Skip to the text

Articulus 35

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI PRIMI : QUOD QUUM AUDISSET CHANANÆUS REX ARAD, ETC.

PROCESSUS filiorum Israel, et eventus eorum a monte Hor usque ad campestria Moab per diversas mansiones et vias, capitulo isto describitur. Quod quum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israel per exploratorum viam, pugnavit contra illum. In Genesi legitur, quod Chanaan filius Cham filii Noe, habuit undecim filios, a quibus disseminati sunt populi Chananæorum, et inter undecim filios Chanaan unus vocatus est Aradius. Idcirco per Chananæum regem Arad, intelligitur nunc determinata persona, nata ex stirpe Aradii, quæ regnavit in terra et regno Arad : quæ regio sita fuit in plaga meridiana, respectu terræ promissionis. Porro per viam exploratorum, intelligi potest via per quam iter egerunt exploratores missi a Moyse. Non enim filii Israel ubique aut semper declinarunt a recto itinere : ideo objectio cujusdam contra expositionem istam, non prævalet. Vel, via exploratorum, fuit aliqua via generaliter sic vocata, ex eventu quocumque, quia per viam illam exploratio aliquando nocive et callide facta fuit, aut fieri consuevit. Aliqui vero putant exploratores hic nominari eos, qui populum Israel præcesserunt ad providendum castrorum locum. Pugnavit contra illum, et victor exsistens, duxit ex eo prædam. Cur Deus permisit populum illum vinci a Chananæis præfatis ? et ubi tunc fuit oratio Moysis ? Dici potest, quod propter peccata sua populus Israel damnum istud sustinuit, et propter eadem vitia poterat effectus orationis Moysis impediri ad modicum tempus : creditur quippe, quod parva fuit illa adversariorum victoria.

At Israel voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum Chananæorum in manu mea ad occidendum, quem viribus meis nequeo superare ; delebo urbes ejus, populum occidendo, et oppida demoliendo. Quum votum sit proprie de bono majori, quomodo istud potuit cadere sub voto ? Et respondendum, quod idololatræ isti erant tam scelerati, quod Deus voluit eos occidi ab Israelitica plebe, sique illorum occisio fuit actus justitiæ. Exaudivitque Dominus preces Israel : nam præter votum illud fuderunt et preces, vel votum illud fuit æquivalenter oratio ; et tradidit Chananæum, hoc est populum illum Aradium, manibus Israelis. Quem ille interfecit, subversis urbibus ejus, et vocavit illius loci nomen, Horma, id est anathema : quam interpretationem adjunxit translator. Sed quæri potest, de quo loco sit istud intelligendum : an de tota illa regione, an forsan de regia ejus metropoli, seu alio quovis loco. Magister autem in historiis scribit : Forte iste est locus, qui supra per anticipationem dictus est Horma. Scriptum est enim supra : Descendit Amalecites et Chananæus, et persecutus est eos usque Horma. Rursus in Scholastica historia fertur : Anathema dicitur ab ἀναθεῖναι, hoc est sursum ponere, quod est devotare, seu voto seorsum ab usu nostro separare, dum scilicet res vota, seu promissa ac reddita, ponebatur sursum in templis. Hinc alii dicunt : Destructio urbis Horma proprie nominatur, quando habitatoribus ejus necatis, præda urbis divino cultui applicatur. Unde Achan dicitur usurpasse de anathemate Jericho, hoc est de spoliis ejus Deo dicatis. Nunc tamen anathema pro destructione seu demolitione sumi videtur.

