Articulus 29
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMIDECIMI : ET LOCUTUS EST DOMINUS AD MOYSEN.
NUNC enarratur qualiter Dominus alio signo miraculoso monstravit, quod solos Aaronitas elegisset in sacerdotes. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis, id est a singulis principibus duodecim tribuum, virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, utpote duodecim virgas, præter virgam Aaron. Quemadmodum Magister in historiis refert, post plagas et strages in capitulo præcedenti descriptas, nondum cessaverat tumultus super sacerdotio Aaron : quia dicebant, quamvis Dominus non elegerat prædictos Levitas ad sacerdotium, poterat tamen esse quod quidam de aliqua tribuum reliquarum digni sacerdotio essent, et forte de omnibus tribubus vellet Dominus aliquot sacerdotes habere, ne tanta sacerdotii dignitas uni tantum domui et paucis committi videtur ministris. Accusabantque Moysen de inopia eremi, eo quod eorum negotiaretur penuriam, id est, negotiose intenderet quod semper inopes essent, vel ipsorum penuria esset negotiatio ei, ut semper indigere viderentur ejus auxilio. Sicque ad dirimendum hanc litem, Deo jubente, virgas accepit.
Et uniuscujusque nomen, id est cujuslibet tribus seu principis vocabulum, superscribes virgæ suæ. Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, id est, in virga tribus Levi, quæ virga erit tertiadecima, scribes nomen Aaron et nomen Levi, ut quidam exponunt, quia per mortem Core et complicum ejus, determinata jam fuit quæstio de sacerdotio Aaron quoad Levitas residuos : idcirco de sacerdotio et pontificio Aaron quæstio non remansit, nisi quantum ad alias tribus. Verumtamen Magister in historiis et alii quidam affirmant, quod nomen Levi fuit scriptum in Aaron virga, quoniam virga illa tribum repræsentavit Leviticam, multoque plures erant de tribu Levi superstites quam occisi. Et una virga cunctas eorum familias continebit. Circa hoc aliqui dicunt, quod et in Scholastica fertur historia, quod præter virgas præfatas fuit adhuc una alia et quartadecima, cunctas tribus seu familias continens, in qua probaretur, utrum de omnibus tribubus vellet Deus sacerdotes habere. Alii autem dicunt hujus contrarium, quoniam istud satis innotuit per hoc, quod solius Aaron virga (ut infra legitur) floruit. Idcirco quod dictum est ita exponunt : Una virga cunctas eorum familias continebit, quod sola virga Aaron continebat omnes familias Levi : non quod nomina omnium illarum familiarum erant scripta in ea, sed quod sola virga Aaron suffecit pro omnibus illis : quoniam quæstio de sacerdotio determinata jam fuit quantum ad alias Levi familias; sic quod jam patuit, domum Aaron continere totum jus sacerdotii in tribu Levi. Sed istud non videtur satis certum, quoniam et in aliis tribubus fuerunt plures familiæ, et virga cujuslibet principis continebat virtualiter universas suæ tribus familias, et sufficiebat pro omnibus illis.
Ponesque eas in tabernaculo fæderis coram testimonio, ubi loquar ad te, id est ante arcam in qua erant duæ tabulæ testamenti. Quem ex his elegero, id est, me elegisse ad sacerdotium monstravero, germinabit virga ejus;1 et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant, id est, per signum illud ostendam, quod nullum eorum ad sacerdotium elegi: sicque refrenati, a murmuratione ista cessabunt. Præterea quæritur, si isti adhuc murmuraverunt contra Moysen et Aaron propter sacerdotium, cur non sunt percussi ut alii? Ad quod poterit responderi, quod cordium cognitor Deus judex justissimus, vidit non esse ita incensam sive malignam murmurationem istorum ut aliorum, nec ita se ad sacerdotium ingesserunt aut rebellarunt ut ceteri, sed quasi dubitando inter se mussitabant.
