Skip to the text

Articulus 37

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SECUNDI: VIDENS AUTEM BALAC FILIUS SEPHOR.

QUOT et qualibus modis obviatum sit filiis Israel, et quam gratiose ac miraculose egerit Deus cum eis, et propter eos, nunc recitatur. Videns autem, id est percipiens et intelligens, Balac filius Sephor, omnia quæ fecerat Israel Amorrhæo, id est duobus præfatis Amorrhæorum regibus et etiam regi Arad; et quod pertimuissent eum, videlicet populum Israel, Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent: non quod populus Israel impugnaverit Moabitas; sed quod Moabitæ consideraverunt filios Israel tanto Dei sui adjutorio esse suffultos, quod ipsi Moabitæ non valerent Israelitis resistere, si invaderentur ab ipsis: propter quod, ne invaderentur, permiserunt filios Israel ire per terminos suos, ut in Deuteronomio habetur;1 dixit ad majores natu Madian, hoc est ad nobiliores Madianitarum, quorum rex fuit, et ipsi erant consiliarii ejus: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas carpere usque ad radices, id est, penitus nos occidet sicut bos devorat gramina. Consideravit itaque se non posse per arma et bella Israelitis resistere, quoniam reges ipso potentiores, victos esse cognovit ab illis. Ipse autem erat rex eo tempore in Moab. Jam dictum est, quod rex iste vidit quod Moabitæ pertimuerunt filios Israel, ideo allocutus est majores natu Madian, quasi Moabitæ fuerint alieni ab eo et a populo ejus: quomodo ergo nunc dicitur, quod eo tempore ipse exstitit rex in Moab? Ad hoc credibiliter quidam respondent, quod Balac iste fuit natione Madianita, et in eis plus confidebat; non autem fuit rex in Moab ex genealogia, sed vel jure belli, vel ex spontanea subjectione Moabitarum, quorum hereditarius rex fuit fortassis a Sehon rege occisus.2

Misit ergo ex consilio Madianitarum nuntios solennes et multos, quasi ad reverentiam Balaam, et ad denotandam magnitudinem causæ, ad Balaam filium Beor ariolum, hoc est magum et superstitiosum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon. De variis autem speciebus et modis magicæ artis, et quid proprie sit ariolari, dictum est in Levitico, ubi inter cetera legitur: Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini.3 Proprie quippe ariolator vocatur, qui exta seu viscera animalium immolatorum diis seu dæmonibus super aras considerat, ut ex inspectione illorum divinet, occulta revelando, seu quid agi oporteat denuntiando. Ut vocarent eum, id est, invitarent ad veniendum secum ad Balac, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me, id est ex opposito regni mei, vel ad insidiandum nocendumque mihi. Hoc dicit, quia verebatur quod impugnaretur a filiis Israel, a quibus tamen (ut videtur) non fuisset impugnatus, si non opposisset se eis, quoniam nec terram Moab, in qua ipse tunc dominabatur, nec regionem Madian promiserat Dominus Israeli. Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est, nisi juver per te; si quo modo, id est ut per aliquem modum, possim percutere et ejicere, id est occidere vel fugare, eum de terra mea. Jam enim populus Israel fuit in campestribus Moab.

Circa hæc loquitur Origenes multum pulchre in homilia, cujus etiam verba habentur diffuse in Glossa: Quid consequentiæ aut consilii habet ista historia? Quis regum imminente sibi prælio, confugit aliquando ad verba aruspicis aut divini, armis relictis? In primis ergo fateri oportet, quod in aliquibus plus valent verba, quam corpora: et quod exercitus nequit efficere, hoc fit verbis; nec tantum sanctis verbis Dei, sed et verbis inutili arte compositis. Erant in Ægypto incantatores et magi. Quis hominum potest fortitudine corporis virgam mutare in serpentem, aut aquam in sanguinem, quod tamen illi fecerunt? Sunt autem magorum differentiæ, et alii plus, alii minus possunt. Balaam famosissimus erat in magica arte et in carminibus potens; non tamen habebat potestatem aut artem verborum ad benedicendum, sed ad maledicendum. Quia igitur in his expertus, opinatissimus erat in oriente. Misit Balac ad eum, præsumens fieri posse sermonibus Balaam, quod ferro et acie vix fieri posset. Videtur etiam rex Balac audisse, quod filii Israel hostes vincunt oratione, non armis, non tam ferro quam precibus præliantes. Itaque apud se cogitavit: Orationibus hujus populi nulla arma possunt conferri, ideo mihi requirendæ sunt preces. Dixit enim: Nunc ablinget synagoga hæc omnes qui in circuitu nostro sunt, sicut ablingit vitulus herbam campi. Quasi dicat, Sicut vitulus abrumpit ore herbam, et lingua tanquam falce secat quæ invenit, ita populus hic ore et labiis pugnat, et in verbis habet arma. Mittit ergo ad Balaam, ut verba verbis opponat, et precibus preces: preces, inquam, fusas ad dæmones. Nec mireris si tale quid fit in magica arte. Sic enim Scriptura designat esse hanc artem, ut eam prohibeat: sicut dæmones esse significat, sed coli vetat, quia magorum magistri sunt spiritus maligni, qui arte quadam et compositione verborum in amicitias cesserunt Balaam mago. Hæc Origenes. Dicunt etiam quidam Hebræi, quod Balac percepit populum Israel plus prævalere verbis et precibus, quam armis: ideo vocavit Balaam, ut maledicendo, verba verbis opponeret.

Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris; et maledictus, in quem maledicta congesseris. Quasi dicat, Scio quod benedictiones et maledictiones tuæ efficaciam habeant: quod secundum Origenem et Glossam, non dixit rex Balac veraciter, sed adulatorie, quatenus artem ipsius Balaam extollens, promptiorem eum faceret sibi. Recitat tamen Lyra, quemadmodum

Rabbi Salomon dicit, quod Balaam prædixit huic Balac, quod regnaturus esset in Moab, et quod superavit Moabitas per maledictiones et carmina Balaam edita contra illos. Istud incertum est. Deus tamen interdum justo permittit judicio aliqua fieri hujusmodi arte, et aliquos debilitari, aliquos adjuvari per spiritus malos. Potest insuper dici, quod Balaam fuit tantæ versutiæ, quod noverat dare consilia proficua ad juvandum, et etiam ad nocendum, et tales consultationes ac practicas vocavit Balac benedictiones et maledictiones.

Perrexeruntque seniores Moab et majores natu Madian: utrique enim genti præfuit Balac; habentes divinationis pretium in manibus, id est in promptu, quasi paratissimi dare ipsi Balaam mercedem copiosam pro divinatione, qua regi annuntiaret futura, et quid sibi esset agendum. Quum enim futura pure contingentia et omnino secreta, pro certo præcognoscere, Deo sit proprium, juxta illud in Isaia, Ventura et quæ futura sunt, annuntiate nobis, et sciemus quia dii estis vos;4 ideo qui magica arte talia sibi usurpant, divini vocantur. Verumtamen Septuaginta transtulerunt, Habentes divinationes in manibus. Sic quoque in Hebræo habetur. Quod tribus modis exponitur: Uno modo, per divinationes intelligendo præmia divinationis; secundo, instrumenta ejusdem, quoniam magi utebantur certis instrumentis ad divinandum. Hinc alia habet translatio, Habentes divinacula: quæ secundum Glossam sunt instrumenta, quæ curiositas adinvenit humana, et a gentilibus vocantur tripodes aut cortinæ, quæ ad hoc suo modo sunt consecratæ, id est, moventur ac contrectantur a magis in artibus suis. Tertio, per divinationes intelliguntur concordationes, quibus Madianitæ inter se condixerunt, secundum quosdam: Si Balaam mox consenserit venire nobiscum, proderit ipse nobis; si autem distulerit, non erit adventus ejus nobis proficuus. Sic et aruspices Philistæorum dixerunt de vaccis reportantibus arcam Dei: Si ierint per viam rectam, etc.5

Quumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac jam introducta, et forsitan plura, quia omnia non sunt scripta, ille respondit: Manete hic nocte. Circa hoc scribit quidam: Erat enim propheta dæmonum; revelationes autem dæmonum quas iste quærebat, fiunt ut communiter de nocte, quia sunt spiritus tenebrarum. Quocirca pensandum, quod non solum dæmonum, sed etiam Dei et angelorum revelationes communiter fiunt de nocte, prout supra ostensum est super illud: Si fuerit inter vos propheta, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad eum.67 Unde in Evangelio legitur angelus in somnis apparuisse Joseph.89 Et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Quæritur, quem intelligat hic Balaam per Dominum. Ad hoc in Scholastica respondetur historia: Mentiebatur, et mendose dixit se esse prophetam Dei, quum in sacrificando consuleret dæmones; vel forte dæmonem, qui sibi loqui solebat, dominum appellavit.

