Skip to the text

Articulus 34

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI : VENERUNTQUE FILII ISRAEL ET OMNIS MULTITUDO.

TERTIODECIMO libri hujus capitulo scriptum est, qualiter missi sint exploratores ad considerandum terram promissionis, et quid responderint reversi. Porro quartodecimo capitulo est narratum, qualiter filii Israel ex responsione exploratorum murmurarint, et qualiter ob hoc sint puniti ac jussi redire in eremum ad loca ante perambulata. Quid vero ab illo die sit factum in populo usque ad annum quadragesimum exitus de Ægypto, cœptum est recitari a capitulo illo præallegato, et enarratum est inde usque ad capitulum istud vicesimum : imo perpauca sunt inde conscripta. Nunc itaque quid quadragesimo illo contigerit anno, describitur, et quid deinceps.

Veneruntque filii Israel et omnis multitudo congregationis eorum ac pecorum, in desertum Sin. In Exodo legitur, Profecti sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, et post hoc venerunt in montem Sinai :1 ideo locus ille et iste, diversi sunt, et diversimode scribuntur, secundum Hieronymum. In eodem autem totali deserto fuerunt variæ solitudines partiales, nomina diversa habentes. Ad hunc itaque locum venerunt mense primo quadragesimi anni exitus de Ægypto. Et mansit populus in Cades, id est in loco deserti sic nuncupato, a quo secundum quosdam missi fuerunt exploratores, vel in quo redierunt ad populum. Unde supra dictum est : Reversique exploratores, venerunt ad Moysen et Aaron in desertum Pharan, quod est in Cades.2 Scriptum est quoque in Deuteronomio : Quumque venissemus in Cadesbarne, dixistis :3 Mittamus viros qui considerent terram. Hinc in Scholastica fertur historia : Fuerunt filii Israel longo tempore in solitudine. Multo sederunt tempore in Cadesbarne, et diu circuierunt montem Seir, et redierunt fere usque ad mare Rubrum, et circa fines Sinai, et prostrata sunt eorum cadavera in deserto. Tandem post multos labores et annos, tricesimo octavo anno redierunt ad Cades, unde miserant exploratores, vel ubi redierunt ad eos. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta est in eodem loco. Prophetissa soror Moysis et Aaron, secundum Josephum, mortua est quum complesset annum quadragesimum ex quo reliquit Ægyptum, et sepelierunt eam in monte qui dicitur Sin, valde solenniter, fleveruntque eam (secundum Magistrum in historiis) triginta diebus. Erat autem notabiliter senior Moyse, quoniam eo in flumine exposito et inde sublato, quum trium mensium esset, ipsa fuit adulta puella, ita quod cum filia Pharaonis tractavit de educatione infantis.4

Quumque indigeret aqua populus, convenerunt adversus Moysen et Aaron. Non ait, Convenerunt ad Moysen et Aaron ; sed, Adversus : quia venerunt male confœderati, non ad rogandum humiliter, sed et ad contendendum contra suos superiores contumaciter. Ideo subditur : et versi in seditionem, dixerunt : Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino, id est, utinam corporaliter mortui fuissemus inter cognatos nostros, qui jam ante in deserto defuncti sunt celeri morte ; quasi dicant : Mors illa tolerabilior exstitisset afflictione ista diuturna gravissima. Non est autem putandum, quod optaverint æternaliter periisse per condemnationem finalem, ut quidam exponunt. Cur eduxistis ecclesiam Domini, id est populum istum fidelem: sicque ecclesia hic sumitur pro synagoga, a qua tamen solet distingui; in solitudinem, ut et nos et jumenta nostra moriamur? Carnales isti connumeraverunt se suis jumentis, quibus et per passiones suas tam irrefrenatas, similes, imo et incomparabiliter pejores fuerunt; atque in tali articulo de jumentorum suorum doluerunt periculo, quando de animarum suarum salvatione tantum sollicitari debuerant, quanquam etiam pium sit jumentis aliquando condolere. Quare ascendere nos fecistis de Ægypto? Ecce quam excæcata perversitas, quasi non Deus eos de Ægypto eduxerit. Et adduxistis in locum istum pessimum? tanquam dicant, Quare non duxistis nos per viam rectam, et habitabilia loca? Cujus tamen ratio scripta est in Exodo.5

