Articulus 27
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SEXTIDECIMI : ECCE AUTEM CORE FILIUS ISAAR, FILII CAATH, FILII LEVI, ETC.
DESCRIPTO unius excessu et punitione in præcedenti capitulo, nunc multorum et eminentium mira iniquitas ac metuenda punitio describuntur. Ecce : per quod notatur, quam enorme piaculum et quam dirum supplicium sint narranda ; Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi patriarchæ, cum quo Caath filius ejus intravit Ægyptum, et Dathan atque Abiron filii Eliab filii Ruben, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben, surrexerunt contra Moysen. Alii quoque filiorum Israel ducenti quinquaginta, proceres synagogæ, id est capitanei ac nobiles in populo, et qui tempore concilii per nomina vocabantur, tanquam inclyti et prudentes. Ecce quod Moyses qui assidue quasi ad libitum angelico fruebatur alloquio, informatione cœlesti et directione divina, in arduis causis frequenter convocavit et celebravit generale concilium, non aspernans vota consultationesque hominum. Quanto magis Pontifex summus in arduis causis deberet statutis temporibus universalem synodum convocare ac celebrare ? Nec mirum quod Moyses tempore concilii convocavit tam multos, imo convocavit multo plures quam istos, qui omnes fuerunt de tribu Levi, et quidam eorum de tribu Ruben. Moyses autem ad concilium convocavit de singulis tribubus quosdam.1 Magnus equidem populus fuit ibi, quia plures quam sexcenta millia virorum. Nam et in primo libro Machabæorum scriptum est, quod Romani quotidie tenebant concilium, in quo erant viri trecenti viginti, ut quæ digna sunt gerant.23
Quumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt. Auctor et caput hujus seditionis exstitit Core, qui (ut in Scholastica fertur historia) videns fratrueles suos honoratos, unum ducatu populi, alterum sacerdotio, imo et pontificatu, invidit, et alios contra illos concitavit, videlicet viros ducentos et quinquaginta de Levitis majoribus, quibus persuasit quod sacerdotio digni essent.456789 Attraxit etiam sibi Dathan et Abiron ac Hon, potentiores Rubenitarum, persuadens eis quod principatus spectaret ad eos de jure, eo quod essent de stirpe Ruben primogeniti Jacob, cui sanctus Jacob moriens dixit: Ruben, tu primogenitus meus, primus in donis, major in imperio, ut patet in Genesi.10 Denique Moyses et Aaron et Core, fuerunt filii fratrum. Nam Caath habuit filios quatuor, inter quos primogenitus fuit Amram, pater Moysis, Aaron et Mariæ. Secundus fuit Isaar pater Core;11 tertius, Hebron; quartus, Oziel. Quum igitur Core vidisset filios patrui sui sic præsidere, et ipsum Elisaphan filium Oziel prælatum Caathitis, tamen sub Eleazaro, ut habetur supra:12 ex superbia indignatus est, et ambitione repletus excitavit hoc schisma in populo, et rebellionem hanc contra Moysen, non attendens quot et quanta prodigia Deus per Moysen egerat, quoties quoque iniquos percusserat. Sic infelix ambitio inebriat atque obtenebrat mentem.
Quum itaque hi stetissent erecta cervice contra Moysen et Aaron, dixerunt, non omnes, sed Core ex parte omnium: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, id est, in hoc sitis contenti, quod universus hic populus sanctus est, et divino cultui mancipatus, atque ad sanctorum et electorum numerum pertinens, et in ipsis est Dominus, id est, Deus est in filiis Israel tanquam rector et ductor. Quasi dicat, Non indigent præsidentia vestra. Sicque malignus iste, ut sibi alliceret plebem, ab ejus commendatione exorsus est. Cur elevamini super populum Domini? id est, cur usurpatis vobis istam prælationem, et derogatis Deo ac populo ejus? Sic versipelles ac impii sciunt verba colorata proferre, et suam malitiam sub specie magni proponere boni. Sed Deus non irridetur.13 Erat autem, secundum Josephum, Core facundus et ad persuadendum versutus, ac valde pecuniosus, asserens Moysen sibi assumpsisse ducatum, et ipsi Aaron procurasse pontificatum tyrannice et simulatorie et ex privato affectu, confingentem se loqui cum Deo, quum tamen communi electione plebis promovendus sit pontifex; atque in tantum concitavit populum, quod voluerunt Moysen lapidare, et ipsum Aaron pontificatu privare. Etenim, Josepho teste, vulgus naturaliter gaudet, dum contra eos qui in potestate sunt constituti, querimonia concitatur.
