Articulus 21
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI DUODECIMI : LOCUTAQUE EST MARIA ET AARON.
DESCRIPTIS præcedenti capitulo quibusdam excessibus vulgarium, et eorum justis punitionibus, nunc excellentiorum personarum quædam mala narrantur. Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen, id est, loquendo peccaverunt in Moysen, et per consequens in Deum. Præponitur autem Maria Aaron sacerdoti, quia in isto excessu principalior et culpabilior fuisse videtur, ut infra dicetur; atque ut infra exprimit textus, peccatum istud fuit detractio, in qua etiam alia plura vitia concurrerunt, sicut patebit. Deinde causa detractionis subjungitur: propter uxorem ejus Æthiopissam. Quocirca loquitur Augustinus: De uxore Moysis Æthiopissa quæritur, an ipsa sit filia Jethro, an alteram duxerit aut superduxerit Moyses. Sed ipsam fuisse filiam Jethro, credibile est. De Madianitis quippe erant, qui in libro Paralipomenon Æthiopes nuncupantur, ubi contra eos rex Josaphat pugnasse narratur, quia in his locis dicitur eos populus Israel persecutus, ubi habitant Madianitæ, qui nunc Sarraceni nuncupantur.1 Sed nunc fere nullus eos vocat Æthiopes, sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari. In his Augustini verbis
Asa habetur, quæ fuit femina ista, non autem quam ob causam Aaron et Maria moti sint ad loquendum contra Moysen propter hanc ejus uxorem.2 Isidorus vero dicit, quod detraxerunt Moysi, eo quod alienigenam seu gentilem duxit uxorem. Magister in historiis scribit: Jurgati sunt Aaron et Maria contra Moysen, propter uxorem ejus Æthiopissam, improperantes ei quod reginam Æthiopum duxisset uxorem, vel ductam dimiserit, vel potius propter uxorem ejus Sephoram, quæ rixata fuerat contra Mariam. Hæc ibi. Itaque aliqui dicunt, quod Maria et Sephora inter se contenderunt. Quumque Moyses inter eas judicaret, judicavit pro conjuge sua. Propter quod indignata Maria, conquesta est Aaron fratri suo: sicque ambo oblocuti sunt Moysi.
Quidam vero Hebræi, quos sequitur Rabbi Paulus, affirmant quod Moyses ab uxore sua omnino continuit, ut esset jugiter paratus loqui cum Domino et esse in tabernaculo: quod videbatur Aaron et Mariæ non esse necesse, quia et ipsis Dominus loquebatur multoties, et tamen ab actu matrimoniali non penitus abstinebant. Verumtamen istud non arbitror verum, præsertim si juxta dicta super Exodum, Hur fuit maritus Mariæ, et a Judæis idololatris exstinctus quoniam restitit eis circa productionem conflatilis vituli.3 Tunc enim Maria fuit plusquam nonagenaria, ut patet ex dictis in Exodo: ideo non videtur quod mulier prophetissa tam vetula, alium duxerit contoralem, quando nec apta erat concipere. Unde et Sara nondum tam vetula: Postquam, inquit, consenui, voluptati operam dabo?4 quasi dicat, Non decet. Et hoc dixit quando maritum habuit adhuc viventem. Idcirco probabile est, quod quamvis maritus Mariæ adhuc vixisset, ipsa tamen continuisset deinceps, saltem quantum fuisset in se. Verius ergo videtur, quod Maria et Sephora aliquam inter se dissensionem habuerint, ipsa Sephora de mariti sui excellentia gloriante, et ob hanc aliquid prærogativæ habere volente: in qua causa Moyse pro sua conjuge judicante, ægre hoc tulit Maria, et Aaron est conquesta: qui indignati, voluerunt se Moysi comparare.
Præterea ad intelligendum quod dictum est de regina Æthiopum, advertendum quod Josephus refert: Æthiopibus, inquiens, Ægyptum vastantibus, Ægyptii acceperunt oraculum, ut uterentur auxiliatore et duce Hebræo; sicque Moyses eorum exercitui præpositus, expugnavit Æthiopes, et eos qui fugerunt conclusit in Saba regia civitate. Tandem filia regis patri superstes, probitatem, pulchritudinem et fortitudinem Moysis admirata, optavit frui ejus amplexibus, atque per nuntios obtulit ei urbem ex condicto, si eam sumere vellet in conjugem: cui Moyses acquievit. Dicunt autem nonnulli, Sephoram fuisse vere Æthiopissam colore, quoniam Madianitæ in tentoriis habitantes solis calore nigrantur. Alii dicunt, quod vocata sit Æthiopissa per contrarium, quoniam fuit valde pulchra, moribusque ornata.
