Skip to the text

Articulus 26

DE SPIRITUALI INTELLIGENTIA HUJUS CAPITULI QUINTIDECIMI.

QUUM ingressi fueritis terram habitationis vestræ. Terra habitationis nostræ, est Ecclesia militans, extra quam nemo salvatur, in qua Deo assidue spiritualia sacrificia et varias hostias offerre debemus, sicut de hoc super Leviticum sæpissime dictum est: ubi et frequenter expressum est, quid per immolationem agni et arietis ac bovis, quid item per similam, vinum et oleum spiritualiter designetur. Denique singulis sacrificiis principalibus, seu de pecoribus factis, jubetur addi simila, per quam, secundum Hieronymum, puritas intentionis seu mentis munditia significatur, vel spiritualis scientia; oleum quoque, per quod caritas notatur ac pietas; et vinum, id est communicatio dominicæ passionis.1 Vel per vinum, quod lætificat cor hominis, interna signatur jucunditas. Hæc igitur cunctis bonis operibus sunt jungenda. Oleum autem et vinum, in eadem quantitate jussa sunt immolari: quia per oleum pietas, et per vinum rigor justitiæ exprimi solent. Unde in Evangelio legitur, quod Samaritanus oleum infudit et vinum vulnerato.2 Per horum vero mensuram signatur discretio. Vinum ergo et oleum ejusdem mensuræ offeruntur, dum pietas et justitia per discretionem æqualiter contemperantur. Præterea Josephus ait: Lex præcipit in privatis publicisque sacrificiis farinam mundissimam, scilicet similam, adjici: in agno quidem mensuram assarii, in ariete mensuram assariorum duorum, in tauro trium; et super altare etiam oleum mixtum: nam et oleum offerent immolantes, in bove quidem hin medietatem, in ariete hujus mensuræ tertiam partem, et quartam partem in agno.

Separabitis primitias Domino de cibis vestris. Cibi animarum nostrarum, sunt ecclesiastica sacramenta, virtutes et dona Spiritus Sancti, virtuosique actus, et duodecim fructus Spiritus, omnis pura voluptas in Domino, spiritualis profectus, confortatio et consolatio in Spiritu Sancto. De quibus omnibus oportet nos Deo immolare primitias: quoniam quidquid in his est acceptabilitatis ac meriti, a Deo profluit et donatur, et ei cum omni gratiarum actione et humilitate est adscribendum. Sicut de areis, ita et de pulmentis primitias separabitis. Per grana et blada, quæ continentur in area, intelliguntur opera vitæ activæ, bona et exteriora misericordiæ opera, in se grossa et indigesta; per pulmenta vero, interna exercitia igne caritatis decocta et dulcia: de quibus omnibus quidquid præcipuum est, Domino debet attribui, nullaque unquam gloria vana aut ingratitudo admitti.

Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum quæ Dominus mandavit. De spirituali significatione hujus loci dictum est supra, et intelligendum est istud de ignorantia facti, secundum Thomam, non de ignorantia juris, quæ non excusat.3 Verumtamen ignorantia facti, quæ excusat in toto, quando videlicet circa factum debita adhibetur cautela, culpam non habet, nec satisfactionem requirit. Denique invincibilis ignorantia juris excusat. Ignorantia vero affectata et crassa, aggravat culpam, atque in se grande peccatum est, loquendo de ignorantia juris quod quis scire tenetur, cujus scilicet adimpletio ad suum pertinet statum. Idcirco ad intelligendum Scripturas, ad cognoscendum vere salubria, ad discernendum necessaria ad salutem, ad separandum pretiosum a vili, simus studiosi atque solliciti: quoniam qui ignorat, ignorabitur.4

1 Cor. xiv, 38.

Anima vero quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo: verbum enim Domini contempsit. Hic docemur, quam enorme atque damnabile sit, ex superbia et contemptu, aut ex deliberatione et scientia certa peccare, quum non exprimatur quo sacrificio tale facinus valeat expiari; et quoniam ita peccans, dicitur verbum Dei, imo Deum in suo imperio, aspernari. Verumtamen dupliciter peccat quis ex contemptu superioris, videlicet Dei aut ejus vicarii: Primo formaliter, ut qui potestatem spernit, directe eam in se vilipendens, et in ejus despectum quid faciens aut omittens: quod est ineffabiliter grave peccatum. Unde Petrus habet: Novit Dominus iniquos in die judicii cruciandos reservare, qui dominationem contemnunt, audaces, sibi placentes. Et Judas: Hi carnem maculant, dominationem spernunt, majestatem autem blasphemant.5 Verumtamen pauci sunt qui ita peccent ex Dei contemptu, quum Augustinus testetur, et habetur in Glossa: Si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo vult propter se, sed propter aliud fit quod vult qui peccat. Omnes enim qui scientes faciunt quod non licet, vellent id licere. Usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc ipsum, sed propter illud quod ex eo consequitur. Secundo quis dicitur peccare ex contemptu æquivalenter, quia videlicet non curat de superioris præcepto, sed scienter transgreditur illud. Et quia superbia est vitiorum regina, et to-

II Petr. u, 9, 10.