Porro Lyra circa hæc ait: Aliqui expositores dicunt dubium esse, de quo intelligatur hic Dominus, utrum de Deo, vel de dæmone: quoniam magi et arioli dæmonem sibi apparentem, vocant principem vel dominum, cui et exhibent reverentiam. Sed apud Hebræos non est de isto dubium: quoniam ubi habemus, Dominus, in Hebræo habetur nomen Domini tetragrammaton, quod non competit nisi vero Deo. Nec obstat quod Balaam quærebat revelationes a dæmone, quoniam moris est magorum, potissimum cupidorum, qualis exstitit Balaam, fingere coram hominibus, quod revelationes sibi fiant a Deo vero, ut sic eis magis credatur, et majus lucrum reportent. Verumtamen his obviare videtur, quod Glossa hic introducit ex Origene: In Hebræorum litteris nomen Dei, hoc est Deus vel Dominus, diversimode dicitur scribi. Aliter enim scribitur quicumque deus, aliter verus Deus, qui certo litterarum signo scribitur, quod apud Hebræos tetragrammaton dicitur. Quod dum sub signo hoc scribitur, nulla dubitatio est, quin de vero Deo dicatur. Quando vero communibus litteris, incertum est, an dicatur de Deo vero, an de quolibet aliorum. Aiunt ergo qui Hebræas litteras legunt, Deum hic non suo signo tetragrammaton esse positum. De quo qui potest, inquirat. Hæc Origenes. Sed quia Glossa et Origenes hæc dicunt recitative, non assertive, argumentatio ista est parvi vigoris. Ideo dici potest cum Lyra, quod in Hebræo sic habeatur, quia nec Rabbi Paulus in hoc redarguit ipsum. De isto puncto infra magis dicetur.

Manentibus illis apud Balaam, venit Deus. Invariabilis et incircumscriptibilis Deus locum non mutat, nec ad aliquem venit localiter, sed per effectum, videlicet gratiam infundendo, aut de novo quid operando, aut nuntium destinando; sicque venit ad Balaam, ad quem venit angelus sanctus missus a Deo, et loquens in ejus persona. Putantque aliqui quod fuit angelus ductor Israeliticæ plebis, de quo Dominus dixit ad Moysen:10 Ecce ego mitto angelum meum qui præcedat te, et custodiat in via. Et ait ad eum: Quid sibi volunt homines isti apud te? id est, cur venerunt? Non ex ignorantia quærit id Dominus, sed ut ad responsa Balaam pertinenter respondeat. Venit autem Dominus, non propter merita Balaam qui fuit iniquus, nec ipse Balaam Dominum invocavit, ut sibi appareret, et de agendis instrueret, sed potius more magorum a dæmone petiit edoceri, prout infra clarius ostendetur. Cur ergo Dominus apparuit, et locutus est impio huic, nisi ex sua benignitate, et propter populum suum electum? Etenim gratia talium apparitionum, et gratia prophetiæ, sunt dona gratiæ gratis datæ, communia bonis et malis, quæ propter communem dantur utilitatem. Respondit: Balac rex Moabitarum misit ad me, dicens: Ecce populus egressus est de Ægypto, et operuit superficiem terræ; veni, et maledic ei, si quo modo possim pugnans abigere eum, id est, populum hunc amovere de superficie terræ, saltem meæ quam operit. Ex hoc habetur, quod Balac non proposuit omnino relinquere arma, sed populo maledicto a Balaam, intendebat contra eum pugnare. Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo, quia benedictus est. Multi enim boni erant tunc in populo Israel, et pro maxima parte erant electi, qui terram promissionis introierunt.

Quæritur, cur Dominus apparuit Balaam ad faciendam hanc prohibitionem, quum maledictio ipsius Balaam nihil potuerit populo illi nocere, nisi Domino permittente. Ad hoc Glossa respondet: Balaam acceptis oraculis, quum dæmones solerent ad eum venire, fugatos videt, et Deum adesse conspicit: quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi apparere non cernit. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit Deus ejus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et ad malefaciendum adesse consueverunt. Hinc enim providebat Deus populo suo. Origenes vero in homilia de ista materia tractat prolixe et satis catholice, inter cetera loquens: Non vult Deus dæmones ante tempus damnare, id est, omnes in infernum detrudere, ideo non removit diabolum a principatu sæculi hujus, quoniam opera ejus necessaria sunt ad perfectionem eorum qui coronandi sunt. Sic igitur agit, ut populus Israel adhuc rudis, qui nuper a cultura dæmonum abstrahi cœperat, dæmonibus non tradatur, et invocanti mago responsa non deferantur: ideo prævenit Deus, et non permittit Balaam dæmones invocare.

Qui mane consurgens: quo constat, quod in nocte facta est ei apparitio et allocutio; an tamen in somno, an in vigilia, ignoratur: dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. Ut fertur, Rabbi Salomon ait, quod Balaam cupidus et superbus, ideo adjecit, Vobiscum, quasi nuntii illi non fuissent sibi satis venerabiles, ut deducerent eum. Sed hoc dictum nec rationi consonat, nec Scripturæ. Fuerunt enim nuntii illi seniores Moabitarum, et nobiliores Madianitarum. Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum. Sed an nuntii isti adjecerunt causam quam Balaam eis expressit, videlicet quia Dominus illud prohibuit, non est certum. Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat, misit, ut per exhibitionem majoris honoris, magis alliceret ambitiosum, atque ut tantorum nuntiorum excellentia flecteretur. Qui dixerunt ad Balaam: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris, id est, non tardes nec dubites, venire ad me: paratum habeo honorare te, et quidquid volueris dabo tibi: dummodo in mea sit potestate, secundum quod tales promissiones solent intelligi; veni, et maledic populo isti. Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac domum suam plenam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar. Dum volumus apertissime insinuare et fortissime affirmare, quam invite aliquid faceremus aut omitteremus, nominamus aliquid ad quod aliunde vehementer afficimur, aut quod maxime detestamur. Quum itaque Balaam volens ostendere, quam invitissime verbum Dei transgrederetur, mentionem inducit de argento et auro, apparet quod intensissime afficiebatur ad ea: per quod suæ cupiditatis excessus probatur.