Ingressique Moyses et Aaron: qui in hoc casu, sicut et ante frequenter, habuerunt se multum patienter ad plebem ita perversam, reddideruntque ei bona pro malis; dimissa multitudine, in tabernaculum fœderis, ut in loco sancto citius exaudirentur. Unde constat, quod consecratio et sanctitas loci ad exauditionem orationis conferunt, imo omnia opera bona reddunt acceptabiliora. Quemadmodum enim gravius est in eis peccare, ita et melius est ibi bene agere. Oraverunt quoque dimissa multitudine, quoniam quies solitudoque loci cooperantur ad orandum devotius. Corruerunt proni in terram. Ex quo elicitur, quod et situs corporis et humiliatio ejus excitant et prosunt ad deprecandum perfectius, et præsertim in terram prostratio, in qua est extrema corporis humiliatio. Clamaveruntque ad Dominum, non tam alta voce, quam ferventi affectione, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem populi hujus. Populus ille non legitur clamasse ad Dominum orando pro aqua. Ideo sensus est: Audi clamorem populi hujus, id est orationem quam fundimus pro populo isto. Vel, Clamorem populi hujus audi: quia etsi non petierunt formaliter aquam, tamen in suis clamorosis seditiosisque verbis satis pandebant se aliqua appetere, et appetitio illa rationabilis fuit in se, quamvis irrationabiliter proponebatur a populo. Sicque Moyses et Aaron oraverunt, ut non obstante plebis perversitate Deus succurreret. Et aperi eis thesaurum tuum, id est opulentiam tuæ potentiæ, scilicet abundantiam aquæ. Unde subjungitur: fontem aquæ vivæ, quæ instar viventium fluat et currat; ut satiati, cesset murmuratio eorum, quatenus eis sufficienter refectis poculo aquæ, desistant peccare, ut nec te offendant, nec nobis molesti sint.

Et apparuit gloria Domini super eos, id est, Deus per nubem gloriose descendit ad Moysen, ceteris nubem cernentibus; vel, Apparuit gloria Domini, id est præclarus Dei effectus, qui per angelum loquebatur ad Moysen. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Tolle virgam, tu et Aaron, et loquimini ad petram coram eis. De qua virga istud sit dictum, posset esse ambiguum, nisi paulo post subderetur, Tulit igitur Moyses virgam quæ erat in conspectu Domini: quod intelligendum videtur de virga Aaron, quæ fronduerat, et post suam miraculosam floritionem, Deo jubente, posita fuit intra Sancta sanctorum in arca, ut supra scriptum est.6 Sed quia de virga Moysis, per quam fecit in Ægypto prodigia, etiam aliquando leguntur hæc, puta quod erat in conspectu Domini, vel quod erat virga Dei, quia et ipsa fuit Deo specialiter sanctificata, per quam fiebant ad Dei honorem tot et tanta miracula: posset quis opinari, quod istud sit intelligendum de Moysis virga; sed quia in Exodo virga Moysis frequenter vocatur ipsius Aaron virga, posset rursus quis suspicari, quod illa et ista fuerunt una virga.7 Præterea quæritur, cur Dominus jussit Moysi loqui ad petram, quum illa nec audire nec intelligere quivit. Respondetur, quod sicut nos in laudibus Dei frequenter irrationalia et inanimata alloquimur, non ut ipsa audiant sive intelligant, sed ut ex allocutione illorum nos ipsi aut alii excitemur et accendamur ad contemplationem, amorem, admirationem ac laudem Creatoris ex ejus effectibus; sic in proposito dici potest. Rursus, quod Dominus ait, Loquimini ad petram, potest exponi, Loquimini de petra. Nam et infra Moyses non dirigit verbum ad petram, sed de ea ait ad populum: Num de petra hac, etc.? Et illa dabit aquam, id est, ex ea manabunt aquæ, sive per creationem aquæ in ea, sive per miraculosam conversionem materiæ alicujus in aquam.