Profecti sunt autem filii Israel de monte Hor per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom, eundo per extremitates Idumææ. Et tædere cæpit populum itineris ac laboris. Nam multum diverterunt a recto itinere. Locutusque contra Dominum et Moysen: quia loquendo contra vicarium Dei sanctum Moysen injuste et impatienter, loquebatur et contra Dominum, qui suis ait vicariis: Qui vos spernit, me spernit. Non tamen leguntur directe contra Deum locuti, alloquendo eum sicut allocuti sunt Moysen. Ait populus ille: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? In hoc loquebantur malevole et mendose. Non enim Moyses proprio capite eduxerat eos, nec ad hoc ut in solitudine morerentur. Deest panis, id est necessaria alimenta: tamen panis factus ex manna non defuit eis; non sunt aquæ, id est, copiam aquarum non habemus. Anima nostra jam nauseat, id est, fastidium habet, super cibo isto levissimo, scilicet manna: quod malis non sapuit, nisi secundum eorum demerita, tanquam arida et insipida esca; quum tamen ex sua natura esset saporis suavis, juxta illud Exodi: Gustus ejus quasi similæ cum melle, id est quasi panis facti ex delicatissima tritici farina melli admixta.1 De triplici autem sapore mannæ superius dictum est.

Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes. Primo peccaverunt enim in corde, per immoderatum tædium et impatientiam; et quoniam suas passiones non refrenaverunt, proruperunt in verba pravissima, et prælato suo contumeliose locuti sunt, et beneficia Dei parvipenderunt. Serpentes illi vocantur igniti ex suo effectu, quia intra se abundabant calore. Unde (ut dicitur) valde parvi erant atque celerrimi, et volitabant in aere, tanquam scintillæ, infeceruntque homines veneno, et inflammabant usque ad tumorem, igneumque ruborem. Ad quorum plagas mortesque plurimorum, venerunt ad Moysen: non qui jam ex infectione et læsione serpentium spiritum exhalarunt, sed qui infici metuebant, et aliqui forsitan læsi; atque dixerunt, quia vexatio dedit eis intellectum:2 Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum. Ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses, qui assidue reddidit bona pro malis; et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo, id est, erige et in alto fige eum. Unde, ut dicitur, in Hebræo habetur: Pone eum in pertica. Fuit quippe elevatus in ligno hujusmodi pro signo. Pro quali signo? Est enim signum memorativum præteriti, et prognosticum seu figurativum futuri. Est item signum præsentis, quemadmodum ante hospitium aut tabernam pendet signum sive indicium hospitalitatis, aut potus venalis. Itaque serpens ille fuit signum memorativum transgressionis commissæ, signum quoque prognosticum non solum Christi pro nobis in cruce levati, tunc levandi, sed et sanationis promissæ adspicientibus dandæ. Qui percussus a serpentibus, adspexerit eum, vivet, hoc est, curabitur. Fecit ergo Moyses serpentem æneum, id est, fieri fecit per manus artificum, et posuit eum pro signo: quem quum percussi adspicerent, curabantur.

Circa hæc merito quæritur, cur Dominus qui voluit filiis Israel, ad idololatriam pronis, omnem idololatrandi occasionem auferre, in tantum quod prohibuit imagines pecorum, reptilium et volatilium fieri, et in tabernaculo suo locari, præcepit fieri hunc serpentem, per quem poterat populus ad idololatriam provocari.3 Item, cur fecit eum æneum fieri, et cur pro signo levari, et non potius aliquid mite ac nobile animal fusum, aut sculptum. Respondetur ad primum, quod non sine mysterio factum est istud; tamen quia a serpentibus vulnerabantur, jussum est ut fieret serpens, qui in posterum ad memoriam revocaret plagam illam tam justam ac divinæ pietatis remedium ei appositum. Figuravit autem serpens ille Christum in cruce levandum, per cujus adspectum et recordationem seu speculationem sanantur fideles a læsionibus dæmonum, hoc est morsibus vitiorum. Hinc factus est serpens ille de ære, quod durativum est valde præceteris metallis, etiam ad præfigurandum invincibilem fortitudinem, inconcussibilemque constantiam Salvatoris : per quod patet ad secundum responsio. Ad tertium vero dicendum, quod ad litteram fuit levatus ut adspiceretur longe ac late a cunctis; mystice autem, ut Christi in cruce exaltationem signaret, quum ipsemet dicat:4 Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.5 Ad quartum etiam dicendum, quod serpens etiam in bono accipitur, quum Dominus exhortetur: Estote prudentes sicut serpentes, etc.6