Quæri potest, an per Dominum Deum suum intelligat verum Deum; et si sic, an protulit verba ista ex corde, an ficte. Ad primum videtur ex dictis dicendum, quod per Dominum Deum suum, intellexerit verum Deum. Ad aliud respondetur, quod dixit verba illa ex fictione, ut justior videretur, et credibilior reputaretur, sicque plura acquireret. Vel si non protulit ea ex simulatione, protulit ea ex servili timore; et ita tunc sensit sic, sed postea transgressus est verba Dei. Et si objiciatur, quod fuit idololatra, ut infra habebitur, ergo non coluit verum Deum, nec illum appellat Dominum Deum suum: respondendum, quod Balaam iste habuit magnam veri Dei notitiam, et certitudinem de providentia ejus. Idcirco, non obstante quod coluit idola, colere potuit verum Deum eo modo, quo quarto Regum de gentibus a rege Assyriorum in Samaria collocatis, asseritur, quod coluerunt timueruntque Dominum, et nihilo minus idolis suis serviebant.11 Atque nunc usque (ut fertur) Tartari colunt unum altissimum Deum, et cum hoc idola sua. Sic et magni quidam philosophi, ut Porphyrius, Apuleius, et alii quidam adoraverunt unum summum omnium Deum, universorum principium, et præter hoc deos suos. Sic putandum reor de Balaam, qui fuit philosophus. Sicque verum Deum universorum vocavit specialiter Deum suum, vel quia tam gratiose sibi apparuit, vel ex præsumptione et simulatione ob causam prætactam.

Attamen sicut super Genesim allegavi, beatus Hieronymus aperte testatur, quod Balaam iste primo fuerat sanctus vir et verus Dei propheta, et quod postea cupiditate corruptus sit, sicut et proditor Judas. Hoc tamen aliorum dictis non consonat, nec videtur textui concordare:12 quia in isto capitulo Balaam vocatur ariolus, et infra habetur quod non ivit ut augurium quæreret, scilicet solito more, ut exponetur ibidem. Unde elicitur, quod jam ante hæc fuerat magicis artibus deditus. Alibi quoque dicit Hieronymus, quod fuit Eliu Buzites, de quo in libro Job legitur;13 et tamen Eliu ille vocatur filius Barachel, iste vero filius Beor. Ad quod dici posset, quod pater ejus fuit binomius: imo ut super Job circa proœmium introduxi, Hebræi et Scholastica historia dicunt, Eliu illum fuisse hunc Balaam. Verumtamen circa hoc rursus quæstio oriretur, quoniam ut super Genesim recitavi, Hieronymus ait, quod Eliphaz primogenitus Esau, fuit Eliphaz Themanites, qui in libro Job inducitur disputare:1415 et quomodo poterat ille usque ad tempus istud, quo circa finem vitæ Moysis Balaam ista dixit et egit, vixisse ?16

Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, ut scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. In his verbis, secundum Augustinum, Balaam graviter peccavit. Ait equidem Augustinus: Balaam jam constans esse debuit, quum audisset a Domino, Non ibis cum eis; nec debuit spem nuntiis dare, quod posset Dominus sententiam suam mutare contra populum suum quem asseruit benedictum. Sed Balaam ista dicendo, ostendit se victum cupiditate: quod Dominus videns, permisit eum ire, ut avaritiam ejus primo coerceret per asinam suam, hoc ipso confundens dementiam ejus, quod prohibitionem per angelum factam, asina transgredi non auderet, quam ipse ex cupiditate transgredi conaretur. Hinc loquitur Origenes: Quoniam Balaam persistebat in desiderio pecuniæ, indulgens Deus potestati arbitrii ejus, ire permisit. Glossa etiam ait: Molestus est Balaam Deo, et quasi extorquet permitti sibi ut eat. Aliqui quoque fatentur, quod quærebat aliquem modum quo posset ire. Et quamvis dicebat, Ut scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus, ut sic magis authenticus videretur, optavit tamen ut Domino [non] veniente ad eum, dæmon permitteretur sibi apparere atque consulere.