Fueruntque virgæ duodecim, juxta numerum duodecim tribuum, absque virga Aaron. Quamvis etenim Jacob non habuerit nisi duodecim filios, a quibus prodierunt duodecim tribus, attamen quoniam tribus Levitica fuit ab aliis separata ad tabernaculi cultum, nec hereditatem sortita est, fuit tribus Joseph in duas divisa. Verum ex his videri potest, quod non erant nisi tredecim virgæ, præsertim quia (ut dicitur) in Hebræo habetur, Fueruntque virgæ duodecim, et virga Aaron in medio earum. Sed hoc alii solvunt, dicentes quod istud intelligendum sit de singulis specialibus virgis, una videlicet generali excepta. Quas quum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, sequenti die regressus Moyses in tabernaculum, invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi, id est ipsius Aaron exsistentis et contenti in progenie Levi; et turgentibus, id est inflatis, gemmis ex quibus prodeunt flores, eruperant flores, qui foliis dilatatis, in amygdalas, id est fructus arboris vocatæ amygdalus, deformati sunt, id est perfecte formati. Unde alia translatio habet, Nuces. Dixitque Dominus ad Moysen: Refer, id est reporta et pone, virgam Aaron, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, id est pro memoriali, quod quidam eorum tam rebelles, ambitiosi, temerariique fuerunt, quatenus alii a consimilibus vitiis caveant. Posita autem est virga Aaron in arca, ut legitur ad Hebræos.
Dixeruntque filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes peribimus.
Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Istud fuit potius verbum desolationis quam murmurationis: ideo propter hæc verba non sunt puniti. Quasi dicant: Tam multi et magni ex nobis propter hanc sacerdotii causam occisi sunt, quod pene omnes videmur exstincti, vel protinus exstinguendi. Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur: et hoc aliquo modo exstitit verum, quoniam qui se inordinate intromiserunt de sacerdotali officio, perierunt; qui vero devote acceserunt seu introierunt in atrium causa orandi aut offerendi juxta legis ordinationem, non solum non occidebantur, sed in vita gratiæ profecerunt, vitæque hujus prolongationem merebantur, imo et vitam beatam. Itaque verba istorum per modum hyperbolicæ locutionis sunt intelligenda. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? id est, Occidemurne omnes? quasi dicant, Videtur quod imo, nisi Deus agat nobiscum clementius. Unde et in his verbis istorum, pius Dominus patientiam habuit, quoniam ex interioris doloris magnitudine proferebantur. Sicque afflictis non est addenda afflictio.
Amplius, juxta mysticum sensum, unusquisque prælatus, princeps, judex aut præsidens debet virgam habere, id est prælaticam potestatem, ecclesiasticam jurisdictionem, verbum veritatis, legem justitiæ et rigorem judicii, directionem gregis commissi.2 Porro per virgam Aaron, primo intelligitur Christus et ejus potestas, qui velut arida virga fuit sepultus, sed in resurrectione statim refloruit, flores virtutum dispersit, folia, id est verba cœlestia, protulit, et fructum æternæ produxit salutis, imo suæ salvificæ merito passionis convertit et salvavit genus humanum. Protulit quoque amygdalas, id est Scripturarum sanctarum doctrinas. Nam sicut in amygdalis forinsecus est tegumentum amarum, deinde munimentum robustum, tertio fructus suavis: sic in Scripturis sunt comminationes terribiles et ardua quædam præcepta; deinde auctoritates firmissimæ et præclara miracula, quibus Ecclesiæ fides munitur; tertio autem spirituales et mystici sensus, promissa dulcissima, virtus et gratia Spiritus Sancti, consolationes internæ, multiplexque refectio mentis. Præterea virga Aaron est sacratissima Virgo Christifera, a nullo hominum fecundata, quæ superveniente Spiritu Sancto est supernaturaliter imprægnata, omniumque virtutum gemmis ornata, et protulit incomparabilis pulchritudinis ac summæ dulcedinis florem, super quem in fine totius excellentiæ requievit Spiritus septiformis, sicut prædixerat Isaias: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini.3 Produxit item opulentissimum et indeficientissimum fructum, qui de se ipso testatur: Ego sum panis vivus: in quo velut in nuce, fuit passibilitas carnis, et corpus amaritudinibus adimpletum, fortissima anima, deitasque superdulcissima.4 Quemadmodum autem solum Aaron, ejusque posteros Deus elegit in sacerdotes, sic in novo Testamento usque in finem mundi vult Pater omnipotens, solius Christi sacerdotium per ejus ministros exerceri, durare, florere: ad quod qui indignus accedit, infernali meretur igne cremari. Rursus virga est auctoritas præsidentis, qua nisi quis utatur legitime, manet infructuosa; germinat autem, dum præsidens ea discrete est utens. Quumque proponit et appetit debitum sui explere officii, prodit in gemmas: ex quibus erumpunt mox flores, dum salubris doctrina profluit ex mente affectuosa et pura. Dilatantur etiam folia, dum exemplaria opera extenduntur ad proximos. Producuntur quoque amygdalæ, dum præsidens exercet se ad pietatem, ad reformationem interiorem, ad vitam secretam, ad contemplationem theoricam, ad affectionem in Deum quotidie ardentiorem ac mundiorem.
Footnotes
Chapter 30 of 56