Skip to the text

Articulus 28

DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI SEXTIDECIMI SIGNIFICATIONE ATQUE DOCTRINA.

MANIFESTUM est, per Core et Dathan atque Abiron designari rebelles, superbos, ambitiosos, et eos præsertim, qui desiderio prælaturæ aut principatus terreni, practicant practicationes malignas, dissensionem, aversionem, discordiam, aut etiam schisma: et quod omnium pessimum est, interdum sic pervertuntur, ut et hæretica seminent documenta. Hi justis præsidentibus multipliciter adversantur, et quales ipsi sunt, tales illos esse suspicantur, dicentes: Cur elevamini super populum Dei? Specialiter vero Coritæ censentur, qui per amicorum et propinquorum potentiam ad ecclesiasticas tentant pertingere dignitates. Denique subditi variis peccant modis in suos superiores: Primo, illorum defectus et excessus inordinate aut irrisorie publicando. Hi designantur per Cham, qui patris sui verenda fratribus suis monstravit:1 ideirco cum illo maledictionem merentur. Secundo, insufficientiam regiminis objiciendo, quemadmodum filii Israel, abjecto Samuele, regem postularunt:2 ideo sicut filiis Israel datus est Saul tyrannus, sic isti tyrannum merentur. Tertio, præsidentibus detrahendo, aut illis se insipienter æquando, sicut Aaron et Maria oblocuti sunt Moysi. Isti spirituali lepra merentur perfundi. Quarto, ad superiorum suorum depositionem inordinate conando: qui vestigia Core, sociorumque ejus sectantur, et cum ipsis damnantur. Præterea, sicut sanctus pater Bernardus fatetur: Nullum sibi modum statuit humana ambitio, sed oculis obtenebratis, altiora jugiter apprehendere nititur. Si quis simplicem præbendam in collegio est adeptus, pudet se solo canonicatu esse contentum. Isti per Core et adhærentes ei Levitas significantur, qui inferiori gradu non contentabantur. Qui autem in faciem contradicunt, et suis superioribus cum irrisione et contemptu loquuntur, imitatores et filii sunt Dathan et Abiron.

Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad illos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Periculosa et infectiva est prava societas, a qua (si fieri potest) est corporaliter abeundum. Quod si fieri nequeat, spiritualiter est discedendum ab ea: imo sic necesse est ab illa discedere, quamvis corporaliter non recedatur. Spiritualiter vero recedere, est vitia, vanitates, negligentias talis societatis vitare, nec solum actum iniquum, sed nequaquam per consensum aut alio modo communicare. Hinc et Apostolus: Exite, inquit, de medio illorum, et immundum ne tetigeritis.3 Præterea, quam enorme crimen sit schisma atque rebellio, et alios ad talia scelera provocare, ostensum est ex morte illa inconsueta, horribili, qua Dathan, Abiron, Core et Hon repente plagati sunt, quibus in terram dimersis, terra reducta est, quasi nil tale factum fuisset. Amplius, per thuribula in quibus ambitiosi atque sacrilegi illi obtulerunt incensum, intelligenda sunt dicta et argumenta ac media, per quæ illi iniqui et schismatici ac hæretici suos quærunt et nituntur errores defendere ac firmare, et per quæ Deum se honorare et colere arbitrantur: quæ omnia sunt frangenda, quantum ad id quod falsitatis et vitiositatis in ipsis est. Suntque producenda in laminas et affigenda altari, quoniam quidquid veritatis in illis est, ad Dei honorem est convertendum, ut separetur pretiosum a vili, malum a bono, falsum a vero. Ideo loquitur Origenes: Si in verbis hæreticorum aliqua ex divinis Scripturis inveniuntur, non respuuntur: quoniam sanctificata et oblata sunt Domino.

Insuper caritatem, patientiam, perfectionem Moysis Aaronque discamus, qui prostrati in terram, oraverunt pro illis qui ipsos lapidare volebant: pro quibus et Aaron Domino sacrificavit. Hinc Origenes: Moyses, inquit, et Aaron discipuli sunt Evangelii magis quam legis. Nam diligunt inimicos, et pro persecutoribus orant. Videant hæc qui Deum criminantur et legem, quomodo Moyses et Aaron ante fecerunt, quod Evangelium postea docuit. Invenitur ergo Evangelii virtus in lege, et Evangelium fundamento innititur legis. Rursus per hoc quod Aaron suo incenso compescuit plagam, quam angelus vastator inflixit, præfiguratum videtur, quod pontifex summus Dominus Jesus passione corporis sui et suæ ardentissimæ caritatis incenso reconciliavit Patri genus humanum, et electos segregavit a reprobis, qui et pro suis crucifixoribus exoravit.4 Multos quoque eorum qui ipsum occiderunt, ad æternam perduxit salutem, quibus prædixit: Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.5

Itaque impiorum supplicia nos informent, et aliorum perditio reddat nos cautos. Omnis inobedientia, rebellio, ambitio cum vitiis sibi annexis, infinito horrore odiantur ac vitentur a nobis: quoniam quasi scelus idololatriæ est, nolle acquiescere.6 Nullus præsumptione superba dignitatem sibi a Deo non datam, nec legitime impositam, invadat; sed illi cedat, quem non humana ambitio, nec favor corruptus, nec damnanda largitio introduxit.7

Footnotes

  1. Gen. IX, 22. ↩

  2. 1 Reg. VIII, 5. ↩

  3. II Cor. vi, 17. ↩

  4. Luc. xxiii, 34. ↩

  5. Joann. vm, 28. ↩

  6. I Reg. xv, 23. ↩

  7. Joann. viii, 28. ↩

Chapter 29 of 56