Venit ergo Deus, id est angelus ex parte Dei, ad Balaam nocte, et ait: Si te vocare venerunt homines isti: de quibus in tantis angustiis positis, Dominus quasi compatiendo disseruit, Homines isti; surge et vade cum eis. Aliqui dicunt verba ista ironice esse prolata ab angelo; sed non videtur, quia subjungitur: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias, id est, dicas et agas: sicque Facere sumitur hic, prout commune est ad loqui et operari. Itaque Dominus non dedit ei licentiam eundi cum nuntiis illis simpliciter, sed conditionaliter, puta sub pacto isto, ut Deo obediat in verbis et factis. Aliqui vero dicunt, quod verba illa, Vade cum eis, non fuerunt jussio neque concessio, sed quædam permissio, qua Deus multa mala permittit, ut ex eis bona eliciat, sicut ex ista itineratione ipsius Balaam elicuit plurima bona, ut infra patebit. Sicque justo judicio Deus reliquit eum ire in malum ipsius, ita quod ista permissio exstitit ira Dei, qui protestatur: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum.17 Unde et Glossa interlinearis: Cedit Deus cupiditati, dimittit eum in desiderium cordis sui. Circa hoc Origenes: Per sapientiam, inquit, Dei omnia ita disposita sunt, ut nihil otiosum sit apud Deum, sive sit bonum, sive malum. Malitiam non fecit Deus, tamen ab aliis inventam, quum impedire possit, non impedit, sed utitur ea cum ipsis malis hominibus ad necessarias causas, quia per eos in quibus est malitia, probat eos qui ad gloriam tendunt. Si enim non esset malitia, non esset qui contrairet virtutibus. Virtus autem si contrarium non haberet, non claresceret. Tolle malitiam fratrum Joseph, auferes bona quæ ex ea sunt consecuta. Tolle malitiam Balac regis et viam Balaam, non erunt prophetiæ ipsius. Hæc Origenes prolixe prosequitur. Verumtamen textum bene intuendo, constat quod non dedit Deus ipsi Balaam eundi licentiam, nisi ad bene agendum; et ad vitandum malum culpæ, primo prohibuit ei transitum illum. Josephus autem dicit, quod Dominus volens per ipsum Balaam rem experimento probare, permisit eum ire cum nuntiis, ut sibi juste permitteretur perire.

Surrexit Balaam mane, et strata asina profectus est, id est equitavit, cum eis. Illis enim in terris asinæ magnæ sunt, similiter asini, sicut hic muli. Nec turpe est ibi, asino sedere aut asinæ. Et iratus est Deus: similiter angelus Dei. Sed quare iratus est, quum jam dixisset, Vade cum eis? Respondetur, quod ideo, quia perversa ivit intentione, et sicut in Scholastica narratur historia, mutavit propositum, et captus cupiditate promissorum, disponebat et intra se tractabat, qualiter malediceret populo Israel. Josephus tamen et alii quidam opinati sunt, quod Dominus ironice dixerit Balaam, Vade cum eis; atque ob id iratus fuerit ei, quia verbum illud accepit ut seriose prolatum. Sed ut tactum est, hoc non videtur textui consonare. Si enim Dominus ironice dixisset, Vade cum eis, non addidisset, Ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. Et iratus est Deus; stetitque angelus Domini, custos Israeliticæ plebis, in via contra Balaam qui insidebat asinæ; et duos pueros, id est ministros vel filios sive discipulos, habebat secum. Ex hoc elicitur, quod quamvis cœpit iter arripere cum nuntiis regis, tamen in via fecit illos præcedere, forte ut acutius cogitaret de consulendis atque agendis, vel quia speravit quod sibi in via nequam spiritus appareret.

Cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio. Angelus ille in corpore assumpto et in humana apparebat effigie. Sed sicut Beatus habens corpus glorificatum, sibi plene obediens et subjectum, ostendit se uni, dum vult, et non alteri, ita et angeli in assumptis apparentes corporibus: sicque corpus illud angeli immutavit visum asinæ, et non visum Balaam, ut ipse per hoc paulo post suam vitiositatem, insipientiamque adverteret. Hinc ait Glossa: Magus videt dæmones, asina angelum: non quod ipsa sit digna angelum intueri, sicut nec loqui, sed ut Balaam confutaretur. Avertit se de itinere, timens occidi, et ibat per agrum. Quam quum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, stetit angelus in angustiis, id est coarctationibus seu arctis itineribus, duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur, et ab invicem distinguebantur; et ad introitum semitæ illius Balaam reduxerat asinam suam de agro. Quem videns asina, junxit se parieti, id est maceriæ unius vineæ, elongando se pro posse ab angelo stante juxta maceriam aliam; et attrivit sedentis pedem, ita quod unus pes Balaam comprimebatur inter corpus asinæ et parietem vineæ. At ille iterum verberabat eam asinam; et nihilo minus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare propter arctitudinem loci, obvius stetit, id est ex adverso Balaam. Quumque vidisset asina stantem angelum, cecidit sub pedibus sedentis, ex debilitatione quam incurrit ex timore angeli, et verberibus ac tractationibus Balaam. Qui iratus vehementius, quia erat res multum insolita, et videbatur quasi amentia obtusi jumenti, cædebat fuste latera ejus.

Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: id est, Deus per linguam et os asinæ locutus est miraculose, non immediate per se, sed per ministerium angeli alicujus, qui linguam asinæ movit et flexit ad verba formanda, quemadmodum diabolus per os serpentis allocutus est Evam, imo per idola gentium, quæ nec os nec linguam vere et proprie habent, dæmones dant responsa. Et videtur Origenes velle, atque in Glossa habetur, quod angelus iste fuit qui præsidet speciei asininæ. Quemadmodum enim quilibet hominum habet specialem angelum sui custodem, ita secundum Origenis intentionem, quælibet alia species specialissima rerum habet angelum sibi præsidentem ac gubernantem. Ait equidem Origenes: Opus est mundo etiam angelis qui sunt super bestias et præsunt animalium nativitati, incrementisque virgultorum et plantationibus ceterorum. De hoc scribit Thomas in prima parte summæ suæ, quæstione 110: Virtus inferior materialis ac particularis, a virtute superiori universali et immateriali administratur et regitur, sicque corporalia et terrena ab angelis gubernantur. Plato autem posuit omnia sensibilia a formis separatis immediate profluere, sed doctores catholici ponunt, diversis rebus corporeis diversas esse præpositas spirituales substantias. Dicit etenim Augustinus libro Octoginta trium quæstionum: Unaquæque species visibilis in hoc mundo, habet angelicam potestatem sibi præpositam; atque ut asserit Damascenus, primus ille apostata angelus, fuit ex eis spiritibus qui orbi terrestri erant prælati.

Itaque locuta est: Quid feci tibi? quasi dicat, Injuriam facis mihi, quia non forefeci tibi neque peccavi. Cur percutis me ecce jam tertio, id est tertia vice? Multa mirabilia considerantur in opere isto. Nam numerare est actus rationis, quia in numeratione est collatio unius ad alterum per modum propositionalem, quæ collatio est actus rationis. Propter quod bene disseruit Avicenna, quod quamvis gallina apprehendat multitudinem suorum pullorum, non tamen numerum eorumdem. Unde si multos habeat pullos, et se absente unum amittat aut duos, reversa non sentit; secus, si plures simul, quamvis absens, amittat. Quod itaque asina dixit, Percutis me ecce jam tertio, quasi numerans vices suæ percussionis, fuit super naturam. Præterea quæri potest, an asina propria intellexerit verba. Ad hoc communiter respondetur, quod non: sensit quippe ictus sibi inflictos, et imaginativa sensitivaque cognitione apprehendit eosdem; non autem sciebat quid loquebatur, nec supra actum suum habuit reflexionem. Ideo ait Glossa: Deus animam asinæ non vertit in rationalem naturam, sed quod sibi placuit, ex ea sonare fecit ad illius, scilicet Balaam, vesaniam coercendam. Hinc dignissimus apostolici chori vertex, in secunda sua fatetur Canonica: Subjugale animal hominis voce loquens, corripuit prophetæ insipientiam.18 Insuper circa hæc quæri posset, an Creator omnipotens per omnipotentiam suam supernaturaliter poterat dare asinæ intelligentiam eorum quæ protulit: cujus rei discussionem disputatoribus, scholasticisque committo.

Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi, id est, quasi stolidum me tractasti. Vel, per te fraudatus sum meo intento, quia putabam quod mihi obtemperares, et convenienter me veheres; tu autem fecisti contrarium. Utinam haberem gladium ut te percuterem, id est, occiderem. Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper insidere consuevisti usque in præsentem diem? id est, super quod omni tempore opportuno interim quod me habuisti, solitus es equitare. Dic quid simile unquam fecerim tibi. At ille ait:

