Skip to the text

Articulus 31

DE EJUSDEM CAPITULI OCTAVIDECIMI INTELLIGENTIA SPIRITUALI.

PER Aaron præsulem, et ejus filios sacerdotes, intelliguntur pontifices, sacerdotes, et ceteri in sacris Ordinibus constituti, religiosi quoque ac ceteri virtuosi, præsertim prælati idonei. Horum omnium est portare iniquitatem sanctuarii, id est peccata Ecclesiæ: hoc est, aliorum imbecillitates pie sufferre, condolere pusillis, afflictis, et tentatis ac lapsis caritative succurrere, et pro alienis peccatis, præsertim eorum qui eis commissi sunt, sicut pro propriis, pœnitere, flere, satisfactionisque opera exercere: quod nisi juxta exigentiam officiorum suorum, et prout vera dilectio pietasque requirunt, fideliter fuerint exsecuti, sustinebunt peccata sacerdotii sui. Porro summus pontifex noster Dominus Jesus Christus, vere super se accepit peccata omnium nostrum: quoniam ipse est Agnus Dei qui tulit peccata mundi, in quo Dominus posuit iniquitatem omnium nostrum, de quo princeps Apostolorum dignissimus:12 Peccata, inquit, nostra portavit in corpore suo super lignum.3 Majores autem prælati, inferiores assumere debent in suum auxilium, suosque hortari vicarios, ut omni cum vigilantia mentis expleant quidquid eis injunctum est: sic quod majores majoribus et sacratioribus exercitiis debent totis viribus esse intenti, atque cum summa reverentia circa altare Deo adsistere.

Denique hoc loco recitat Origenes, qualiter suis temporibus dixerunt Judæi: Quoniam non habemus templum, nec sacerdotium, neque altare, nec hostias immolamus; ideo peccata nostra manent in nobis, nec veniam consequimur. Istud refert, non reprobat, non tamen approbat, Origenes. Sed horum verborum rudissimus error faciliter demonstratur. Deus namque uberrime eis promisit, quod si in toto corde suo reverterentur ad ipsum, ignosceret etiam in terra aliena, in qua sacrificare non poterant, atque reduceret eos. Nec sacrificia illa carnalia ex se ipsis justificabant. In Babylonica quoque captivitate, combustis templo atque altaribus, misericordiam impetraverunt, et reducti fuerunt.456 Sacrificium autem Deo spiritus contribulatus; corque contritum et humiliatum Deus non despicit. Nec unus sua tyrannide potest directe salutem alterius impedire. Imo, ut ait Ezechiel, In quacumque hora ingemiscit peccator ex corde, omnium iniquitatum ejus Dominus non amplius recordatur.7

Tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo. Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua. Ex his constat, quam assidue et devote debeant prælati et sacerdotes, maxime superiores, in ecclesia esse, divinis officiis interesse, et contemplari mysteria Dei, sacramentaque Christi; quam prompta quoque et condecens obedientia, quam pulcherrimus ordo consistere debeat inter ministros Ecclesiæ, ut fiant omnia ordinate.8

Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Sicut in veteri lege, ita in nova sacerdotibus et pastoribus primitiæ debentur ac decimæ persolvuntur: quia hoc est partim de jure divino, et partim de jure naturali, imo et ad positivum jus pertinet. Nam et ratio dictat, ut eis a populo ministrentur corporalia vitæ stipendia, qui ipsi populo spiritualia ministrant. Hinc Origenes: Deo, inquit, offerri dicitur, quod sacerdotibus datur. Hoc enim ex lege docetur, quod nemo legitime utitur fructibus aut pecoribus suis, nisi Deo, id est sacerdotibus, ex

Ps. XVIII, 8, 9. singulis primitias offerat. Hanc ergo legem, sicut et alia quædam etiam nunc ad litteram necessario puto servanda. Verumtamen sunt qui dicant, Si aliquid observatur ad litteram, cur non omnia? Si vero sunt spiritualiter intelligenda, spiritualiter sunt omnia observanda seu discutienda. Nos autem utriusque assertionis insolentiam temperantes, auctoritate Scripturarum proferimus quid sit observandum in istis. Scriptum est enim: Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas; testimonium Domini fidele, præceptum Domini lucidum, etc. Hæc Origenes. Ex quibus intendit probare, quod multiplicia ac diversa erant veteris legis præcepta, videlicet moralia, cærimonialia et judicialia. Cærimonialia autem cessant aut prohibentur in evangelica lege: quoniam erant principaliter figurativa eorum, quæ in nova lege sunt adimpleta; veritate autem veniente ac patefacta, cessat figura. Judicialia quoque sic cessant, quod non obligant ex eo quod in veteri lege instituta fuerunt; non tamen sic prohibentur, quin possint licite observari, si ab Ecclesia vel principe auctoritatem tantum habente instituantur. Moralia vero manent in nova lege. Præcepta demum legis naturalis ad moralia reducuntur, imo sunt fundamenta eorum. Denique in secunda secundæ, quæstione 85, Thomas declarat, quod offerre sacrificium Deo sit de lege naturæ.

