Skip to the text

Articulus 30

EXPOSITIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : DIXITQUE DOMINUS AD AARON.

HUCUSQUE per duo capitula legitur Dominus pugnasse pro Aaron, et ejus auctoritatem magnificasse; nunc subdit onera pontificii ac sacerdotii ejus. Dixitque Dominus ad Aaron. Aliqui scribunt, quod Deus per Moysen dixerit ista ad Aaron: quod reor incertum, præsertim quia ut patuit, sæpe Deus locutus est Aaron pontifici per angelum immediate, non per Moysen. Tu et filii tui et domus patris tui tecum, id est tu pontifex et sacerdotes atque Levitæ, portabitis iniquitatem sanctuarii. Iniquitas seu peccatum frequenter accipitur pro sacrificio, quod pro peccati remissione offertur, ut quum per Osee Dominus contestatur: Peccata populi mei comedent. Unde et Paulus apostolus: Christus, inquit, factus est pro nobis peccatum. Sicque ab Augustino locus iste exponitur, ut sit sensus, quod sacerdotes et Levitæ portant iniquitatem sanctuarii, id est, sacrificia sumunt et edunt, quæ in tabernaculo offeruntur pro culpis. Simili sensu subjungitur: Et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri, id est sacrificia pro peccatis oblata, ac sacerdotibus deputata. Huic expositioni consonat translatio Septuaginta interpretum, quæ habet: Tu et filii tui accipietis peccata sanctorum, et peccata sacerdotii vestri. Verum expositio ista, quam et Glossa sequitur, quibusdam non placet: quoniam sustinere et portare, designant onus injunctum; oblatio autem et receptio sacrificiorum, non est sacerdotibus onerosa.123 Sed reprobatio ista modici est vigoris. Nam etsi oblatio illa atque receptio, in se ipsis onerosæ non sint, tamen propter annexum periculum onerosæ consistunt: propter quod et ipsa sacerdotalis dignitas sæpe onus vocatur. Timorati quoque sacerdotes, cum ingenti et timore et onere conscientiæ, aliorum oblata consumunt, et hoc propter annexum periculum. Nihilo minus potest et ita exponi: Portabitis iniquitatem sanctuarii, id est, vobis imputabitur, si alii, quibus ex officio non incumbit, ingesserint se sacerdotali Leviticove officio ex ignorantia juris, quia tenemini eos de hoc informare. Potest denuo sic exponi: Portabitis iniquitatem sanctuarii, id est, negligentiæ et peccata, quæ in tabernaculo Deique cultu committuntur a vobis, tanto districtius punientur in vobis, quanto plus tenemini ex injuncto officio esse diligentes in Dei obsequio. Pari modo sustinebitis peccata sacerdotii, id est, quæ in officio sacerdotali incurritis, quoniam juxta gradum dignitatis ejus qui peccat, aggravantur ejus peccata, juxta illud: Quo gradus altior, eo ruina est major; et item: Graviora delinquentium vitia, facit dignitas delinquentis.

Sed et fratres, id est cognatos, tuos de tribu Levi et sceptrum patris tui, id est ceteros sacerdotes, qui quasi regiam habent dignitatem, in spiritualibus præsidendo, sume tecum, ut eorum fultus auxilio, plenius tuum exsequaris officium; præstoque sint, id est, præsentialiter et parato animo adsint, et ministrent tibi, exsequendo quæ eis in Dei cultu injunxeris, sicut inferior gradus servit superiori: quod tamen est Deo servire magis quam homini. Tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii, sacrificando, orando, et cetera faciendo quæ ibi sunt facienda. Solus autem pontifex intravit in Sancta sanctorum, sacerdotes vero in exteriorem tabernaculi partem.4

Excubabuntque Levitæ, id est, vigiles erunt in suis officiis, ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi, hoc est, parati jugiter esse debent ad prosequendum universa ministeria eis injuncta in tabernaculo, ejusque atrio; ita dumtaxat, ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, id est, non præsumant tangere vasa seu instrumenta cultus divini, nisi fuerint involuta, nec sacerdotale officium sibi usurpent sacrificando in altari; ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. Sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus cærimoniis ejus : custodiendo ea quorum usus est in tabernaculo, et materias ejus, præsertim in motione castrorum. Alienigena non miscebitur vobis, id est, nullus de alia tribu intermittet se de vestris officiis. Ista frequenter præhabita sunt, tam in Levitico quam in volumine isto: ideo non condecet immorari;5 nec tamen superflue repetuntur in textu, sed ut tenacius imprimantur memoriæ. Tradidi donum Domino, id est, Levitas assignavi sacerdotibus pro munere in adjutorium eorumdem ad gloriam Dei : et loquitur Dominus de se quasi de alio.

