Skip to the text

Articulus 23

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI TERTHDECIMI : PROFECTUSQUE EST POPULUS DE HASEROTH.

DE exploratione terræ promissionis nunc agitur. Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan : id est, post recessum a mansione nomine Haseroth, fixerunt in solitudine Pharan tentoria. Sed qualiter verum est istud, quum dictum sit supra, Profecti sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan ?1 Si ergo de Haseroth iverunt ad solitudinem Pharan, retrocessisse videntur. Ad hoc Magister in historiis respondet : Pharan non est nomen mansionis, sed solitudinis, plures mansiones continentis, ut infra in catalogo mansionum ostenditur. Nam continet omnes mansiones ab Haseroth, quæ fuit quartadecima, usque ad Asiongaber, quæ fuit mansio tricesima secunda :2 per quas omnes transierunt anno secundo. Hinc supra, solitudo Pharan accipitur pro prima parte et mansione illius deserti ; hic autem pro ultima, quæ est versus terram promissionis, puta pro Asiongaber, a qua exploratores sunt missi.

Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Mitte viros qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel. In Deuteronomio habetur, qualiter Moyses dixit ad filios Israel : Accessistis ad me omnes, atque dixistis, Mittamus viros qui considerent terram :3 quomodo igitur dicitur hic, quod Dominus jussit Moysi mittere viros ad explorandum ? Ad hoc Lyra respondet, quod mittere viros ad explorandum, non videbatur Moysi bonum, quiá Dominus eis promisit ducatum. Quumque super hoc Dominum consuluisset, accepit ab eo responsum, ita quod Dominus in pœnam populi id permisit, quia non satis confidebant in Domino. Sed ista responsio videtur aliqualiter dissonare a littera : siquidem in Deuteronomio post præallegata verba Moyses addidit :4 Quumque sermo mihi placuisset, misi duodecim viros. Ad quod possit quis dicere, quod post responsionem Domini hoc placuit Moysi.

Vocavitque Osee filium Nun, Josue. Habuit autem triplex nomen, videlicet Osee, Jesus et Josue. Si itaque in hoc loco Moyses primo imposuit ipsi Osee nomen hoc Josue, hucusque vocatus est Josue per anticipationem, quoad ordinem rei gestæ, etsi non quoad tempus descriptionis. Quæritur, cur nunc imposuit ei Moyses nomen hoc novum. Ad quod aliqui dicunt, quod ideo, quoniam Moyses oravit pro eo, ut rediret cum animæ corporisque salute : ideo vocavit eum Josue, quod interpretatur salus. Sed probabilius reor, quod non solum oravit ita pro Josue, sed pro ceteris quoque. Propterea aptius dici potest, sicut in Scholastica recitatur historia, quod Moyses commisit ipsi Josue salutem et curam undecim aliorum.

Et dixit Moyses ad eos : Ascendite per meridianam plagam, id est per viam eremi hujus respicientem ad austrum. Quumque veneritis ad montes propinquos terræ Chanaan, vel sitos in ea, considerate terram qualis sit, utpote an sit fertilis. Hoc Moyses non fecit considerari pro sua informatione, quoniam noverat Dominum vere dixisse, quod terra esset lacte et melle manans ; sed pro ampliori infirmi populi certificatione et consolatione. Et idem dici potest de aliorum consideratione et exploratione, quæ tanguntur in littera. Vel Deo inspirante Moyses ita locutus est, ut fides populi probaretur, sicut et alibi Dominus ait : Ut tentem eum.5 Nec est putandum, quod omnia ista poterant explorare stando in montibus, nisi per montes intelligantur urbes et villæ sitæ in locis montanis, vel ipsæ terræ montuosæ, ut Augustinus exponit. Confortamini, assumendo bonam audaciam fiduciamque in Domino. Hoc addit, quia poterat periculosum videri, intrare regionem alienam ignotam ad explorandum, præsertim quia jam fama Israelitarum fuit vulgata, et forsan Chananæi jam perceperunt, quod terram eorum intrare et obtinere intenderent Israelitæ; tamen secundum Augustinum, non poterant faciliter exploratores intelligi, ubi tanquam peregrini omnia perquirebant. Et afferte nobis de fructibus terræ, ut non solum auditu, sed et visu certificemur de affluentia terræ illius, et sic populus iste accendatur ad ejus ingressum. Erat autem tempus quando jam præcoquæ, id est tempestive maturæ, uvæ vesci possunt, id est comedi, juxta illud Michææ, Præcoquas uvas desiderat anima mea.6

