Skip to the text

Articulus 32

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI NONIDECIMI: LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN ET AARON.

DE quodam præcipuo legis ritu et sacrificio ac sacramento nunc agitur. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Ista est religio victimæ quam constituit Dominus. Quod ait, Quam, potest referri tam ad religionem quam ad victimam. Itaque, Ista est religio, hoc est religiosa observantia seu legitimus ritus ac modus victimæ, id est sacrificii pro peccato populi, et pro purificatione ipsius offerendi. Præcipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam. Nam quia pro totius plebis expiatione immolabatur, de communi sumptu exhibebatur, et adducebatur per quosdam deputatos ad hoc ex parte communitatis. Fiebat autem sacrificium istud de vacca, quia secundum Hebræorum doctores, et secundum Patres catholicos, offerebatur pro peccato adorationis vituli aurei, et in memoriam illius facinoris, prout Alexander super secundum, et Guillelmus libro de Fide et legibus scribunt. Verumtamen animal istud vocatur vacca magis quam vitulus, ad insinuandum fragilitatem et vilitatem populi in scelere illo; et quoniam populus ille ob suam carnalitatem, torporem, lasciviam, assimilatus est vaccæ. Unde scriptum est:

Audite, vaccæ pingues, quæ estis in monte1

Samariæ.2 Et apud Osee: Sicut vacca lasciviens declinavit Israel. Vituli quoque quos a tempore Jeroboam adoraverunt, interdum vaccæ vocantur, juxta illud:3 Vaccas Bethaven coluerunt.

Itaque, Adducant ad te vaccam rufam, rubei scilicet coloris, quia et vitulus ille aureus erat talis coloris: quatenus vacca illa per suam substantiam et colorem, faceret ipsi Aaron ac populo rememorationem peccati commissi in aureo vitulo, et de eodem peccato pudorem eis incuteret et horrorem. Rufus etiam color in vaccis exstat communior. Ætatis integræ, ad designandum quod jam adulti erant, imo et senes, qui vitulum adoraverunt. Dicuntque aliqui, quod debuit esse trima, id est trium annorum, sicut et in Genesi legitur Dominus dixisse ad Abraham: Sume vaccam triennem.4 Tamen (ut fertur) in Hebræo non habetur, Ætatis integræ, sed, Integre: ut sit sensus, quod vacca debuit esse rufa per totum. Sicque quod subditur, in qua nulla sit macula, posset exponi, quod in ea non debuit esse macula velleris, diversitasve coloris. Melius tamen exponitur, In qua nulla sit macula, id est deformitas seu defectuositas reddens animal ineptum ad offerendum. Nec portaverit jugum: ad figurandum quod populus idololatrans, fuit prorsus indomitus, jugumque legis abjecit, quemadmodum per Jeremiam Dominus protestatur: sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea; et dixisti, Non serviam.

Præterea, ut recitat Rabbi Paulus: Pro eo quod nostra translatio habet, Ista est religio victimæ, in Hebræo habetur, Istud est cærimonium legis. Et dicunt expositores Hebræorum, quod hoc præceptum sic appellatur, quia non habet rationem litteralem claram, sed secretam. Multa enim sunt in isto præcepto ab aliis sacrificiis declinantia, ut patet intuenti. Ideo Rabbi Moyses Gerundensis, hoc loco excusans se a reddenda ratione hujus præcepti, ait: Nos autem qui pro peccatis nostris sumus contaminati in hac captivitate, ignoramus munditiam sanctitatis, donec veniat super nos spiritus de alto, et effundat Deus super nos aquas mundas, et mundemur. Utinam Rabbi iste intellexisset se ipsum. Hæc Rabbi Paulus.

Tradetisque eam Eleazaro sacerdoti: cui tradebatur ad offerendum magis quam patri ejus, quia non peccavit in adoratione vituli, quemadmodum Aaron. Qui eductam extra castra: non enim offerebatur in tabernaculo vel atrio, quæ erant castra deitatis, nec in castris Levitarum aut populi, sed extra omnia, in horrorem peccati tam gravis, atque ad innuendum, quod tota plebs ab illo peccato summe elongare se debeat;5 et quoniam extra portam passus est Christus, quod ad mysticam pertinet rationem, prout sequenti dicetur articulo; immolabit in conspectu omnium: ut omnes de suis pœniterent peccatis, et quia idololatria illa in vitulo aureo publice facta fuit. Aliqui tamen dicunt, quod Eleazar vaccam mactavit per alium sacerdotem. Unde in Hebræo fertur haberi, Immolabit eam in conspectu suo, id est, eam faciet coram se immolari.

