Skip to the text

Articulus 33

DE MYSTICA HUJUS CAPITULI NONIDECIMI INTERPRETATIONE.

PER vaccam rufam integræ ætatis, et quæ jugum non traxit, allegorice designatur Christi humanitas, seu persona Christi naturali infirmitate ac passibilitate circumdata, quæ adhuc in Virginis utero manens, vir fuit de quo Jeremias prædixit: Novum faciet Dominus super terram, Mulier circumdabit virum.1 In quo nulla est macula, quia peccatum non fecit neque contraxit.2 Et rufa effecta est tempore passionis, quia adspersus est Christus sanguine suo: quem angeli sancti interrogaverunt, Quare rubrum est indumentum tuum?3 Unde et Sponsa in Canticis: Dilectus meus candidus et rubicundus.4 Hæc vacca ducta fuit ad Moysen et Aaron, ad præfigurandum quod principes sacerdotum jusserunt sibi adduci Christum, quem de Mosaicæ legis violatione multipliciter ac graviter accusarunt. Denique quod vacca illa tradita est Eleazaro ad immolandum, hoc figuravit, quod Christus crucifigendus, est traditus manibus sacerdotum, quibus gloriosissimus Apostolorum signifer constantissime dixit: Justum et sanctum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitæ interfecistis.5 Qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium. Nam sacerdotes ferunt Jesum propriam sibi crucem bajulantem, extra portas Jerusalem duci ac crucifigi universis cernentibus in celeberrimo festo, ut per hæc passio ejus ignominiosior esset.6 Et tingens digitum in sanguine ejus, adsperget contra fores tabernaculi septem vicibus. Clamabant enim: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.7 Christum etenim occidendo, putabant se obsequium præstare Deo. Postea autem multi ex sacerdotibus illis ad Christum sunt conversi, secundum quod recitat Lucas:8 Multa, inquiens, turba sacerdotum obediebat fidei.9 Tinxerunt digitum in sanguine ejus, id est, cum omni discretione consideraverunt suæ passionis mysterium, illudque aliis prædicaverunt ad impetrandum credentibus veniam ac salutem, et ad perfidorum condemnationem majorem; septenaque illa adspersio, omnium vitiorum remissionem, et septem donorum Spiritus Sancti infusionem, præfiguravit.

Comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus, quam sanguine et fimo flammæ traditis. Per combustionem et ignem, quæcumque intensa pœna exprimitur. Quoniam ergo tempore passionis, humanitas Christi fuit tota ultra omnem sermonem acerbissimæ et ignominiosissimæ pœnæ exposita, atque in summo dolore passionis et compassionis amarissimæ constituta, recte pellis ejus et ossa, sanguis et fimus, igni tradita asseruntur. Lignum quoque cedrinum et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam.

Per lignum cedrinum intelligitur viror et fructuositas Christi, qui pergens ad passionem, comparavit se ligno virenti: Si in viridi, inquiens, ligno hoc faciunt, in arido quid fiet?10 Per hyssopum suavitas famæ, bonusque odor ipsius exprimitur, quia multi dixerunt de eo: Nunquam sic apparuit in Israel.11 Per coccum bis tinctum, ignea prædicatio ejus accipitur. Hæc itaque tria impiissimi perfidique Judæi simul cum Christo obruere sunt conati, atque ad horam aliqualiter exstinxisse videntur, quoniam tempore passionis famam ejus potissimum obscuraverunt, tuncque cessaverunt ejus miracula et doctrina, per quæ ante multos convertit. Unde illud Jeremiæ12

Christus de eis testatur: Consilium fecerunt inimici mei adversum me, dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur ultra.13