Insuper quæritur, qua virtute serpens ille curavit adspicientes. Et respondendum quod non serpens, sed Dominus illos sanavit, in quantum ex obedientia adspiciebant illum serpentem cum culparum suarum recognitione, contritione, ac invocatione pietatis divinæ. Et quamvis sine serpentis adspectione poterat Dominus illos curare, tamen ob causas prætactas voluit hoc modo impendere medicinam. In textu autem non legitur, an nondum percussi præservabantur a serpentium percussione ex serpentis illius intuitu : et forte quod imo, vel percussio illa cessavit ante erectionem serpentis, quando videlicet veniam postulabant.

Denique in Scholastica fertur historia : Hunc serpentem semper habuerunt secum filii Israel, et in Jerusalem magnifice repositus fuit, usque ad tempus Ezechiæ, qui fecit serpentem illum in pulverem redigi propter cultum superstitionis, quem ei exhibuit populus, ut legitur in quarto libro Regum.7

Profectique filii Israel, castrametati sunt in Oboth. Unde egressi, fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam : adhuc enim (secundum Hieronymum) erant in finibus et eremo Idumææ : eremo, inquam, respicente Moabitidem regionem ex opposito orientis. Unde Septuaginta transtulerunt, Contra solis ortum. Dicunt aliqui quod Jeabarim sint duæ dictiones Hebrææ, quæ interpretantur, In solitudinibus Abarim, et quod Abarim nomen sit montis, in quo defunctus est Moyses. Unde in Deuteronomio Dominus loquitur ei :8 Ascende in montem hunc Abarim. Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared, quem, ut in historiis scribit Magister, transierunt siccis pedibus, quemadmodum mare Rubrum. Quem relinquentes, castrametati sunt contra Arnon. Dicunt nonnulli, quod Arnon sit civitas situata in solitudine. Josephus vero testatur, quod Arnon sit flumen emanans ab Arabiæ montibus, ac defluens per desertum usque in stagnum Asphaltiten, dividens Moabitidem atque Armeniacam regionem : et forte hoc nomen Arnon ad utrumque æquivocum est. Multa quippe significat Arnon, etiam præter ista. Nam super illud Amos, Projiciemini in Arnon, Hieronymus per Arnon intelligit Armeniam.9 Symmachus quoque ibidem transtulit, In Armeniam ; atque ut ibi asserit Glossa, Arnon est regio ultra montes Medorum et Persarum. Quæ Arnon est in deserto præfato, et prominet, id est, procul vel ab alto apparet, in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon, prout hic sumitur, terminus est Moab, id est terræ Moabitarum, dividens Moabitas et Amorrhæos, id est habitantes ultra Jordanem, natos ex Amorrhæo filio Chanaan, ut in Genesi legitur.10 Sicque Amorrhæus uno modo est nomen proprium viri, alio modo nomen est gentis.

Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. De libro isto bellorum Domini, difficultas est quis sit. De qua re habetur ex verbis Augustini : Non dixit in quo libro scriptum sit, vel cujus Prophetæ aut Patriarchæ. Nec est negandum fuisse tunc libros Chaldæorum, ex quibus egressus est Abraham ; vel Ægyptiorum, ubi didicerat Moyses omnem illorum sapientiam;11 vel cujuslibet alterius gentis, in quorum librorum aliquo hoc potuit esse scriptum: qui tamen liber non sit inter Scripturas canonicas computandus. Licuit enim auctoritati divinæ testimonium verum assumere unde volebat, non tamen omnia ibi scripta approbavit. Cur autem istud hoc loco sit commemoratum, non evidenter apparet, nisi forsan bello gestum sit quod fines illic inter duas gentes sunt constituti, quod homines loci illius bellum Domini nominarunt propter magnitudinem rei, ita ut scriberetur et vocaretur in aliquo libro eorum bellum Domini. Hæc Augustinus. Alii dicunt librum bellorum Domini esse specialem librum, non tamen translatum, et idem dicunt de libro Justorum.