Tulit igitur Moyses, id est, accepit et secum portavit, virgam quæ erat in conspectu Domini. Nonne omnia sunt in conspectu Domini? Cur ergo hoc specialiter dicitur de hac virga? Et respondendum, quod vel ideo, quoniam erat in tabernaculo, in quo Deus specialiter habitavit, et ibi contenta intuebatur, tanquam præcipue ad se pertinentia; vel, quoniam virga illa fuit Deo sanctificata, et instrumentum omnipotentiæ suæ, sic quod eam speciali modo respexit. Congregata omni multitudine ante petram: non quod omnes poterant in angusto loco coram lapide illo consistere, sed quod principales de populo stabant ibidem, et ceteri accesserunt secundum quod poterant et congruebat. Ideo quoque jussit Dominus populum ibi adstare, ut ex intuitu tanti miraculi roborarentur in fide, et Deum plus solito formidarent, et de sua perversitate confunderentur ac pœniterent, et Domino essent grati. Dixitque eis: Audite, rebelles et increduli. Sæpe enim fuerunt Deo et Moysi inobedientes, atque infirmi et defectuosi in fide, a qua et multi eorum interdum totaliter corruerunt. Non tamen absolute de omnibus dixit hoc Moyses, nam multi boni inter ipsos fuerunt, sed seditiosis et murmuratoribus istud locutus est. Et quæri potest, an isti fuerunt de his qui ante fuerant murmurati: potestque esse quod quidam illorum adhuc residui fuerunt in ista seditione præcipui.

Num de petra hac aquam vobis poterimus ejicere? Hæc verba secundum se sumpta, possent vere multipliciterque exponi, ita quod viderentur irreprehensibiliter, imo et laudabiliter prolata a Moyse, nisi infra Dominus evidenter protestaretur, Moysen et Aaron non credidisse sibi hoc loco. Nempe hæc verba possent primo ita exponi: Num de petra hac, etc., id est, Propria et naturali virtute non valemus vobis de saxo isto educere aquam. Secundo sic, et quasi interrogative, Valemusne istud peragere? Sicque adhuc dupliciter possent intelligi: Primo affirmative, quasi dicat, Utique per omnipotentiam Dei possumus istud. Sed huic expositioni videtur obsistere quod Dominus ait: Quia non credidistis mihi. Secundo negative, quasi dicat, Non possumus. Sed mirum si Moyses et Aaron reputaverint istud impossibile Deo, in cujus virtute semel fecerunt simile huic ad petram Horeb, ut in Exodo legitur, et quandoque majora.8 Hinc aliqui dicunt, quod Moyses istud dixit dubitative. Dicuntque aliqui, quod ipse et Aaron non dubitaverunt quin Deus id posset, sed de effectu, ne forsitan impediretur propter vitia populi.

Unde Lyra hic scribit: Verba Moysis poterant dupliciter intelligi, affirmative et negative; et sic protulit ea, ut dicunt expositores catholici communiter, quia licet non dubitaret de potentia Dei quin posset illud, dubitavit tamen de effectu, ne impediretur propter malitiam populi. Ideo dubitando de effectu, dicit sic, Num de petra, etc., ut si effectus fuisset secutus, intelligeretur hoc modo, Non obstante incredulitate vestra, poterimus aquam ejicere de petra virtute divina; si autem non sequeretur effectus, sic intelligeretur, Num de petra, etc., quasi diceret, Non poterimus propter malitiam vestram. Hæc Lyra. Cujus verbis duo objici possunt: Primum est, quod non videtur fuisse illicitum Moysi dubitare de isto effectu, an scilicet propter peccata populi impediretur; nec hoc fuisset incredulitatis, quia divina promissa frequenter intelligenda sunt ita, quod implebuntur nisi per hominum iniquitatem obex ponatur. Secundum est, quod aliqui magni et sancti doctores catholici dicunt, Moysen de Dei virtute seu potentia dubitasse hac vice. Imo Glossa ex verbis B. Isidori ait: Hic Moyses Dominum offendit, et prohibetur Jordanem transire: turbatus enim murmure populi, dubitanter virga petram percussit, quasi non posset Deus aquam de petra educere, quod fecerat ante. Hic Moyses Judaicum populum sub lege positum significat. Nam sicut Moyses virga petram percutiens, de Dei virtute dubitavit; sic populus ille sub lege data per Moysen positus, Christum ligno crucis affixit, nec eum esse Dei virtutem credebat. Hæc Isidorus.