Ascenderuntque exploratores, et venerunt in Hebron, id est urbem sic nominatam, quæ postea fuit in sorte Judæ, juxta quam fuit spelunca duplex, in qua Patriarchæ cum suis erant conjugibus tumulati. Ideo creditur, quod ex devotione locum istum visitarunt, et oraverunt ibidem. Nec putandum cum Rabbi Salomone, quod solus Caleb ibi advenit, quum Josue sanctior eo illuc venisse magis credendus sit, nec littera illud prætendit. Ubi erant Achiman et Sisai et Tolmai filii Enac. Tres viri illi fuerunt gigantes nati ex stirpe Enac gigantis. Et ne quis incredibile putet, quod in Hebron tunc erant gigantes, subjungitur : Nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est. Specialiter autem fit mentio de hac urbe Ægypti, quia in ea filii Israel viderunt quosdam gigantes ex stirpe Enac gigantis, qui ex antiquis temporibus ortum et mansionem habuerunt ibidem. Quum igitur Hebron fuerit antiquior urbe illa Ægypti, non mirum quod et in urbe Hebron erant gigantes.

A Unde et creditur quod semen illud giganteum ex Hebron in Ægyptum descenderit. Pergentesque usque ad torrentem Botri, id est usque ad torrentem juxta quem erat vitis, de qua palmitem absciderunt cum botro, propter quod locus ille vocatus est, torrens Botri, ut narratur in textu; absciderunt palmitem, etc. Littera plana est. An autem in palmite illo fuerit tantum una uva, an plures, incertum videtur. De malis quoque, id est pomis, granatis et de ficis loci illius tulerunt, id est, secum sumpserunt. Hujus enim sunt fructus præcipui, quos et secretius atque liberius quibant auferre.

Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, venerunt ad Moysen et Aaron, et ad omnem cætum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades, id est ad eam partem deserti Pharan, quæ sita erat in loco ejusdem deserti, qui vocatur Cadesbarne. Unde in Deuteronomio leguntur exploratores fuisse missi a Cadesbarne. Ostenderunt fructus terræ Chanaan, quos secum tulerunt in testimonium, quod legationem eis commissam fideliter expleverunt, et ut sequentibus eorum verbis melius crederetur; et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misistis nos. In principio hujus capituli leguntur missi fuisse a Moyse: sed quoniam de totius populi consensu hoc factum est, imo ad universorum petitionem, ideo nunc dicuntur a populo missi.7 Quæ revera fluit lacte et melle, id est cunctis terræ nascentibus ac necessariis vitæ.

C Nec enim mel et lac secum tulerunt, sed per ea expresserunt abundantiam delectabilium ac necessariorum vitæ humanæ. Propter quod subdunt: ut ex his fructibus cognosci potest; sed cultores fortissimos habet. Exploratores isti pro majori parte, videlicet decem eorum, volentes terræ promissionis detrahere, a laudibus ejus exorsi sunt, ut eorum vituperationibus sic amplius crederetur. Sic enim faciunt detractores. Itaque aiunt: Cultores, id est habitatores, fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas : quasi dicant, Non valebimus illis resistere : quod consequenter declarant. Stirpem Enacim, utpote homines giganteos, vidimus ibi. Amalec habitat in meridie, id est populus Amalecitarum valde bellicosus, moratur in plaga australi, per quam ingressuri essemus, sed propter illorum resistentiam non poterimus; Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : quasi dicant, Ex omni parte inexpugnabilis est et inaggressibilis nobis.