In Scholastica historia scribitur: Quidam dicunt totam historiam de filiis Israel scriptam, vocari librum bellorum Domini, quia in ea frequenter legitur Dominus pugnasse pro filiis Israel: et maxime dicunt Hebræi, Amorrhæos in terra illa potenti manu Hebræorum esse deletos. Et isti legunt, Dicetur; non, Dicitur: quia et in Hebræo habetur, Super hoc dicetur in libro, in recitationibus bellorum Domini. Et legunt sic: Unde, id est de Arnon, dicetur, hoc est, mentio fiet in libro bellorum Domini, id est in historia ista, videlicet libro Numerorum vel Pentateucho: Sicut fecit Dominus in mari Rubro, submergendo Ægyptios, sic faciet in torrentibus Arnon, delendo Amorrhæos. Et quod sequitur, Scopuli torrentium inclinati sunt, etc., similiter ambigue, id est diversimode exponitur. Dicunt enim Hebræi innumeram multitudinem Amorrhæorum, posuisse insidias filiis Israel in convallibus torrentium et scopulis Arnon, ut incautos perimerent transeuntes, sed Dominum latitantes oppressisse, rupibus hinc inde inclinatis, ita ut labentia, id est ruina, scopulorum extenderetur in Arnon, et requiesceret ibi, id est finiretur. Hæc ibi.

Quibus satis concordat quod Lyra hic scribit: Quidam, inquiens, dicunt, quod liber bellorum Domini, liber sit Numerorum, ubi scribitur istud: quoniam liber Numerorum, in quo continentur bella Judæorum, communiter appellatur liber bellorum, quia divina vincebant virtute. Verumtamen istud non arbitror verum. Non enim probabile est, sicut et Lyra alibi dicit, quod idem liber alleget se ipsum. Denique si liber Numerorum ideo nuncupatur liber bellorum Domini, eo quod aliqua bella ejus recitentur in ipso, multo plus liber Josue, liberque Judicum dicerentur libri bellorum Domini, quia in libris illis describuntur plura et non minus præclara bella Domini, quam in Numerorum volumine. Similiter de libris Regum et Paralipomenon argui posset.

Insuper refert Lyra: Hebræi dicunt, quod iste sit textus: Nonne scriptum est hoc in narratione bellorum? quoniam verbum Hebraicum, æquivocum est ad librum et ad narrationem. Dicunt ergo, quod ubi filii Israel erant transituri, erant scopuli multum protensi super aquam, in quibus erant cavernositates, in quibus adversarii Hebræorum posuerunt armatos latenter, qui filios Israel de subtus transeuntes, interficerent lapidibus ac sagittis. Dominus autem scopulos illos fecit inclinari usque ad aliam partem terræ vel aquæ. Sic latentes ex illa inclinatione fuerunt exstincti, et filii Israel super scopulos inclinatos libere transierunt. Quo facto, scopuli divina virtute ad locum redierunt priorem. Hæc Lyra.

Unde et Petrus Comestor: Potuit, inquit, esse quod aliqui scopuli minores coram Israelitis inclinati sunt, ut de facili transirent: quod forte prædictum fuit in benedictione Joseph, qua legitur, Donec veniret desiderium collium æternorum. Et forte de eodem cecinit David: Montes exsultaverunt ut arietes, etc. Fuerunt demum qui opinati sunt, per verba præfata describi situm Arnon, quia quum scopuli prærupti et altissimi sint in deserto, paulatim inclinantur, donec requiescant, id est finiantur, prope Arnon. Unde subjungi-

Gen. XLIX, 26.