Insuper super illud, Ait Moyses, Sexcenta millia peditum populi hujus sunt, et tu dicis, Dabo eis esum carnium mense integro?9 loquitur Augustinus: Quæritur, utrum Moyses dixerit hoc diffidendo, an quærendo. Sed si putaverimus eum hoc diffidendo dixisse, cur ei hoc non exprobravit Dominus, sicut ad petram unde profluxit aqua? Videtur de potestate Domini dubitasse. Deus autem non de verbis tantum, sed de cordibus judicat: alioqui posset Moyses excusari de verbis prolatis ad petram, nisi contra eum esset clara sententia Dei, quod diffidendo talia dixerit, Numquid de petra ista, etc. Deinde sequitur, Et elevata Moyses manu sua, percussit virga bis silicem. Ad hoc virgam illam, in qua tanta miracula fecerat, sumpsit, eaque petram percussit, atque inde solitæ virtutis est consecutus effectus. Verba igitur quibus ait, Numquid de petra hac, etc., possent sic accipi, tanquam diceretur: Nempe ex hac petra, secundum vestram incredulitatem, aqua educi non potest; ut autem percutiendo ostenderetur, divinitus fieri potuisse quod illi in infidelitate sua non credebant, maxime quoniam dixit, Audite me, increduli, Num de petra hac, etc. Sed Deus qui inspector est cordis, indicavit quo animo Moyses ita locutus est: Ait enim, Quoniam non credidistis sanctificare me, etc. Ac per hoc intelligitur Moysen ita dixisse, tanquam ad incertum percusserit, ut si non sequeretur effectus, hoc prædixisse putaretur, quum ait: Numquid ex petra hac aquam, etc., quod in ejus animo omnino lateret, nisi Dei sententia prodidisset.

Ecce in his Augustini et Isidori verbis habetur, quod Moyses de Dei virtute et potestate dubitavit seu diffidebat. Ex memoratis quoque Augustini verbis probatur, quod Moyses percussit petram cum virga, per quam et alia fecit miracula. Sed si ita dicamus, remanet quæstio, quomodo Moyses omnipotentiam Dei toties expertus et certissime contemplatus, poterat de ea diffidere sive ambigere. Ad quod ex verbis Isidori habetur responsio, quia ex populi perversitate et murmure fuit turbatus, sicque ex turbatione passionis hujus obscuratum fuit in eo rationis judicium. Verumtamen non arbitror Moysen tantum fuisse turbatum, ut dubitaverit an virtus Dei omnipotentis posset de saxo ejicere aquam; dubitavit tamen an aqua ejiceretur de petra: et fuit incredulus Deo, non quia dubitavit an Deus hoc posset, sed quia ex mentis turbatione, Deo sic permittente, non consideravit actualiter omnipotentiam Dei, nec ad eam respexit, sed ad difficultatem effectus in se, et per respectum ad causas naturales: et ita non credidit Deo, private magis quam contrarie, utpote quia omisit actum fidei, ad quem pro tunc tenebatur juxta exigentiam causæ ac temporis; non tamen commisit infidelitatis actum actui præfato contrarium.

Quumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem. Communiter dicitur, quod bis percussit, quia in primo ictu petra non est scissa, nec vomuit aquam, propter Moysis incredulitatem seu dubitationem. In secundo autem ictu divisa est petra, et aquam diffudit, non quod Moyses tunc credebat, sed ex pietate divina, qua Deus suum promissum implevit. Potest etiam dici, quod Deo sic dispensante bis percussit, propter mysterium: quia ut asserit Augustinus, Quod virga petra percutitur, crux Christi figuratur. Ligno namque accedente ad petram, gratia emanavit; et quod bis percutitur, evidentius significat crucem: duo etenim ligna sunt crux. Egressæ sunt aquæ largissimæ: in quo ostensa est omnipotens virtus Dei magnifice, qui si produxisset aquam illam de terra, suspicari quis potuisset, quod ex ventriculis terræ manasset. Ideo istud omnipotentiam Dei gloriosius demonstravit. Ita ut populus biberet et jumenta: quod valde erat mirabile, tantam videlicet profluere aquam repente de saxo durissimo, quod tot millia hominum ac pecorum inde biberint.

Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi dicenti, quod aqua manaret de petra, juxta sensum præhabitum, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, id est, ut in omnium præsentia honoraretis me, ostendendo me esse verum et sanctum in promittendo ac implendo promissa. Hoc enim non fecerunt, quoniam Moyses in persona sui ac Aaron dubitando jam dixerat, Numquid de petra, etc. Non introducetis hos populos, id est tribus Israel, quæ erant unus populus totalis, et plures populi particulares: ideo ait pluraliter, Hos populos, quoniam per dissensiones et seditiones erant divisi; ad terram quam dabo eis: et ita Deus punivit clementer in vita hac peccata horum tam electorum virorum. Hæc est aqua Contradictionis. Circa hoc Magister in historiis ait, Quia etiam electi ita desperaverunt ibi de promissis et potentia Dei, quasi contradicentes promittenti: quæ verba interpretari possunt, et suo modo salvari juxta prætacta. Vel dicitur aqua Contradictionis, propter dissidium et contrarietatem, quæ ibi inter Moysen populumque fuerunt. Ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum. Jurgando etenim contra Moysen et Aaron vicarios Dei, contra Deum jurgati sunt, præsertim quia beneficia Dei præterita parvipenderunt, et ea quæ Moysi per modum culpæ imposuerunt, fecerat Moyses ex Dei præcepto. Et sanctificatus est in eis, id est, sanctitatem et bonitatem suam ostendit Deus in filiis Israel per miracula et beneficia ipsis, quamvis indignis, exhibita.

Circa illud, Non introducetis hos populos, scribit quidam: Licet Moyses et Aaron multum desiderarent ingredi terram promissionis, quia tamen sciverunt quod verbum Dei erat definitum, id est definitive et assertive prolatum, non oraverunt pro retractatione ipsius. Sed objici potest quod in Deuteronomio Moyses loquitur: B Deprecatus sum Dominum, dicens: Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam. Transibo ergo et videbo terram hanc optimam trans Jordanem.10 In quibus verbis Moyses manifeste oravit pro retractatione hujus sententiæ: quod non fecisset, si scivisset eam definitive prolatam.

Rursus, circa hunc passum recitat Lyra: Hebræi dicunt, quod Moyses et Aaron peccaverunt, quoniam non fecerunt sicut præceperat Dominus, dicens: Loquimini ad petram, et illa dabit aquas, ut patet ex textu, ita quod solo verbo absque percussione petra dedisset aquas: quod fuisset novum divinæ potentiæ signum, ante non factum. Ideo Dominus dixit: Quia non credidistis mihi, etc., quasi diceret: Si coram filiis Israel dixissetis, En lapis iste qui non videt nec audit, obedit verbo Dei, aquam sine percussione fundendo, multo plus vos rationales creaturæ obedire debetis, etc. Istud non videtur in toto idonee dictum. Dominus enim non solum dixit ad Moysen, Loquimini ad petram, etc., sed præmisit, Tolle virgam: per quod satis innuitur, Dominum intendisse ut Moyses virga percuteret petram. Nec propter omissionem facti illius fuissent increduli, nec audissent a Domino, Quia non credidistis mihi. Denique Rabbi Paulus affirmat, opinionem illam, quam Lyra dicit esse Hebræorum, esse solius Rabbi Salomonis; et addit, quod alii Hebræorum doctores de hac materia varie sentiunt, quoniam Rabbi Moyses Ægyptius dicit peccatum Moysis fuisse in hoc, quod dixit, Audite, rebelles et increduli. In quibus verbis ostendit se habere magnam contra populum iram, quod fuit dupliciter malum: Primo, quia in tanto viro a quo ceteri debebant formam vitæ addiscere, ira, præsertim in publico, valde vituperabilis fuit. Secundo, quia per verba illa, Moyses dedit populo occasionem credendi quod Deus eis hoc loco irasceretur: quod tamen non fuit, quia petebant rem necessariam eis, videlicet aquam.

