Skip to the text

Articulus 19

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI UNDECIMI: INTEREA ORTUM EST MURMUR POPULI.

DESCRIPTIS magnis et variis beneficiis atque statutis Dei omnipotentis, consequenter narrantur maleficia et ingratitudines populi. Interea ortum est murmur populi, id est multorum de populo, quasi dolentium. Quasi, dicit hic veritatem, non similitudinem tantum. Ex dolore etenim murmurabant contra Dominum, male loquendo aut cogitando de ipso, quasi dure nimis tractaverit eos, nec fecerit quod promisit. Unde infra Dominus loquitur, Detraxerunt mihi per decem vices. Doluerunt autem propter laborem itineris, quia per triduum ambulaverunt continue, prout in litterali præcedentis capituli expositione dictum est plenius. Quod quum audisset Dominus, iratus est. Auris enim zeli audit omnia; et, Qui plantavit aurem, nonne audiet? Verumtamen non exteriori auditu aut nova perceptione audivit hoc, sicut neque iratus est per aliquam immutationem aut alterationem affectus, sed intra se intellectualiter cognovit, et effectum justitiæ exsequendo, per modum irascentis se habuit. Et accensus est in eos ignis Domini, id est, ignis divina virtute, angelicoque ministerio formatus, incendit murmuratores illos, devoravitque extremam partem castrorum, hoc est eos qui longe sequebantur in ultimis, ut communiter exponitur. Illi enim præ ceteris lassi fuisse videntur, quanquam quædam tribus in ultimis erant dispositæ.

Lyra autem scribit hoc loco: Extrema pars accipitur dupliciter, scilicet de parte superiori et inferiori: sicque per extremam partem secundum quosdam intelligitur vulgus; secundum alios autem, ipsi majores de populo: et hunc sensum secundum sequitur Rabbi Salomon, dicens quod seniores populi qui erant principales, meruerant mortem, et Nadab et Abiu cum eis, quando viderunt Deum. Sed quoniam Dominus eo tempore quo data est lex de novo, noluit miscere luctum cum gaudio de legis receptione concepto, ideo distulit mortem Nadab et Abiu, usque ad dedicationem altaris; mortem autem septuaginta seniorum, distulit usque ad illum locum, in quo fuerunt negligentes de repressione murmurationis populi, quem tenebantur regere, sicut et Moyses: et quia forte murmuraverunt. Hæc Lyra. Contra quæ scribit Rabbi Paulus: Per hoc quod dicitur, Devoravit extremam partem, non datur intelligi, quod devoratio ista sit facta in vulgo vel in majoribus, sed solum ostendit, quod non sit facta per omnia castra, sed per quamdam partem, quæ tamen non determinatur in littera. Nec culpandi sunt seniores, quasi negligentes circa repressionem murmurationis populi: quia si sic, etiam Moyses et Aaron fuissent inde culpandi, qui præ ceteris tenebantur ad regimen populi: propter quod opinio Rabbi Salomonis non tenetur ab aliis expositoribus Hebræorum. Hæc Rabbi Paulus.

Præterea advertendum, quod verba Rabbi Salomonis videntur penitus imperita et

Num. xiv, 22.

Ibid. x, 33.

Sap. i, 10.

Ps. xcm, 9. stolida. Nempe quod asserit duos Aaron filios seniores, et septuaginta senes, mortem promeruisse, quando viderunt Deum visione de qua dictum est Exodi vicesimo quarto, irrationabile est omnino, textuique contrarium. Non enim viderunt eum in suæ deitatis essentia, nec aliter nec clarius eum viderunt, quam ipse se eis ostendit. Nec altius ascenderunt quam Moyses eis præfixit, nec Scriptura alicubi tangit eos tunc mortem promeruisse: imo Scriptura Levitici decimo, et in multis aliis locis evidenter docet Nadab et Abiu esse combustos, eo quod ignem alienum coram Domino obtulerunt.1 Porro septuaginta senes, quos Rabbi Salomon dicit in hac plaga esse occisos ab igne, secundum eum non fuerunt septuaginta senes, qui in isto leguntur capitulo assumpti ad regimen populi in adjutorium Moysis, sed alii de quibus supra scriptum est. Verumtamen ratio Rabbi Pauli contra Rabbi Salomonem inducta, non includit.2 Eadem enim ratione duodecim principes, qui (ut infra habetur) jussi sunt suspendi pro excessibus populi, non fuissent magis quam Moyses Aaronque culpandi.

Quumque clamasset populus ad Moysen, ut oraret pro eis. Qui fuerunt isti qui clamaverunt ad Moysen? Forte quod aliqui qui non murmuraverunt, ex compassione oraverunt pro pereuntibus, vel murmuratores non fuerunt omnes simul succensi, sed illi in primis qui erant magis culpabiles, quorum exemplo alii territi pœnituerunt, et Moysis flagitaverunt suffragium. Oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis: ita quod meritis et precibus Moysis ignovit Dominus et pepercit. Et vocavit nomen loci illius, Incensio. Consuetudo namque fuit, præsertim Hebræis, imponere nomina rebus ab aliqua proprietate, eventu aut actione.

Vulgus quoque promiscuum, id est utriusque sexus, quod ascenderat cum eis, id est, cum Israelitis exivit de Ægypto, quæ situ bassior fuit, quam terra promissionis. Unde in Exodo legitur, Vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis.34 Flagravit desiderio carnium, id est, ardenter optavit carnium esum, intelligendo per carnes, quoscumque delectabiles cibos. Nam paulo post in querimonia horum, fit mentio non solum de carnibus, sed de aliis cibis: imo ut fertur, verbum hoc, Carnium, non habetur hic in Hebræo. Vidi quoque textus correctos, in quibus non habebatur. Isti fuerunt Ægyptii, et secundum Magistrum in historiis, fuerunt servi et ancillæ. Aliqui quoque affirmant, quod ex mirabilibus in Ægypto visis, fuerunt ad Judaismum conversi. Sedens et flens ex dolore, quia carebat cibo optato, junctis sibi pariter filiis Israel, qui erant procliviores ad hujusmodi gulam, voluptatemque gustus; et ait vulgus illud cum sibi adjunctis: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? quasi dicant, Multum optamus ut aliquis det nobis.