Tunc lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra. Hoc de conversis post Christi passionem et Sancti Spiritus missionem sacerdotibus potest exponi: qui extunc laverunt stolas suas in sanguine Agni, baptizatique sunt in nomine Christi, imo ut Evangelista testatur:14 Omnis turba eorum qui aderant exspirationi Christi, et viderunt quæ fiebant, percutientes pectora sua, revertebantur.15 Qui vero manserunt increduli, laverunt se solito modo sacrilege. Per hoc autem quod offerentes comburentesque vaccam, et ejus cinerem congregantes, et aquam cineribus mixtam adspergentes, fuerunt commaculati: præfiguratum est, quod sacerdotes, Scribæ et Pharisæi, ceterique Judæi, in passione Unigeniti Patris æterni, pro maxima parte sunt excæcati et inquinatissimi constituti, super quos pervenit ira Dei usque in finem, qui per vesperam designatur:16 de quibus prædixit Psalmista, Obscurentur oculi eorum ne videant.17 Item: Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.

Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo. Per virum mundum intelligitur ordo prædicatorum, potissimum beatissimorum Apostolorum, qui extra Judæam detulerunt reliquias dominicæ passionis, et qualiter Verbum æternum propter nos sit incarnatum, passum, sepultum: quæ omnia in corda electorum gentilium diffuderunt. Ex quibus cineribus, id est ex virtute et meritis passionis humilitatisque Domini, et aquis viventibus, id est supernaturalibus donis et affluentiis Spiritus Sancti, facta est aqua lustrationis, utpote fons Baptismi, quo mortuos per peccata necesse fuit lavari, qui a Christi passione vim suam purgativam sortitus est. Unde Salvator disseruit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest videre regnum Dei.18

Præterea de spirituali significatione immundorum ex contactu aut præsentia mortui, de immunditia quoque vasorum, super Leviticum dictum est copiose. Insuper aqua adspersionis non solum designat Baptismum, sed et irriguum lacrimarum, quo frequenter mundari oportet: quod per adspersionem tertii septimique diei notatur. Moritur autem in tabernaculo, qui in fide Ecclesiæ et statu salutis decedit; qui vero in infidelitate aut alia mortali moritur culpa, exspirat in campo, in lata videlicet via perditionis. Est autem notabile, quod vas non opertum, fertur immundum; opertum vero seu ligatum desuper, mundum: quoniam cor quod non ponit custodiam ori suo, nec ostium circumstantiæ labiis suis, omni fœdatur ac repletur spurcitia.19 Qui autem custodit os suum, et moderatur labia sua, verbaque sua ponderat discretionis statera, liberat ab angustiis animam suam, vitatque peccata innumera, et evadit supplicia sempiterna.20 Postremo, sicut adspergens aquas, et colligens cineres, reddebatur immundus, ita multoties accidit, quod aliorum gubernationi, purgationi et instructioni vacantes, atque sacramenta ecclesiastica conficientes ac ministrantes, incurrant quosdam defectus ex fragilitate humana, aut ex negligentia, acceptioneve personarum: imo in regimine multi periclitantur ac pereunt, qui in statu subjectionis obtinerent salutem.212223

Footnotes

  1. Jer. xxxi, 22. ↩

  2. 1 Petr. 11, 22. ↩

  3. Is. lxiii, 2. ↩

  4. Cant. v, 10. ↩

  5. Act. iii, 14, 15. ↩

  6. Joann. xix, 17. ↩

  7. Matth. xxvii, 25. ↩

  8. Joann. xvi, 2. ↩

  9. Act. vi, 7. ↩

  10. Luc. xxiii, 31. ↩

  11. Matth. ix, 33. ↩

  12. 1 Petr. ii, 22. ↩

  13. Jer. xi, 19. ↩

  14. Apoc. vii, 14. ↩

  15. Luc. xxiii, 48. ↩

  16. 1 Thess. vi, 16. ↩

  17. Ps. lxviii, 24, 25. ↩

  18. Joann. III, 5. ↩

  19. Ps. cxi, 3. ↩

  20. Prov. xii, 3; x, 19. ↩

  21. Prov. xiii, 3; x, 19. ↩

  22. 1 Thess. ii, 16. ↩

  23. Luc. xxiii, 48. ↩

Chapter 34 of 56