Skip to the text

Articulus 20

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI UNDECIMI SENSU.

ORTUM est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum.

Per murmuratores illos figurati sunt Christiani impatientes, quibus durum est, et quasi intolerabile apparet, super se ferre jugum Christi, et evangelicæ legis onus servare, aut præcepta observare Ecclesiæ, de jejuniis, abstinentiis, festivitatibus, consimilibusque instituta; similiter religiosi pigri, inobedientes, carnales, quibus ire per iter observantiæ regularis molestum est. Hi omnes de arduitate atque gravedine præceptorum aut statutorum Dei atque Ecclesiæ ac sacræ religionis causantur: quorum observantia nimis laboriosa ab eis censetur, quoniam caritate non fervent, et ob suam duritiam ac carnalitatem non experiuntur quam veraciter dixerit Filius Dei: Jugum meum suave est, et onus meum leve. Nec pensant illud Apostoli: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.1 Quod qui efficaciter ponderat, cum eodem exclamat Apostolo: Id quod in præsenti est leve et modicum tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.

Quod quum audisset Dominus, iratus est; et accensus est in eos ignis Domini. Ex quibus verbis probatur, quam enorme et detestabile sit istud peccatum, præsertim in Christianis, et maxime in religiosis. Ideo scriptum est in Sapientiæ libro: Custodite vos a murmuratione, quia tumultus murmurationum non abscondetur. Atque in Threnis: Quid murmuravit homo vivens, vir pro delictis suis?2 Quocontra ait alia scriptura: Vir sapiens, non murmurabit correptus; et, Non contristabit justum, quidquid ei acciderit. Hinc Rabanus: Ignis, inquit, divinæ ultionis, illos in futuro torquebit, qui nunc lingua inflammata obloquuntur aut murmurant. Quumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. Quo innotescit, quantum prosit subjectis devota præsidentis oratio fusa pro eis. Idcirco cum omni humilitate et affectu superiorem suum efflagitent, ut pro ipsis assidue invocet Dominum: atque ut præsidens fructuose hoc agat, studeat ipse coram Deo sinceriter conversari, et suum implere officium; subditi quoque ei in cunctis obedere conentur.

Vulgus quoque promiscuum flagravit desiderio carnium. Per improbum vulgus illud, quod erat Ægyptium, cui et multi ex filiis Israel se junxerunt, designantur amatores sæculi hujus, qui carnalium voluptatum, potissime gustus et tactus, ardent amore, quibus et multi ex clericis et religiosis ac sacerdotibus se conformant, scandalose turpiterque viventes: quibus si desint gulæ irritamenta, et suarum objecta deliciarum, dicunt: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? Hi quippe carnibus fruuntur potius quam utantur. Nam et in alimentis delectationem magis, quam necessariam quærunt refectionem; in venereis vero instar equi et muli se habent, etiam cum persona legitime copulata. Recordamur piscium. In piscibus namque, sicut in carnibus potest esse excessus. Nec religiosus arbitretur se magnum quid agere, abstinendo a carnibus et a vino, si in piscium qualitate aut quantitate, ceterorumve poculorum mensura excedat. Religiosus itaque totis præcordiis se transferat ad divina, et in spiritualium transformetur affectum et gustum; nec ea quæ semel

Matth. xi, 30.

Rom. vii, 18.

II Cor. iv, 17.

Sap. i, 11, 10.

Thren. m, 39.

Eccli. x, 28.

Prov. xii, 21.

Ps. xxxi, 9. propter Deum deseruit, denuo optet mente apostata, neque in sæculum nequam Ægyptium animo revertatur. Universi quoque fideles, maxime semel conversi et illustrati, perpendant illud beatissimi principis apostolici agminis: Melius erat non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.3 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti.

In mentem nobis veniunt cucumeres et pepones, porrique et cæpæ et allia. Per cucumeres et pepones, prospera, blanda et dulcia mundi ac carnis signantur; per porros, cæpas et allia, exprimuntur labores, sollicitudines, difficultates, ac tædia quæ deliciis, divitiis atque honoribus vitæ miscentur præsentis, quæ etsi pungant, lassent ac tribulent, tamen obtenebrata mente, a perversis amantur et amplectuntur, qui esse sub sentibus delicias computant, et stercora, hoc est fœda et turpia, amplexantur. Ideo sero fatebuntur cum extremo dolore, sed infructuoso, dicentes:

Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles.4 Quibus convenit illud Osee: Ephraim columba seducta, non habens cor.5 Itemque: Ephraim vitula docta diligere trituram. Anima nostra arida est. Nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi man. Hoc dicunt qui spirituales consolationes ignorant; qui sacramentum Eucharistiæ quasi panis buccellam, sine fervore et gustu suscipiunt; qui ad actus virtutum non trahuntur puro amore, sed duro timore; quibus spiritualia vilescunt charismata, nec sacra sapit Scriptura. Istis irascitur furor Domini valde, quum insipientes ingratissimique consistant, carnalia et caduca spiritualibus et æternis, imo et bono incircumscriptibili præferentes.