Circa hoc scribit quidam: Patet quod petitio ista fuit injusta, quia adduxerant secum de Ægypto animalia multa. Nec potest dici quod erant consumpta, quoniam infra continetur, Filii Ruben et Gad habebant pecora multa:5 ideo inde poterant carnes habere; sed ex avaritia parcebant animalibus suis, et quia optabant carnes delicatiores. Hæc ille. Circa quæ dico, quod utique petitio illa fuit injusta, et quod ex Ægypto duxerunt animalia secum multa; sed ratio qua probat illa non fuisse consumpta, non invenitur idonea. Siquidem quod allegat de filiis Ruben et Gad, fuit post interfectionem duorum regum Amorrhæorum Sehon et Og, de quorum regnis acquisierunt innumerabilia pecora, ut in Deuteronomio habetur:6 ideo auctoritas allegata posset de illis exponi pecoribus.7 Verumtamen satis probabile est, quod pecora eorum ex Ægypto educta, nondum erant consumpta. Nam in Exodo leguntur de carnium murmurasse defectu, et earum esum optasse antequam ad montem Sinai devenerunt, et pecora multa habebant.8 Augustinus vero aliam tangit super Exodum causam, cur suis pepercerunt jumentis:9 ne scilicet animalibus suis consumptis, deessent tandem pecora ad immolandum necessaria, quia in solitudine illa fuit pascuarum inopia, et per consequens, minor jumentorum fecunditas. At vero Guillelmus Parisiensis libro de Fide et legibus, aliam causam assignat, cur filii Israel in solitudine non edebant sua jumenta: quia videlicet tantæ carnificinæ odorem pati non potuissent in loco, quo erant sic conglomerati, et ubi erat tam planus et patens commorantiæ situs. Insuper arbitror posse dici, quod vulgus istud promiscuum fuit egenum, nec pecora propria habens, præsertim si juxta præallegata erant famuli et ancillæ: et idem de sibi adjunctis potest quis opinari, præsertim quum non videatur probabile, quod majores de Israel se illis adjunxerint.

Recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis, id est sine pretio, ut quidam exponunt. Lyra tamen exponit sic: Gratis, id est pretio parvo, quia non potest intelligi, quod pro nihilo, quum etiam paleæ ad conficiendum lateres non darentur eis gratis.10 Quocirca dicendum, quod paleæ non dabantur Hebræis gratis. Isti autem fuerunt pro maxima parte vulgus Ægyptium. Nec tamen Hebræi paleas illas emerunt pro pretio, sed collegerunt laboriose, et hoc modico tempore, utpote post accessum Moysis ad Pharaonem usque ad breve tempus; ante vero dabantur eis diu et gratis pro conficiendis lateribus. Denique reor probabile, quod tam isti Ægyptii quam Hebræi eis adjuncti, frequenter comederunt pisces sine pretio in Ægypto, quia per diversa Ægypti loca fluit Nilus, hinc inde divisus, piscibusque abundans: sicque in certis locis potuit piscatio aliqua esse communis, sicut videmus in terris istis. In mentem nobis veniunt cucumeres: cucumer est species melonis, præcipue pro infirmis, aut terræ nascentium genus, sive (ut aliqui dicunt) cucurbitæ; et pepones, qui sunt alia quædam species melonis; porrique et cæpæ et allia, id est ista et consimilia additamenta, seu quodammodo condimenta principalium ferculorum. Anima nostra arida est, id est omni solatio destituta, et præfatis humidis cibis privata. Quocirca quæri potest, qualiter verum sit hoc, quum scriptum sit in Sapientiæ libro: Paratum panem de cœlo præstitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.11 Sed hoc paulo post solvetur. Nihil aliud ad victum pertinens respiciunt oculi nostri, nisi man, id est manna. Hoc dixerunt tanquam valde ingrati, aspernantes et fastidientes panem illum cœlestem.

Erat autem man quasi semen coriandri, id est parvulum quantitate, et in figura simile semini illi: estque coriander herba seu fructus, qui inter olera seu terræ nascentia odorifera computatur; coloris bdellii, id est albi et clari, semen autem coriandri est nigri coloris. Dicuntque aliqui, quod bdellium sit gummi cujusdam aromaticæ arboris, cujus lacrima lucida est, gustu amara, sed boni odoris. Hinc in Exodo scriptum est: Erat quasi semen coriandri, album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.1213 Circuibatque populus, quia manna jacuit in castrorum circuitu, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens, id est, ex manna ita in pulverem comminuto, formans panes, in olla: sicut et aliqui panes fiebant in sartagine, id est in patella, quidam in aqua, ut lagana, ut in Levitico habetur.14 In Exodo legitur, Erat man minutum, apparuitque in solitudine minutum et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ:15 quid ergo necesse fuit illud frangi aut mola teri? Ad hoc aliqui dicunt, quod soli mali hoc fecerant, quia manna fuit eis insipidum, idcirco quærebant illi variis modis saporem meliorem adjicere, nec valebant, quoniam ex tali decoctione naturalis sapor mannæ mutabatur in pejus. Et faciens ex eo tortulas, id est parvos panes, saporis quasi panis oleati, id est panes suaves, ut est panis factus ex pasta, in cujus pistratione mixtum est oleum. In Exodo autem legitur, Gustusque ejus quasi similæ cum melle. Simila quippe est delicatissima tritici farina. Sicque panis iste erat valde suavis, instar panis confecti ex simila melle admixta. Cur ergo quibusdam non sapuit? Respondetur, quod propter eorum malitiam. Naturalis etenim sapor mannæ exstitit dulcis, et talis ut dictum est. Supernaturalis vero sapor ipsius fuit, quo bonis sapiebat secundum voluntatem eorum. Si enim optabant, sapuit eis ut caro, et item ut piscis, sicque descendendo ulterius. Tertius vero et accidentalis sapor ejus fuit, quem habuit in injustis, quibus fuit insipidum.

Hinc in Sapientiæ volumine dicitur Deo: Supersubstantiam tuam et dulcedinem quam habes in filios, ostendebas: deserviens enim uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.16 Unde præallegata auctoritas qua dicitur, quod omne delectamentum continuit, intelligenda est quantum ad virtuosos.17 De his super Exodum plenius scripsi. Quumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et manna. Ros non solum descendit super castra, sed et super terram, juxta quod in Exodo dicitur, Mane ros jacuit per circuitum castrorum;18 et ita manna simul cum rore descendit: quod super Exodum diffusius est expositum.