Et tingens digitum in sanguine ejus, adsperget contra fores tabernaculi septem vicibus. Infra in isto habetur capitulo, quod sacerdos offerens vaccam, completo isto et quibusdam sequentibus, redibit in castra: idcirco adspersionem hanc fecit antequam rediit, ita quod in loco immolationis vaccæ stans, faciem suam direxit versus tabernaculi fores. Sicque adspersit versus easdem, quemadmodum tertio Regum, Salomon ait de filiis Israel: Si capti fuerint, adorabunt versus locum quem elegisti. Daniel quoque recitat se orasse in terra aliena contra Jerusalem.67 Itaque septies adspersit sanguinem vaccæ oblatæ, cujus sanguis saltem pro parte colligebatur in vase. Dicuntque aliqui, quod septies adspersit, ad insinuandum quod idololatriæ crimen quodammodo æquiponderat cunctis peccatis, quia importat totalem recessum a Deo. Sed adspersio cum sanguine victimæ, videtur potius designasse peccati expiationem, quam gravitatem. In aliis quoque sacrificiis fiebat frequenter septena adspersio sanguinis. Sed et odium Dei, non est minus crimen quam idololatria. Verius ergo videtur, quod ait Thomas in prima secundæ, quæstione 102: Ut significaretur populus per hoc sacrificium emundari ab universis peccatis, intingebat sacerdos digitum suum in sanguinem, septiesque adspersit: nam septenarius universitatem significat.

Comburetque eam cunctis videntibus, ut ex vaccæ combustione advertant, quod ipsi peccando meruerunt infernali torqueri incendio, imo et occidi in sæculo isto. Comburebatur demum in igne, quoniam Dominus in igne apparuit Moysi, et in igne data est lex, et quoniam idololatria est penitus exstirpanda cum speciebus et circumstantiis suis.8910 Ad quod denotandum, fiebat quod subditur: tam pelle et carnibus, quam sanguine et fimo flammæ traditis, ita quod nihil remansit de vacca. Pro Fimo, Septuaginta transtulerunt, Stercora: per quæ interiores immunditiæ designantur. Lignum quoque cedrinum et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat. Circa hoc scribit Thomas: Istud fiebat ad significandum quod sicut ligna cedrina non de facili putrescunt, et coccus bis tinctus non amittit suum colorem, et hyssopus suum servat odorem, etiam quum fuerit desiccatus; ita hoc sacrificium fuit in conservationem populi, et honestatis devotionisque ejus. Vel (ut Josephus ait) per ista, designata sunt quatuor elementa: videlicet elementum ignis per flammam; terra per cedrum, ob suam terrestreitatem; aer per hyssopum, ob suum odorem; aqua per coccum, propter tincturas quæ ex aquis sumuntur: quatenus per hæc exprimeretur, quod sacrificium hoc offerebatur Creatori quatuor elementorum. Aliqui vero dicunt, quod cedrus et hyssopus ponebantur in igne, ad reprimendum fœtorem ex vaccæ combustione surgentem; coccus bis tinctus, ad insinuandum quod cineres vaccæ erant per totum annum servandi pro purificatione populi. Unde Magister in historiis ait: Verisimile est, quod cineres vaccæ annuatim fiebant, sicut modo fit chrisma. Quidam tamen Hebræi dicunt eos valuisse et durasse per plures annos, nec novos factos, nisi quum veteres defecerunt. Hæc ibi. Cui recitationi concordat quod scribit Rabbi Paulus: Cineres vaccæ non solum servabantur per totum annum, sed pluribus annis. Tradunt namque Hebræi, quod per totam utriusque templi durationem non erant combustæ, nisi sex vaccæ in sacrificium istud: una videlicet tempore Moysis, cujus cineres duraverunt per totum tempus primi templi; secunda tempore Esdræ, in principio templi secundi; aliæ duæ sub Simone justo summo sacerdote diversis temporibus; ceteræ duæ sub Joanne pontifice, patre Mathathiæ, patris Machabæorum.