Jud. 8. tius perditionis origo, recte peccatum ex certa malitia, designatur per peccatum ex superbia. Vitemus ergo omne hujusmodi vitium, quod summe vitandum est, nec potest curari, nisi spiritu contrito et humiliato corde, quod Deus non despicit.

Ps. l, 19.

Factum est quum invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati. Hic docemur quam grave sit, dies violare festivos: quod maxime fit, exercendo in eis opera vitiosa, aut bona debita omittendo. Spiritualiter quoque ligna in sabbato colligit, qui incitamenta libidinis sibi in festis haurit et accipit, et ea quæ infernali igne sunt punienda, exercet: quia omnis violenta prædatio cum tumultu, et vestimentum mixtum sanguine, erit in combustionem et cibus ignis, ut loquitur Isaias.

Is. ix, 5.

Postremo, quam timorate et vigilantissime recolenda observandaque jugiter sint universa Dei præcepta, constat ex eo quod Dominus jussit vittas in fimbriis palliorum reponi, ut eas adspiciendo, recordarentur mandatorum Altissimi. Præterea, circa hunc locum reprehendit Rabbi Paulus Lyram, dicentem quod præceptum de faciendo fimbrias in angulis palliorum, ordinabatur ad distinctionem filiorum Israel ab aliis nationibus, quando jam habebant signum distinctionis notissimum, videlicet circumcisionem. Sed advertendum quod reprobatio ista non valet, quia S. Hieronymus super Matthæum evidenter testatur hoc ipsum quod Lyra scribit. Thomas quoque in prima secundæ, quæstione 102, ita allegat: Hieronymus dicit super Matthæum: Dominus jussit ut in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent, ad populum Israel dignoscendum ab aliis populis. Unde per hoc se esse Judæos profitebantur: ideo per adspectum hujus signi inducebantur ad memoriam suæ legis. Hæc Thomas. Isidorus quoque: Jubentur, inquit, filii Israel in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facere, ut sicut in corporibus circumcisio signum est Judaicæ plebis, ita et vestis aliquam habeat differentiam; et moneantur, qui præcepto

Matth. xxiii, 5.

Dei habitu a ceteris gentibus differunt, et religione differre.

Postremo, juxta instituta divina non sequamur cogitationes illicitas, quum dicat Michæas : Væ qui cogitatis inutile. Et Jeremias : Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ ?6 Dominus quoque per Isaiam :7 Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.8 Neque sequamur oculos per res varias fornicantes, sed visum custodiamus, ne mors introeat animam per visus fenestram, et ne oculus noster depraedetur animam nostram.9 Oculi etenim sapientis in capite ejus, stultorum autem in finibus terræ. Incustoditus visus, signum est incustoditæ intimoratæque mentis. Porro, oculos sequi, est apprehensionibus affectionibusque illicitis, quæ ex visu exteriori prodeunt, consentire.

Amplius circa præiacta verba Rabbi Pauli occurrit, quod Thomas scribit in prima secundæ : In Ecclesiastico scriptum est, Amictus corporis enuntiat de homine :10 ideo voluit Dominus, ut populus suus distingueretur ab aliis non solum signo circumcisionis, quod erat in carne, sed etiam certa habitus distinctione.11 Et quamvis notissimum fuit, quod Judæi distinguebantur ab aliis signaculo circumcisionis, tamen hoc signum latebat sub veste :1213 idcirco signum foris apparens, convenienter est additum.

Footnotes

  1. Ps. ciii, 15. ↩

  2. Luc. x, 34. ↩

  3. Lev. iv. ↩

  4. I Cor. xiv, 38. ↩

  5. II Petr. ii, 9, 10. ↩

  6. Jer. iv, 14. ↩

  7. Mich. n, 1. ↩

  8. Is. 1, 16. ↩

  9. Eccl. xix, 27. ↩

  10. Jer. ix, 21. ↩

  11. Thren. m, 51. ↩

  12. Prov. xvn, 24. ↩

  13. Eccle. n, 14. ↩

Chapter 27 of 56