Skip to the text

Articulus 36

DE SPIRITUALI HUJUS VICESIMI PRIMI CAPITULI SENSU.

FILII Israel, christiani populi fuerunt figura. Quemadmodum enim filiis Israel ad terram promissionis tendentibus, diversa et magna occurrerunt impedimenta intrinseca et extrinseca, utpote mala culpæ, quæ ex eorum prava voluntate, atque infecta sensualitate et ratione erronea profluxerunt, mala quoque pœnæ ipsis illata a visibilibus inimicis, labor, lassitudo, fames, et sitis; ita et Christianis ad cœleste regnum eis promissum tendentibus, varia ac gravia occurrunt obstacula, a visibilibus et invisibilibus hostibus, ex propria carne, ex mundo et improba voluntate, fomitisque infectione: quibus omnibus necesse est viriliter reluctari, ac fideliter prævalere, quia non coronatur, nisi qui legitime certat.

Porro, per Chananæum qui ad meridiem habitabat, intelliguntur spiritus nequam, qui in fervore suæ perdurant malitiæ, qui ad ignem concupiscentiæ, ad flammam iracundiæ, ad fervorem peccandi nos incitant, qui quum viderint nos venire per viam exploratorum, hoc est per rectam et arctam viam salutis, quam veraciter cauti, virtuosi, ac providi viatores, tanquam compendiosiorem observant et eligunt, impugnant nos acriter, prævalentque frequenter, et charismatibus spoliant nos divinis.1 Sed quemadmodum filii Israel deprædationem perpessi, Domino mox voverunt, quod si traderet Chananæos illos in manus ipsorum, delerent urbes Chananæorum; ita nos a dæmonibus deprædati, firmiter proponamus et incipiamus Deum incessabiliter invocare, ut gratiam et virtutes prævalendi dæmonibus nobis largiri dignetur: quam si contulerit, statuamus non solum nos ipsos de manibus illorum eruere impiorum, sed et urbes eorum delere, hoc est, consortia iniquorum convertere, congregationes injustas ad salutis reducere viam, vitiorumque aciem dissipare, laborando ad hæc implenda pro posse orationibus, exhortationibus, et exemplaribus actibus.

Præterea, per regem et populum Edom, qui filiis Israel negaverunt iter per terram suam, imo et armati occurrerunt eisdem, intelliguntur homines carnales, terreni, principesque iniqui, qui justorum abominantur consortia, et inter se non permittunt illos pacifice conversari, imo derident, persequunturque ipsos, et vitam ipsorum putant insaniam. Sic impii excæcantur, sic principes dixerunt ad Jehu de discipulo Elisei: Quid venit insanus iste ad te?2 Sed sicut Israel divertit ab Edom, sic justi debent cedere impiis, non tamen relinquere virtutum constantiam, sed malle mori quam transgredi.

Caveamus præterea, ne cum filiis Israel tædeat nos itineris assumptæ justitiæ, ac laboris qui in Dei consistit obsequio. Bonorum namque laborum gloriosus est fructus; et pro brevissimo vitæ hujus curriculo, in Dei cultu expenso, præmia præstolamur æterna, et bona quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec mens valet concipere.3 Quod si interior aliquis inordinatus consurgit motus, non acquiescamus, nec ad murmurationis et impatientiæ rebellionisve verba prorumpamus iniqua. Non nobis vertatur in nauseam panis cœlestis, refectio spiritualis, verbum Dei, studium spirituale, observantia virtuosa: alioqui Deo justissime permittente, invadent, intoxicabunt, occident nos serpentes igniti, passiones mortiferæ, tela nequissimi ignea, et spiritus infernales.4 Denique si, quod absit, ad tantum devenerimus lapsum, non desperemus, sed Christum propter nos cruci appensum intueamur, invocemus, sectemur: ejusque passionem nostris cordibus indelebiliter inscribamus, atque in ea tanquam saluberrimo libro omnem consideremus, discamus, operemur virtutem. Et sicut filii Israel processerunt paulatim, et de una ad aliam profecti sunt mansionem, ita spirituali profectui ordinate et jugiter insistamus, et unicuique virtuti suo loco et tempore simus intenti. Nempe (ut sanctus ait Hieronymus) non semper uni virtuti studendum est, sed de virtute in virtutem eundum. Cohærent etenim sibi et connexæ sunt virtutes, ut qui una caruerit, omnibus careat. Hoc autem eorum est proprie, qui observant ortum Solis justitiæ.

Ex eo loco apparuit puteus. In Scripturis puteus interdum in malo accipitur, utpote pro vitiorum profundo atque voragine pravitatis, quemadmodum scriptum est, Neque urgeat super me puteus os suum;5 interdum in bono, videlicet pro flumine gratiarum, pro profundo sapientiæ et scientiæ Dei, pro exuberantia supernorum charismatum. Itaque evangelicæ legis doctrina, apostolica documenta et cetera Seripturarum volumina putei sunt, ex quibus rivi sapientiæ, refectiones animæ sitientis, irrigationes consolationum sanctarum, et gratiarum munera hauriuntur. Hos puteos foderunt, et nobis exhibuerunt Princeps pastorum et sancti Apostoli, qui constituti sunt principes super omnem terram, Evangelistæ et Prophetæ ductores nostri. Ex puteis istis reficit Dominus suam inces-santer Ecclesiam, si tamen fuerit congre-gata, hoc est fide et devotione unita.6789

Scopuli torrentium inclinati sunt. Scopuli sunt saxa eminentia, quæ a longe queunt videri: per quæ intelligi possunt ecclesiastici viri in sublimibus officiis constituti, acuti et rigorosi, qui superextenduntur torrentibus, id est congregationibus multis et magnis, præsidendo eisdem: et inclinantur, quoniam quanto majores, tanto plus in cunctis humiliant se, et unicuique subditorum juxta illius capacitatem indigentiamque coaptant. Quemadmodum autem aquæ multæ populi multi, ita torrentes sunt hominum congregationes.10 Torrens tamen quandoque designat tribulationis exuberantiam.

Postremo, per Moysen intelligitur Christus, qui suos misit bellatores et exploratores ad universas mundi provincias, videlicet sanctos Apostolos, et eorum cooperatores et successores, ut auferrent diabolo spolia ejus, et regna mundi evangelicæ subderent legi; sicque saluberrime caperent homines, et eos ad vivificam mortificationem perducerent. Sed occurrerunt ac restiterunt ministris Christi Sehon et Og, hoc est superbissimi principes et tyranni cum suis satellitibus, qui memoriam nominis christiani, et universos Christi ministros delere conati sunt. Sed miseri defecerunt, quia nec sapientiæ discipulorum Christi, nec potentiæ Salvatoris, nec divulgationi Evangelii potuerunt resistere: imo et multi eorum ad fidem catholicam sunt conversi; ceteri æternaliter perierunt.

Footnotes

  1. II Tim. n. 5. ↩

  2. IV Reg. ix, 11. ↩

  3. 1 Cor. ii, 9. ↩

  4. Ephes. vi, 16. ↩

  5. Ps. lxviii, 16. ↩

  6. Is. lxiv, 4. ↩

  7. Sap. ii, 15. ↩

  8. Sap. v, 4. ↩

  9. Ps. xliv, 17. ↩

  10. Apoc. xvii, 15. ↩

Chapter 37 of 56