Articulus 24
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI QUARTIDECIMI : IGITUR VOCIFERANS OMNIS TURBA.
CONTINUATUR hoc loco historia, in fine præcedentis capituli inchoata. Igitur vociferans omnis turba, videlicet multitudo illa turbata et perfida, ad malum pronissima, flevit nocte illa, ex mera malitia ; et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, præsertim qui numerati fuerunt, valde paucis exceptis, demptis quoque quibusdam Levitis, dicentes ex desperatione : Utinam mortui essemus in Ægypto, et non in hac vasta solitudine, id est, utinam nunquam intrassemus hanc latam et magnam eremum, nec essemus in ea, sed potius in Ægypto essemus defuncti, vel non in hac vasta solitudine essemus morituri, et jam quodammodo mortui ex desperatione ac tædio, periculisque instantibus. Tamen (ut dicitur) in Hebræo habetur, Vel in hac solitudine mortui essemus. Unde subjungitur : Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, moriendo repente in loco isto, antequam ad graviora veniamus mortis supplicia. Nonne melius est reverti in Ægyptum? Miseri isti, omnium divinorum mirabilium quæ pro eis fecerat Dominus, erant immemores, atque ad naturales causas respexerunt dumtaxat. Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum. O quanta est perversitas, velle relinquere ducem tam sanctum Moysen suum legiferum, quem sciverunt sibi a Deo esse prælatum !
Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram: quoniam timuerunt iram Dei populo superventuram, de tanta populi iniquitate vehementer dolentes. At vero Josue et Caleb, qui et ipsi lustraverunt terram, sciderunt vestimenta sua in signum extremi sui doloris, et ad omnem multitudinem locuti sunt: Nolite rebelles esse contra Dominum, desperando de ejus promissis, et abjiciendo Moysen vobis a Deo prælatum; neque timeatis populum terræ hujus: quia sicut panem, ita eos possumus devorare, id est, tam faciliter per Omnipotentis auxilium possumus eos consumere, sicut escam. Unde Septuaginta transtulerunt, Quoniam cibus nobis sunt. Recessit ab illis omne præsidium. Hoc quidam sic glossat, quia virtute divina timore erant percussi, ita quod non remanserat in eis consilium et virtus resistendi: quod non apparet congrue dictum, quia ut infra in isto habetur capitulo, paulo post dies istos impugnaverunt et superaverunt multos ex Israel. Verum est autem, quod diu post hæc occisis duobus Amorrhæorum regibus Sehon et Og, Chananæi fuerunt timore prostrati, nec remansit in eis consilium resistendique virtus, ut Josue describit.1 Est igitur sensus: Recessit ab illis omne præsidium, id est, nobis introeuntibus ad eos, mox omni subsidio sunt privandi a Deo, cui nullus resistere valet. Est enim consuetudo loquendi, ut de re certissime futura, loquamur per modum præteriti. Unde Septuaginta transtulerunt, Abscessit ab eis tempus, hoc est, finis prosperitatis eorum jam instat, et tempus vitæ eorum mox præcidetur. Circa quod loquitur Augustinus: Impiis occulta dispensatione datur tempus florendi atque regnandi, sed Dominus juxta sapientiæ suæ decretum, finem imponit. Hinc subditur: Dominus nobiscum est, nolite metuere, hoc est, paratus est nos juvare, et sua implere promissa, nisi obicem inducamus.
Quumque clamaret omnis multitudo ex impatientia et furore contra Caleb et Josue, et lapidibus vellet eos opprimere: quia ex vehementia passionum suarum, nullam receperunt informationem aut exhortationem. Quidam autem, per eos, intelligunt non solum Josue et Caleb, sed Moysen quoque et Aaron. Hoc tamen littera non videtur prætendere. Apparuit gloria Domini super tectum fæderis, cunctis videntibus filiis Israel, id est, divina majestas per suum effectum, puta per nubem, descendit super tectum tabernaculi, parata suos defendere, impiosque punire, quos et tunc sua repressit virtute. Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? id est, quamdiu reddent mihi mala pro bonis, et male loquentur de me, videlicet ea quæ promissionibus meis contrariantur? Detrahere autem, proprie est, malum loqui de alio in ejus absentia et eo non audiente. Deus autem ubique est præsens, et universa cognoscit: ideo nemo potest ei proprie obloqui, nisi forte tam fatuus sit, ut æstimet Deum non omnia scire, aut non esse præsentem ubique. Quousque non credent mihi in omnibus signis quæ feci coram eis? quasi dicat, Inexcusabiles sunt excæcatio incredulitasque eorum. Feriam igitur eos pestilentia atque consumam. Hoc Dominus dixit comminatorie, et per respectum ad proximas causas: quia secundum peccata sua tam gravia, merebantur statim occidi. Te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est: hoc est, noli timere, nec ores pro istis, quasi amissurus prælationem si isti percutiantur, quia majori et fortiori plebi præficiam te, istis occisis. Quod Dominus potuit multipliciter adimplere: nam et posteros horum potuit cito valde multiplicare, et Moysen eis præficere.