Audivit ergo Moyses flentem populum per familias: quia in eadem tribu erant diversæ familiæ juxta præhabita; et singulos murmuratorum illorum, non singulos totius populi, per ostia tentorii sui: quia in foribus tentoriorum suorum sedebant plorando. Verumtamen non audivit distincte singulorum lamenta, sed omnium fletum audivit confuse, vel aliquo sibi narrante percepit, qualiter omnes illi ac singuli flerent. Iratus est furor Domini, hoc est, rigor divinæ justitiæ valde exercuit ultionem in eos, prout infra in isto habetur capitulo. Sed et Moysi intoleranda res visa est, id est res valde molesta, et quodammodo intolerabilis, tam insolentem et improbam ferre turbam in querimoniis et murmurationibus ac malitiosis fletibus suis. Et ait ad Dominum, non ex indignatione aut impatientia, sed ex quadam pia familiaritate atque tristitia bona: Cur afflixisti servum tuum? id est, cur me famulum tuum permittis ita affligi, ita quod paci internæ et contemplationi vacare non queo ut opto? Quare non invenio gratiam coram te? id est, quare non habes me supportatum ab onere isto, ut sæpe rogavi, nec desideratam tranquillitatem mihi largiris? Et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? hoc est, curam tantæ plebis mihi commisisti, ex qua commissione mihi incumbit omnium horum causas et importunitates sufferre, et sollicitari pro eis. Contra hoc objici posset, quod Deus concesserat Moysi in adjutorium Aaron fratrem suum et alios multos, videlicet tribunos, centuriones, decanos; sed ista objectio ex sequentibus verbis augetur, ideo infra solvetur. Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam: quasi dicat, non sum mater aut parens carnalis eorum; ut dicas mihi, Porta eos in sinu tuo, id est, pie et paterne suffer et dirige eos, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? Unde mihi carnes, ut dem tantæ multitudini? hoc est, humana potentia non valeo satisfacere petitioni eorum.

Flent coram me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus. Jam dictum est quod dixerunt, Quis dabit nobis ad vescendum carnes? in quibus verbis non videntur carnes petisse a Moyse, sed tacite magis a Deo, a quo et cetera eis dabantur. Quomodo ergo Moyses ait, Flent coram me, dicentes, Da nobis carnes? Ad hoc Rabbi Paulus respondet, dicendo quod petitio illa populi potuit dupliciter intelligi. Primo, quod intendebant petere dari sibi carnes a Deo miraculose, et hoc major culpa fuisset. Nam petere quod Deus prætermittat ordinem naturæ, ad satisfaciendum concupiscentiæ aliorum inordinatæ, vitiosius est, quum ab ordine naturæ plus deviet. Secundo potest intelligi, quod petebant sibi provideri de carnibus per humanam industriam, secundum quod duces providere solent exercitibus suis de cibis: et hoc levius esset, quum minus sit præter ordinem naturalem. Hinc Moyses volens petitionem populi interpretari in melius, dixit: Flent coram me, etc. Potest etiam aliter responderi, quia etsi non legantur ante dixisse hæc verba ad Moysen, tamen quia Moyses sic resumit, datur intelligi, quod utique hoc dixerunt, ita quod primo dixerunt in generali, Quis dabit nobis carnes? deinde in speciali ad Moysen, Da nobis, etc. Non enim omnia scripta sunt, sed frequenter ex uno verbo aliud insinuatur: quemadmodum in Genesi Judas ait ad patrem suum de Joseph, Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem:19 et tamen ante non legitur Joseph hoc interrogasse.

Non possum sustinere omnem hunc populum, id est, solus non sufficio regere eos, quia gravis est mihi, id est valde molestus. Sicque Moyses discretus et pius, quantum potest modeste loquitur conquerendo de populo, declinando ad minus, utpote minus dicens, et plus innuens. Unde et Aristoteles docet, quod quamvis nunquam a veritate sit recedendum, tamen quando quis loquitur de culpa alterius, debet potius declinare ad minus; quando autem de propria culpa, potius declinare debet ad majus. Hic rursus loquitur Moyses, quasi solus præfuerit populo, quum multos habuerit officiatos. Ad istud quidam respondent, quod officiati illi præfati, solum præfuerunt et intromiserunt se de temporalibus: Moyses autem volebat adjutorium habere etiam in spiritualibus. Hæc responsio videtur prætendere, quod solus Moyses in spiritualibus præsidebat: contra quod videtur, quod Aaron pontifex et filii ejus sacerdotes, in spiritualibus Moysi subsidia impendebant. Porro Rabbi Paulus prætactam responsionem quam sequitur Lyra, emendare conatur: Videtur, inquiens, magis proprie distinguendum in ista materia, quod scilicet tribuni, centuriones, et ceteri ex consilio Jethro constituti, intendebant tantum de judicialibus.20 Hic vero petebat Moyses adjutorium in regimine universali totius populi. Verumtamen ista responsio parum aut nihil differt a prima. Causæ namque judiciales, de quibus officiati præfati judicabant, erant terrenæ, et de rebus minoribus tantum, prout in Exodo continetur.21 Universale autem regimen populi, spiritualia maxime concernebat, ut scilicet viverent juxta legem. Ideo dici potest, quod Moyses præter prætactos officiatos quærebat opem majorem, ut ei in adjutorium donarentur viri sapientes et justi, qui per totam plebem illam diffusi, dirigerent eam tanquam consiliarii generales. Præterea adhuc remanet quæstio, qualiter Moyses solus sustinuit omnem populum illum. Et respondendum, quod solus sustinuit omnem plebem illam, tanquam monarcha in ea, ita quod quasi regalis, principalis, generalisque cura fuit ei soli imposita: quæ et post hæc mansit imposita ei, sed cum subsidio ampliori quam ante.