Circa hæc verba Rabbi Pauli miror, et vix credere valeo quod Rabbi Moyses ille Ægyptius, quem notamus quum absolute Rabbi Moysen allegamus, dicat populum non peccasse hoc loco, quum in textu apertissime asseratur, Versi in seditionem fuerunt, et valde passionate locuti sunt, et contra Dominum sunt jurgati. Fuit quippe Rabbi Moyses ille vir profundissimi sensus, magnus theologus et præclarus philosophus, quem quidam dicunt tandem factum fuisse neophytum, quoniam super librum Judicum scribit, quod Jesus Nazarenus videtur fuisse Messias in lege promissus, et propter ipsum meruit Israel ut caderet gladio Romanorum. Denique Moyses sanctus, qui erat Judæorum prælatus, poterat eos ex ira per zelum acriter increpare, potissimum quia id meruerunt. Sed tunc oritur quæstio, quia si filii Israel peccaverunt hoc loco tam graviter, cur non fuerunt puniti sicut Moyses et Aaron? Respondetur, quod Dominus eorum misertus est, quoniam magnum habuerunt incitamentum ad istum excessum, videlicet indigentiam necessarii potus, nec petierunt vinum aut siceram, sed simplicissimum aquæ potum.

Misit interea Moyses nuntios de Cades ad regem Edom, id est Idumæorum, qui erant de semine Esau fratris Jacob, qui dicerent: Hæc mandat frater tuus Israel. Loquebantur hi nuntii ex Moysis informatione de toto Israelitico populo, quasi de homine uno, et nomine Fratris optavit regem illum inclinare ad caritativum consensum. Nosti omnem laborem qui apprehendit nos, quomodo patres nostri descenderint in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum qui eduxit nos de Ægypto. Quomodo poterat rex ille idololatra noscere omnia ista? nisi forte dicatur, quod perceperit ista in generali ex publica fama, orta ex mirabilibus quæ Deus in Ægyptiis fecerat, et quia per quadraginta annos filii Israel in solitudine permanserunt, sequentes nubis ducatum, et panem de cœlo edebant: cui solitudini Idumæa fuit propinqua. Unde in Exodo Dominus ait Pharaoni: In hoc excitavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra. Supra quoque Moyses ait ad Dominum:11 Ut audiant habitatores terræ hujus, videlicet Chananæi, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat eos, etc.12 Et ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, id est prope urbem in confinio deserti illius et Idumææ locatam, positi, obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros nec per vineas, nec bibemus aquas de puteis tuis gratis, ut infra in textu innuitur. In illis etenim locis et terris aqua est pretiosa, et multoties pauca.

Cui respondit Edom: Non transibitis per me, etc. Statimque egressus est obvius ad resistendum filiis Israel, cum infinita multitudine, id est cum exercitu plurimum copioso: sicque quod ait, Cum infinita multitudine, est hyperbolicus sermo, quo aliquid dicitur per excessum, ad insinuandum magnitudinem rei. Quæritur, si rex Edom scivit omnia jam prætacta, videlicet qualiter Deus per angelum eduxit et duxit filios Israel, quomodo ausus fuit eis ad resistendum occurrere. Ad quod dici potest, quod excæcavit eum malitia sua, sicut jam ante Ægyptios et postea Chananæos, qui et visa statione solis in cœlo per integrum diem, exierunt contra filios

Israel ad pugnandum, ut in Josue libro legitur.13

Quamobrem divertit ab eo Israel. Contra hoc objici potest, quod in Deuteronomio legitur Dominus ad filios Israel protulisse : Transibitis per terram fratrum vestrorum filiorum Esau, et timebunt vos. Et rursus legitur Moyses dixisse per nuntios regi Sehon :14 Transitum nobis concedas, sicut fecerunt filii Esau. Ad hæc respondendum videtur, quod referenda sunt ista ad diversa loca et tempora. Potuit enim esse quod rex Edom primo negavit iter præfatum, præsertim per medium territorii sui; postea autem illud concessit, saltem circa extrema ejusdem. Et ad intuitum Hebræorum potuit Deus timorem Idumæis incutere, ne scilicet a Deo filiorum Israel tale quid paterentur, qualia sustinuerunt Ægyptii. Sed denuo oritur quæstio : Cur petierunt transitum per Idumæam, quum tenerentur sequi nubis ducatum, quæ si per Idumæam duxisset Hebræos, non potuissent Idumæi hoc impedire? Forsitan dici potest, quod Moyses opinabatur nubem præcessuram filios Israel per terram Edom ; non tamen voluit Moyses per terram illam transire sine regis consensu propter bella vitanda, quoniam Dominus jussit ut filii Israel contra Idumæos non præliarentur.

Quumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, id est ad loca monti illi vicina. Porro secundum Magistrum in historiis, et ex Hieronymo et Josepho sumptum videtur : Egrediens Israel de Cades, circuivit Idumæam, incedens per desertum Arabiæ, et prætergrediens Archim metropolim Arabum, quæ nunc Petra vocatur, venit ad montem Hor. Ubi locutus est Dominus ad Moysen : Pergat, inquit, Aaron ad populos suos, id est ad limbum ubi Sancti erant, qui a principio mundi recesserunt de sæculo isto, et vel in vita hac aut postea erant purgati, ad quorum sortem pertinuit Aaron. Atque in verbis his insinuatur immortalitas animæ, et retributio sequens. Tolle, id est, tecum assume, Aaron et filium ejus Eleazarum cum eo, et duces eos in montem Hor. Quumque nudaveris patrem veste sua, id est sacerdotali ornatu : et forsan per vestem intelliguntur pluraliter vestes sacerdotales, quibus Aaron erat indutus, præsertim quæ pontifici propriæ erant; indues ea Eleazarum filium ejus; et Aaron morietur, et ibi colligetur : ad insinuandum quod patri suo in pontificatu succederet. Fecit Moyses ut præceperat Dominus. Et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. Credendum est quod Moyses revelavit Aaron fratri suo, quod voluntas Dei esset ut moreretur in montis illius cacumine, et filius ejus suis vestibus indueretur. Et tunc Aaron acquievit devote. Illo mortuo in montis supercilio, Moyses descendit cum Eleazaro.

Quæritur, quis sepelivit Aaron præsulem. Quocirca recitat Lyra, quemadmodum Rabbi Salomon dicat, quod quum ascendissent Moyses et Aaron atque Eleazar in montem, viderunt ibi speluncam et lectum in ea, lampademque ardentem ante lectum; et Aaron exutus, posuit se in lecto illo; extentisque manibus ac pedibus, clausit oculos et os, et Deus accepit spiritum ejus in pace. Quod videns Moyses, optavit similem mortem : quod concessum est ei, prout in Deuteronomio Dominus ait ad eum : Jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus. Et sepelivit Moyses Aaron. Quid veritatis istud contineat, Deo committitur. Augustinus vero dicit, quod Eleazarus sepelivit Aaron patrem suum, ut pontifex novus præberet officium sepulturæ defuncto. Sed quæritur, quomodo istud licuerit, quum Dominus in Levitico jusserit, pontificem non interesse morti aut sepulturæ cujusquam, imo nec proprii patris. Respondetur, quod Dominus in lege sua potuit dispensare.

Dubitatur quoque, quomodo Aaron hic dicatur mortuus, et sepultus in monte Hor, quum scriptum sit in Deuteronomio : Filii Israel castra moverunt ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est. Ad istud respondet Glossa in15

Deut. xxxii, 50.

Lev. xxi, 11.

Deut. x, 6. præallegato Deuteronomii loco: Forsitan locus est binomius. Beroth enim filiorum Jacan est in deserto, sicut Mosera ubi obiit Aaron, sicut in libris Locorum legitur, et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petræ in montis vertice. Lyra vero respondet: Dicunt aliqui quod Mosera et Hor unus mons est diversimode nominatus. Rabbi Salomon dicit contrarium, probans per hoc quod infra habetur capitulo tricesimo tertio, quod inter Moseroth, qui est idem locus qui Mosera, et inter montem Hor, sunt sex mansiones.