Sed et Moysi intoleranda res visa est: quoniam de talium subditorum perversitate bonus prælatus vehementissime contristatur, in tantum ut interdum ab officio suo conetur absolvi, et gravari se conqueratur, imo et cupiat tolli de medio, nisi desuper gratiose juvetur. Et dixit Dominus: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel. Ex his docemur, quam pronus sit Dominus virtuosos juvare prælatos, qui etiam in adjutorium suum debent sibi assumere prudentiores et meliores ex grege sibi commisso. Rursus constat ex his, quales sint prælatione et consulatu condigni; ut qui ætate, sapientia, virtutibusque præfulgent: qui et tanta debent gratia adimpleri, ut de plenitudine sua suis queant copiose influere subditis. Santificamini; cras comedetis carnes. Per hoc docemur, quod cibum et potum ac cetera corporalia beneficia cum devotione et gratiarum actione debeamus accipere, quemadmodum Corinthiis ait Apostolus: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite.67 Ut det vobis Dominus carnes, etc., donec exeat per nares vestras. Ex hoc elucescit, quod Deus frequenter dat pravis hominibus temporalium copiam rerum, ad majorem ipsorum damnationem. Ideo talia non sunt optanda, nisi in quantum Dominus novit nostræ expedire saluti.

Venit Moyses, et narravit populo verba Domini. Sic prælatus ac prædicator debet nunc in abscondito contemplationi, puritati, devotioni, orationibusque vacare; nunc foris ad subditos seu proximos egredi, et quæ intus consideravit ac sapuit, eis cum omni ardore proponere. Hinc loquitur Origenes: Quamdiu Moyses audit verba Dei, et docetur ab ipso, intus est et in secretis consistit; ubi vero turbis loquitur, et quæ audivit ministrat, egredi dicitur. Imo omnis doctor Ecclesiæ, si de profundioribus tractat mysteriis, et occulta sapientiæ profert inter perfectos, intus est; quum autem loquitur turbis ea quæ turba capere potest, egreditur. Intus erat Paulus quum dixit, Sapientiam loquimur inter perfectos;8 ad populum vero procedens, ait:9 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat.10

Quumque requievisset in eis Spiritus Domini, prophetdverunt, nec ultra cessa-111213 verunt. Omnipotens enim virtus Spiritus Sancti, qui substantialiter amor et liberalitas est, ignis et unctio, mentem a se inhabitatam assidue excitat, movet et elevat, nec sustinet esse otiosam, sed agilem reddit et accendit, ita ut se nequeat cohibere. Remanserant autem in castris duo viri. Quorum exemplo discamus ex vera humilitate honores exteriores contemnere, omnem ambitionem vitare, velle nesciri, malle subesse, et non solum ad præsidentiam non adspirare, sed et oblatam pro posse abjicere. Sic enim veraciter super nos requiescet Spiritus Sanctus, qui super humilem et quietum, imo in medio cordis illius conquiescere ac morari eligit.14 Quis tribuat ut omnis populus prophetet? Hic caritas atque humilitas Moysis commendatur, quoniam universorum optavit perfectum, et subditos sibi in donis gratiæ gratum facientis ac gratis datæ concupivit assimilari, non proprium quærens honorem aut famam præcipuam; et quod ipse per se nequit efficere, per alios optat suppleri.

Postremo Deus populum suum non piscibus aut jumentis, sed avibus pavit, ut cœlestibus nitamur cibariis refici, pane vitæ, cibo sacramentali, verbo doctrinæ, suavitate contemplationis, bonarum robore actionum, caritatis ardore. Adhuc carnes erant in dentibus eorum, etc. Huic simile est quod in Evangelio ait Salvator de cupido et guloso, qui dixit animæ suæ: Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos;15 requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, animam tuam hac nocte repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? Nempe sic evenit multis, ut dum carnalius vivere inchoant aut proponunt, et plura sibi de temporalibus collegerunt, repente tollantur. Propter quod in libro Job dicitur: Vidi impium firma radice, et maledixi pulchritudini ejus.16 Atque in Psalmo: Quomodo facti sunt in desolationem?17 Subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam. Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

Footnotes

  1. Rom. viii, 18. ↩

  2. Thren. iii, 39. ↩

  3. 11 *Petr.* n, 21, 22. ↩

  4. Sap. v, 7. ↩

  5. Osee vii, 11; x, 11. ↩

  6. 1 Cor. x, 31. ↩

  7. I Cor. x, 31. ↩

  8. 1 Cor. n, 6. ↩

  9. 1 Cor. ii, 6. ↩

  10. Ephes. w, 29. ↩

  11. Ephes. iv, 29. ↩

  12. Osee vii, 11; x, 11. ↩

  13. II Petr. ii, 21, 22. ↩

  14. Is. LXVI, 2. ↩

  15. Luc. xii, 19, 20. ↩

  16. Job v, 3. ↩

  17. Ps. LXXII, 19, 20. ↩

Chapter 21 of 56