Sin aliter tibi videtur, id est, si tibi non placet mihi conferre optatum subsidium, vel ab onere hujus præsidentiæ me habere supportatum, obsecro ut interficias me, id est, de vita hac tollas morte pia seu naturali, non violenta. Sicque Interficere capitur hic extense, Ut interficias me plaga tibi placente, per quam a culpis meis expurger. Ideo subditur: et inveniam gratiam in oculis tuis, hoc est remissionem culparum per pœnam vitæ præsentis. Vel, Inveniam gratiam, ita ut inter sanctos patres in limbo quiescam. Ne tantis afficiar malis, hoc est tot tribulationibus et inquietudinibus atque tristitiis ex insolentia populi hujus: sicque exponitur de malis pœnalibus. Forte etiam incidit interdum culpas saltem veniales occasione regiminis, timuitque incidere graviora peccata, sicut et postmodum incidit culpam incredulitatis ad aquam Contradictionis: ideo tolli oravit, sicut raptus est Enoch, ne malitia immutaret cor ejus.2223 Sed quum patientia sit virtus moralis passionem tristitiæ moderans ac refrenans, ad cujus spectat perfectionem ut faciat hominem in adversis gaudere:242526 nonne istud ad impatientiam pertinuisse videtur, quod Moyses ex tribulationibus sibi inflictis, in tantum est contristatus, quod oravit occidi nisi relevaretur, ne afficeretur tot malis et tantis? Et respondendum, quod in adversis pœnalibus est gaudendum, non in quantum adversa sunt, sed in quantum a Deo dispensante proveniunt, et a vitiis purgant, multisque aliis modis sunt utilia. Verum in quantum sunt vehementer afflictiva, et a futura beatitudine dilativa, imo et impeditiva interdum a contemplatione et tranquillitate interna, potest quis de eis moderate tristari et mortem appetere, in quantum est finis præsentium miseriarum, et porta vitæ appetibilioris: et hoc non ex impatientia, sed amore quietis internæ et felicitatis futuræ, et ne amplius peccet. Nam et Paulus apostolus:27 Supra modum, inquit, gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos vivere. Et Elias:28 Tolle, Domine, quæso, animam meam.

Insuper quæritur, cur Moyses in hoc casu ostendit tantum gravamen, nec more solito Dominum exoravit, ut populo daret quod petiit, scilicet carnes, sed a regimine populi petiit exonerari aut mori. Ad hoc Rabbi Paulus respondet, quod ideo non rogavit, ut Deus plebi daret optata cibaria, ne populi augeretur malitia. Concupiscentia namque puerile est vitium, quoniam instar pueri non attendit ordinem rationis, et quanto plus ei consentitur ac satisfit, tanto plus crescit: quemadmodum puer tanto plus crescit in propria ac pessima voluntate, quanto plus sibi ipsi dimittitur. Sed tunc oritur quæstio, cur Deus absque Moysis oratione concessit populo male desiderata: ad quod respondebitur infra.

Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint et magistri. Istud intelligendum videtur de his, in quibus ætas, morumque gravitas, seu vita virtuosa atque scientia concurrebant.2930 Nam et (ceteris paribus) seniores tempore, sunt præferendi ad consulendum ac dirigendum, quum et ipsa experientia in eis magis abundet, et ex consequenti, prudentia ut frequenter. In decrepitis tamen ratio solet decrescere, nisi per dona gratiæ specialis juvetur. Tales ergo sunt senes populi, id est digni nomine senum in populo, qui facto et verbo edocent plebem. Nihilo minus morum maturitas soli senectuti est præferenda, et simili modo prudentia: ideo si in aliquo sit ætas mediocris et virtus abundans, recte senex potest vocari, præsertim si et prudentia vigeat.

Circa hæc quæritur, cur Deus commisit electionem hanc Moysi: et videtur quod non debuit ei committi, quia non poterat certitudinaliter scire, qui essent præfato modo veraciter senes.31 Quis enim novit quid agatur in homine, nisi spiritus ejus? Unde et primo Regum Dominus contestatur:32 Homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.3334 Denique electio tribunorum et centurionum ac quinquagenariorum, populo fuit commissa, ut in Deuteronomii libro habetur: cur ergo non etiam electio horum septuaginta? Iterum quæri potest, cur Deus voluit in populo suo tam multos præesse, et præter illos, adjecit hos septuaginta pro populi directione et consultatione.

Ad primum horum videtur dicendum, quod sicut Apostolus scripsit sanctis viris Timotheo ac Tito, quales ad sacros Ordines promoverent non quod illi absque speciali revelatione possent pro certo cognoscere, qui essent tales et sacris condigni Ordinibus, sed ut in hoc adhiberent diligentiam sibi possibilem ad cognoscendum modo probabili;35 ita de Moyse potest dici. Ad secundum dicendum, quod tribuni ac similes instituebantur ad præsidendum populo in decisione minorum causarum: idcirco a populo sunt electi. Isti autem septuaginta assumpti sunt, ut cooperarentur, adstarentque Moysi in exsecutione universalis regiminis populi, ipsum populum per consilia, documenta, hortamentaque dirigendo:36373839 ideirco a Moyse sunt electi, præsertim quia et spiritum prophetiæ etiam fuerant sortituri, propter quod decuit eos esse notabiliter virtuosos: quod melius a Moyse quam a populo poterat sciri. Ad tertium respondendum ex verbis S. Thomæ, qui in prima secundæ, quæstione 105, disseruit:

Circa bonam ordinationem principum in aliqua civitate aut gente, duo sunt attendenda: Primum est, ut omnes aliquam habeant partem in principatu: per hoc enim conservatur pax populi, et omnes talem ordinationem amant atque custodiunt, ut dicitur secundo Politicorum. Aliud est quod attenditur secundum speciem regiminis vel ordinationis principativæ: cujus quum sint diversæ species, secundum Philosophum tertio Politicorum, præcipue tamen sunt regnum seu monarchia, in qua unus principatur secundum virtutem; et aristocratia, id est potestas optimorum, in qua pauci principantur secundum virtutem; et democratia, in qua præest communitas, id est quidam boni de tota communitate. Hinc optima ordinatio principum in regno ac urbibus est, ubi unus secundum virtutem præficitur qui omnibus præsit, et sub ipso sunt aliqui principantes secundum virtutem, et tamen talis principatus ad omnes pertinet: tum quia ex omnibus eligi possunt, tum quia ab omnibus eliguntur. Talis enim est optima politia, bene commixta ex regno seu monarchia, in quantum unus omnibus præsidet; et ex aristocratia, in quantum multi principantur secundum virtutem; atque ex democratia, hoc est potestate populi, in quantum principes ex popularibus eliguntur, aut eligi possunt, et ipsa electio principum ad populum pertinet. Et istud fuit institutum secundum legem divinam. Moyses namque et successores ejus gubernabant populum, quasi singulariter omnibus præsidentes: quod est quædam species regni. Elegit autem septuaginta senes secundum virtutem, et hoc erat aristocraticum; sed democraticum erat, quod de omni populo eligebantur.