Ps. cxiii, 4. tur: ut requiescerent in Arnon, et recumberent, id est quiescerent, in finibus Moabitarum: qui fines inceperunt juxta Arnon.

Ex eo loco apparuit puteus, hoc est, ex loco prænominato devenerunt filii Israel ad alium locum, in quo (Deo jubente et indicante) adepti sunt puteum per modum qui tangitur infra; super quo, hoc est de quo puteo, locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam, qua ipsi et pecora reficiantur. Non legitur quod Dominus omnipotens et liberalissimus dederit populo suo in deserto vinum aut carnes, sed solummodo panem et aquam pro sustentaculo vitæ. Nempe, quod aliquando contulit eis carnes, fuit ad petitionem ipsorum, et potius in punitionem quam in bonum eorum.1213 Tunc cecinit Israel carmen istud, id est, filii Israel gratias Domino retulerunt pro beneficio aquæ dando vel dato, dicentes: Ascendat puteus. Concinebant, id est, filii Israel simul canebant grata et hilari mente: Puteus ascendat, id est, aqua ex fossa prorumpat, in tantum ut supra redundet, quem foderunt principes, id est capitanei Israeliticæ plebis, et paraverunt duces multitudinis, id est præfati principes qui erant ductores et capita populi. Vel per principes intelliguntur quicumque principales de populo, sicut textus superius disseruit quod Dathan et Abiron erant principes populi. In Joanne quoque legitur:14 Multi ex principibus crediderunt in Jesum. In datore legis, id est ex ostensione et jussione Dei, qui erat legifer principalis, et Moysis, qui fuit legislator ministerialis et instrumentalis: et in baculis suis: quia cum palis aut baculis foderunt, seu percusserunt in loco terræ eis monstrato a Deo per Moysen, et inde aqua affluenter manavit.

Profectique sunt de solitudine in Matthana, id est de una solitudinis parte in aliam sic vocatam; de Matthana in Nahaliel. Ista sunt nomina locorum, per quæ transierunt, non mansionum in quibus notabiliter quieverunt. De Nahaliel venerunt in Bamoth, quod est nomen mansionis, secundum quosdam. Aliqui tamen dicunt, quod non sit hic nomen mansionis, sed vallis in regione Moab. Unde subjungitur: Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga, id est montis sic dicti, quod respicit contra desertum. Sed qualiter potuit vallis esse in vertice montis? Ad hoc quidam respondent, quod iste sit sensus: In vertice Phasga, id est prope montem sic dictum. Alii putant, quod mons ille sit adeo grandis, ut in superioribus sint colles et valles.

Misit autem Israel, id est Moyses, secundum Glossam; vel populus, Moyse annuente, nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens: Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam, etc. Istud humiliter rogaverunt filii Israel, quia Deus directe promisit eis terram Chanaan trans Jordanem. Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos: quin potius congregato exercitu, egressus est obviam in desertum, et venit15 in Jasa, pugnavitque contra eum, id est contra populum Israel, a quo percussus est Sehon in ore gladii, et possessa est terra ejus a filiis Israel, ab Arnon usque Jaboc. Arnon et Jaboc accipiuntur hic pro urbibus, quarum una fuit exordium regni Sehon, alia finis regni ejusdem; et filios Ammon, id est usque ad terram Ammonitarum. Dicit autem Josephus multos Amorrhæorum in pugna illa perisse, alios ad flumina corruisse, quosdam jaculis terræ affixos; fugientes ad mœnia, a fundibulariis esse præventos. Præfatam etiam terram Amorrhæorum asserit inter tria flumina sitam, ut insulam, et esse uberrimam, ita quod fluvius Arnon sit a meridie, Jaboc ab aquilone (unde in Genesi habetur de vado Jaboc), Jordanis ab occidente.16 Præterea dicunt Hebræi, quod rex Sehon accepit pecuniam ab habitatoribus terræ Chanaan, quatenus filiorum Israel prohiberet adventum. Cur autem filii Israel non obtinuerunt terram Ammonitarum, subjungitur: quia forti præsidio, id est tuitione, tenebantur termini