Tu autem et filii tui, custodite sacerdotium vestrum, id est, mente devota ac custodita exsequimini actus ipsius; et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, id est sacrificationes et contrectationes vasorum, mundationem altaris, et fomentum ignis, qui jugiter arsit in altari, ac consimilia, et intra velum sunt, id est contenta in interiori tabernaculi parte, per sacerdotes administrabuntur, id est, fient et contrectabuntur, involventur, efferentur, et Levitis ad portandum dabuntur, dum castra movenda sunt, prout in superioribus est conscriptum.6 Si quis externus accesserit, occidetur, id est, si quis de alia natione aut tribu usurpaverit sibi officia vestra, plagabitur morte corporali aut civili, sicut Ozias rex thurificare præsumens, lepra percussus est.7 Talis quoque occidit se ipsum morte culpæ, et si non pœnituit, periit morte infernalis miseriæ.

Denique, ut sacerdotes in horum observantiis diligentiores consisterent, commemorat Dominus qualiter eis de victu providit, et temporalem quamdam mercedem præter æternam retribuit. Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum, id est, primitias quæ mihi debentur, deputavi tibi ac filiis tuis, ut eas vobis reponatis, et opportuno tempore manducetis. Omnia quæ Deo sanctificantur a filiis Israel, id est, ea quæ ceteræ tribus deputant et offerunt Deo ex voto aut alio modo, tibi tradidi et filiis tuis, ut inde accipias vel totum, vel partes8 secundum legem præfixas, prout in Levitico diffuse præhabitum est, pro officio sacerdotali, id est pro obsequiis atque laboribus mihi a vobis exhibitis in sacerdotali aut pontificali officio: non quod temporalia ista fuerint merces finalis et principalis obsequiorum Deo exhibitorum, sed merces præambula, secundaria, temporalis, puta stipendium vitæ, ordinatum ad retributionem beatificam et æternam, quemadmodum Christus in Evangelio prædicatoribus ait: In eadem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt.9 Dignus est enim operarius mercede sua.10 Omnis oblatio et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in sancta sanctorum, tuum erit et filiorum tuorum.

Ista sæpe præhabita sunt: et potest hoc loco per oblationem intelligi pacifica victima;11 per sacrificium, holocaustum; per ea quæ offeruntur pro peccato et delicto, sacrificia quæ fiebant pro peccatis majoribus aut minoribus, vel pro culpa commissionis et vitio omissionis: quæ omnia in toto vel pro parte, cesserunt in usum sacerdotum. Nam et pelles holocaustorum erant eorum. In sanctuario comedes illud, id est in ædibus prope atrium sive in atrio. Mares tantum comedent ex eo, id est, soli sacerdotes et non eorum uxores, edent ex hostia tali, quia consecratum est Domino. In Levitico autem diffuse expositum est, de quibus licuit uti solis sacerdotibus, et de quibus tam eis quam eorum filiis, de quibus item et ipsorum uxoribus, ceterisve domesticis. Primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israel, id est, primitiva quæ deputantur et immolant Deo, sive ex voto, sive ex legis statuto, aut ex devotione supererogante, tibi dedi et filiis tuis ac filiabus tuis jure perpetuo, id est tibi ac tuis domesticis pro sustentaculo vitæ. Qui mundus est a fluxu seminis, a lepra, a contaminatione mortui, et consimilibus irregularitatibus legis, vescetur eis. Immundis autem non licuit tale quid manducare, quoniam Domino erant sanctificata et consecrata. Omnem medullam olei et vini ac frumenti, id est primitiva atque præcipua de oleo, vino, frumento, quæ Domino pro primitiis offeruntur, cui præstantiora sunt immolanda, quod per medullam innuitur, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. Universa frugum initia, id est primitivi fructus terræ, vinearum, arborum, ficorum ac olivetorum, cedent in usus tuos. Quidquid primum erumpit de vulva cunctæ carnis quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, id est omne primogenitum ex hominibus et jumentis12, tui juris erit, id est, ad sacerdotes pertinebit, quia primogenita erant Domino consecrata; ita dumtaxat, ut pro hominis primogenito pretium accipias, id est quinque siclos pro quolibet primogenito aliarum tribuum Israel. Istud supra dictum est. Et omne animal quod immundum est, id est non immolaticium; vel si est de genere immolabilium pecorum, tamen maculatum est, deforme, monstruosum, aut languidum; redimi facias, ut scilicet dominus primogeniti pecoris talis, offerat pro illo pretium, et animal illud sibi reservet; cujus redemptio erit post unum mensem a nativitate pecoris talis, siclis argenti quinque. Siclus viginti obolos habet.13