Sequitur: et duces eos ad ostium tabernaculi fæderis, ut in loco sancto suscipiant dona Spiritus Sancti; faciesque ibi stare: quia non poterant tabernaculum introire, quum non essent de tribu Levi, sed foris stabant in atrio ante januam tabernaculi; ut descendam, non in propria persona, aut locum mutando, sed per effectum, et per angelum mihi ministrantem, et loquar tibi; et auferam de spiritu tuo, id est de donis Spiritus Sancti tibi collatis, non ea minuendo in te, aut tollendo a te; sed dona gratiæ donis tuis similia, quamvis non æqualia, aliis dando. Unde subjungitur: tradamque eis, ex mea benignitate, et propter commune bonum populi mei, et etiam meritis tuis ac precibus: sicque dona gratiæ in Moyse, erant quasi causa meritoria instrumentalis donorum in aliis; ut sustentent tecum onus populi, hoc est, in providendo, instruendo, dirigendoque plebem, te adjuvent. Loquitur autem Deus de spiritualibus per modum corporalium rerum, in quibus aliquid pluribus communicatur per hoc, quod id in multa dividitur, quod unus integrum solus possedit. Verumtamen per hunc loquendi modum insinuatur, quanta fuerit gratiæ plenitudo in Moyse, de cujus abundantia sic communicatum est aliis.

Hinc ait Petrus Comestor: Ablatio spiritus Moysis, et traditio aliis facta, non est intelligenda divisio spiritus ejus per partes vel diminutio, sed illuminatio aliorum ad regendum populum per eamdem gratiam spiritualem, per quam Moyses erat illuminatus, sicut de igne unius lucernæ multæ illuminantur sine illius imminutione. Verumtamen secundum Rabbi Paulum, pro eo quod nostra translatio habet, Auferam, habetur verbum in Hebræo, quod licet multa significet, nunquam tamen invenitur significare idem quod auferre. Translatio Chaldaica posuit hic verbum, significans idem quod diffundere seu protendere, ut sit sensus, quod Deus diffudit seu protendit de spiritu qui erat in Moyse, et dedit viris illis septuaginta. Et forte translatio nostra primo habuit, Afferam de spiritu, et Afferens de spiritu tuo, per duplex ff, quod satis consonat translationi Chaldaicæ; et postea vitio scriptorum est positum, auferam et auferens, per litteram u. Hæc Paulus. Sed prima pars hujus dicti non videtur vera, aut certa, quoniam Septuaginta interpretes transtulerunt, Auferam de spiritu qui in te est.

Circa hæc scribit Lyra quod tactum est, scilicet quod viri illi, illuminati fuerunt absque diminutione gratiæ Moysis, sicut a lumine unius candelæ plures illuminantur. Et addit, Sciendum tamen quod ista similitudo non tenet, quantum ad causam effectivam, ita quod donum gratiæ exsistens in Moyse, causaret in aliis gratiam effective; sed tantum meritorie, in quantum ad preces Moysis ob ejus sublevationem illuminati sunt alii.

Porro circa et contra hæc verba Nicolai de Lyra, scribit Rabbi Paulus multum prolixe, sed non multum resolute aut satis perite, cujus aliqua verba tangam. Itaque inter cetera ait: Similitudo illa videtur tenere, etiam quantum ad causam effectivam: quoniam Glossa ait, Moyses et spiritus qui erat in eo, quasi clarissimi luminis lucerna fuit, ex qua Deus septuaginta senes accendit, ad quos principalis luminis splendor advenit, et origo ipsius nihil damni ex derivatione accepit. Hæc in Glossa. Ex quo patet manifeste, quod spiritus seu lumen gratiæ in senioribus illis, fuit derivatum a lumine gratiæ quod erat in Moyse. Deinde Rabbi Paulus subjungit: Circa hæc sunt duo attendenda: Unum est, quod spiritus seu gratia de qua hic agitur, non est lumen naturæ, nec lumen gratiæ gratum facientis, sed gratia prophetiæ: quia in littera dicitur, Quumque requievisset in eis Spiritus, prophetaverunt. Secundum est, quod illuminatio prophetica, quæ est principaliter a Deo, quandoque tangit mentes Prophetarum mediantibus angelis, ut patet de Moyse in primordiali sua assumptione ad statum propheticum: et quod majus est, etiam inter angelos qui superiores sunt, inferiores illuminant. Eodem modo potest de Moyse intelligi circa septuaginta viros, videlicet quod lumen propheticum menti Moysis a Deo infusum, confortavit lumen naturale seniorum, et manifestavit eis veritatem de his, quæ pertinebant ad statum regiminis populi, ita quod principalitas hujus illuminationis est a solo Deo, secundaria vero illuminatio activa in Moyse, quemadmodum luna recipit lumen a Deo mediante sole. Hæc autem excellentia rationabiliter Moysi videtur concessa inter Prophetas, quoniam fuit eximius Prophetarum, et solus inter illos essentiam Dei vidit in vita præsenti. Ideo meruit et habuit prærogativam angelorum Deum videntium illuminatione prophetica: ita quod sicut Deus mediantibus angelis illuminat mentes Prophetarum, sic mediante Moyse per lumen propheticum ei excellentissime collatum, lumen propheticum traderetur viris illis. Si enim septuaginta viri a Deo immediate recepissent lumen propheticum, sicut Moyses immediate acceperat, essent quodammodo pares in hujusmodi regimine, quia magis et minus non variant speciem.