Ammonitarum, ita quod extrema sua quibus filii Israel propinquabant, munitionibus firmaverunt. Præcipua tamen ratio fuit, quia Deus prohibuit filiis Israel invadere Ammonitas, ut in Deuteronomio habetur.17 Idcirco, per forte præsidium istud, quidam non inepte intelligunt prætactam Dei prohibitionem. Poterat tamen materiale illud præsidium esse tam forte, quod filii Israel non valebant illud viribus suis expugnare, nec ad hoc voluit eos Dominus supernaturaliter adjuvare, quoniam filiis Lot natis ex Ammon, tradiderat terram illam.

Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi. Per hoc satisfit objectioni et dubitationi, quæ moveri potest circa prædicta, qualiter verum sit quod filii Israel possederunt urbem nomine Hesebon, quum illa pertinuerit regi Moab, a cujus terra prohibuerat Dominus Israelem. Et respondetur, quod quamvis civitas illa primo attinuerit regi Moab, postea tamen jure prælii obtinuit eam rex Sehon, et ab illo obtinuerunt eam filii Israel jure belli. Qui pugnavit contra regem Moab, et tulit omnem terram, quæ ditionis illius erat, id est, Sehon rex abstulit regi Moab omnem terram sui dominii, usque Arnon: per quod innuitur, quod non abstulit ei totum territorium regni sui. Idcirco dicitur in proverbio, id est in verbo vulgari et carmine publico aliquantulum parabolico, secundum quod de notabilibus bellis magnificisque triumphis carmina solent componi: Venite in Hesebon, id est ad locum in quo steterat urbs illa, antequam Sehon rex eam vastavit; ædificetur, et construatur civitas Sehon, id est, civitas illa jam reparetur ad honorem Sehon regis, cui nunc attinet. Ignis egressus est de Hesebon, id est, ex præcepto regis Sehon possidentis urbem nomine Hesebon, egressi sunt ejus ministri ad incendendum alia oppida Moabitarum. Unde sententia ista aliis verbis repetitur, ut moris est in cantilenis. Flamma de oppido Sehon, videlicet de præfata urbe Hesebon, et devoravit Moabitarum Arnon , id est urbem sic dictam, quæ fuit inter urbes Moab præcipua, et habitatores excelsorum, id est sublimium locorum, Arnon, hoc est oppidi aut fluvii nomine Arnon. Væ tibi Moab. Carmen istud a fautoribus Sehon factum est et cantabatur, qui dixerunt: Væ tibi Moab, id est, mors, confusio, vastitas tibi illata est, o rex, seu plebs Moabitis; peristi, popule Chamos, id est, tu gens Moabitica, quæ colis idolum nomine Chamos, dejecta et victa es. Dedit, id est, Chamos Deus Moabitarum exposuit, vel potius tradi permisit, imo impedire non potuit, filios ejus, utpote populi se colentis, in fugam, quia fugerunt territi Amorrhæos, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon: quia mulieres non sunt ad fugiendum veloces, propter quod velocius capiuntur. Jugum ipsorum disperiit, id est, potestas regis et plebis Moab, qua alios opprimere consuevit, destructa est, ab Hesebon urbe usque ad Dibon oppidum Moab; lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba: id est, Moabitæ fugientes, tandem fatigati, venerunt ad urbes nomine Nophe et Medaba, ad quas confugerunt, quia nondum perdiderant eas. De his et aliis civitatibus Moab legitur plenius in Isaia et Jeremia.1819