Quod quum audisset Moyses, cecidit pronus in terram: in quo magna ejus humilitas, mansuetudo et caritas demonstratur, quia de illorum impietate vehemens dolor penetravit cor ejus, timuitque de eorum periculo; nec inflammatus est subito, sed mansuete respondit: Mane, id est cito vel crastina die ante meridiem, notum faciet Dominus per sensibile signum, qui ad se pertineant, id est, qui veri sint sancti. Jam quippe Deo intus splendente et alloquente, Moyses intellexit quid instaret et immineret. Et sanctos applicabit sibi, id est, inspirabit eis, ut humiliter ac devote accedant ad sacerdotale officium, non usurpatorie et ambitiose, ut vos. Et quos elegerit, appropinquabunt ei, non solum corporaliter ad tabernaculum accedendo, sed caritativa unione se Deo jungendo. Hoc igitur facite: Tollat unusquisque thuribulum suum, tu Core, et omne concilium tuum, id est, qui tibi adhærent ex tribu Levi; et hausto cras igne, id est igne seu prunis acceptis ac positis in thuribulis, ponite desuper thymiama: de cujus materia et confectione dictum est in Exodo. Itaque Moyses dedit eis dilationem usque ad crastinum diem, ut resipiscerent interim. Et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus, id est, quem Deus per evidens signum monstrarit esse sibi placentem, et sacerdotio dignum, habeatur pro sancto, et sacerdotale officium deinceps exerceat.14 Multum erigimini, filii Levi, id est, valde extollitis vos, o Levitæ, instar ingratorum, qui dato sibi honore non contenti, semper per fas et nefas ad altiora adspirant, et præcedere meliores conantur.
Dixitque rursum ad Core, volens eum pie monere ad desistendum cum suis : Audite, filii Levi. Hæc dixit ad Core, tanquam ad incentorem facinoris ceterorum, sed omnes pariter est affatus. Num parum vobis est, hoc est, non deberetis reputare pro modico, quod separavit vos Deus Israel ab omni populo, id est a ceteris tribubus Israel, et junxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei? Idcirco ad se fecit accedere te, o Core, et omnes fratres tuos filios Levi, id est istos tuos cognatos tibi nunc adsistentes, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, id est, usurpare tentetis? Est autem probabile, quod Core intendebat Aaron ex pontificatu rejicere, et illum sibi appropriare. Et omnis globus tuus, id est ista collectio tua, stet contra Dominum, id est, contra Dei præceptum tibi adhæreat? Non asserendo, sed redarguendo, dicit hoc Moyses : nam addit, Quis est enim Aaron ut murmuretis contra eum? quasi dicat, Consobrinus vester est, nec justam contra eum rationem murmurandi habetis, quia non ingessit se ipsum ad pontificatus honorem.
Misit ergo Moyses, ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Hoc sonare videtur, quasi miserit primo nuntium, qui illos vocaret ad Moysen : quibus venire renuentibus, ipsemet Moyses ivit ad eos. Vel sensus est, quod misit, id est, dimisit Core et suos sic stare, et ivit ut vocaret Dathan et Abiron, ut venirent ad atrium tabernaculi, aut circa ubi Core stetit et sui ac ceteræ tribus. Porro, secundum Josephum, Moyses misit ministros, ut venirent et adessent quando Core et sui, Aaron quoque, thurificarent, ad agnoscendum cujus obsequium Deo placeret. Unde Magister in historiis ait : Illis sic stantibus, descendit Moyses cum senioribus populi ad Dathan et Abiron. Porro Abiron, secundum Josephum, fuit ex parte patris Levita.