Et ait Moyses, qui non quærebat proprium honorem aut principatum, ad Dominum: Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum. Moyses sancta caritate et amore boni communis populi sibi commissi, totus miro modo succensus, verba præscindit, et in affectum prorumpit, et quasi arguens cum Domino, deprecatur pro populo. Sumitque argumentum ex zelo divini honoris, quia non decuit pium Dominum sic ulcisci suam injuriam, quoniam hoc cessisset in sui ipsius inhonorationem atque blasphemiam. Itaque ait, Ut audiant, etc., id est, an ideo vis populum tuum exstinguere, ut audiant Ægyptii et habitatores terræ hujus nobis a te promissæ, utpote Chananæi, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, tanquam specialiter Deus ac rector ac ductor populi hujus, et facie videaris ad faciem a vicariali rectore ac legislatore populi hujus, videlicet a me: vel, Videaris facie ad faciem, id est, evidenter appareas istis hominibus per præclaros effectus miraculosaque opera; quod occideris tantam multitudinem, et dicant, Non poterat introducere populum istum in terram pro qua juraverat, id est, de qua cum juramento promisit, quod daret eam populo isti? Quasi dicat, Istud cederet in tuæ majestatis blasphemiam, et periret famæ tuæ sublimitas. Idcirco occidit eos in solitudine. Magnificetur ergo fortitudo Domini, id est, omnipotentia tua se ipsam declaret per magnifica opera, implendo in populo isto quæ promisisti. Unde subjungitur: sicut jurasti, dicens, id est, cum vocali protestatione Patriarchis, Abrahæ scilicet, Isaac, et Jacob jurasti, quod terram istam eorum posteris dares.
Deinde continuatur oratio Moysis: Dominus patiens, id est, tu Deus exsistens omnium Dominus, et longanimiter præstolaris emendationem peccantium, et multæ misericordiæ, id est copiosus in miserendo; auferens iniquitatem commissam in te, et scelera quæ fiunt in proximum; nullumque innoxium derelinquens, id est, qui nullum peccatum deseris impunitum, vel nullum hominem concedis omnino seu totaliter innocentem esse, quia in multis offendimus omnes, nec ab originali peccato est quisquam immunis;2 qui visitas
Exod. xx, 5. Thren. v, 7. Ezech. xviii. magnitudinem
Exod. xxxii, 28. peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. Qualiter istud conveniat divinæ justitiæ, super Exodum et super Jeremiam et Ezechielem expositum est. Filii quippe et posteri, in quantum sunt aliquid parentum suorum, quantum ad corpus, quandoque pro peccatis parentum in corporalibus puniuntur, præsertim si peccata parentum sequantur: et si ea non sequuntur, tunc Deus pœnas tales ordinat posteris in melius, ita quod potius habent rationem medicinæ, quam pœnæ in posteris illis. Sicque punit parentes in prole eorum, sicut frequenter punit vitia dominorum in possessione ipsorum. Dimitte, obsecro, peccatum populi tui hujus, id est congeriem vitiorum quæ nunc commiserunt, secundum multitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum: in quo tamen spatio multi propter suos excessus fuerunt occisi, præsertim propter vituli adorationem.
Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum. Non est putandum, quod Deus dimisit illis antequam pœnituerunt, si vere pœnitentibus remissionem promisit: et quantum ad hoc, cunctis dimisit quantum ad debitam pœnam, quod non percussit eos pestilentia subito simul, ut fuerat comminatus. Vivo ego, id est, quam verum est quod ego sum vivens, tam vere subjungo: et implebitur gloria Domini universa terra, id est, tot et tanta mirabilia adhuc agam in populo isto, eorumve posteris et contra inimicos eorum, quod cuncti homines hæc cognoscent, et universis majestas mea innotescet. Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, id est, eam per suos effectus noverunt, et signa quæ feci in solitudine, etc. Jam per decem vices, id est multoties, ut Glossa exponit. Sicque ponitur numerus determinatus pro indeterminato. Et ideo ait, Per decem vices, quoniam decem principalia præcepta violaverunt. Aliqui tamen determinate assignant has vices, ut primo dicantur Deum tentasse ante egressum suum de Ægypto, quando non acquieverunt verbis Dei per Moysen prolatis ad eos. Unde in Exodo Moyses ait ad Dominum: Ecce filii Israel non me audiunt. Secundo, quando post egressum de Ægypto, ex diffidentia divini auxilii locuti sunt Moysi: Forsitan non erant sepulcra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moriamur in solitudine. Tertio, quando propter amaritudinem aquæ murmuraverunt in Mara, et diffidendo dixerunt: Quid bibemus? Quarto, quando murmuraverunt desiderio carnium. Quinto, quando ex diffidentia servaverunt manna usque mane. Sexto, quando propter defectum aquæ murmuraverunt: propter quod Moyses dixit eis, Cur tentatis Dominum? Septimo, in adoratione vituli. Octavo, quando ex dolore laboris murmurarunt, ut superius patuit. Nono, quando (ut in hoc eodem capitulo scriptum est) desiderio delectabilium cibariorum murmurando dixerunt: Anima nostra arida est, etc. Decimo, sicut nunc isto patet capitulo. Verumtamen tentatio Dei in his interdum extense accipitur.
Hi ergo non videbunt terram, pro qua juravi patribus eorum, hoc est terram promissionis, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. Servum meum Caleb qui plenus alio spiritu, hoc est spiritu meo, qui alius est a spiritu quo impleti sunt isti murmuratores, secutus est me, id est, mihi adhæsit per fidem et spem ceterasque virtutes, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam. Quare non facit Dominus mentionem de Josue? Forsan quoniam infra satis idem narrandum fuit de eo: nam et paulo post fit hoc in isto capitulo. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, non intrabitis terram, etc. Circa hoc quæri potest, anne aliqui ex filiis illorum murmuratorum adulti, et citra vicesimum annum exsistentes, murmuraverunt cum patribus suis, aut murmurantibus consenserunt. Dici potest, quod Deus præservavit eos ab illo peccato. Vel, si aliquo modo excesserunt in hoc, Deus habuit eos partim excu-
Exod. vi, 12.
Ibid. xiv, 11.
Ibid. xv, 24.
Ibid. xvi, 3.
Ibid. 20.
Ibid. xvi, 2.
Ibid. xxxii, 6.
Num. xi, 1.
Ibid. 6. satos propter ætatis pueritiam; vel quia inducti erant ab aliis: et ultra hoc punivit eos per hoc, quod diu post hæc in deserto detenti sunt. Insuper quæri potest, quid de feminis et puellis contigerit. Responderi potest, quod quidam ex vetustate, vel alia causa naturali obierunt in eremo, quidam ex suo demerito: si tamen responsioni huic non obviat illud in Psalmo, Non erat in tribubus eorum infirmus.3
Filii vestri vagi erunt in deserto, id est hinc inde per loca euntes, non tamen vagi omnino sive indomiti, quadraginta annis; et portabunt fornicationem vestram, hoc est, propter scelera vestra, quibus recessistis a Deo animarum fidelium sponso, differentur seu retardabuntur ab ingressu terræ promissæ: quod qualiter non sit injustum, jam tactum est. Unde et Jeremias ait in Threnis: Patres nostri peccaverunt, et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus.4 Nam et secundum leges humanas, pro crimine læsæ majestatis commisso a patre carnali, puniuntur filii ejus. Donec consumantur cadavera patrum in deserto, juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram. Annus pro die imputabitur, hoc est, sicut quadraginta diebus fuerunt exploratores in via, sic quadraginta annis durabit hæc pœna: non quod exploratores per quadraginta dies averterunt, aut avertere proposuerunt populum ab ingressu terræ promissionis, quoniam aliquos dies expenderunt illuc pergendo; sed peccatum tot dies secutum, in populo juste meruit pœnam tot annorum, imo incomparabiliter majorem et longiorem, sed misericorditer relaxata est justa punitio meritis ac precibus Moysis.
Igitur omnes viri quos miserat Moyses ad contemplandam terram, mortui sunt atque percussi. Josue autem filius Nun et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram. Sensus est, quod decem exploratores propter præfatam suam iniquitatem, subito sunt plagati a Deo ac mortui.
Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israel: qualiter scilicet hi qui numerati erant, morerentur in solitudine, et filii eorum per quadraginta annos vagarentur in ea; et luxit populus nimis, videns se undique angustatum. Attamen benignitatem Dei frequenter experti, præsumpserunt de venia, putantes verba Dei solum comminatoria esse. Et ecce: quasi dicat, Mira et magna excæcatio populi hujus subjungitur; mane primo surgentes, scilicet die mox sequenti, hora diluculi; vel, mane primo, id est valde mane, ascenderunt verticem montis propinqui loco, a quo missi sunt exploratores, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus: quasi dicant, Pœnitemus de nostra perversitate, ideo nunc prompti sumus ire ad terram promissionis. Quæri potest, unde venit eis tam magna et repentina mutatio. Respondendum, ex hoc quia viderunt illos exploratores quibus crediderant, subito esse percussos, et alios duos a quibus bene instructi erant, esse superstites. Deinde in textu describitur, qualiter Moyse prohibente cœperunt procedere: ideoque ab adversariis sunt percussi et fugati usque Horma, id est usque ad locum sic appellatum ex adverso eventu: quoniam ibi cæsi et destructi sunt quidam ex Israel, sicut et in Deuteronomio habetur, quod fugati sunt, sicut solent apes persequi.5 Horma autem uno modo interpretatur destructio, ut infra habetur.6
Postremo Rabbi Salomon dicit, quod filii decem exploratorum fuerunt in terra promissionis hereditate privati, eo quod patres eorum populum a terræ illius introitu averterunt: quod verum non arbitror, præsertim quum adoratio vituli fuerit gravior scelere isto, et tamen filii idololatrarum illorum hereditatem in terra promissa sunt consecuti.
Spiritualiter docemur copiose ex isto capitulo, quanta sit humani cordis fragilitas, quanta deinde perversitas, et quanta deinceps incorrigibilitas, quanta item sit7
Dei clementia. Per murmuratores autem istos ac desperantes, intelliguntur temporalium amatores, qui ex transitoriarum rerum amissione, interdum sic opprimuntur mœrore, ut cupiant mortem, imo eam sibi sceleratissime inferant. Incorrigibilium quoque illorum impietatem sequuntur, qui nulla informatione flectuntur in melius, sed potius pejorantur ex informatione et correptione benigna, in tantum ut nonnunquam violentam extendant manum in corripientem seu admonentem, quemadmodum Scribæ et Pharisæi Christo fecerunt.8 Amplius, exemplo Moysis docentur hic prælati pro sibi commissis ardentissime exorare, atque ut exaudiri mereantur, studere debent divini honoris zelo accendi. Patet item ex dictis, quod Dominus sæpe dimittit pœnitenti peccata sua, quantum ad culpam, non tamen quantum ad pœnam.
Denique, per hoc quod tam pauci ex Israelitis numeratis ingressi sunt terram promissionis, præfiguratum est, quod perpauci terram cœlestis patriæ intrant, sicut ait Salvator:9 Pauci electi. Rursus docet nos hujus scriptura capituli, quam infallibiliter Deus numeret nostra peccata, et qualiter recidivantibus improperet etiam peccata ante indulta, et quam graviter lædant ac noceant vulnera animæ repetita, sicut et in corporum vulnerationibus hoc videmus. Hinc loquitur Origenes: O si possemus per unumquodque peccatum videre, quomodo anima vulneratur! Sermo malus vulnus infligit non linguæ, sed animæ. Vulneratur etiam anima per cogitationes et concupiscentias pravas; frangitur vero atque conteritur per opera vitiosa: quæ omnia si videremus, et vulneratæ animæ cicatrices sentiremus, usque ad mortem resisteremus peccatis. Sed sicut dæmoniaci vel mente capti non sentiunt si vulnerentur, quoniam carent naturalibus sensibus; ita cupiditatibus sæculi aut carnis concupiscentiis seu vitiis aliis inebriati, non sentimus quanta animæ vulnera, quantas contritiones seu destructiones, quanta damna peccando acquirimus.
Postremo, ut dictum est, exemplo obteneratorum filiorum Israel edocemur, quam ineffabilis sit pronitas nostra ad omne malum; et qualiter paulatim, nisi mox resipiscamus, in enormiora dilabimur: quemadmodum isti Judæi noluerunt ad terram promissam procedere, quando Deus hoc jussit, et suum promisit auxilium: eamque ingredi tentarunt, dum Deus prohibuit, et suum negavit subsidium. Hinc Rabanus protestatur: O mira protervitas mentis humanæ, et horrenda stultitia cordis cæcati! Mandat Deus promissionibus suis credere, et de potentia sua confidere, sicque terram promissionis intrare; et humana diffidit stultitia, ac salutaria respuit monita. Econtrario suum negat auxilium; et ipsi contra Dei voluntatem volunt invadere terram. Quibus similes sunt, qui promissionibus Dei nec acquiescunt, et prohibita faciunt: ideo sicut perversi illi Judæi a suis adversariis facillime vincebantur, sic isti ad omnia scelera ab invisibilibus hostibus levissime pertrahuntur.
Footnotes
Chapter 25 of 56