Hæc Paulus. Cujus verba, multa quæ non videntur posse salvari, includunt. In primis ergo non sequitur: Lumen illud gratiæ in septuaginta, fuit derivatum a lumine gratiæ quod fuit in Moyse, ergo fuit ab eo, sicut a causa efficiente. Dicitur enim aliquid derivari ab alio, non solum sicut a causa effectiva, sed etiam sicut a causa formali, aut exemplari, aut finali, aut materiali. Secundo quod ait, istud de lumine gratiæ datæ septuaginta viris, esse intelligendum solum de gratia prophetiæ, non de gratia gratum faciente, non videtur idonee dictum: imo et de sapientia atque prudentia, prout sunt dona ad aliorum gubernationem spectantia in rebus divinis et humanis. Ait namque Origenes, et habetur in Glossa authentica: Requievit super eos Spiritus, et prophetaverunt omnes. Non legitur requievisse Spiritus, nisi in sanctis. Requiescit enim in his qui mundo sunt corde, qui purificant suas animas a peccato, sicut non habitat in corpore subdito peccatis.40 Peccantes autem, contristamus Spiritum Sanctum; bene autem agentes, requiem ei paramus. Quod ergo ait de septuaginta presbyteris, id est senibus, quia Spiritus requievit in eis, laudem vitæ eorum et virtutes exposuit. Hæc Origenes et Glossa. Itaque, dato quod ante hanc Spiritus donationem fuissent in caritate et gratia, tamen in ista donatione gratia gratum faciens et virtutes fuissent in eis auctæ. Amplius expositores catholici communiter dicunt, quod data est senioribus illis illuminatio ad regimen populi, quod ad prudentiam pertinet, et ad informationem in lege, quod est sapientiæ actus.

Deinde quod Paulus iste adjungit, quod illuminatio prophetica quandoque tangit mentes Prophetarum mediantibus angelis, quasi quandoque tangat non per intermedios angelos, sicut et postea innuit, non est apte inductum: quia ut Thomas ex verbis divini Dionysii probat, atque in pluribus locis docet, revelationes propheticæ universaliter per angelos sanctos sunt factæ, secundum quod ordo angelicæ hierarchiæ ad humanam, et utriusque ad Deum habet. Quod item Albertus libro de IV Coæquævis, et super secundum Sententiarum, et super Prophetas sentire censetur, aliique communiter.

Quod vero consequenter asserit Rabbi Paulus, quod sicut Moyses accepit primo gratiam prophetiæ a Deo per angelum; sic septuaginta a Deo per Moysen, quemadmodum etiam luna sumit lucem suam a Deo per solem: nil prorsus valere monstratur, et textui contrariari probatur: quoniam lumen propheticum Moysis menti infusum atque inhærens, non potuit operari aut influere in mentes seu animas aliorum, nisi per exteriora verba aut signa vel opera. Ex tali autem instructione aut revelatione, qua unus homo alteri futura aut secreta revelat, alius non fit propheta: sicut nec Pharao et ejus ministri fuerunt prophetæ, eo quod Joseph revelante, præcognoverunt sterilitatem septem annorum.41 Denique in textu manifeste habetur, quemadmodum Deus dixit ad Moysen: Auferam de spiritu tuo et dabo illis. Et rursus: Descendit Dominus per nubem, et locutus est ad eum, puta ad Moysen, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris; non autem dicitur, quod Moyses [dederit] de spiritu suo septuaginta viris. Moxque subjungitur: Quumque requievisset in eis Spiritus, prophetaverunt. Et illa requiescentia Spiritus Sancti in ipsis, non fuit ex Moysis informatione aut impressione, sed ex Dei donatione.

Postremo, quod Rabbi Paulus ait, Moysen immediate a Deo accepisse lumen propheticum, non concordat prædictis ex B. Dionysio et S. Thoma inductis, imo nec litteræ. Apparitiones etenim, allocutiones, revelationesque Dei factæ Moysi, per angelum seu angelos sanctos factæ sunt ei, non solum in rubo, sed etiam in Ægypto, monteque Sinai et deinceps: quod et in Actibus Apostolorum B. Stephanus protestatur, et S. Augustinus declarat, Magister quoque Sententiarum libro secundo disseruit, imo ex littera ista ostenditur.42 Non enim Deus immediate in propria persona descendit in nube, et allocutus est Moysen.

Sequitur: Populo quoque dices: Sanctificamini, hoc est, devote disponite vos ad suscipiendum gratanter futuram et concupitam carnium refectionem; cras comedetis carnes. Ego enim Dominus Deus audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? Itaque sanctificamini, ut det vobis Dominus carnes et comedatis: non uno die tantum, nec duobus, vel quinque, aut decem, sed nec viginti quidem diebus tantum, sed usque ad mensem dierum, id est per integrum mensem; donec exeat per nares vestras, hoc est, ad tantum vomitum deveniatis, ut et nares vestræ inde fœdentur, et vertatur in nauseam, id est in fastidium: delectationes namque sensibiles, per satietatem in fastidium vertuntur; eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est. Si jam Dominum repulerunt a se per ingratitudinem, improbitatem et concupiscentiam suam, quomodo Dominus adhuc in medio erat eorum? Dicendum, quod quidam eorum repulerunt eum a cordibus suis, non acquiescendo instinctui divino neque angelico; alii autem non repulerunt, in quorum medio fuit per gratiam. Totum autem a diversis partibus suis diversas sumit denominationes. Vel adhuc fuit per essentiam, præsentiam atque potentiam, et per beneficia ac mirabilia multa, etiam inter reprobos illos.

Præterea quæri potest, cur Dominus acquievit irrationabili petitioni ingratorum carnaliumque illorum, et cur dedit illis materiam tantæ gulositatis, et qualem consequentiam habet et causalitatem, quod Dominus dedit illis abundantiam illam, eo quod repulerunt eum a se. Et respondendum, quod Dominus dedit eis justa et bona intentione, quod ipsi injuste et sensuali petierunt affectu: nec ideo dedit eis abundantiam illam directe, ut ea abuterentur; sed abusio illa ex ipsorum carnalitate est consecuta, ideo sunt puniti. Sic et reprobis concedit quotidie temporalia multa quibus abutuntur. Nam et omnia cooperantur eis in malum. Dominus quoque voluit omnipotentiam et liberalitatem suam diffidentibus et ingratis illis monstrare.

Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum populi hujus sunt. Sic et in Exodo legitur, Sexcenta fere millia peditum virorum.43 Sed obviare videtur illud superius dictum, Fuerunt omnes simul filii Israel sexcenta tria millia virorum, quingenti quinquaginta.44 Ad hoc quidam respondent, quod in plaga tacta in exordio hujus capituli, fuerunt tot mortui, quot ultra sexcenta millia computantur supra. Sed quoniam istud incertum est, dici potest quod Moyses non curavit tam determinate summam illam exprimere, et Scriptura non solet minutias numeri ac temporis computare. Minor quoque numerus non excludit majorem. Et tu dicis, Dabo eis esum carnium mense integro? Non diffidendo, discredendo, aut verbis Dei contradicendo, dixit hoc Moyses, sed admirando, et modum investigando. Numquid ovium et boum multitudo cædetur, hoc est mactabitur, vel omnes pisces maris congregabuntur, etc.? Ex hoc elicitur, quod hoc loco per carnes, non solum animalium gressibilium, sed et natantium corpora intelliguntur. Sicque caro extense accipitur, quemadmodum et dum ait Apostolus:45 Alia caro avium, alia piscium.

Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? quasi dicat: Nonne ego omnipotens sum? ideo non oportet te tantum mirari aut sciscitari: imo implebo quod dixi, neutro tamen modorum quos tetigisti. Jam nunc, hoc est valde celeriter, videbis, utrum sermo meus opere compleatur. Tanquam dicat, Videbis quod utique, et tamen non tibi prædico modum. Verumtamen ista responsio Domini videtur sonare, quasi Moyses ex desperatione facti aut dubitatione fuisset locutus. Unde ut refert Lyra, quidam Hebræorum doctores dicunt, quod dubitavit hoc loco, et quod hic peccavit tam graviter, sicut ad aquas Contradictionis; non tamen statim fuit punitus, nec ejus punitio est hic expressa, quemadmodum ibi:46 quoniam istud peccatum ejus fuit coram Domino in secreto, illud in publico. Alii Hebræi dicunt oppositum, et sicut nunc dictum est: quibus concordant expositores catholici, quia et Glossa ait ex Augustino: Quæritur, utrum hoc Moyses diffidendo dixerit, an quærendo. Si diffidendo, cur hoc non exprobratur ei a Domino, sicut ad aquas Contradictionis? Si inquirendo, responsio Domini obviare videtur, quæ quasi redargutio sonat. Sed puto Dominum sic respondisse, tanquam non voluerit dicere modum quem ille quærebat, sed opere ipso suam demonstrare potentiam.

Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini de adjutorio sibi dando in regimine populi, atque de esu carnium eis præstando. Quumque requievisset in eis, videlicet in septuaginta senioribus, Spiritus Domini, de quo in Psalmo:47 Spiritu oris ejus omnis virtus eorum; prophetaverunt, nec ultra cessaverunt, hoc est, spiritus prophetiæ mansit in eis, ita quod deinceps tempore opportuno prophetaverunt. Verum ut fertur, verbum Hebraicum pro quo habemus, Cessaverunt, significat etiam, Addiderunt: et ita exponunt Hebræi, Nec ultra addiderunt, hoc est, non prophetaverunt, nisi in illo die. Quod non videtur idonee dictum, quia propter communem populi utilitatem et directionem data fuit gratia prophetiæ senibus illis: ideo durante eorum officio, mansit in ipsis saltem tempore opportuno, nisi forsan posuerint obicem.

Remanserant autem in castris duo viri, non ex elatione aut inobedientia, sed humilitate, quoniam tanto officio se reputabant indignos, sicut et Saul se absconderat domi, dum erat promovendus in regem;48 super quos requievit Spiritus: qui super humiles et in humilibus requiescit seu commoratur. Nam et ipsi descripti fuerant, hoc est inter electos a Moyse computati, et nominatim conscripti.49 Circa hoc recitat Lyra fabulam Rabbi Salomonis, dicentis quod Moyses de qualibet tribu elegit sex senes, videlicet septuaginta duos, ne aliqui ei indignarentur si plures de una tribu, quam de alia elegisset, scripsitque in schedulis septuaginta hoc nomen, Senex; et duas posuit schedulas, in quibus nihil exstitit scriptum, commisitque singulis ex vase accipere unam schedulam ad fortunam, affirmans quod Dei esset voluntas illos duos non esse computandos in numero septuaginta, qui caperent schedulas non inscriptas: ideo dicitur de istis duobus quod erant descripti, quia schedulas scriptas acceperant. Sed istud non videtur litteræ consonare, quia non sequitur: acceperunt schedulas sic descriptas, ergo ipsi descripti fuerunt.

Quumque prophetarent in castris, currit puer, qui secundum quosdam Hebræos fuit Gersam primogenitus Moysis, et nuntiavit Moysi, dicens: Eldad et Medad prophetant in castris. Erant enim tanto fervore repleti, quod se cohibere nequibant. Hi duo viri, ut in Scholastica habetur historia, secundum Hebræos fuerunt fratres Moysis ex patre, non ex matre: quia post legem acceptam, Amram mandante Moyse, dimisit primam conjugem Moysis matrem, quoniam amita sua fuit; duxitque aliam, de qua suscepit hos duos. Sed juxta hoc, nondum fuissent bimi, id est duorum annorum, quia a lege data nondum fluxerant duo anni. Hæc ibi. Verumtamen quidam dicunt, quod Moyses in spiritu prævidit se legem accepturum, et ante realem ejus acceptionem, suo patri illud mandavit.

Statim Josue minister Moysis specialis et familiaris: ideo subditur, electus e pluribus. Fuit enim vir valde egregius, non solum a Deo sublimiter, sed a Moyse quoque in specialissimum ministrum electus, et ita nunc commendatur, quia paulo post increpatur, ne videretur ex malitia peccasse. Ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. Quare hoc ait Josue? Forsitan, quia putavit eos ex superbia, vel ex inobedientia non venisse cum aliis juxta Moysis jussionem, ideo dubitavit, an vere spiritum prophetiæ haberent. Vel videbatur ei contra honorem Moysis, quod prophetabant eo absente, quasi non adjuti meritis et precibus Moysis ad obtinendam hujusmodi gratiam. Ideo subditur: At ille: Quid, inquit, æmularis pro me? hoc est, cur talem zelum non satis discretum habes pro meo honore, ut videaris quodammodo invidere gratiæ aliorum? Quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Deus Spiritum suum? quasi dicat, Non meum privatum, sed Dei quæro honorem, et universorum salutem ac bonum commune: ideo opto, ut tam dona gratiæ gratis datæ, quam gratiæ gratum facientis omnibus condonentur. Denique, in his verbis frequenter innuitur personalis distinctio in divinis, atque persona Spiritus Sancti, et quod ei approprietur largitio gratiarum; quod item ipse his detur a Patre, quibus dona gratiæ conferuntur, quamvis obtenebrati perfidi Judæi hæc omnia negent.