Qui responderunt pleni diabolica elatione : Non venimus, id est, nolumus tibi obedire, sed tanquam seductorem et mendacem atque ambitiosum despicimus te. Idcirco subjungunt : Numquid parum est tibi, id est, videturne tibi quod modicum forefecisti nobis, quod eduxisti nos de terra quæ lacte et melle manabat, id est de terra Ægypti valde fructuosa et opulenta, ut occideres in deserto, id est, in hac solitudine nos faceres mori, et fame ac siti tabescere : in quibus verbis perniciose mentiti sunt : nisi et dominatus fueris nostri, id est, etiam morte civili nos opprimas, in servitutem nos redigendo ? Deinde ironice addunt : Revera induxisti nos in terram quæ fluit rivis lactis et mellis, etc. An et oculos nostros vis eruere, id est tyrannidem in nos exercere usque ad mutilationem ? Non venimus. Quasi dicant : In hoc sumus firmati vel potius obstinati, quod de cetero non obtemperabimus tibi. Reprobi isti sola terrena quærebant : qui si vere fuissent desuper illustrati, incomparabiliter plus ponderassent et appretiati fuissent, quod tot et tanta mirabilia Dei toties conspexerunt, imo et quotidie intuebantur, quod legem acceperunt de cœlo, et Dominum audierunt eis loquentem per angelum, quam omnium affluentiam terrenorum.
Iratusque Moyses valde. Ista sancti viri iracundia, fuit ira per zelum. Siquidem divinitatis amore et vera æquitate repletus, tantam Omnipotentis injuriam et potestatis a Deo collatæ contemptum, amplius ferre nequivit. Ait ad Dominum : Ne respicias ad sacrificia eorum, id est, sacrificia horum rebellium Levitarum accepta non habeas. Istud erat terribile, quando tam mitis et pius prælatus, qui hucusque consuevit orare pro illis etiam prave agentibus, contra eos oravit. Sciebat autem Moyses, quod Deus illorum sacrificia non acceptaret. Sed in his Moyses orasse videtur, ut omnipotens Deus per evidens signum ostenderet, quod illorum sacrificia sibi essent ingrata. Tu scis quod ne asellum quidem unquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum: quasi dicat, Non habent querelam contra me justam. Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua state seorsum. Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula. Aaron quoque teneat thuribulum suum.
Quod quum fecissent, non ex obedientia, sed ex arrogantia, quasi nihil timentes, et coacervassent, id est congregassent, adversum Moysen et Aaron omnem multitudinem, quam sibi attraxerunt: multis enim persuaserunt, quod juste moverentur, et quærerent bonum commune; atque ut aiunt quidam Hebræi, tota nocte et per auroram discurrerunt per castra, ad alliciendum sibi quos poterant: quum itaque congregassent multitudinem suam contra eos, id est contra Moysen et Aaron, ad ostium tabernaculi, puta in atrio, apparuit cunctis gloria Domini, quia tunc Dominus per nubem descendit ad Moysen ob ejus defensionem. Unde subjungitur: Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron: Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam. Qui ceciderunt proni in faciem suam, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, id est, tu Deus omnipotens creator omnium animarum, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet? quasi dicant, Non decet sapientiam, pietatem, justitiamque tuam, ut propter peccata paucorum, punias totam communitatem, quoniam tu omnium inspicis corda. Sic et Abraham dixit:15 Numquid perdes justum cum impio?
Surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiron, et sequentibus eum senioribus Israel, dixit ad turbam: Recedite, id est separemini, a tabernaculis hominum impiorum horum, videlicet qui mihi repugnant. Quumque recessissent a tentoriis per circuitum eorum, Dathan et Abiron stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia, id est copiosa familia, disponentes se ad resistendum verbis et factis. Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me, id est, quod Deo jubente et operante factus sum dux vester, eductor, doctor et ductor. Si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua ceteri hominum visitari solent, non misit me Dominus. Dicunt aliqui, quod Moyses Dominum exoravit, ut morte perirent insolita. Sed potius puto, quod Deus Moysi hoc non oranti revelavit se hoc facturum. Quum autem Moyses prætacta verba proferret, et sciret quid miseris illis mox esset futurum, ex compassione ploravit; et protinus cœpit terra contremere, expavitque populus, atque (ut in historiis ait Magister) grandi strepitu per illorum tabernacula excitato, factum est quod textus subjungit.