Et tunc demum lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra. Ex immolatione etenim vaccæ contraxit immunditiam quamdam legalem, propter quam removendam lavit corpus suum, videlicet aliquas corporis partes et vestes. Commaculatusque erit usque ad vesperam: quia etsi lotus modo prætacto poterat propria ingredi castra, non tamen tabernaculum ante vesperam: et impedimentum illud ingrediendi sanctum locum, vocatur commaculatio et irregularitas quædam. Sed et ille qui combussit eam, id est, sacerdos qui ad ignem remansit, donec tota vacca fuit combusta, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperam, juxta sensum expositum.

Colliget autem vir mundus, puta sacerdos ad hoc deputatus, cineres vaccæ, quibus admixti erant cineres ligni cedrini et hyssopi, cocii quoque bis tincti; et effundet eos extra castra in loco purissimo: reponebantur enim cineres illi seorsum extra populi castra in loco et repositorio sacro; ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, id est pro communi omnium utilitate custodiantur, et in aquam adspersionis, id est ad hoc, quod aliqua pars cinerum horum admisceatur aquæ, quæ sic mixta, aqua adspersionis seu lustrationis et expiationis appellatur, qua adspergebantur immundi. Quumque laverit, qui vaccæ portaverit cineres ad locum mundissimum, vestimenta sua et etiam corpus, immundus erit usque ad vesperam. Immunditia ista non fuit culpa, sed irregularitas quædam, impediens a templi ingressu, sacrificiorumque esu.

Præterea mirum videtur, cur erat immundus qui istud sacrificium obtulit; item qui ad ignem, quousque consumeretur, remansit; is quoque qui cineres congregavit: quum cineres isti fuerint facti ad alios emundandos, et sacrificium istud specialiter religiosum nuncupetur a Domino. Valde etiam videtur mirabile, quod et is qui alium hac aqua adspersit, et adspergendo mundavit, fiebat immundus, præsertim quum actus prædicti fuerint jussi a Domino et virtuosi in se, utpote actus seu opera latriæ, sicque exercentem purificabant, aut puriorem reddebant. Ad hæc Thomas respondet in prima secundæ: Quia hoc sacrificium pro peccato idololatriæ offerebatur, idcirco in ejus detestationem tam vaccam comburens, quam ejus cineres colligens, quam aquam, cui cinis vaccæ mixtus fuit, adspergens, repræsentabantur immundi: ut per hoc ostenderetur, quod quidquid quocumque modo ad idololatriam pertinebat, immundum erat. Alii dicunt, quod immunditia duobus modis contrahitur: Primo, ex immunditia rei tactæ; sicque mortuum tangens, fiebat immundus. Secundo, ex indignitate tangentis, quemadmodum sæcularis peccaret calicem consecratum tangendo. Sicque prædicti in vaccæ immolatione, combustione, et cinerum ejus collectione, et aquæ illius adspersione, efficiebantur immundi: quoniam sacrificium illud, et cineres ejus, atque adspersio, ad totius populi purificationem ordinabantur. Propter quod tangens aut tractans ea, debuit se reputare illorum contactu indignum, et maculam quamdam contrahere, ac ideo indigere purgatione. Attamen macula illa non fuit macula culpæ, sed irregularitatis præfatæ. Potest tamen et alia ratio assignari, quam arbitror veriorem, quod scilicet omnes illi fuerunt immundi, ad designandum quod sacramenta et sacrificia illa legalia non habuerunt in se aliquam sanctitatem et sanctificandi virtutem, sed potius fœditatem; tamen ex institutione divina, atque ex offerentium fide, obedientia, devotione, purgabant. Fuit quoque et mystica causa, articulo sequenti tangenda.

Habebunt hoc filii Israel, et advenæ qui habitant inter eos, puta proselyti, sanctum jure perpetuo, hoc est, præceptum istud de sacrificio isto, et ceteris ei annexis, observabunt tanquam sacrum divinitus institutum, ac duraturum per omne tempus veteris Testamenti.

Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, adspergetur hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur, ita quod deinceps poterit ingredi sanctum locum, et de oblatis comedere. Si die tertio adspersus non fuerit, septimo non poterit emundari adspersione aquæ istius, propter negligentiam illam priorem: ideo oportet eum de novo computare septem dies, in quibus immundus erit, et in quorum tertio et septimo adspergetur. Istud, sicut et sequentia, præhabitum est in Levitico variis locis, ubi omnium horum rationes litterales ac mysticæ sunt inductæ.

Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, id est exstinctum hominis corpus, et adspersus hac commixtione non fuerit, hoc est aqua lustrationis cui mixtus est cinis; polluet11 tabernaculum Domini, id est, templum Dei inhonorat et maculat, quantum in se est, non tamen absolute polluet illud. Nam si hoc tabernaculum vellet Dominus intelligi factum esse ex illo immundum, mundari ipsum juberet, ut Glossa exponit. Vel, polluit tabernaculum Domini, hoc est, Synagogam seu populum scandalizat. Potest quoque contingere, quod tangens cadaver defuncti, contrahat quamdam infectionem, qua et alios posset inficere. Et peribit ex Israel. Quamvis enim ex tactu mortui quandoque culpa non incurratur, tamen ex contemptu aut negligentia impletionis hujus præcepti, incurrebatur culpa mortalis, cujus pœna fuit non solum occisio temporalis, sed et æterna damnatio impœnitenti. Porro, Septuaginta hunc passum sic transtulerunt: Omnis qui tetigerit mortuum ab omni anima hominis, et mortuus fuerit, tacto mortuo, antequam fuerit purificatus, tabernaculum Domini polluit, exteretur anima illa ex Israel. Quocirca loquitur Augustinus: Difficillime invenitur in his libris aliquid evidentius de vita hominis post mortem esse conscriptum, quam hic. Ergo quum dicit, si fuerit mortuus ante purificationem, manere in illo immunditiam, et exteri animam illam ex Israel, hoc est a consortio populi Dei: quid aliud vult intelligi, nisi manere animæ pœnam, etiam post mortem, si dum vivit, mundata non fuerit hoc sacramento, quo Christi figuratur Baptismus?

Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo, id est, institutio sequens concernit morientem in domo. Omnes qui ingrediuntur tentorium illius, ipso nondum elato ex domo, seu ante septimum diem post obitum, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus: nisi fuerint cooperta, ideo subditur: Vas quod non habuerit cooperculum, nec ligaturam desuper, immundum erit ex morte morientis seu defuncti præsentia. Ex quo elicitur, quod si vasa ibi exsistentia fuerunt tecta, ligatave desuper, pro tunc non maculabantur, quoniam intus non fœdabantur, ubi ponebantur necessaria victui. De expositione et rationibus horum dictum est in Levitico.

Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, scilicet ex causa naturali intrinseca, sive os illius vel sepulcrum; immundus erit septem diebus. Tollentque homines mundi de cineribus combustionis atque peccati, hoc est aliquid cinerum vaccæ combustæ pro peccatis communitatis, et mittent aquas vivas, utpote scaturientes, quæ instar viventium ex se moveri videntur, super eos, id est super cineres illos, in vas in quo cineres primo ponebantur; in quibus quum homo mundus tinxerit hyssopum, adsperget omne tentorium et cunctam supellectilem defuncti in domo, et homines hujuscemodi contagione pollutos, id est inquinatos ex tactu seu præsentia mortui. Atque hoc modo mundus lustrabit, id est purgabit, immundum, et expiabit tertio et septimo die. Fiebat autem adspersio illa cum hyssopo, quæ est boni odoris, ad innuendum quod homo sic purgabatur a fœditate contracta. Ipse quoque qui adsperget aquas super immundum, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis per se, non ex hoc, quod super eum adsperguntur, immundus erit usque ad vesperum, eadem ratione, qua tangens et deferens reputabantur immundus. Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet; et anima, id est homo, quæ horum quidpiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperam. De his, quia præhabita sunt, percurro. Porro ab hac minori immunditia purificabantur per solam vestium lotionem, nec indigebant aqua adspergi, ne procederetur in infinitum. Qui enim aqua adspergebat, immundus fiebat. Sicque si se ipsum adspergeret, remaneret pollutus; si autem adspergeretur ab altero, alter ille inquinabatur, et ita nunquam terminaretur purgatio.

Footnotes

  1. Amos IV, 1. ↩

  2. Osee IV, 16. ↩

  3. Osee X, 5. ↩

  4. Gen. XV, 9. ↩

  5. Hebr. XXI, 12. ↩

  6. III Reg. viii, 48. ↩

  7. Dan. vi, 10. ↩

  8. Exod. xix, 16, 18; xx, 18. ↩

  9. Act. vii, 30. ↩

  10. Exod. ii, 2. ↩

  11. Lev. xi, 32-34. ↩

Chapter 33 of 56