Nunquam tale quid mihi fecisti. Inter hæc (ut Augustinus conscribit) nihil mirabilius videtur, quam quod loquente asina, territus non est Balaam, sed insuper audacter ei respondit. Quod Augustinus solvit, dicendo quod Balaam assuetus fuit talibus monstris, atque (ut aliqui dicunt) solitus erat dæmones in specie animalium sibi apparentes videre, et secum loquentes audire. Alii dicunt, quod tanta cupiditatis aviditate ferebatur, quod nec tanti monstri miraculo terrebatur, et responderit ei quasi ad hominem loquens. Potest etiam dici, quod ex vehementia iræ, aut non, aut minus expavit. Ira namque mentem obtenebrat, facitque hominem periculose audacem, et periculorum improvidum. Tamen, ut Josephus ait, primo fuit inde turbatus. Sed quæri potest, an Balaam putavit verba sua intelligi ab asina sua; et rursus, a quo spiritu putavit asinæ verba formari. Ad quæ possit quis dicere, quod Balaam naturali philosophia instructus, agnovit asinam non esse intellectualis cognitionis capacem, nec ex suis viribus posse loqui: propter quod scivit verba illa a spiritu intellectualis naturæ formari; et potius reor, quod putavit ea formari a dæmone, quam ab angelo bono. Potuit tamen contingere quod ira repletus, non consideraverit actualiter, quod noverat habitualiter: ideoque locutus sit asinæ tanquam creaturæ rationali, et quasi peccaverit, quum esset innoxia. Vel protulit verba ad asinam, ut intelligerentur a loquente per eam, et indignatus est contra illum, et in illius decus voluit asinam trucidare.

Protinus aperuit Dominus oculos Balaam: non quod corporales oculi ejus hucusque fuerint clausi, sed quoniam Deo jubente, nunc aliter cœperunt videre, et illud inspicere quod antea non viderunt. Præterea aperuit oculos ejus interiores, manifestando ei quod ante nescivit, sicut subjungitur: et vidit angelum stantem in via evaginato gladio, tanquam iratum, et ad resistendum paratum; adoravitque eum pronus in terram, adoratione duliæ, non tamen ex vera virtute, neque ex caritate, sed ex servili timore, metuens ab angelo percuti. Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas, id est jam verberasti, asinam tuam? quasi dicat, Ipsa non meruit hoc, et tu ipse magis percuti meruisti. Ego veni ut adversarer tibi, quia custos et propugnator sum Israelitici populi cui tu adversaris; quia perversa est via, id est ambulatio tua, mihique contraria: quoniam ex intentione iniqua procedit, et quum non habueris licentiam seu permissionem pergendi ad Balac, nisi ut quæ Deo sunt placita agas, tu cogitas ea quæ displicent Deo, efficere. Et nisi asina declinasset de via recta, dans locum resistenti, id est mihi cedens, te occidissem, et illa viveret. Hoc mihi videtur difficile, qualiter intelligendum sit quod angelus occidisset Balaam, nisi asina divertisset a via. Nonne et extra viam poterat attingere et interficere impium illum? Et si angelus illum interemisset, qualiter fuissent impleta quæ Deus per Balaam voluit exhibere? Sed forte sic erat præordinatum, ut singula sic et sic, et non aliter, fierent. Vel quod ait, Te occidissem, comminatio fuit ad perterrendum, ut vel sic resipisceret a peccato. Etiam dixit hoc ad designandum, quam irrationabiliter ipse Balaam suam percuserat asinam, per cujus declinationem ipse evaserat mortem.

Dixit Balaam: Peccavi, asinam verberando, imo multo plus per cupiditatem et per pravum propositum, nesciens quod tu stares contra me in hac via.19 Scivit tamen quod impium suum propositum fuit Deo angelisque contrarium; sed hoc, vitiositate repletus, non consideravit. Porro quod sequitur, Et illa viveret, dupliciter potest intelligi: primo, quod asina ex nimia perterritione, flagellatione et violentatione sibi inflictis, repente obierit; secundo, quod angelus sic ipsum Balaam occidisset, quod ejus asinam non læsisset. Et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. Hoc dixit timore periculi, non animo sinceriter obediendi. Jam enim audivit ab angelo, quod via sua esset perversa, etc., et tamen conditionaliter ait, Si displicet tibi, etc., quasi dicat, Quantum in me est, cupio ire et vadam, dummodo tu permittas. Ait angelus: Vade cum istis nuntiis, scilicet regis, qui tamen jam præcesserunt, nec interfuerunt his gestis, sed aliquantulum erant progressi. Porro quod angelus ait, Vade cum istis, intelligendum est sicut quod Dominus dixit ad ipsum, Vade cum eis. Sed cave ne aliud quam præcepero tibi, loquaris. Ivit igitur cum principibus, insequendo viam ipsorum.

Quod quum audisset Balac, utpote ipsum Balaam advenire: nam quidam ex nuntiis præcesserunt ad denuntiandum hoc regi, quatenus occurreret venienti; egressus est in occursum ejus, ad suscipiendum eum cum ingenti honore, quatenus eum ad omnem suam flecteret atque alliceret voluntatem: imo remote ivit obviam ei cum grandi apparatu et populo. Nam subditur, in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon: ubi sunt confinia Amorrhæorum et Moabitarum, prout jam dictum est. Dixitque Balac: Misi nuntios ut vocarem te. Cur non statim venisti ad me? An quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? Cui ille respondit: Ecce adsum. Numquid aliud loqui potero, nisi quod Deus posuerit in ore meo? quasi dicat, Non. Tamen quia invite protulit illa, non promeruit, talia proferendo. Vel dixit hoc ex vanitate, ut magis authenticus haberetur a rege, sive ad innuendum cur non venerat cum nuntiis primis, quia videlicet Deus dixerat ne veniret.