Quidam vero Hebræi affirmant, quod Eldad et Medad prophetabant de obitu Moysis, substitutioneque Josue in principatu; quod item Josue populum in terram promissionis induceret: ideo Josue motus fuit hæc dicere, quia ex humilitate noluit hoc audire. Sed istud non reor verum, quia et Moyses diu post hæc adhuc putavit se introducturum populum illuc, ut ex sequentibus sæpe probari potest. Nec ejus increpatio qua increpat ipsum Josue, hoc prætendit. Moyses quoque infra rogat Dominum, ut provideat virum qui sibi in principatu succedat:50 et tunc primo cognovit de Josue, quod sibi succederet, secundum quod textus prætendit: cui securius creditur quam fabulis curiosis.

Ventus autem egrediens a Domino. Unde apparet, quod ventus ille fuit supernaturaliter angelico obsequio formatus et excitatus. Arreptas trans mare Rubrum coturnices de loco quodam Arabiæ, in qua hujusmodi aves abundant, detulit, id est apportavit, et demisit in castra, hoc est undique per circuitum tentoriorum, et forte aliquæ intrabant tentoria, itinere etc., id est per spatium unius dietæ; volabantque duobus cubitis † super terram, et ita facillime sine inclinatione capiebantur. Surgens ergo populus, congregavit coturnicum multitudinem. Qui parum, decem coros, id est, qui minorem avium illarum multitudinem collegerunt, tantam de eis numerositatem congregaverunt, quantam decem cori capere possent. Corus autem hic sumitur pro mensura, continetque modios triginta, et capit decem ephi. Hinc in Ezechiele habetur: Ephi et batus, æqualia et unius mensuræ erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori, ephi. Tamen juxta frequenter præhabita, hæc nomina mensurarum apud diversos valde diversificantur.51 Et siccaverunt eas per gyrum castrorum, hoc est, corpuscula avium harum suspenderunt ad siccandum in aere, ne putrescerent ex humore, quia servabantur per aliquot dies, imo usque ad mensis terminum edebantur. Consonat autem ista historia cum ea, quæ in Exodo recitatur quo legitur:52 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra. Fuerunt autem istæ coturnices, non illæ parvæ quæ apud nos sunt, sed illæ majores quæ regiæ aves vocantur, quas curleios a currendo dicimus, quia frequenter cursitant super terram. Hanc avem vocant Græci ὀρτυγομήτραν; Josephus, ortygiam. Unde in Sapientiæ libro scriptum est: In allocutione desiderii ascendit illis de mari ortygometra.53

Adhuc carnes coturnicum erant in dentibus eorum; et furor Domini percussit populum plaga magna nimis. Non tamen exprimitur hic species hujus plagæ, nec numerus occisorum. Cur istos percussit, nisi propter eorum concupiscentiam vitiosam, et quia non sanctificaverunt se ad esum carnium harum, de priori concupiscentia pœnitendo, et cibum istum cum gratiarum actione, sobrie ac devote sumendo? Vocatusque est locus ille, sepulcra Concupiscentiæ: cujus nominis ratio subditur, Ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat carnes cum prædominanti concupiscentia. Aliqui autem pie credunt, quod isti in sua percussione ad mentem reversi, pœnituerunt. Vel si ante pœnituerunt, fuit eis mors ista pro pœna culpæ illius et aliarum, quamvis forte non pro punitione sufficienti. Egressi autem de sepulcris Concupiscentiæ, id est de loco in quo erant sepulcra occisorum propter concupiscentiam suam, venerunt in Haseroth, id est in partem eremi sic vocatam, et manserunt ibi.

Footnotes

  1. Num. III, 4; xxvi, 61. ↩

  2. Exod. XVIII, 25. ↩

  3. Exod. XXI, 38. ↩

  4. Exod. XII, 38. ↩

  5. Num. XXXV, 1. ↩

  6. Num. XXI, 24, 35. ↩

  7. Deut. II, 33-35; III, 7. ↩

  8. Exod. XVI, 3. ↩

  9. Num. XXXII, 1. ↩

  10. Exod.v.7, 12. ↩

  11. Sap. xvi, 20. ↩

  12. Exod.xvi, 31. ↩

  13. Ibid. 31. ↩

  14. Lev. vii, 9, 12. ↩

  15. Exod.xvi, 14. ↩

  16. Sap.xvi, 21. ↩

  17. Ibid. 20. ↩

  18. Exod.xvi, 13. ↩

  19. Gen. xlii, 7. ↩

  20. Exod. xvm, 25, 26. ↩

  21. Exod. xvm, 26. ↩

  22. Sap. iv, 11. ↩

  23. Gen. v, 24. ↩

  24. Exod. xviii, 26. ↩

  25. Exod. xviii, 25, 26. ↩

  26. Gen. xliii, 7. ↩

  27. II Cor. 1, 8. ↩

  28. III Reg. xix, 4. ↩

  29. 1 Tim. i, 2-13. ↩

  30. I Tim. i, 2-13. ↩

  31. I Cor. 11. ↩

  32. 1 Reg. xvi, 7. ↩

  33. Deut. 1, 13. ↩

  34. I Reg. xvi, 7. ↩

  35. Tit. 1, 6-9. ↩

  36. Tit. i, 6-9. ↩

  37. Deut. i, 13. ↩

  38. I Cor. ii, 11. ↩

  39. II Cor. i, 8. ↩

  40. Sap. 1, 4. ↩

  41. Gen. xli, 25-31. ↩

  42. Act. vii, 30. ↩

  43. Exod. xii, 37. ↩

  44. Num. i, 45, 46. ↩

  45. 1 Cor. xv, 39. ↩

  46. Num. xx, 12. ↩

  47. Ps. xxxii, 6. ↩

  48. 1 Reg. x, 22. ↩

  49. Is. lxvi, 2. ↩

  50. Num. xxvii, 16-18. ↩

  51. Ezech. xlv, 11. ↩

  52. Exod. xvi, 13. ↩

  53. Sap. xix, 12. ↩

Chapter 20 of 56