Confestim igitur ut cessavit loqui Moyses, dirupta est terra sub pedibus eorum, et apparuit ibi lacus profundus, horribilisque hiatus, quoniam illorum tentoria magnum occupaverant spatium; et aperiens os suum, id est, Deo jubente, per modum hominis os suum aperientis ad cibum vorandum se habens. Nec enim putandum est, ut quidam philosophi atque idololatræ opinati sunt, quod terra sit animata, et anima ejus agente aperiat se, vel quod juxta Platonis et Procli ac Plotini opinionem, totus mundus sensibilis sit unum animal magnum, cujus quasi quatuor membra sint quatuor elementa. De qua re loquitur Plato in primo Timæi, et Proclus in Elementatione sua theologica, Plotinus quoque in libro de Tribus divinis substantiis: quam etiam opinionem in libro de Civitate Dei recitat Augustinus. Sed sicut mare metaphorice dicitur videre, timere et fugere, juxta illud, Mare vidit et fugit:16 sic terra os suum dicitur aperuisse. Devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia, et cum eorum domesticis consentientibus eis. Descenderuntque vivi in infernum, operti humo, et perierunt de medio multitudinis, id est, adhuc viventes in corpore, cœperunt corruere ad infernum, ita quod obierunt in via ruinæ miserrimæ. Quis est enim homo qui vivet, et non videbit mortem?17 Nam et Apostolus ad Hebræos: Statutum est, inquit, hominibus semel mori.18 Porro secundum animam corruerunt in infernum inferiorem. Quo facto, ita clausa est et redintegrata terra, quasi non fuisset aperta, ut Josephus scribit. At vero omnis Israel qui stabat per gyrum, fugit a clamore pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat. O quam horribiliter et miserabiliter clamaverunt, dum terram sub se taliter aperiri senserunt! Sed et ignis egressus a Domino, id est divina virtute egrediens, interfecit comburendo ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum, id est thymiama quod inflammabatur in eorum thuribulis.
De quo in Scholastica historia legitur: Ignis egressus est de thuribulis Core et concilii ejus tantus, quantus nec de terra prolatus est, vel concursione fluctuum, id est nubium, aut violentia spirituum visus est unquam exsilire, Aaron stante illæso. Quidam quoque Hebræorum doctores dicunt ignem illum de thuribulis exivisse. Ex his sequi videtur, quod et Core fuit combustus: quod tamen non est dicendum. Quæri etiam potest, quid de præfato Hon Rubenita contigerit. Quod autem Core non fuit combustus, constat ex eo quod infra scriptum est:19 Aperiens terra os suum, devoravit Core. Creditur item quod et Hon eadem perierit plaga. Si autem dicatur Core fuisse incensus igne sui thuribuli, posset quis dicere, quod ultra hoc fuerit a terra absorptus; sed potius puto quod dictum est. Josephus tamen affirmat, quod simul cum aliis fuit exstinctus, et quod corpora combustorum nullibi apparebant, utpote prorsus incinerata, solusque Aaron in igne mansit illæsus.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Præcipe Eleazaro ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat. Ex diversis enim flammis quæ ex thuribulis eruperunt, factus exstitit ignis grandis adhuc durans. Quoniam sanctificata sunt in mortibus peccatorum, id est, deputata sunt ad designandum aliquid sanctum, per hoc quod per ea puniti sunt peccatores Levitæ, qui sibi sacerdotium usurpare conati sunt. Ex hoc etenim facto monstratur, quod sacerdotes debeant esse sancti. Producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint. Et ita erant divino usui applicanda, quamvis peccaverunt qui eis sic usi sunt: ita quod propter honorem ejus cui per ea incensum oblatum est, scilicet Dei, ad talem usum convertenda fuerunt. Ut cernant ea, id est laminas ductiles factas ex illis thuribulis, pro signo et monumento filii Israel, pro signo videlicet divinæ justitiæ in punitione pravorum, et pro monumento, id est memoriali eorum quæ contigerunt, ne quis similia attentaret. Dicit autem Petrus Comestor, quod Eleazar ex laminis illis formavit coronulas, quæ sic fabrefactæ sunt, quod stabant ibi ad decorem, affixæque sunt altari æneo, puta altari holocaustorum quod stetit in atrio. Unde in translatione Septuaginta interpretum dicitur, quod fecit ex thuribulis seu batillis circulos.
Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron: non simpliciter omnis seu tota multitudo, sed valde multi, vel quidam de omnibus zelantes pro interfectis, de quorum tam invisa et horribili plaga vehementer dolebant; dicentes: Vos interfecistis populum Domini, id est, mors occisorum imputanda est vobis, quia Moyses contra eos videbatur orasse; atque ut Josephus narrat, dicebant illos ita esse occisos a Deo, magis intuitu favoreque Moysis, quam propter ipsorum transgressionem, quia circa cultum Dei fuerunt solliciti. Dolebant quoque tam de calamitate taliter occisorum, quam ex propinquitatis affectu. Unde et alios contra Moysen incitabant, dicentes, multitudini expedire quod ejus gloria minueretur.
Quumque oriretur seditio, et tumultus incresceret: voluerunt enim (ut aliqui dicunt) Moysen et Aaron lapidare; Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis: quod postquam ingressi sunt, operuit nubes tabernaculum, et apparuit gloria Domini. Angelus enim movebat nubem illam ad libitum suum, secundum quod expedire videbat. Sicque nubes pro aliqua sua parte descendit, tegens ac ambiens tabernaculum, sicque defendit Dominus suos ministros. Dixitque Dominus ad Moysen: Recedite de medio multitudinis hujus. Nonne Moyses et Aaron jam fugerunt et recesserunt ab illis? Cur ergo Dominus dixit, Recedite, præsertim quia etsi non recessissent, poterat Dominus plagare iniquos? Ideirco quod ait, Recedite, de spirituali recessu potest intelligi, ut sit sensus, Recedite, id est, cor vestrum ab illis avertite, non odiendo, sed ab oratione pro eis fundenda aut fusa cessando: quod tamen Dominus non dixit jubendo, sed quid illi merebantur insinuando. Et nunc delebo eos. Hoc comminatio fuit et designatio, quid esset agendum secundum illorum demerita. Quumque jacerent in terra, quia prostrati orabant pro populo, dixit Moyses ad Aaron, qui Deo revelante vidit in spiritu quid transgressoribus contigisset: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari holocausti, in quo ignis ardebat assidue, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis. Jam enim egressa est ira, id est vindicta, a Domino.
Deinde in textu describitur, qualiter Aaron cum thuribulo suo cucurrit ad mediam turbam, quam vastavit incendium; stansque inter exstinctos et vivos, obtulit thymiama, se opponens incendio, et orans pro populo, sicque plaga cessavit. In quo ostensum est, quantum valeat oratio sacerdotis, et sacrificium devote offerentis; quanta item sit virtus et dignitas sacerdotalis et pontificalis officii.
Footnotes
-
Aliique ↩
-
1 Mach. viii, 15. ↩
-
1 Mach. viii, 15. ↩
-
Eccli. xix, 27. ↩
-
Prov. xvii, 24. ↩
-
Eccle. ii, 14. ↩
-
Thren. iii, 51. ↩
-
Is. i, 16. ↩
-
Mich. ii, 1. ↩
-
Gen. xlix, 3. ↩
-
Exod. vi, 18, 20, 21. ↩
-
Num. III, 30, 32. ↩
-
Galat. vi, 7. ↩
-
Exod. xxx, 34, 35. ↩
-
Gen. xviii, 23. ↩
-
Ps. cxiii, 3. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 49. ↩
-
Hebr. IX, 27. ↩
-
Num. XXVI, 10. ↩
Chapter 28 of 56