Ideo dicit, quod Aaron in veritate mortuus est atque sepultus in Mosera; sed ideo dicitur sepultus in monte Hor, quoniam filii Israel ibi postea venientes, ad montem Hor, fleverunt eum ibidem, ac si funus præsens fuisset. Sed istud est manifeste contra scripturam hanc, in qua apertissime legitur, quod Moyses et Aaron et Eleazar pariter ascenderunt in montem Hor, et quod turba videns occubuisse Aaron in supercilio montis, flevit eum, etc., et quod in monte Hor Moyses induit Eleazarum veste Aaron. Præterea (sicut jam patuit) Lyra refert, qualiter Rabbi Salomon narrat, quod Moyses et Aaron viderunt in monte Hor speluncam et lectum in ea, in quo se posuit Aaron, et obiit. Iterum circa illud, Et ascenderunt in montem, scribit Lyra, quod multitudo non ascendit, sed tantum Moyses, Aaron et Eleazar, tamen omnis multitudo vidit quando ascenderunt. Sicque Rabbi Salomon est sibi ipsi contrarius. In Scholastica quoque fertur historia, quod usque hodie monstratur locus sepulturæ Aaron in vertice montis. Idcirco dicit, quod Moseroth et Mosera non sint idem locus. Denique, sicut diversa loca habent frequenter idem nomen, sic et idem locus diversa nomina sæpe sortitur. Filii quoque Israel, eundo et redeundo ac circumgyrando, venerunt sæpe ad locum eumdem. Amplius, ubi mansio Moseroth infra primo exprimitur, et postea mansio montis Hor, non dicitur quod Aaron mortuus sit et sepultus in Moseroth, sed quod ascendit in montem Hor:16 ideo dictum illud Rabbi Salomonis, est penitus falsum, et contra Scripturam.

Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, quia non vidit eum reverti, sed filium ejus in vestitu illius, flevit super eum triginta diebus per cunctas familias, ex dilectione et compassione, imo et quia privati erant tam fideli et sancto pontifice, a quo multa beneficia erant sortiti, et propter honorem summi sacerdotii sui.

Mystice, sicut defuncta Maria femina sancta, populus indiguit aqua, et incidit magna peccata;17 sic frequenter contingit, quod mortuis sanctis personis, quarum meritis Deus benefecit viventibus aliis, beneficia talia subtrahantur eisdem, incidantque mala pœnæ et culpæ. Insuper, exemplo Moysis et Aaron instruuntur prælati, cum omni caritate et patientia sufferre subditorum defectus, et subvenire eis quanquam ingratis. Docemur quoque exemplo Moysis, ut dum fieri potest, et ardenter orare optamus, fugiamus tumultum, et secrete oremus, atque in terra prostrati, etiam pro inimicis. Si tamen ex prostratione somnolentia oriatur, alio situ orandum est, nisi prostratio requiratur. Postremo, ex consideratione culpæ sanctorum patrum istorum Moysis et Aaron, reddamur et simus incessabiliter timorati, custoditi, solliciti. Ecce etenim viri illi post tot et tanta miracula, post assiduas apparitiones cœlestes, allocutiones angeli, illuminationes divinas, post tantæ sanctitatis adeptionem, in senio suo et imminente vitæ eorum termino, tam subito corruerunt: quid ergo nobis pusillis, inexercitatis, defectuosissimisque hominibus agendum relinquitur, nisi ut omni præsumptione et vana securitate abjectis, in vera humilitate timoreque Dei, et compunctione assidua persistamus, jugiterque clamemus ad Dominum, ne unquam relinquat nos, et ne in fine sinat nos impediri ab ingressu regni cœlestis?

Footnotes

  1. Exod. xvi, 1. ↩

  2. Num. xiii, 26, 27. ↩

  3. Deut. i, 19, 22. ↩

  4. Exod. ii, 7, 8. ↩

  5. Exod. xiii, 17. ↩

  6. Num. xvii, 10. ↩

  7. Exod. vii, viii. ↩

  8. Exod.xvii, 6. ↩

  9. Num.xi,21. ↩

  10. Deut. III, 23-25. ↩

  11. Exod. ix, 16. ↩

  12. Num. xiv, 13, 14. ↩

  13. Josue xi, 5. ↩

  14. Ibid. 28, 29. ↩

  15. Deut. ii, 4. ↩

  16. Num. xxxiii, 30, 37, 38. ↩

  17. Sensus mysticus. ↩

Chapter 35 of 56