Articulus 22
DE MORALITATE ET ALLEGORIA HUJUS CAPITULI DUODECIMI.
PRIMO patet ex initio hujus capituli quanta nos pusilli indigeamus diligentia, atque custodia cordis ad vitandum peccata mortalia. Nam ecce Aaron et Maria in senio suo et post gratiam prophetiæ, eminentiamque virtutum eis concessas, subito in detractionem, in elationem, temerariumque judicium sunt prolapsi, et viro quamapertissime Dei amico sunt injuriati. Beatus igitur homo qui semper est pavidus. Allegorice per Moysen qui sibi desponsavit Æthiopissam, intelligitur Christus, qui gentilitatem sibi univit, et ex ea congregavit Ecclesiam, quam sumpsit in sponsam: cui super hoc detraxerunt Judæi, qui et ejus discipulis objecerunt quod gentibus prædicarent.1
Prov. xxviii, 14.
Act. xii, 45; xxii, 22.
Docemur quoque ex isto capitulo, quam grande crimen sit detractio, maxime dum quis detrahit meliori, aut falsum profert de aliquo: estque præcipue vitiosum, mansuetis et patientibus injuriari seu obloqui. Quidam vero diabolico spiritu agitati, tanto proniores sunt persequi tales, quanto minus verentur similia pati ab illis. Quemadmodum autem Maria pro sua detractione perfusa est voraci et pessima lepra, sic detractores Deo odibiles, merito suæ detractionis graviter valde inficiuntur in anima; maculamque incurrunt, quam aliis superinducere enituntur: imo aliis sæpe laudem et gloriam adipiscuntur, et tanto plus faciunt eos laudari, quanto plus eos obscurare intendunt. Hinc loquitur Origenes: Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes detracto. Nunquam enim invenimus Dominum tantum commendasse Moysen, quantum nunc quum ei detrahitur. Vide quid tormenti sibi ipsis, quid gloriæ acquisierunt Moysi; sibi turpitudinem, Moysi gloriam sunt mercati.
Insuper mititatem et fidelitatem sanctissimi Moysis jugiter consideremus et imitemur, quum dicat Salvator: Discite a me, quia mitis sum. Et item: Beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram. Simus itaque mites ad omnem hominem, mutuoque fideles ac fidelissimi Deo, omnem oblocutionis speciem penitus evitantes: quia si serpens mordeat in occulto, nihil minus habet qui detrahit fratri suo. Non applaudamus, sed reprimamus, et vultum mœstum obloquenti monstremus. Alioqui sicut nubes recessit a tabernaculo, sic gratia Dei a nostro habitaculo cordis; et sicut Dominus ab Aaron ac Maria recessit, sic Dominus nos relinquet. Postremo cum Aaron et Maria discamus omnem correptionem et correctionem gratanter ac patienter suscipere, nec timore temporalis confusionis ac pœnæ nos excusare. Quemadmodum etiam populus exspectavit usque ad revocationem Mariæ, nec eam in publica pœnitentia constitutam deseruit vel contempsit, ita nos lapsis ac pœnitentibus cordialiter compatiamur et auxiliemur, propriam pronitatem in omne malum, propriosque excessus pensantes, et verbis atque exemplis proximos ad meliora trahamus.
Matth. xi, 29; v, 4.
Eccle. x, 11.
Footnotes
-
Act. xiii, 45; xxii, 22. ↩
Chapter 23 of 56