Habitavit itaque Israel in terra Amorrhæi: quia hæ urbes pro tunc fuerant regis Amorrhæorum, et non regis Moabitarum. Misitque Moyses quosdam de Israel, qui explorarent Jazer urbem Sehon; cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. Exploratores isti plus fecerunt, quam eis injunctum fuit: quia non solum exploraverunt, sed etiam vastaverunt urbem, ad quam explorandam erant directi, et viculos circumjacentes. Habitatores vero locorum illorum possedisse dicuntur, quia subdiderunt eos suæ voluntati, et forsitan occiderunt. Verteruntque se, ut redirent ad Moysen, et ascenderunt per viam Basan, id est regionis seu loci illius, et occurrit eis Og, id est, ad occurrendum paravit se, atque occurrere cœpit, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in

Edrai: quia in loco sic dicto proposuit contra Israelitas pugnare. Forsanque primo intendebat exploratores illos in via perimere, antequam reverterentur ad Moysen; sed Deo revelante, Moyses propositum et occursum Og regis cognovit. Et ut Josephus refert, intendebat succurrere amico suo regi Sehon: quem quum audisset exstinctum, nihilo minus decrevit contra Moysen præliari. Unde subjungitur: Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quamvis sit præpotens gigas, grandi ac valido vallatus exercitu, quia in manu tua tradidi illum, id est, dare decrevi, et omnem populum ac terram ejus, etc. Percusserunt igitur filii Israel, Deo auxiliante, et hunc Og cum filiis suis, universumque populum ejus. Forsitan habuit secum in bello filios suos carnales, qui secum occubuerunt.

Qualiter autem gesta sint ista contra hos duos reges Amorrhæos, plenius continetur in Deuteronomio.20 Verum, ut in Scholastica fertur historia, territoria regum istorum non fuerunt de terra promissa: quod patet, quoniam eam ingressus est Moyses, cui locutus est Dominus: Non introduces filios Israel ad terram quam eis promisi.

Hic pleraque Biblia, et Septuaginta interpretes exordiuntur vicesimum secundum capitulum: Profectique inde filii Israel, castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.

Postremo, ut infelicium Judæorum fatuitas clarius pateat, recitabo quod Lyra hic refert. In libro qui apud Judæos vocatur liber Benedictionum, narratur, quod Og audiens castra filiorum Israel occupare milliaria tria, ivit, et evulsit unum montem tantum spatium occupantem, quem imposuit capiti suo, uti super filios Israel projiceret eum. Deus vero immisit formicas, quæ montem perforaverunt; sicque per foramen suum mons descendit ad collum Og, qui dum vellet se expedire de monte illo, creverunt dentes ejus, et intraverunt foramina montis: ita non potuit illum e collo suo ejicere. Moyses autem decem cubitos in altitudine habens, habuit securim, cujus manubrium longitudinem decem cubitorum habebat. Quumque videret ipsum Og monte irretitum, cucurrit ad eum, et saltavit in altum per cubitos decem, sicque attigit cavillam pedis illius, et projecit eum in terram, et interfecit. Ecce quam infinita stoliditas!

Footnotes

  1. Exod. XVI, 31. ↩

  2. Is. XXVIII, 19. ↩

  3. Deut. IV, 16-18. ↩

  4. Joann. III, 14. ↩

  5. Joann. III, 14. ↩

  6. Matth. x, 16. ↩

  7. IV Reg. XVIII, 4. ↩

  8. Deut. XXXII, 49. ↩

  9. Amos IV, 3. ↩

  10. Gen. x, 16. ↩

  11. Act. VII, 22. ↩

  12. Num. XI, 33. ↩

  13. Exod. XVI, 12. ↩

  14. Joann. XII, 11. ↩

  15. Exod. XVI, 1, 2. ↩

  16. Gen. XXXII, 22. ↩

  17. Deut. n. 19. ↩

  18. Is. XV et XVI. ↩

  19. Jer. XLVIII. ↩

  20. Deut. n. 24 et seq.; n. 1, 1-14. ↩

Chapter 36 of 56