Et dixerunt: Non solum per Moysen locutus est Dominus. Nonne et nobis similiter est locutus?5 quasi dicant, Cur nobis præfertur? Et quamvis verum sit quod non solum sit locutus per Moysen, sed et per eos; non tamen tam frequenter, nec tam sublimiter, neque tam universaliter, sed nec tam amicabiliter ac familiariter: et quamvis ista Maria fuerit prophetissa, Scriptura tamen in speciali non exprimit, ubi aut quando seu ad quid, ad eam locutus sit Dominus. Quod quum audisset Dominus, iratus est valde, non per conturbationem affectus, sed per similitudinem operis. Quum enim Moyses esset tam fidelis et supremus vicarius Dei, contumelia ei facta redundabat in Deum: imo quo Moyses id æquanimius tulit, eo Deus districtius vindicavit. Ideo subditur: Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Hoc scripsit Moyses de se ipso non jactanter, sed instigante Spiritu Sancto, ad nostram instructionem: nec sine revelatione scire id poterat, quod universis tunc in orbe terrarum morantibus mansuetior erat, quum unus aliorum corda non videat. Denique mansuetudo valde necessaria est prælatis, quos oportet aliorum improbitatem et passiones æquanimiter tolerare: quæ et Moysi specialissime necessaria exstitit, qui durissimæ cervicis populum habuit gubernare. Credendum est autem, quod ex naturali dispositione fuit ad præcipuam mansuetudinem valde dispositus, sed per gratiam et exercitationem multo mitior est effectus.
Statimque locutus est Dominus ad eum, puta ad Moysen, et ad Aaron et Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fæderis, etc. Voluit enim Dominus Aaron et Mariam increpare seorsum, ne pontifex coram multitudine reprehensus, vilesceret turbæ, cui in spiritualibus præfuit. Dixit ad eos. Ecce qualiter Dominus suos tam præelectos ita celeriter reprehendit et acriter, quemadmodum protestatur: Ego quos amo, arguo et castigo.6 Audite sermones meos: Si quis fuerit inter vos propheta Domini, aut etiam prophetissa, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
Cognitio equidem prophetalis interdum fit in plena vigilia, ita quod exteriori visu videtur spiritus angelicus futura prænuntians, aut exteriori auditu audiuntur eloquia revelantis secreta, qui duo modi sæpe concurrunt, sicut in Virgine gloriosa, quæ Gabrielem vidit, et loquentem audivit.7 Aliquando autem fit prophetica revelatio per anagogicam illuminationem. Itaque intellectus sine imaginariis formis intuetur occulta: quæ cognitio potest etiam visio nominari, quæ tamen et in somno fieri potest. Aliquando revelatio prophetica fit in somno, et talis communiter fit per imaginarias similitudines: unde et imaginaria visio appellatur. (Secundum quod Augustinus ponit tres species visionis, quæ sunt visio sensitiva exterior, visio imaginaria, et visio intellectualis.) Tamen ad rationem propheticæ cognitionis non sufficit imaginaria visio, sed et intellectualis notitia ejus exigitur, quia intelligentia est opus in visione, id est principale in prophetali8 manifestatione. Denique revelatio illa quæ fit in somno, nunc nomine somnii designatur, ita quod somnium ita acceptum, includit oraculum: quæ tamen ab invicem solent distingui, ut super Genesim scripsi. Tempus quoque nocturnum et somnus coaptant ad hoc, ut in eis revelatio fiat:9 quia tunc omnia sunt magis quieta, et imaginatio, interioresque sensus magis quiescunt, nec intellectus solito modo distrahitur: quoniam vires istæ tunc non moventur, nec excitantur ab exterioribus suis objectis.
Hinc scriptum est in Job: Per somnium in visione nocturna quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc Deus aperit aures virorum, et erudiens instruit disciplina.10 Revelatio demum in vigilia facta, et in qua revelans videtur ad oculum, ceteris paribus, exstat sublimior.