Verumtamen taxatio certæ quantitatis in oblatione primitiarum, non fuit determinata in lege, quia primitiæ dantur per modum oblationis gratuitæ, de cujus ratione est quod sit voluntaria. Dicit autem Isidorus, quod ex majorum traditione sit introductum, quod qui plurimum dabant, quadragesimam partem sacerdotibus dabant loco primitiarum; et qui minimum, sexagesimam partem. Unde videtur, quod inter hos terminos sint primitiæ offerendæ, secundum consuetudinem patriæ: quod et Thomas scribit in secunda secundæ, quæstione 87; et in eadem quæstione testatur: Decimæ in veteri lege dabantur ad sustentationem ministrorum Dei. Sicque præceptum de decimarum persolutione, partim erat morale naturale, videlicet inditum rationi, et partim judiciale, ex divina institutione robur habens. Quod enim his qui divino sunt cultui dediti pro omnium salute communi, a communitate provideatur de necessariis vitæ, dictat ratio naturalis, (et a gentilibus servabatur, ut patet in Genesi de sacerdotibus Ægyptiorum, quibus ex publicis horreis alimenta dabantur).9 Sed determinatio certæ partis exhibendæ Dei ministris, non est de jure naturali, sed est introducta institutione divina, secundum conditionem illius populi cui lex ista dabatur: qui quum esset in duodecim tribus divisus, duodecima tribus, puta Levitica, divinis obsequiis mancipata, hereditatem non habuit: ideo rationabiliter est statutum, ut undecim tribus decimam partem suorum proventuum darent Levitis, quatenus honorabilius viverent. Conformiter in novo Testamento determinatio decimæ partis solvendæ, est ex auctoritate Ecclesiæ instituta secundum quamdam humanitatem: ut scilicet populus evangelicæ legis non minus exhibeat ministris ejusdem legis, quam populus veteris Testamenti exhibebat ministris veteris legis, præsertim quum populus novi Testamenti ad majora sit obligatus, major quoque sit dignitas ministrorum novæ legis quam veteris. Itaque præceptum de decimarum persolutione, quantum ad id quod erat morale, datum est a Christo: Dignus est enim operarius mercede sua. Hinc asserit Origenes: Utile est offerre primitias sacerdotibus Evangelii, ut qui Evangelium nuntiant, de Evangelio vivant. Impium quippe est, ut qui ingreditur Ecclesiam, et scit sacerdotes ac ministros altari adsistere, et verbo Dei aut ministerio Ecclesiæ deservire, non offerat sacerdotibus primitias de fructibus terræ quos Dominus dedit, qui solem suum facit oriri, pluviamque descendere.

Gen. XIV, 22.

Luc. X, 7.

1 Cor. IX, 14.

Matth. V, 45.

Omnem medullam olei et vini ac frumenti, etc. De horum spirituali significatione dictum est sæpe. Itaque tam de corporalibus quam de spiritualibus bonis, quidquid primum præcipuumque consistit, Deo est offerendum: quod et angeli sancti efficiunt, qui eos quos dirigunt, offerunt Domino cum omni profectu quem fecerunt in illis. Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, etc. Per hoc constat, quam vehementer omnis avaritia sacerdotibus et ministris Ecclesiæ sit vitanda, ut pure, integre ac libere vacent Deo. Propter quod Rabanus ait: In utroque Testamento ministris altaris oblationes et decimæ ad necessaria tribuuntur, ne terrenis possessionibus audeant inhiare, nec lucrum de ministerio quærere, quum dicat Salvator:10 Gratis accepistis, gratis date. Itaque sacerdotibus veteris Testamenti dabantur primitiæ, Levitis decimæ, pontifici autem decimæ decimarum a Levitis.

Quocirca quæri potest, an et summo Pontifici nostro, modo solvendæ sint decimæ decimarum. Circa quod loco præallegato aliqui dicunt, sicut et Thomas: Quia Levitæ sub sacerdotibus erant, mandavit Dominus, ut Levitæ loco primitiarum solverent summo sacerdoti decimam de decimis suis. Unde nunc eadem ratione tenentur clerici summo Pontifici decimam dare, si exigat: quoniam naturalis ratio dictat, ut ei qui habet de communi multitudinis statu curam, provideatur, unde exsequi possit ea quæ pertinent ad communem salutem. Verumtamen de hoc scribit Antisiodorensis in tertia parte Summæ suæ; et primo argumentatur, dicendo: Summus Pontifex præsidet toti Christianitati, ergo ei solvendæ sunt decimæ decimarum, sicut in veteri Testamento. Ad hoc dicendum videtur, quod clerici non tenentur domino Papæ dare decimam decimarum, quia et difficillimum esset illam colligere. Unde ordinavit Ecclesia, quod dominus Papa habeat suam propriam diœcesim, cui præest et providet immediate, et in qua habet decimam decimæ, si vult. Habet quoque multa regalia quæ dederunt ei imperatores, et insuper omnia bona Ecclesiæ sua sunt, et accipit inde quantum vult. Ait etiam doctor iste: Loco primitiarum veteris Testamenti, subintroierunt in Ecclesia oblationes, quæ fiunt quotidie, et præcipue oblationes quæ fiunt in tribus festis, scilicet in Pascha, Pentecoste, et Nativitate. Postremo, responsio Alexandri de Hales super secundum Sententiarum de prætacta quæstione, magis consonat responsioni beati Thomæ.

Footnotes

  1. Is. LIII, 6. ↩

  2. Joann. I, 29. ↩

  3. 1 Petr. II, 24. ↩

  4. Ps. I, 19. ↩

  5. 1 Esdr. I, 2 et seq. ↩

  6. IV Reg. xxv, 9. ↩

  7. Ezech. xviii, 22; xxxiii, 12. ↩

  8. 1 Cor. xiv, 40. ↩

  9. Gen. XLVII, 22. ↩

  10. Matth. x, 8. ↩

Chapter 32 of 56