 Ab hoc monte est procedendum ad triumphantis Ecclesiæ sublimitatem via trium dierum, id est actione fidei, spei et caritatis; seu per observantiam triplicis legis, videlicet naturalis, divinæ et positivæ; per exercitia viæ purgativæ, illuminativæ et perfectivæ; per fidem testimoniorum, per adimpletionem præceptorum, per supererogationem consiliorum. Arcaque fœderis Domini præcedebat eos per tres dies. Hæc arca est Christi humanitas, quæ in omni virtute præcessit nos in sua infantia, pueritia et adolescentia, providens castrorum locum, quemadmodum ait:19 Vado parare vobis locum. Itemque: Pater, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum. Itaque qui se dicit in Christo manere, debet instar ipsius ambulare.2021 Nam ipse est via, qui ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me.22
Postremo, zelo boni communis accensi, dicamus cum Moyse: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui omnes, videlicet infideles, tyranni et persecutores Ecclesiæ sanctæ, qui destruantur et pereant in præsenti, quantum ad id quod infidelitatis et vitiositatis in ipsis est, ut salubriter mortificentur, et desinant tales esse quales fuerunt. Quod si obstinati, inconvertibilesque permanserint, expedit eis ut auferantur.23 Dicamus quoque, Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel, id est, populum christianum, qui tanquam exercitus Dei est ordinatissime institutus, piissime visita: imo assidue innova in eodem gratiarum tuarum charismata; et Ecclesiam, quam propter nostra facinora lamentabiliter reliquisti, gratiosissime præveni, inhabita, et reforma.
Footnotes
-
Is. xxxm, 22. ↩
-
I Cor. iii, 1, 2. ↩
-
1 Cor. ii, 6. ↩
-
Matth. xiii, 52. ↩
-
Is. lxxx, 1. ↩
-
Luc. w, 22. ↩
-
Ps. xvn, 31. ↩
-
1 Cor. m, 1, 2. ↩
-
1 Cor. u, 6. ↩
-
Matth. xum, 52. ↩
-
Ps. xvii, 31. ↩
-
Luc. iv, 22. ↩
-
Luc. lxviii, 1. ↩
-
Is. xxxviii, 22. ↩
-
Rom. vii, 8. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Is. ii, 2. ↩
-
Is. ii, 2. ↩
-
Joann. xiv, 2; xvii, 24. ↩
-
1 Joann. n, 6. ↩
-
1 Joann. ii, 6. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Rom. viii, 8. ↩
Chapter 19 of 56