Itaque Dominus ait ad Aaron et Mariam: Si fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, id est per visionem exteriorem ministerio angelico exhibitam. Vel per intellectualem et anagogicam apparitionem manifestabo ei secreta, seu supernaturalia aut divina. Vel per somnium loquar ad illum, id est, per apparitionem imaginariam factam in somno revelabo ei occulta. At non talis servus meus Moyses, id est, non solum attigit præfatos gradus modosque prophetiæ, qui in omni domo mea fidelissimus est, id est in tota Synagoga, vel præ cunctis in terra morantibus ac Deum colentibus. Tunc enim multi erant unius Dei cultores in lege naturæ, quæ usque ad evangelicæ legis promulgationem currebat cum lege scripta: sicque, omnis seu tota domus Dei, fuit universitas fidelium Dei cultorum tunc existentium, inter quos Moyses tenebat primatum, utpote sublimior tam in fide, quæ est theologica virtus: quam fidem cum rationibus credendorum et purificatæ mentis intelligentia excellentius habuit; quam in fide seu fidelitate, quæ ponitur pars justitiæ: quia præ ceteris qui tunc erant, in cultu veri Dei fuit ferventior, justior, imo (ut creditur) in omni virtute perfectior.1112 Posset tamen secundum eos qui dicunt beatum Job tempore Moysis exstitisse, objectio fieri de Job, de quo Dominus dixit ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra?13 Sed ad hoc in expositione Job est data solutio. Itaque in his verbis commendatur Moyses non solum de eminentia prophetiæ, quæ est donum gratiæ gratis datæ, sed et de eminentia gratiæ gratum facientis, bonitateque morum. Idcirco non valet quod Rabbi Paulus dicit oppositum. Quum enim prophetia sit donum gratiæ gratis datæ, bonis ac malis commune, propter ipsum solum non dicitur quis fidelissimus Deo.
Ore enim ad os loquor ei, id est familiariter valde. Unde in Exodo dictum est: Loquebatur Dominus cum Moyse, sicut loqui solet homo ad amicum suum.14 Nam ad libitum suum assidue habuit allocutionem et revelationem divinam. Istud tamen fiebat per angelum, in Dei persona apparentem atque loquentem, et in humana effigie visibiliter se monstrantem. Et palam, non per ænigmata et figuras, videt Deum. In his verbis, secundum Augustinum et doctores catholicos eum sequentes, datur intelligi, quod Moyses in hac vita vidit Deum per speciem, hoc est divinam essentiam clare et immediate in se ipsa. Cognitio namque, qua Deus videtur per quamcumque speciem similitudinemve creatam, est obscura, ænigmatica, figuralis, quum omnis forma creata infinite deficiat a plena et clara repræsentatione divinæ essentiæ, a cujus perfectione distat in infinitum.15 Ideo ait Apostolus: Videmus nunc per speculum in ænigmate.16 Sicque hoc loco insinuatur, Moysi in hac vita esse concessum, quod in Exodo legitur ei negatum. Ibi quippe oranti, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam: responsum est, Faciem meam videre non potes. Non enim videbit me homo, et vivet.17 Verumtamen, ubi, quando seu quoties concessa sit Moysi in hac vita cognitio illa deitatis per speciem, Scriptura non exprimit, nec doctores authentici hoc determinasse inveniuntur. Itaque, secundum Augustinum duodecimo super Genesim ad litteram, et in libro de Videndo Deo, sicut Paulus in hac vita vidit immediate et clare in raptu divinam essentiam, ita Moysi est concessum, quatenus primus Judæorum legislator, atque præcipuus gentium doctor, in hac gratia essent conformes, prout in secunda secundæ, quæstione 175, scribit Thomas diffuse, ubi inter cetera ait, quod illa visione durante, non fuit in Moyse et Paulo fides et spes, quantum ad actus earum, sed solum quantum ad habitum;18 quod item in eis tunc fuit lumen gloriæ, et quod erant beati, non habitualiter, sed secundum actum transcuntem, nec tunc vivebant vita sensitiva humana, sed supernaturali divina.
Verumtamen Hebræi et quidam fideles aliter exposuerunt hunc passum, quia per visionem, intellexerunt exteriorem Dei apparitionem, qua per angelum visibiliter apparentem, quibusdam sanctis apparuit, ut Abrahæ in convalle Mambre;19 per somnium, visionem datam in somno per cognitionem Dei palam factam, seu claram revelationem anagogicam, quæ dicitur non per ænigma nec per figuras, quia non est per imaginarias formas, neque per sensibiles species, sed est pure intellectualis, et comparatione aliarum, non ænigmatica. Juxta quem modum David ait:20 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam, sicut lux auroræ, sole oriente, mane absque nubibus rutilat.21 Verumtamen præhabita expositio verior esse censetur, præsertim propter ingeminationem illam tam evidentem, qua dicitur: Palam, non per ænigmata et figuras, videt Deum. Porro secundum Hebræos et alios quosdam, Moyses in hac vita non vidit divinam essentiam.