Perrexerunt ergo simul per aliquantum spatium, et venerunt in urbem quæ in extremis regni ejus finibus erat. Quumque occidisset Balac oves et boves, ad convivandum cum Balaam, misit ad Balaam et ad principes qui cum eo erant, munera. Ex hoc elicitur, quod rex cito discessit a Balaam ad providendum de regali convivio. Interim quoque Balaam non parum sollicitus repausavit. Misit itaque munera ipsi Balaam, et principibus qui venerunt cum eo, tanquam his qui suam legationem melius implesse videbantur quam nuntii primi. Vel, misit munera et principes, id est principes cum muneribus ad Balaam, ut antequam malediceret populo, incitaretur per munera ad maledicendum illis acutius. Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, id est ad montem sublimem, videlicet Phasga, in quo Baal colebatur, ut jam inde inciperet maledicere cultoribus veri Dei; et intuitus est extremam partem populi, id est totum populum usque ad ultimos ejus, præsertim quum sequenti habeatur capitulo: Dixit Balac ad Balaam, Veni mecum in alterum locum, unde partem Israel videas, et totum videre non possis. Vel sensus est, Intuitus est extremam partem populi, id est quousque extenderetur exercitus filiorum Israel: quod notavit adspiciendo ultimam agminis partem, ut magnitudinem exercitus sciret.

Moraliter ex isto capitulo informamur, ad quanta scelera trahat cupiditas, quæ omnium radix vitiorum merito appellatur, et mentem prorsus excæcat.2021 Per Balac autem intelliguntur malevoli, qui in humanis confidunt versutiis: qui dum se per rationem et potestatem cernunt non posse obtinere intentum, victoriamque sortiri, ad calliditates et dolos, atque ad callidorum consilia ac subsidia convertuntur. Per Balaam autem recte accipiuntur consiliarii vitiosi, astuti et arrogantes, qui Deum non metuentes, desiderio munerum et honoris, fraudulenta atque nequissima præstant consilia. Rursus, per Balac designatur diabolus, qui a fidelibus metuens superari, assumit sibi in auxilium prælatum carnalem et versipellem, quem cunctis modis instigat, ut per negligentiam scandalosamque vitam alios secum mittat in rete diaboli. Docemur rursus ex isto capitulo, non multum appetere dona gratiæ gratis datæ, quæ apud homines pariunt famam, sæpeque generant gloriam vanam; sed veram humilitatem, timorem Dei, et cetera gratiæ gratum facientis dona, totis affectemus et conservemus præcordiis: et cognita Dei voluntate, non quæramus occasionem excusandi nos, aut peccandi; et tales simus in opere, quales in verbis. Balaam quippe, qui quasi devotissima et magnæ perfectionis protulit verba, dicendo, Si dederit mihi Balac domum suam plenam auri, non potero immutare verbum Dei mei, et tamen impiam gessit mentem, designat hypocritas, et eos qui quod docent, non implent; et coram hominibus pulchra et magna loquuntur, sed coram Deo turpia cogitare ac viliter se habere non erubescunt. Postremo, quod per asinam locutus est Deus, reprehenditque Balaam, hoc designat, quod sæpe per idiotas et simplices increpat Dominus sapientes et prudentes sæculi hujus; et quia infirma et stulta mundi elegit, ut per eos sapientes in oculis suis confundat. Itemque, quod increpationem caritativam, piamque informationem gratanter debeamus accipere, etiam si ab indoctis et simplicibus videatur procedere.

Footnotes

  1. Deut. n, 18. ↩

  2. Deut. ii, 18. ↩

  3. Lev. xix, 31. ↩

  4. Is. xli, 23. ↩

  5. 1 Reg. vi, 9. ↩

  6. Num. xii, 6. ↩

  7. Num. xii, 6. ↩

  8. Matth. 1, 20; n, 13, 19. ↩

  9. Matth. i, 20; ii, 13, 19. ↩

  10. Exod. xxiii, 20. ↩

  11. IV Reg. xvii, 33, 41. ↩

  12. Gen. xxu, 21. ↩

  13. Job xxxii, 2. ↩

  14. Job iv, 1. ↩

  15. Gen. xxxvi, 4. ↩

  16. Gen. xxii, 21. ↩

  17. Ps. lxxx, 13. ↩

  18. II Petr. n. 16. ↩

  19. 1 Reg. xv, 30. ↩

  20. 1 Tim. vi, 10. ↩

  21. Sensus moralis. ↩

Chapter 38 of 56