His auditis, cœpit plebs de adjutorio Dei diffidens aut non sperans, contra Moysen murmurare. Hinc subditur : Inter hæc Caleb unus exploratorum, natus de tribu Juda, compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, quasi ipse deceperit et periculis exposuerit eos, ait : Ascendamus et possideamus terram nobis a Deo promissam, quoniam poterimus auxilio Omnipotentis, non viribus nostris, obtinere eam. Alii vero exploratores, dempto Josue, qui (ut sequenti habetur capitulo) affirmavit verba Caleb, dicebant : Nequam ad hunc populum valemus ascendere cum effectu victoriæ, quia fortior nobis est. Excæcati isti, non attendebant omnipotentiam Dei, nec opera ejus in Ægyptios facta. Detraxeruntque terræ, dicentes : Terra quam lustravimus, devorat habitatores suos, id est, tam fertilis est et tam fortis, ut sine sanguinis effusione defendi et obtineri non valeat. Et quamvis hoc fuit laudatio potius quam detractio terræ illius, tamen quantum ad filios Israel, fuit detractio, et quantum ad similitudinem effectus, oblocutio quædam : quia per verba illa verterunt filiis Israel terram illam in abominationem, contemptum et nauseam, juxta illud, Pro nihilo habuerunt terram desiderabilem.8 Quidam tamen exponunt, dicentes quod dixerunt terram illam esse pestilenticam, frequenter infectam, ita quod habitatores ejus non viverent diu. Magister in historiis circa hæc scribit : Hebræus exponit sic, Terra infirma est, nec habere diutius vivaces homines potest, vel quia nulli genti licebat diu habitare in ea, propter frequentes supervenientium impugnationes. Unde Ezechiel securitatem diu habitandi in ea pacifice pollicens, prædixit hoc opprobrium auferendum ab ea : Non vocaberis, inquiens, ultra devoratrix populi tui. Potest demum et pro commendatione terræ exponi, quod adeo bona sit, quod nullus velit ab ea discedere ;9 sed qui in ea moratur, in ea et moriatur. Populus quem adspeximus, proceræ staturæ est. Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac, id est gigantes enormis magnitudinis, qui erant monstratione et admiratione condigni; quibus comparati, quasi locustæ videbamur, id est valde exigui et infirmi.

Juxta mysticos intellectus, exploratores designant prædicatores, qui diriguntur ad considerandum qualis sit terra finalis promissionis supernæ Jerusalem, paradisus cœlestis, ut ejus universalitatem et gloriam prædicent undique habitatoribus mundi.10 Sed sicut pauci exploratorum stabiles permanserunt in virtutum constantia et spe, sic multi qui ad aliorum regimen ac doctrinam mittuntur, inter alios subvertuntur; et ex inspectu gigantum terrentur, dum tentationibus dæmonum et persecutionibus tyrannorum dejiciuntur. Apportant tamen de fructibus terræ promissæ, quum de plenitudine cœlestium gaudiorum evangelizant. Nihilo minus quasi detrahunt terræ cœlesti, dum quam difficile sit eam acquidere, prædicant, exclamantes :11 Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Sicque multi quasi murmurant contra Christum, quod tam arduam fecerit viam salutis, tamque difficilem dederit legem. Porro per Caleb et Josue designati sunt prædicatores fervidi et constantes, qui fideliter declarant hominibus, quam vere omnia possint in eo qui ipsos confortat et adjuvat.12

Footnotes

  1. Num. x, 12. ↩

  2. Num. xxxiii, 17-35. ↩

  3. Deut. 1, 22. ↩

  4. Deut. 1, 23. ↩

  5. Exod. xvi, 4. ↩

  6. Mich.xv, 1. ↩

  7. Deut. 1, 19. ↩

  8. Ps. cv, 24. ↩

  9. Ezech. xxxvi, 13, 14. ↩

  10. Sensus mysticus. ↩

  11. Matth. xi, 12. ↩

  12. Philipp. iv, 13. ↩

Chapter 24 of 56