Quare igitur non timuistis detrahere servo meo Moysi? quum tanta sit excellentia ejus ultra vos, imo et super alios universos, juxta sensum præhabitum. Valde etenim est perversum detrahere meliori, æquiparare se sanctiori.2223 Iratusque contra eos, quia nondum vere pœnituerint, abiit, subito disparendo, ostendens eos divino adspectu indignos, ac Dei gratia destitutos, quia detractio tam enormis, fuit culpa mortalis. Nubes quoque recessit simul cum angelo in altiora scandendo. Et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix: non quod nix sit leprosa, sed tam magna et horrida fuit lepra Mariæ, quod candor niveus in lepra illa apparuit. Unde in Levitico dictum est, quod albor seu candor sit lepræ indicium.24 Quumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, ait ad Moysen: Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum detractionis quod stulte commisimus, ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod ejicitur de vulva matris: id est, non optes illud districtius vindicari, nec propter injuriam quam tibi intulimus, desinas orare pro nobis, ut et ista a plaga sibi inflicta curetur, et ego non puniar. Itaque ex timore periculi proprii, et ex compassione sororis, oravit hæc Aaron. Ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra: quæ est (ut ait Guillelmus) letalis prurigo, et quasi cancer universalis, ab intimis fontibus serpens, et corruptionem in totum corpus diffundens. Unde constat, quod magna fuit illa Mariæ afflictio.
Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: quoniam pius, mansuetus, caritativus, cito ignovit, et forsan non erat pro sua injuriatione indignans, reddiditque bonum pro malo. Clamavit autem intenso affectu magis quam alta voce: Deus, obsecro, sana eam. Ex his patuit excellentia sanctitatis Moysis super Aaron et Mariam, quam et Deus ideo sic plagavit, ut per experientiam disceret, quantum inferior erat fratre. Aaron quoque ad Moysis orationem expetendam confugere est compulsus. Sed cur Aaron non est percussus lepra aut alia plaga? Respondetur, quia in hac re excusabilior fuit Maria, et instigatus ab ea, ut patuit; et item propter dignitatem sui officii, et ne populus in ejus culpa et pœna scandalizaretur; atque ad ostendendum quod superiores sunt potius sustinendi, seu divino judicio reservandi.
Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? id est, si a patre suo carnali fuisset pro aliquo excessu viliter tractata, correpta, punita, deberet per congruum tempus confusionem suam portare, et confusibilis apparere. Multo igitur amplius nunc a Patre spirituum increpata, debet ad tempus verecundatione perfundi. Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. In Levitico dictum est, quod leprosi jam mundati, adhuc manebant extra castra septem diebus, et postea, id est die octavo, redibant ad ea. Ex hoc sequi videtur, quod Maria ad preces Moysis fuit statim curata; et tamen ob causam prætactam, et ob legis observantiam, fuit tam diu exclusa. Verumtamen Origenes et Glossa dicunt: Maria, interveniente Moyse, septimo die curatur. Hoc tamen exponi potest, quia septimo die finitum est ejus opprobrium. Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus; et populus non est motus de loco illo, donec revocaretur Maria. Hanc reverentiam populus ei exhibuit propter fratres ejus, potissimum propter Moysen, et etiam propter ipsius Mariæ sanctitatem et prærogativam; imo Deo sic placuit, et ipse ita disposuit, quoniam nubes interim non processit: quæ si processisset, fuissent eam secuti.
Footnotes
-
Il Par. XIV, 9 et seq. ↩
-
II Par. XIV, 9 et seq. ↩
-
Exod. xvii, 10, 12. ↩
-
Gen. xviii, 12. ↩
-
* Num per solum Moysen locutus est Dominus? ↩
-
Apoc. m, 19. ↩
-
Luc. 1, 28 et seq. ↩
-
Dan. x, 1. ↩
-
Gen. xli, 25. ↩
-
Job xxxiii, 15, 16. ↩
-
Luc. i, 28 et seq. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
Job 1, 8. ↩
-
Exod. xxxiii, 11. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
Exod. xxxiii, 13, 20. ↩
-
11 Cor. xii, 2-4. ↩
-
Gen. xviii, 1. ↩
-
11 Reg. xxiii, 2, 4. ↩
-
II Reg. xxiii, 2, 4. ↩
-
II Cor. xii, 2-4. ↩
-
Job i, 8. ↩
-
Lev. xiii. ↩
Chapter 22 of 56