Totum hoc supra scriptum est. Verumtamen istud non est intelligendum absolute de universis immundis pecoribus, quoniam juxta præhabita, quædam primogenita bestiarum, videlicet canum, non redimebantur, sed occidebantur.1415 Primogenita vero asinorum redimebantur, non siclis aut pecunia, sed unumquodque commutabatur, redimebaturque ove.16 De quibus omnibus assignatæ sunt supra variæ rationes litterales ac spirituales.1718 Idcirco quod dictum est, intelligitur de omni animali immundo, quod cadit sub redemptione, et quia perpaucæ species a regula illa redemptionis excipiuntur. Primogenita autem bovis et ovis et capræ non facias redimi. Hæ namque tres animalium species erant immolaticiæ : propter quod subditur, quia sanctificata sunt Domino, id est deputata ut Deo immolentur : ideo primogenita horum non redimebantur. Omnes primitias sanctuarii, id est, quæ offeruntur Deo in tabernaculo, tibi dedi. Pactum salis sempiternum est, id est, lex ista est firmum statutum, divinæ sapientiæ condimento sancitum, spiritualiter saporosum : et recte pacti stabilitas nomine salis exprimitur, quia sal in omni sacrificio ponebatur.19

Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, id est, tu pontifex, sacerdotes, et Levitæ, non habebitis inter tribus Israel hereditaria bona.20 Urbes tamen et villas ad habitandum, et suburbana ad alendum pecora sua habebant. Nec habebitis partem inter eos, id est nihil omnino ultra quam tactum est. Aliqui autem dicunt hoc additum, ad insinuandum quod nec in spoliis inimicorum participationem habere debebant : cujus tamen oppositum in præda Madianitarum infra legitur factum.21 Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel, id est portio hereditaria omnium vestrum, quia mihi oblata et consecrata, vobis in sustentationem vitæ concessi, nec amplius indigetis. Sequitur de stipendio temporalique præmio Levitarum. Filiis autem Levi, id est Levitis qui erant sub sacerdotibus, dedi omnes decimas Israelis, id est tribuum aliarum, in possessionem, id est loco portionis ipsorum : qua portione debebant esse contenti, et tanto quietius Deo servire, atque pro populo exorare, quo plus eis providebatur a populo. Idcirco peccata populi portare debebant, orando, ministrando, et satisfaciendo pro illis, condolendo quoque eisdem, et sollicitudinem pro illis gerendo. Quæ nisi fecissent, peccata plebis redundassent in ipsos.

B Subditur de præcipua portione pontificis. Præcipe Levitis atque denuntia : Quum acceperitis decimas a filiis Israel, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ, ut imputetur vobis in oblationem primitivorum, id est, tam accepta sit Deo hæc vestra oblatio, ac si de quibuscumque aliis rebus immolaretis primitias, dato quod alia licite possideretis. Tam de areis quam de torcularibus, id est, de vino ac aliis rebus offerte has decimas sive primitias. Nam et meliora quæque ex decimis sibi datis debuerunt Deo offerre, et illa cesserunt in usum pontificis. Hinc additur : Omnia quæ affertis ex decimis vobis a populo persolutis, et in donaria Domini separabitis, id est, quæ dividetis a ceteris partibus rerum seu decimarum vestrarum, ad hoc quod offerantur Deo in dona pro usu summi ministri ipsius, optima et electa cuncta erunt. Dicesque ad eos, videlicet ad Levitas : Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et de torculari dederitis primitias, id est, tam laudabile erit, quasi de propriis granis et vinis quæ in area et torculari continentur, solveritis primitiva et præstantiora, dato quod talia licite possideretis ; et comedetis eas, hoc est decimas vestras, ita tamen, quod decimam partem earum præclariorem, ut dictum est, offeretis. Et non peccabitis super hoc, id est, præcipio ne contra hæc agatis, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israel, id est, ne decimis vobis a populo datis abutamini, ita quod cedant vobis in malum, et inacceptæ sint Deo ex parte vestri.

Footnotes

  1. II Cor. v, 21. ↩

  2. Osee iv, 8. ↩

  3. Luc. i, 34, 35. ↩

  4. Hebr. ix, 7. ↩

  5. Num. III, 10. ↩

  6. Ibid. III, IV. ↩

  7. II Par. XXVI, 19. ↩

  8. Lev. vii. ↩

  9. Lev. n-vii. ↩

  10. Luc. x, 7. ↩

  11. Lev. vii, 8. ↩

  12. Exod. xiii, 2, 12, 13. ↩

  13. Num. III, 47. ↩

  14. Deut. xiii, 18. ↩

  15. Lev. xxvii, 26, 27. ↩

  16. Exod. xiii, 13. ↩

  17. Deut. xxiii, 18. ↩

  18. Lev. ii-vii. ↩

  19. Lev. II, 13. ↩

  20. Lev. xxv, 32-34. ↩

  21. Num. xxi, 28-30, 37-41. ↩

Chapter 31 of 56